R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

6 Dedeatissima Trinitate

carni , quia particula non distribuit, & facit hune m

lam : In nulla Tersona Deus es unitus carni; eodem modo haec alia est falsa e Deus non generat: quia sensus est .' in nulla Persona generat. Dices. Si hoc est verum , eodem modo, cum dico: Deus generate deberet distribui terminus ille Deus quia in idem terminus, & eodem modo singularis, sicut est in negatiua Propositione; ideo sensus esse deberet. Deus in omni Persona generat. Respondeo, non esse parem rationem, quia ini assirmatiua Propositione nullum est signumdistributionis quare, vi vcra sit Propositio,suffcu ut Deus in una Persona generet; at in Propositione negativa est particula non quae est signum distributionis. Explico rem exemplo . Si ponatur a Deo Petrus in tribus locis, ut vera sit haec Propositio e Petrus loquitur: satis est ut in. uno tantum loco loquatur; quia in hac Propositione nullum est signum distributionis , ideo non requiritur ut in omnibus locis, in quibus est Petrus, loquatur . At si dicam: Petrus non loquitur, quia particula non2 distribuit; ut vera sit Propositio, deberet Petrus. ianv lix loco obi sit, loqui. Ob eandem rationem hic syllogismus non. concludit EFilius non es Pater Filius es Deus;ergo Deus non es ' Pater; quia est a non distributo ad distribu-

ri,non distribuitur ; in Conclusione vero propter particulam , non distribuitur : sensus illius Pr positionis est:

192쪽

NOTATIONES

BREVES AD

eo in Deo sit potentia presuctiva respectu Persona-

. rum, qua producuntur ..Ε hac potentia agunt Sebolanici rid. 7 S.Tbomp. p. q. I. a. . oes.& ibidem omnes eius . Discipuli. Overam. Torres ina es, Zumel, Molina Henricus in Summa a-Πλ.q. T.Marsilius I .q. II .Ferrariensis contra gentes cap. 13. Ualentia q. Is vincto I. cy Auexm p. 163. Suarentibν. 6. de Trinuat

cap. 3 Aureolus apud spreοι. I. d.I. q. I .vult,in Deo, neque reppectu actionum Notionalium, neque respectu ipsarum Personarum esse Proprie potentiam ,. sed solam non repugna tiam terminorum. . Sicut enim cum dicimus: AEternus Pater habet potentiam, ut sit Pater , vere nihil aliud dicimus , quam, Patri non repugnat esse Patrem; ita, cum dicimus: Pater habet potentiam producendi Filium ; nihil aliud dicimus, quam , Patri noni repugnat producere Filiusa. Pro hac sententia referunt Gνσον. ν . v.d. 7. & Capreolus plures rationes Aureolir potiores sunt Istae. Prima. Authoritas Aristot. 11.Meι.MMI .ubi diserte negat, ita Deo essessistentiam a ergo non debeIa nobia admitti. Diuitiaco by Cooste

193쪽

ad Nereiam.

RespOdeoaeo loco se rmonem esse de potentia,quae aIiquando eltune actu ;& hanc esse negat Aristot. in Deci . que Arist. sententia vera est respectu eorum, quae sunt intra ipsum De- 'in .. mper enim Deus seipsum, de Perfectionem suam con leti, se ipsum amat, &e. At respectu creaturarum non eli Vera: quia quicquid extra se Deus producit, producit libere, ergo producit quomodo ,& quando vult: quare potentia creativa Dei ante initium temporis fuit sine actu; quia ante Initium temporis nihil produXit, cum mundus non fuerit secundum veritatem ab aeterno.

Secunda probat, non essem Deo potentiam respectu action in Notionalium. Quia si esset in Deo potentia reisectuinarum actionum, deberent hae actiones elici ab illa potentia,ta realiter ab illa distinguit sed neque eliciuntur, quia sunt omnino idem cum Essentia Diuma , neque potentia intelIectus.& voluntatis realiter differt ab illis ob summam Dei simplicitatem I ergo re vera respectu actionum Notionalium non est in Deo potentia. Nego Consequentia Μaioris. Quia ad potentiam, etiam reaIem, sussicit, ut sit principium alicuius at , se realiter distincti, quod media actione producatur,licet actio

ipsa Vere non producatur. Hoc totum habemus in Diuinis productionibus, ubi potentia distinguitur realiter a termino,& virtualiter tantum ab actione , qua producitur terminus. inare argumentum non probat, potentiam productivam a. ctionum Notionalium esse solam non repugnantiam, sed ad summum probat, esse potentiam sol iam rationis.

