R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

3 6 aee Beatissima Trinitate

stantialis est, intelligi a nobis sequi paternitatem. Nam vnaqusque natura substantialis est fundamentu proximum sus personalitatis sibi connaturalis, sed iuxta m dum quem exigit talis natura; quia ergo natura diuina communicatur verbo& Spiritui Sancto per producti nem utriusque person ς; ideo natura diuina est principiuprimum harum duarum personalitatu sibi connaturaliu sed per productionem. At quia prima persona non producitur, natura diuina immediate & per se ipsam sine alia productione affert secum talem personalitatem. Verum quia natura diuina communicabilis erat pluribus pers nis, non potuit prima eius pcrsonalitas esse absoluta,alioquin non potuisset distingui realiter a secunda & tertia personalitate, cum quibus non habuisset oppositionem, necesse ergo fuit ut esset respectiva, & huiusmodi est pa-

Nat. 13. ternitas. ' Notauimus securido, diuinas relationes non

habere fundamenta, sed se ipsis praestare, quae praestant in rebus creatis relationes & ipsarum fundamenta. Quare Paternitas ut Paternitas est. Primo, quia respondet fundamento relationis creatae, ideo non supponit illud, sed constituit; &vt constituit personam Patris, intelligitur ratione praecedere actum generationis & Filiu sicut apud nos persona illa quae est Pater, praecedit tempore actum generationis,& Filium. Secundo, quia respondet relati

ni, ideo refert Patrem ad Filium, & est simul omnino cufiliatione, sicut apud nos filiatio est simul omnino cu paternitate. Quare apud nos esse Patre nihil est aliud, quam habere Filiu; at in diuinis, ubi Paternitas constituit personam, quae est principium generationis, esse Patrem nodicit solum habete Filium, sed esse ipsum principium g nerandi Filium, idest esse personam aptam ad generanda Filium, vel ut possit generare Filium. Quare ad argum tum respondeo, si loquamur de Paternitate, ut restiet Patrem ad Filium, di respondet relationi nostrae creata , v

152쪽

Libeν Secundus. 37rum est, ideo esse Patrem, id cst, ideo referri ad Filium ,

quia generat: Sed si loquamur de Paternitate, non ut re fert Patrcm ad Filium, sed ut respondet fundamento relationis creatae, & constituit pcrsonam aptam ad generandum, ideo generat, Quia Pater est; nam cum actiones sint suppositorum, generatio est a supposito,& suppositu Patris costitutum est a Paternitate, ut Paternitas est. Dices quem terminum respicit Paternitas in illo priori, in quo prae intelligitur generationi Θ Resp. Respicit Filium, qui tamen secundum modum concipiendi nostrum producetur, &existζt in posteriori signo rationis, quia in illo priori signo rationis concipitur ut constituens personam, quae in posteriori signo rationis generabit, & producet Filium. In re tamen,Omnes personae simul sunt in eodem instanti etiam naturae. Et hoc voluit S. Nom. q.qo.a. q. Ubi docuit, Paternitatem, ut relatio es, idest, conceptam in ordine ad relationem creatam, supponere secundu m dum concipiendi nostrum ) actum generationis; ut tames forma sposatica , hoc est conceptam in ordine ad constitutivum personae Patris, praeintelligi generationi.

De prima Persona. ADuertendum quinto . De personis in particularis n. Hisinistis

Notas, quibus diuinae personae distinguuntur inter ai-- se, notiones vocari a Theologis, est enim Notio, ut definit S. olp.q. 32.a. 3. ratio cognoscendi unam personam, i ν. .

ut ab alia, vel ab alijs distinctam.Cum ergo una persona distinguatur ab alia per relationem originis , duo sunt necessaria, ut aliquid dicatur Notio: Primum est, ut significetur in abstracto, eo enim modo significatur ut ratio, di quasi forma personα Et praeterea pertineat ad digniatatem personalem, ut docet S.Cho.q. 32M. 3.ad q. Secundum est, ut pertineat ad Originem. are pate

nitas

153쪽

S. Aug. Lb. . de Tran. c. α

nitas est Notio Patris, qua Pater intelligitur distingui a Filio; filiatio est Notio Fiiij, qua intelligitur distingui a

