R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

s V e Beatis a Te Initate M su 1 .di ex cognitione Apeributorii. a Ratio est, quia Verbu priat.- Isse. ducitur eη cognitione perfectissima, ut docet S. August. -Z;. .ae fui lib. I S. de Trinit. cum Verbum ipsum, terminus cognitio-πd 2.2 ni butu persectissimum sit: at cognitio perfectissima de iistis.,. -- bet Primo essentialiS esse, qua scilicet cognoscatur tota I. .-ἴ ς entia ' Secundo dcbet esse intuitiua; haec enim peris L is,. . rast. Oior est a bstractiva. Propter has duas conditiones dicen

ist sepiij ἡ3 II in Perionarum. Nam primo naturae Diuinae essentiali- uiri is, San ter conuenit esse in tribus Persenis,ergo non potest essentialiter fognosci, nisi in tribus persenis. Secundo, non pO- ad ...Am. test re intuiti uecognosci, nisi cognoscatur ut existito At

ira: natura Diuina existit in tribus Personis; ergo non potest

His, d. p., . intuitiue cognosci nisi in tribus persenis . Quale res

t 'Iez. Exa sic se habet. In eodem instanti, etiam naturae, sunt

ἡ .hispil, se, Limu re ipsa Omnes Personae Divinar In illo tamen unico o pitium. instanti reali distinguimus nos multa instantia, seu si na

tata G, rationi intellectua; de in illo priori signo rationis, in

V.,bam. quo concipimus nOS Patrem cognoscentem, nondum c

cipimus Filium & Spiritum Sanctum existere, sed in posterioribus signis rationis, Filium in secundo, Spiritum Sanctum in tertio, cum procedere debeat etiam a Filio. - . , . Itaque cognitio Filij est prior ratione; qua cognitio Spiritus Sancti;& productio Filij prior ratione,quam prod Go Spiritus Sancti; cognitio tamen non modo Spiritus Sancti, sed etiam creaturarum possibilium, ut statim dic mus,est prior ratione quam productio Filij, licet haec omnia sint in eodem in stati reali,etiam naturae. Neque hinc seqnitur, Filium & Spiritum Sanctu a Patre non cognosci intuitiue, aut produci a se ipsis. Non sequitur Primum, quia licet cognitio intuitiua requireret, rem existere, ducognoscatur,omnes Diuinae Personae simul existunt in eodem instanti, ut dictu est; sed cognitio intuitiua esse quidem debet de re existente, sed no supponit rem existere, dum

162쪽

Liber Secundus.

dum cognoscitur: quod constat, quia Deus ab arterno cognouit futura intuitiue, quae tamen non existebant ab arterno, sed in propria differentia temporis. Nec sequitur Secudum: nam principi u produco debet existere prius , saltem ratione, quam res producta; at in illo priori signo, in quo Pater producit, nondum concipere positamus esse Filium,& Spiritum Sanctum, quia producendi sunt a Patre in posterioribus instantibus rationis; ergo no possunt esse principium productivum illius cognitionis, sed solus Pater; Qui tamen Pater produxit & Filium N Spiritum Sanctum ex cognitione sui,& Diuinarum Personarii, &creaturarum, etiam possibilium; haec enim omnia erant obiective in illa cognitione Patris. Recte ergo dici potest, Filium S. Spiritum Sanctu esse productos a Patre ex cognitione sui, non tamen esse productos a se ipsis. Quod attinet ad Creaturas possibiles, puto, Verbum

procedere ex cognitione Omnium creaturarii possibiliu eratio est, quia Verbum procedit ex comprehensiva cognitioneDiuinarum perfectionum, sed omnipotentia Dei comprehendi non potest sine cognitioneiOmniti creaturarum possibilium, quas intrinsece respicit Omnipoteria; .,

ergo &est ratio S.CM. I. ni.Gent. .69. a Dicimus non sis Uisi posse comprehendi sine cognitione omnium creaturarupossibilium; non quia omnipotentia sit reIatiua secunduse, cst enim absoluta perfectio, quae tamen cognosci non intestissit om- potest sine termino a se dependente. Duobus ergo modis potest aliquid requircre terminum Primo, quia intrinse- K. m. i. Ziace pendet a terinino,& hoc modo omnipotentia Dei, seu

virtus creativa non requirit terminum creaturarum, quia ruum μν. .