Tertia. Eodem modo dicuntnr possibiles Filius, & Spiritus Sanctus,quo dici tur Pater possibilist sed Pater dicitur possibi- Iis, non quod habeat veram potentiam,vi sit, sed istum, quod non repugnet eum ine I ergo eodem modo Filius, ει Spiritus Sanctus erunt possibiles solum, quod non repugnet eos esse. Respondeo sp bile)sumi multis modis. Primo, pro eo, quod

non est necelsarium, sed contingens ;& hoc modo nulla Pe sona Diuinaeli possibilis,ut docet s. Thom.q I a. q. ad L. quia omnes sunt ens necessarium. Secundo, Pro eo, quod non repugnet esse e & sic etiam omnes Personae sunt possibiles iquia non repugnat illas esse. Tertio, pro eo , quod po test produci et & sic solus Filius, & Spiritus sanctus sunt possibiles, & idcirco habent veram potentiam, aqsa Producum

194쪽

Notationes breues ra

tur, quam non habet Pater,quia est a se, nullo potest produci; & propterea non dicitur in hoc sen su possi bilis. Quarta ratio sumitura desinitione potentiae. Si est in Deo potentia,erit activa,Vel passiua non potest esse passiua, vipe se constat, quia dicit imperfectionem, nec activa; quia activa potentia est principium rei, quae fit sed nulla Persona Diuum fit, alioquin esset creatura; ergo nulla est in Deo potentia, etiaxespectu Diuinarum Personarum. Respondeo primo , diuitionem potentiae in activam & passiuam,esse diuisionem potentiae creatae. At potentia productiva Dei non est creata, ideo non est passiua; neque tamen proprie activa,sed dici debet,quasi

activa, vel ,Vt loquitur S. Thom.q. 7. de Potentia a. I .ad I. super

Eiua, licet nomine activae potentiae significetur. Quare mirum non est, si illi non conueniat definitio potentiae, quae reperitur in rebus creat is. Respondeo secundo. Si admittamus,potentiam productivam Dei comprehendi sub nomine activae, nego, potentiam activam tam ample sumptam definiri, vi aD

sumitur principium rei, quae fit sed definiri debet, ut dixiamus in Theoria et Potentia activa eII principium xei procedentis , seu rei, qua producitur. Et sic potentia activa in genere dicet solum ordinem ad rem, quae procedit, non ad rem, quae fit; Personae autem Diumaz, licet non fiant, duae tamen illarum

procedunt.

Quinto. Cuilibet potentiae activae respondet passiva. si ergo datur in Patre activa potentia respectu Fili3; ergo in Filio omcedi debet passiua respectu Patris, & in Spiritu Santo respectu Patris, & Filij: at hoc videtur absurdum; ergo & illud. Aliae rationes , si quae sunt, quae pondus habeant, stio loco resereri tur. Nego prima Proposii tione, Cui libet potetiae astiuae resis pondere patituam: quod costat in creatione, ubi est vera potentia activa ; & tamen illi non respondet potentia passiua; quia Creaturae non creantur a Seo ex subiecto, sed ex nihilo. Quado autem dicimus: Filius genitus est de substantia Patris, & Spiriatus Sanctus de substantia Patris & Filsi, licet Henricus Quod lib. q.9.&Dur. I d. s. q. a. dicant, hac forma l*quendi significari, substantiam Patris habere rationem quandam principii quasi passivi; rectius tamen loquuntur Bona. I. d. a. at Iaq 3. & Scotus eadem d. q,2. asserentes habere rationem quan

dam principi; quasi formalia si tamen de principio aliquo im

195쪽

trinseco Propositio illa exponi debeat. 7 Caeterum probatur mihi sententia Magistri I. d. s. proprie intelligendum esse de principio activo,& extrinseco, quod tamen sit consubstantiale suo termino: nam creaturas ob hanc causam dicimus este a Deo, non tamen de Deo,si proprie loquamur, quia non sunt consubstantiales Deo. Sic autem esse dicendum, probo.Quia in . hac Propositione: Filius est genitus de substantia Patris: per' particulam illam me signi Matur ratio principij realiter distinctia termino, Vt notauit S. Thom. q. I. a. quod deducitur ex Aug. lib. .de Trin. c.6. Quo posito, facile ostenditur quod dicimus: nam substantia Patris, non potest realiter a Filio di- . stingui, nisi ut sumitur modificata Paternitater at essentia, si,ue substantia Patris, ut modificata Paternitate, non potest esse princvium intrinsecum Filii, neq; quasi materiale, neque quasi formale: aIioquin Filius esset Pater , sed solum principium activum extrinsecum: de idem dicendum de subitantia Patris, de Filii respectu Spiritus Sancti a sumi enim debet, ut modificata relatione spirationis activae : quomodo sumpta, non potest esse nisi principium activum, de extrinsecum Spiritus Sancti.