Patre, spiratio activa est Notio, qua tam Pater quam Filius intelligutur distingui a Spiritu Sancto. Processio seu spiratio passiua,est Notio Spiritus Sancti,qua Spiritus S ctus intelligitur distingui a Patre & Filio. His quatuor Notionibus addunt S. August. & alij, innascibilitate,quae sit quinta Notio, qua Pater intelligatur distinctus a Filio& Spiritu Sancto simul. Sed nos non agemus tantum de his Notionibus, sed etiam de alijs nominibus, quae tribui solent diuersis personis licet Notiones non sint, ut Spiritui Sancto esse donum , Filio esse imaginem &c. Igitur prima persona quia producit caetera S, Vocatur

Principi u Fiiij & Spiritus Sancti; secundo respectu secindar personae vocatur Pater. Tertio, quia nec generatur,

ut Filius, nec spiratur, ut Spiritus Sanctus, vocatur Ingenitus & Innascibilis. De nomine principis. DE hoc nomine quaeruntur duo. Primo,an ratio principij conueniat Patri respectu Fiiij & Spiritus Sancti. Secundo, An haec ratio principi; conueniat Deo etiarespectu creaturarum,& quo modo.

De primo: quatuor sunt voces de quibus dubitari potest an conueniant Patri respectu Fiiij & Spiritus Sancti e Principium . Initium, .Author, o Causa. Pater non potest dici principium Notionale respectu diuinae naturae, sed tantum respectu Filh , & Spiritus Sancti. Prior pars probatur, quia si esset principium

Notionale respectu diuinae naturae, diuina natura pr duceretur a Patre. & consequenter realiter differret abiIlo; at diuina natura, ex cap. Damnamus,de summa Trinitate, non producit, nec producitur, & est idem non modo

154쪽

Libra Meundur. 39do realiter, sed etiam formalitercu Patre, ergo respectu illius non est Pater principium Notionale. Probatur secunda pars, esse scilicet principium Notionale respectu Filii & Spiritus Sancti, quia principium ex s. Metaph.c. I. est id, unde aliquid est, fit, vel cognosci- tu; sed Filius est a Patre, & Spiritus Sanctus a Patre Filio, ergo Pater respectu Fiiij, & Pater cum Filio respectu Spiritus Sacti habent rationem principii Notionalis. Non recte tamen diceretur Filius, aut Spiritus Sanctus

significat dependentia,quae non reperitur in diuinis personis. Addit Magister sententiarum a. d. 29. no recte dici ri Filium, aut Spiritum Sanctum habere principium, quia .. ιν. habere principium est locutio indifferens ad significandu principium durationis, & originis. Quare cum Filius,&Spiritus Sanctus non habeant principium durationis, noest dicendum habere principium, ut OmniS erroriS Occasio vitetur.

Initium, non placet Hilario, Patrem appellari initium Lib. -ria Filis quia initium proprie dicitur de principio durationis, a quo aliquid primum incipit esse, quod nulla ratione conuenit personis diuinis, quae sunt aeternae. uthor, nomen Authoris admittit μὰ Hilarius prout ca) LMori in tamen significat solam rationem principij , non causam

superiorem.

Causa Graeci sine offensione utuntur nomine Cause, Sepassim dicunt, Pater est causa Filij. 9b Carterum quia apud bJ Asia his, Latinos nomen Causae dicit principium quoddam, a quo em III pendet id, quod est a causa, & est, natura saltem, poste sinis. rius, quam illa; ideo monet Hilarius lib. . de Trinit. non esse utendum hoc nomine, cum sermo est de diuinis personis; ne videamur significare , illas habere dependentiam, & posteriores esse, quam sit causa: quod manifesta argueret naturae diuersitatem inter illas. Quare Bessario Sest.