non dependet ab illis. Secundo, quia terminus dependet ab illo ita, ut pertineat ad perfectionem ipsius habe- i. re talem terminum a se dependentem, quae perfectio no ' φ a. o potest cognosci nisi cognito termino dependente; & hoc '-- modo requirit omnipotetia seu virtus creativa ad sui cognitioncm

163쪽

8 De Beatissima Diritate

gnitionem creaturas possibiles. Exemplo sint princIptu.& cones usio. Non potest principium cognosci sine cognitione conclusionum; S tamen non principium a conclusionibus, sed conclusiones pendent a principio. Praeterea non cognoscitur res comprehensiue,nisi cognoscantur ea Omnia, quae continet tam formaliter, quam eminenter rat creaturae continentur eminenter in essentia, ergo sine

cognitione ipsarum non potesti sientia comprehendi. Ex quibus constat, nullam ponere imperfectionem in Ue bo, qui dicunt produci ex cognitione possibilium. Quia si spectetur necessitas, creaturas esse possibiles, est omnino necessarium; si spectetur essentia, continentur in illac minenter: ideo repraesentari debent a Verbo, & Veibu debet dicere respectum rationis ad illas tanquam ad res

reprς sentatas. Deniq; si spectetur persectio Dei, haec cognitio possibiliuest perfectio simpliciter, quae molior est in quolibet, quam non ipsa. Et in hoc differt ab amore

erga creaturas; quia bene velle alicui creaturae, si sit eff-cax, est communicare illi bonitatem aliquam, quod dicit perfectionem in creatura, no in Deo; at cognoscere crCaturas possibiles, dicit persectionem non in re creata, sed in intellectu Diuino, ut constat. Quare si fingamus mcte, creaturas non esse possibiles, tunc Deus careret omnipotentia, ideo non esset idem Deus. qui nunc est. Immo si ex mille creaturis, quae nunc siint possibiles, fingamus aὶ Valentia unam tantum non zsse possibilem, cognitio Dei non esset ara, V. eadem cum quae nunc nam esset minor; & ideo

hamuli dictea Verbum, quod est terminuS huius cognitionis , non esset dere ρ Ie etia idem cum illo, quod nunc est. D2 De creatoris autem, ἰπὰMissis quaS Deus cognoscit scientia visionis, maior est dissicul--α, lib. st e tas; credimus tamen, Verbum non procedere per se caecognitione istorum futurorum, sed solii concomitanter,nibus Ualni r ut dicitur, quatenuS eadem est cognitio realis, qua essenio h h tia cod noscitur,&creaturae futurae. Probamus, ita dicen

o dum

164쪽

dum esse, siue spectetur Verbum productum, siue creaturae ipsae producendat: ratione Verbi producti, quia aeque ne cessaria esse debet productio Verbi, ac Verbum ipsum; sed Verbum est absolute necessarium; cognitio vero futurorum, ex qua ponitur procedere Verbum, non est absolute necessaria; potuit enim non esse in Deo,si statuisset Deus nihil producere; ergo ex illa non procedit Ue hum per se; Et haec ratio probat etiam, non procedere Verbum per se ex scientia contingentium conditionaliu, Juam vocant aliqui scientiam mediam; quia Verbum ebet procedere ex scientia, quae naturalis est Patri &necessaria; at haec scientia est contingens tantum: nam licet, posito hoc vel illo obiecto, necessario sequatur in Deo haec scientia; obiectum tamen illud simpliciter contingens est,ideo potuisset aliter se habere. Secundo.