Quid i in Deo potentis productiva.

II. D . Thom. p.p. q. I. a. s. de ibidem omnes eius: Discipuli. cai

Valentis q. II. Oct x. 6sq. τι p. I .. Suar . lib. 6. de Triviti cap. s. S. Bonavent. ιν Dur d. Idd. T. q. 2. Volunt, potentiam pra Euctivam esse solam relationem . Probatur haec sententia.

Primo. Generare est solius Patris; ergo est tantum a Pater nitat quae est propria solius Patris. Admitto Antecedens,de nego Consequentiam;quia ad hoc ut potentia generativa sit istius Patris suificit ut praeter Essentiam includat etiam Paterinnitatem , quae propria est solius Patris . Secundo, Ita dicitur generare solus Pater, sicut solus Filiaus terminare Naturam Humanam i sed Filius terminat Nat

196쪽

ad Neoriam

sola Relatione paternitatis.Νego paritatem,quae assumitur in Maiori, nam sola Subsistentia Verbi, cum sit terminus naturae; sola etiam terminare potest naturam humanam e at generare actio est, quae neque potest esse a sola paternitate, neque a sola natura Diuina, sed ab utraque simul,ut ostendimus in Theoria. Tertio. Pater generat, non ut Deus, quia sic, etiam Filius generaret, cum sit Deus; ergo ut Pater; ergo principi u quo)generandi est sola Paternitas . Respondeo. Si sit sermo de

principio squo totali de quo agimus in praesenti falsum est

Antecedens quoad utramque partem: Pater enim neque generat ut Deus, neque ut Pater, sed ut Deus Pater: Et ratio est,

quia principiu quo totale, seu completa potentia ad generandum, neque est sola Deitas, neque sola Paterni tu,sed utraque simul sumpta. Quarto. Sicut ab Essentia sunt actiones essentiales, ita a Relatione personales: sed generare est actio personalis; ergo proficiscitur a sola Paternitate. Respondeo, negando Malorem: Omnium enim actionum principium , saltem principale, est Essentia. Dicuntur tamen quaedam essentiales, quia conueniunt Personis omnibus, ut intelligere,& velle: quaedam per sonales, quia propriae sunt, & non communes: sic generare est solius Patris; non quia a sola Paternitate sit, sed quia ad potentiam generauuam necessario requiritur etiam Paternitas, quae est solius Patris.

Quinto. Idem est principium essendi ac operandi: sed

Pater est Pater per Paternitatem ergo operatur per Paternitatem. Respondeo,distinguendo illud esse) quod assumitur in

Maiori: nam si sumatur pro existentia, Maior est falsar quia nec existentia, neque ipsius differentiae, subsistentia , & inhaerentia sunt activae quod saltem certum est de propria ipsarum actione, quae sit diuersa ab actione naturae nam simul cum natura concurrere ad actionem,etiam singularem existentiam,est opinio multorum. Si vero sumatur pro Essentia , admittitur Maior: & sensus eius est: Res sicut habet Essentiam a sua forma, sic habet ab eadem,ut possit operari: at in Diuinis id,quod

habet rationem formae est Deitas; ideo argumentum concludit Potius contrarium. Haec de Maiori. Nunc ad Minorem. Concedo Patrem esse Patrem Paternitate; nego tamen, solam

Paternitatem esse principium producendi Filium; quia Pater Ll per γ

197쪽

6 Notationes breues per id producit, per quod simpliciter est: omnes autem Diuinae Personae sunt simpliciter per Deitatem; ideo per illam pri-cipue producunt. Praesto est exemplum: sortes est Sortes Sorteitate, non tamen generat per Sorteitate sed per id, per quod simpliciter est: hoc autem est forma substantialis eius.

n potentia productiva si ola istentia .