155쪽

Sess. vlt. Concit. Florent. excusat se, quod more Graeco rum libere usus sit nomine cim/2.Quamuis in eade orat. cap. 3. fateatur Cyril. Alexand. in Epist. ad Herniam non admittere inter personas diuinas nomen causae. De secudo. Cum duplex sit in Deo ratio principij v respectu creaturarum, & haec dicitur ratio essentialis, quia conuenit Deo ratione essentiar, non ratione perfectionis alicuius personalis: altera Notionalis, quae conuenit ratione perfectionis personalis , ut Patri respectu Filii,& Patri & Filio respectu Spiritus sancti; Dubium est, an principium dicatur de Patre respectu Fiiij, & de tota

Trinitate respectu creaturarum univoce , an analogice ;

ἐγ υι--- Respondeo dici analogice: & ratio est; quia nomeni. c., . principij est relativum ex August.lib. y de Trin. p. 3 ideo

.i.a.a. includit respectum: & Principium quidem essentiale in- ,-- ' cludit respectum tantum rationis ad creaturari Principiunis ,.so vero Notionale, includit respectum realem ad personas Capibi q- - productas; sed nihil datur univocum enti reali,& rati nis ; ergo nec Principio essentiali, & notionali. Dicitur . sἱes.Th. autem νὰ Principium prius de Notionali,quam de essen-ἀ39-q tiali; tum quia Notionale dicit respectum realem: essensi, isnών - tiale vero respectum rationis; tum quia modus produ-Gmdq. r. cendi ad intra, est perfectior modo producendi ad extra;

nam illo producitur sibi simile in natura, isto producitur dissimile.

De Nomine Patris. Nomen Patris metaphorice tantum conuenit Deo respectu creaturarum ; quia non producit illas sibi similes in natura, quod tamen requiritur ad veram rationem Patris et conuenit autem Primς personae vere de proprie respectu Secundae, ut per se pati t; quia producit illam sibi similem in natura, idque ratione processi nis formaliter sumptae, unde fit, ut dicatur generatio , de

156쪽

Liber Secundus. i 41

qua re diximus sit pra Notabili secundo. M Quare etiam CD s. H. p.,

nomen Patris, Ut conuenit Deo respectu creaturarum, & g 3 respectu Secundae personae,analogice dicitur.Nam respectu Secundae personae dicitur proprie,& ab aeterno respe- vero creaturarum, secundum similitudinem tantum, di per metaphoram, & solum in tempore. Rursus, respectu Secundae personae conuenit Patri esse Patrem necessario, & naturaliter 2 at Deo respectu creaturarum conuenit esse Patrem contingenter tantum, seu libere. De Nomine Ingeniti.

Onuenit Primae Personae esse ingenitam:quae UOX E suspecta olim fuit Patribus Nicaenis, quia Ariani per ingenitum intelligebant increatum. Ideo solum P trem dicebant ingenitum, idest, increatum: Filium vero,& Spiritum Sanctum non esse ingenitos, quia istos aiebat fui sse creatos: postea tamen recepta est ab Ecclesia, sed in alio sensu ab eo, quo usurpabatur ab Arianis. Dicimus ergo primo, hanc vocem de persona dici,non de natura

Divina; quia gignere, & gigni suppositorum proprie est,

non naturae ,' tribui tamen posset aliquo modo Diuinae naturae, quia est a se, non ab alio.Secundo, si esse ingenitum significet non esse factum, sic vocem hanc commuis

nem esse toti Trinitati: fa2 Si vero significet non esse Fialium, non solum Patrem esse ingenitum,sed etiam Spiri- Distii diei tum Sanctum; hic enim licet procedat, non est tamen Fi- εν lius. Tertio,Si vero sumatur, ut sumitur ab Ecclesia, pro εea persona, quae a nulla alia procedit, sic conuenire soli Patri. Quare cum Ecclesia dicit,solum Patrem esse ingenitum, vult dicere,solum Patrem in Diuinis personis esse, in productum quocunque genere productionis; sic enim habetur in Toletano 11. Patrem esse ingenitum, quia a nullo originem ducit. Verum, quia vox ingeniti,& inna-

Ff scibilis

157쪽

a De Teatis a Trinitate os sis, M. scibilis negationem M significat formaliter,& omnis ne-2. iuia, g xio habet pro fundamento aliquid positiuum i funda