Idem ostenditur ratione creaturarum futurarum, quia hae supponunt decretum liberum diuinae voluntatis ut

sint; at hoc decretum intelligi non potest esse in Deo nisi post productionem Filii & Spiritus Sancti: & ratio est. .

ruta decreta ista & voluntateS ad extra, quibus res pr ucuntur,sunt indiuisae,& communes Personis omnibus; ergo Persona Filii praeintelligitur decreto; ergo non potest per se produci ex cognitione rerum futuraium, quae supponunt decretum. Dices: Deus est causa libera, quae comprehendi non potest,nisi cognoscantur effectus ipsius 'liberi, cuiusmodi sunt creaturae futurae; ergo si Verbum producitur per se ex comprehensiva cognitione Patris, producitur etiam per se ex cognitione futurorum. Sunt duo modi respondendLPrimus assirmat, ad comprehensionem alicuius causae

duo cognosci debere: quid ipsa sit, & quid essicere possit.

Ratione primi, cognoici debet omnis intrinseca perfectio, quae reperitur in causa per modum actus primi, aut formaliter, aut eminenter. Ratione secundi, quscunque

165쪽

s o De Teatissima Dinitate

ab ipsa effci possunt; Et quia nulla creatura cognostit ea

omnia, quς Deus potest eficere, nulla creatura comprehendit Deum. Non requiritur autem ad comprehensi nem causae, ut ex his,quς causa potest vicere, cognoscatur hoc facturam,& non illud,sed suffcit primum .Quare ex communi sententia, Angeli dicuntur nos comprehendere, quia cognoscunt, nos posse facere hoc& illud, licet non cognoscant, hoc,non illud nos facturos. Hanc aurem

cognitionem habet Deus per scientiam simplicis intelligentiae, qua cognoscit,se posse facere hςc,& illa, & quς Cunque non inuoluunt contradictionem. Quod si dicas: Causa in actu secundo habet aliqua persectionem actualem, quam non habet in actu primo, actum scilicet ipsum secundum, qui est persectio quςdam realis; ergo nisi cognoscatur haec perfectio, non comprehenditur causa: Ne go consequentiam,quia haec perfectio est extrinseca causae liberae, ideo non pertinet ad eius comprehensionem; sicut etia relatio realis ad effectus, quae insurgit ex acti ne in causa necessaria, est extrinseca ipsi causae. neque pertinet ad comprehensionem illius. Eadem ergo cognitio requiritur ad comprehendendam animam, quando homo dormit,& nullsi habet adtium,quae requiritu quando vigilat, & habet semper aliquem adtiam;quia hi actus sunt perfectiones, sed extrinsecar. In Deo autem, quia est causa liberaued purissimus actus,multo minor est difficultas; quia actus liberi, ut liberi, nullam in Deo dicut

realem persectionem, sed respectum tantum rationis ad creaturas, Ut copiose disseritur Prima Parte Quare ad comprehensionem Dei nullo modo requirim ut cognin

scantur actius ipsius liberi. ρ Secundus modus est aliorum, qui dicunt, ad comprehensionem causae liberae requiri cognitionem futurorumeliactuum liberorum, non formaliter, sed consequenter tantum; idest, ita cognosci debet causa libera si comprehenditur,

166쪽

' Liber secundus. henditur, ut ex cognitione illa possit inferri consequenter quidquid factura sit: quod qui non potest cognoscere,

infertur non comprehendisse causam liberam e quare affirmant isti, causam liberam proprie a nullo comprehendi posse, nisi a Deo; quia solus Deus corda scrutatur e renes , solusque cognoscit, quicquid causa libera factura sit, largo tamen modo sumpto nomine comprehensionis. Angeli dicuntur nos comprehendere, & superiores Angeli inferiores; quia scilicet vident quicquid per modum actus primi reperitur in inferioribus, aut formaliter, aut eminenter, licet non cognoscant actus liberos, quorum cognitio consequenter requiritur ad comprehensionem proprie dictam. Exemplum erit passionis,& essentiae; ad cognitionem essentialem rei non requiritur per se & f maliter cognitio passionis propriae; quia haec est extra eL sentiam rei; requiritur tamen consequenter e id est, talis debet esse cognitio essentiae, ut per illam cognosci possit Consequenter propria passior quam qui non potest recte

cognoscere, arguitur non cognouisse essentialiter rem . Eodem modo ad comprehensionem causae liberae non ro-quiritur formaliter & per se cognitio actuum liberorum. sed consequenter tantum. Et licet Uerbum repraesentet,& cognoscat futura,id oritur, quia per generationem a cepit a Patre non modo ea,quae secundum rationem prς- Cedunt generationem, ut est cognitio essentiar, possibilium,&αsed etiam ea quae secundu rationem consequumtur, ut cognitionem futuroru,posse creare, coseruare, &c. De Nomine Imaginis.