in ductivam esse soIam Essentiam Diuinam Relationes vero esse xantum conditionem ad producendum. Probatur primo. Quia Relatio Diuina constituit Personam in Diuinis; ergo concurrit ad agendum, sicut persona humana in humanis;sed persona humana cocurrit tantu ut coditio;ergo MDiuina Relatio tantu ut conditio. Respondeo ad Maiorem. Relatione Diuina non unu tantu praestare,sed plura; nam costituit Personam; de hoc modoest solum conditio ad agendum: Pra terea complet potentiam productivam; ει hoc modo una cum intellectu Sc volutate etiam producit. At relatio noest activa. De creata concedo; de Diuina nego. Nec mirum; quia Resa tio est eadem res,eadem ibrmalitas cum intellectu & voluntate Dei: quare si hae sunt activae, cur non ilia Z Secundo. Filius est Verbum, spiritus, Sanctas est Amor sed illud est a solo intellectu, iste a lota voluntate;ergo Relatim non pertinet ad potentiam. Nego Minorem; satis est enim Verbum esse praecipue ab intellectu, dc. Amorem praecipue a voluntate; sed minus praecipue sunt etia aRelatione. sicut apud nos intellectio est praecipue ab intellectu 3 lad minus praecipue est etiam interdum ab habitu, qui est in intellectur discrimens tamen est in eo, quod habitus informat intellectum nostrum at Relatio non insormat intellectum Patris,sed unae cum inte Iectu complet potentiam generativam. Tertio. Si potentia includit Relationem; ergo no differta Persona. Nego Consequetiam, ut exposi tum est in Theoria. Quarto. in generatione perfecta εο univoca genitum est

simile generanti,non solum in principio quo primo te raducalia sed etiam in principio quo γ proximo , 6ι potentia: At

Filius est similis Patri in intellectu tantum,non in Paternitate: ergo haec non pertinet ad potentiam. Nego Maiorem ρ minad

198쪽

ad Theoriam. 77 ad generationem persectam& vniuocam satis est, si genitum sit simile generanti in principio quo primo & radicali, lieet

non sit jn potentia generativa,Vt Ostendimus in Theoria ex generatione Reminae. Quinto. Si Deus produceret allum Deum, Essentia sola esset potentia; ergo etiam nunc. Est Stati d. 7.qI. Admitto Antecedens,& nego Consequentiam e ratio est; quia potentia realis debet realiter distingui a re producta , tunc autem distingueretur, quia essent duae Et sentiae Diuinae: At nunc, cum sit eadem Essentia in Persona producente ic in producta; nisi potentia includat relatione, no distinguetur a Persona producta. Sexto. Derogamus efficacitati Diuinae naturae, asseremtes, requiri ad potentiam, etiam relationem, ac si ipsa non suffceret; ergo non debet asseri. Nego Antecedens. Illud enim se queretur, quando Relatio esset alia res a Diuina Naturar at est eadem. Sicut ergo non derogamus Diuinae Naturae, cum dicimus, illam intelligere, ut intellectus, dc Velle, ut voluntas est ii non derogamus, cum dicimus, requiri ad potentiam complendam, ut Paternitas,& Vt Spiratio est. Quare S.Thom. I. d. 7. q. I.α2. dicit, Naturam Diuinam generare, ut Paternitas est,

α s. Athanasius multo prius: Pater, inquit, Dpostasi sua gignit. An Persona Diuinae producantur proxime per actiones imtellio us O voluntatis. Omnes Seholastici sentiunt, dicere,&spirare, qui sunt mari. Hactus Notionales, esie actiones Intellectus & voluntatis. Sic M.

queR Disp. LII. eap. 2. Suar 1 lib. I .de Trinit. cap. i. Solus Durand. .d 6. q. Σ. vult, Personas Diuinas proxime produci a Diuina Natura, ut Natura est, non,ut est intellectus & volutas. Argumenta pro hac sententia sunt haec. . Petimum. Actiones intellectus & voluntatis sunt communes omnibus Personis; ergo non sunt ipsae productiones, quae sunt propriae aliquarum tantum Personarum. Concesso

Antecedenti, ad Consequentiam dico, productiones Diuinas Practer actionea intellectur di voluntatis, requirere Relatione Ll 1 Pater