Naae . o j. mentum illius negationis non est Diuina natura, sed est,fι- ρ et relatio PaternitatiS,constituens Primam Personam nullo O,A . mO O produciam. Sic S.I hom. Et ratio est; quia haec negatio est propria Patris, ergo fundamentum etiam illius esse debet proprium Patris: sed Pater nihil habet propriupraeter paternitatem, nam essentia communis est, ergo. Conuenit autem Patri esse inprod uetum ratione Paternitatis, quia primus actus naturae pure intellectualis, qualis

est Diuina,est actus intellectus , ergo prima producitio in Deo debet esse per intellectum: ergo persona siue principium illud in Deo, quod producit per intellectum, est primum principium omnium, quo nullum aliud sit prius, ideo a se est, siue est ingenitum, & inproductum; sed paternitas Diuina est ratio constitutiva personae producen- tis per inteIlectum, ergo est ratio constitutiva primi principij omnium, atque adeo radix est innascibilitatis. Haec de Prima Persona.

o mi De secunda ρον -- .

ADuertendum sexto, Secundam personam Diumam

respectu Primae,quia ex eius natura producitur,vocari Filium. Secundo, quia producitur per operationem intellectus, vocari Verbum- Terrio , quia producitur ad referendam Persenam producentem, vocari maginem.

De primo, in praesenti nihil est dicendum; quia Notabili

a copiose ostendimus,Secundam persenam vere vocari,& esse Filium; quod tamen non humano more intelligedum est: Pater enim aeternus intelligendo genuit, ideo

neque foemina opus habuit, nec ulla facta est diuinae substantiae decisio.

158쪽

IN hac re unum est certum, & disceptatur de duobus.

Certum est, Secundam Personam recte vocari erbum, quia cum procedat per actionem intellectus Patris, omnia ilIi conueniunt, quae requiruntur ad rationem verbi. Explico, verbum ex communi usu loquendi dicitur se tus & conceptus intellectus: in rebus autem corporeis id concipi dicitur, quod in utero viventis animalis vitali virtute formatur, mare agente, & foemina patiente, iucuius utero formatur foetus, & conceptus; ita ut conceptus secundum speciem sit utrique similis,mari scilicet,&Reminae. Idem plane accidit in spirituali foetu, & conce-Ptu: nam quod intellectus comprehendit, id quod amodo in intellectu formatur,& ab intellectu concipitur: in qua . Conceptione, id, quod intelligitur,siue obiectum intelligibile, est quasi agens,quod imprimit speciem sui; & inreb lectus est quasi patiens, qui speciem recipit, eamque se uat. Itaque intelligibile gerit vices maris, & intellectus Reminae: ipse autem conceptus siue verbu est simile virique. sicut corporalis conceptus est similis patri simul &matri: est enim simile intelligibili, cuius est similitudo quaedam, ut diximus Notabili secundor est simile intellectui,quatenus informatus est a specie intelligibili obiecti. Hic tamen perpendi debet discrimen aliquod inter ipsos conceptus mentis: nam cum id, quod intellectu co-cipitur, idest intellectio & verbum mentis sit similitudo saltem intentionalis rei intellectar,quedam est quasi proles ipsius: quando ergo intellectus intelligit aliud a se, res,quae intelligitur, siue obiectum intelligibile est veluti Pater verbi concepti in intellectu; ipse autem intellectus potius gerit similitudinem matris, cuius est, ut in ea fiat conceptuS: quando vero intellectus intelligit seipsum,

tunc verbum conceptum comparatur ad intellectum, aut

159쪽

ρει 34 a.3. quo loco ut notat Caiet, reisrractauit taet

bum in Diuiis' nis aecipi essentialiter ornotionaliter.

rum est quod feribit Dur. I. d. aν q. s. Verbum in Diuinis proprie Helessentialirer ἡ Seeund aute persone

sonuenire tanνum per appro riarionem.