DE Nomine Imaginis asserimus duo,primum est, Fi

lio Dei conuenire rationem Imaginis. Secundum, esse Imaginem respectu Patris tantum.

Ostenditur primum. Quia, Secunda persona dicitur, Gg a imago

167쪽

aamanto dici.

nis aque conuenire Filio,

a te Beatissima sinitate

imago Patris, a. Cor. βui es imago iri. Ad Colos . is imago Dei in i bilis. Ratio etiam est; quia ea omnia reperiuntur in illa, quae requiruntur ad rationem imagianis; crgo est imago. Probatur Antecedens,nam ad rati nem persectam imaginis requiruntur tria; sa primo ut procedat ab illo, cuius est imago. Secundo, ut ut similis illi, cuius est imago, & similis illi non quomodocunque, scd formaliter, ratione processionis suae. Tertio, ut procedat ad imitationem illius, cuius est imago, idest ad res rendum illud, cuius est imago. Primum requiri, constat, quia ouum verum est magis simile alteri ovo, quam pictum Duo vero,' & tamen unum ouum non dicitur imago altvriu S, quia unum non est ab alio. Secundum requiri, est notissimum; quia imago debet nos ducere in cognitionem prototypi; at non posset, si non esset similis. I ertium requiri, patet ex ipsa voce imaginis, quae ab imitando deducia est, at haec tria exactissime reperi utur in Filio. Nam, Primo procedit a Patre:Secundo,est perfectissime similis illi,& id ratione processionis suae, ut ostendimus superius: Tertio, est ad imitationem eius; quia procedit per cognitionem intellectus, tanquam Verbum eat verbum est reis praesentari uuin illius, cuius est verbu, & naturaliter proinducitur ad repraesentandu, & ideo vocatur etiam species

expressa. bJ Dices, idem conuenire poterit Spiritui Saniscio. Respond. Spiritus Sanctus non est proprie imago Fi- iij, nec Patris; sc2 quia licet procedat a Filio, quod est

primum requisitum ad rationem imaginis, & procedat adeo similis illi, ut Filius Patri, quod est secundum requisitum ad imaginem; hanc tamen similitudinem non habet a processione sui, formaliter sumpta, ut diximus, sed quasi materialiter. Sicut ergo haec materialis similitudo non sufficit, ut possit vocari Filius, ita nec lassicit, ut v cari possit imago: tam enim ad rationem Filij, quam ad rationem imaginis CX 4 Domi p.q. 3 I. . a. requiritur, ut

simili

168쪽

Libeν Secundus. 3 similitudo conueniat illi formaliter, & ratione processionis. Immo Iicet procederet similis ratione processionis, formaliter sumptae; proprie tamen non esset imago; quia deesset illi tertium requisitum ad rationem imaginis, produci scilicet ad imitationem alterius, atque adeo ex aliquo ι xemplari, ut illud repraesentet: quod nulla ratione conuenit Spiritui Sancto; quia procedit per voluntatem; quae cum non sit cognoscit tua, nullum plane respicit excplar: quare quantum ad hanc tertiam conditionem pertinet, non magis Spiritus Sanctus est reprςsentativus Patris, quam Patcr Spiritus Sancti: largo tamen modo,etia Spiritus Sanctus vocatur imago; quia similis est produc ii sicut Verbum ipsum. Haec de primo: nunc ad secundu. Quamuis Verbum producatur ex cognitione non tantum Patris,sed etiam Spiritus Sancti & creaturarum; non est tamen imago Spiritus Sancti, neque creaturarum, sed