199쪽

Norationes breuesi Paternitatis & Spirationis activae, per quas contrahitur noli romodo intelligendi actio intellectus ic voluntatis ad rationem productionis, ut dicemus in sequenti Quaestione. Addo, hoc

argumento urgeri etiam Durandu, siquam haberet vim r nam etiam Essentia Diuina communis est omnibus Personis; ergo non potest esse proximum principium earum productionum , quae non conueniunt rusi certis Personis. Secundum. Foecunditas in rebus creatis oritura natura: ergo eodem modo conuenit Deo, non per intellectum, & νωluntatem. Respondeo, tacunditatem oriri a natura tam in Deo, quam In rebus creatis; sed immediate exerceri per viri tem aliquam,& potentiam, ut docet experientia in rebus creatis; & idem asserendum in Deo. Quare argumentum contra orium concludit. Tertium. Actiones intelIectus & voIuntatis sunt immanentes; ergo inscerundae ex Aristo t. 9. Metaph. Nego Consequentiam, si loquamur de actionibus immanetibus Dei; nostrae lunt intacundae, quod oritur ex imperfectione rerum creata rum : Actiones immanentes Dei, qui est perfecti stimus, scecuta: sunt

n dicere Ospirare sist eaedem actiones, ac intelligere O

velle, an vero disti M.

tiones pro Scoti tententia sunt hae. Prima. Dicere est solius Patris, ergo non est idem ac inteIligere, quod est commune Personis omnibus. Respondeo . Hoc argumentum esse idem cum illo Durandi in praecedenti Quaestione; ideo solui debet eodem modor concludit enim , dicere non esse diuersum actum ab actu intelligendi, sed includere aliquid aliud, quod non includit actus intelligendi; quod Verum est; includit enim relationem Paternitatis, sicu Thyirare includit praeter adtiam voluntatis, relationem spirationis acti uet. Disserunt ergo intelligere Sc dicere,Velle, di φνare, non ut actullaba tu, sed ut includens ab incluso. Secundo. Intellessio, ut intellectio,no est productio ter o mini,

200쪽

- ad eoriam. 79mini, sicut est dictio: ergo dictio non est intellectio. Confit'

matur. Intellectio est in agente Uuia est actio immanens; at productio est in patiete,hoc est in Persona producta: actio enim producentis ellia passolergo non sunt idem. Ad Antecedens respondeo. Si sumatur intellectio sine Paternitate, non esse productionem, neque dictionem; at cum illa est productio dictio, ut expiscatum est. Ad Confirmationem, nego, productionem, si active sumatur, esse in passo; nam si sumatur palliue, quis dubitet ine in palla λ ratio est, quia productio praeter actum intellectus de voluntatis, qui sunt in agente&producente, includit relationem Personae producentis, quae en etiam in producente, non in Persona producta. Quare in rebus creatis actio agentis est in passo, quia producit per actionem tranteuntem: at in Deo,qui Personas producit per actionem immanentem, actio agentis est in ipso agente, non in passo. Tertio. In nobis intelligere dc dicere sunt actiones diuertae: ergo etiam in Deo. Probatur Antecedens. Quia nos dicimus , formando verbum,intelligimus vero,adhaerendo quodammodo ipsi verbo. Nego Antecedens. Immo Patres aperte latentur, idem esse dicere, quod intelligere. D in Momlog c. 3 i uoniam, inquit, idem est summo Spiritui scire, quod intelligere, seu dicere, .Fulgent. lib. IadMonimum cap. Σὶ Nihil est illud inquit apud se dicere,quam apud se cogitare. Idem habet Augusim lib. I S. de Trinitat. cap. I o. ubi id probat ex cap. 9. Uatth. Dixerunt 'Pharisaι intra se, his blasphemat. Quibus respondit Christus Dominus: Quid cogitatis mala in cordιbus vestrisὶ ergo dicere est cogitare. Philosophi etiam communiter sentiunt,in nobis verbum mentis non differre ab intellectione: nam eadem met acti Vt tendit

in obiectum, vocatur intellectio; eadem, quatenus repra tentat res intellectui, dicitur verbum,leu dιctio. Probant ex verbo vocali, cui suo modo simile est verbum mentis: nam eadem actio exterior palati & dentium dicitur verbum, quatenus nobis aliis aliquid manifestat;ergo idem omnino erit de verbo mentis, de qua re agitur lib.2.de Anima. Verum tamen est,in Diuinis, tam dicere quam verbum non usurpari a Patribus

nisi Notionaliter. Quare soli Patri Aterno tribuuntdicere,d soli Filio ede Verbin, ut infra ostendemus suo loco.

SEARCH

MENU NAVIGATION