ve Teatissima Trinitate

potius ad intelligentem, quia actiones sunt suppositor v. sicut proles ad Patrem. Nunc ascendamus ad Deum. In Deo est primo intellectus Patris: secundo est obiectu intelligibile, quod ab eius intellectu intelligitur: tertio est ipse conceptus, qui producitur,& hic est , ecunda Persi na, ergo Secunda Persona habet proprijssime rationem Verbi:& quia Pater producit Verbum intelligendo se i sum, Verbum productum comparatur ad ipsima sicut Filius ad Patrem, non sicut filius ad matrem, ut constat ex dictis. Caeterum nequis audiens rationem Patris,& Filis, carnalem generationem conciperet, qualis apud nos est; ideo S.Ioan. in cap. i. pro Filio posuit Verbum, ut in Deo generationem tantum per intellectum agnoscamus.' Disceptatur nunc primo, An Verbum in Diuinis dic tur etiam essentialiter. Censemus nos, Verbum, si tamen proprie sumatur, in Diuinis non dici essentialiter, sed per- .sonaliter tantum; a rationem reddit S. Mumib. I. de Trinit. cap 5. ubi ait Verbum relative dici, sicut dicitur Filius sicut enim Filius est Patris Filius, ita Verbum est dicentis Verbum;& sicut Filius dicit relationem & origine ad Patrem, ita Verbum dicit relationem & originem ad Dicentem. Unde fit, ut ipsa intellectio, quia non dicit in Diuinis relationem & originem, non enim proprie producitur, dici non possit proprie Verbum;& in hoc pares nosunt Amor,& Verbum: nam Amor usurpatur in Scripturis &a Patribus nunc pro ipsa actione amandi, & est nomen essentiale, nunc pro eo, quod producitur per talem actionem, & est nomen personale. by At Verbum usurpatur tantum personaliter. Quod si Scripturae & Patres usurpant in Diuinis nomen Verbi ad significandum id tatum, quod vere producitur, & dicit originem ad dicente, non debet a nobis extendi, & in alia significatione usum pari. Quamuis largo modo omnis intellectio, etiam Filh,

di Spiritus Sancti, ut est index rerum intelleitarum, dici possit

160쪽

Liber Secundus.

possit Verbum; sicut apud nos, omnis intellectio hoc modo sumpta, idest, ut patefacit intellectu i rem, quam cognoscit, dicitur, & est Verbum. o Disceptatur Secundo,

Ex ouarum rerum cognitione procedat per se Diuinum et aio ad 3.

Verbum. Diximus enim produci ab intellectu Patris,

sed ex cognitione eorum, quae cognoscuntur a PatrC, haec stibi ait in D.

autem sunt plura ; videndum est ex quorum cognitione producatur per se. quae autem cognoscuntur a Patre sunt - 'haec quinque. Primu Essentia Divina; a. Attributa; 3.DDuinae personae; Creaturae possibiles: F. Creaturae futurae. Et quidem certum est, saltem identice, procedere Uerbum ex cognitione istorum omnium; ratio est, quia una tantum est cognitio in Patre, qua haec omnia cognoscit,& qua producit Veibum,ergo. Verum quia in unica illa cognitione Patris distingui possunt varia obiecta, qua cognosci deberent varijs actibus, si illorum Deus capa κesset, cum unica illa Dei cognitio,& unicus ille actus aequi ualeat multis cognitionibus,& perlonarum,& creaturarum tam possibilium, qua in futurarum; recte dubitatur, an productio Uerbi, cum necessaria sit simpliciter, procedat per se ex cognitione horum Ommuin, quorum aliqua libera tantum sunt, non necessaria; libere enim statuit Deus, ut creaturae aliquae existerent, cum statuere potuisset, ut nullae omnino essent futurae. Alij breuius quaestionem proponunt hoc modo: An cognitio horum omnium secudum rationem praecedere intelligatur productionem Verbi. Et de Essentia quidem nullum omnino dubium ridem dicendum de cognitione Attributorum. Nam cum sint de essentia naturae Diuinae, sunt omnino necessaria,&nostro modo intelligendi priora productione Verbi. Q Dre Pater in illo priori rationis aeque ac essentiam suam illa cognoscit, &ex illorum cognitione producitur Ue bum .Quod attinet ad Personas Diuinas, crederem etiam irata cognitione Personarum Verbum procedere, sicut

SEARCH

MENU NAVIGATION