solius Patris. Probatur. Nam in Scripturis quando

Verbum vocatur imago, nunquam vocatur imago Spiritus Sancti, aut creaturarum, sed solius Patris ad Coug. r. ΘO ad Heb. I. Ratio etiam est, quia de ratione imaginis et

est, ut procedat ab eo,cuius est imago, ut diximus in pri- sum tib s. ma conditione; sed Verbum non procedit a Spiritu Sana δετ εο ι.ε. eto, neque a creaturis, ut per se constat,sed a solo Patre; ergo solius Patris est imago. Probatur minore nam Spiritus Sanctus & idem a fortiori dicendum de creaturis 2 vid productionem Verbi non concurriti producendo Verbum ipsum, nec conferendo Patri virtutem producendi, haec duo non egent probatione 2 nec tribuendo specie, qua Pater intelligat, sicut obiectum concurrit ad nostrum verbum, tribuendo speciem intentionalem quae processo ad rationem activi principis reducitur. Nam in prinductione aeterni Uerbi,sola Patris substantia concurrit ex parte obiecti ad intellectionem notionalem, per quam

procedit Verbum: quae substantia licet esse possit princ,

169쪽

t ρ . - qua continet eminenter s& Spiritum Sanctam; tum quia cum Personis habet identitatem, dc necessariam omnino connexionem, tum quia relationes, seu personalitates cotinet eminenter,aut qua-u eminenter, cum relationes sint infinitar tantum in genere,ut diximus Notabs. essentia vero sit infinita smpliciter; non est tamen species proprie, & imago Spiritus Sancti, aut creaturarum. Quod vel ex eo colligitur, quia intelligi non potest,obiectum tribuere sui speciem intelli. genti, prius quam supponatur esse. At in illo signo rati nas,in quo Pater ex cognitione sui & Personarum prod cit Personas, nondum supponuntur esse Filius, & Spiritus Sanctus; ergo non potest Diuina essentia habere rationem speciei respectu Fiiij, & Spiritus Sancti: ergo noprocedit Verbum a Spiritu Sancto, neque a creaturis, sicut procedit verbum nostrum ab obiecto, quod tribuit speciem intelligenti. Adde, desiderari etiam tertiam conditionem imaginis ut scilicet producatur ad repraesentandum aliquid, quae conditio est maxime propria imaginis.'at Verbum non producitur ad repraesentandum Spiritu

Sanctum, & multo minus ad repraesentandas creaturaS, sed solum Patrem; non est ergo imago creaturarum.'imo est exemplar creaturarum Omnium, di creaturae sunt imagines ipsius. Dices:verbum mentis est imago eorum omnium, ex quorum cognitione procedit: sed Verbum Diuinum procedit ex cognitione Spiritus Sancti, di creaturarum omnium; ergo est illarum imago. Nego maiorem .'

Nam Verbum illius tantum obiecti est imago, quod ad eius productionem concurrit, vel per seipsum, vel per propriam speciem. Exemplum primi est substantia A geli in intellectione, seu in verbo mentis,quod producit, cognoscendo se ipsum: Exemplum secundi est species auterius Angeli in intellectione, seu verbo mentis , quod producit cognoscendo alium Angelum et neutro modo

170쪽

Liber Secundur. - . Ieoncurrit Spiritus Sanctus ad productionem aeterni Uerbi, sed sola Patris substantia, ut diximus I ideo arternum Verbum non est imago Spiritus Sancti, neque creatur, rum, sed solius PatriS. d.

te tertia Per a.

ADuertendum septimo,TertiamPersonam Diuinam respectu principii, a quo producitur, vocari Spiritu,

id est spiratum, quod nomen respicit spiratorem. Secundo, reipectu processionis per voluntatem,per quam pro ducitu cuius est terminus, vocari Amorem. Terti r spectu donorum,quae ex amore dari possunt creaturis imtellectualibus vocari Dcwum,hoc est primum,& maximuomnium donorum: De Nomine Spiritus.

ima est, μtia Persona vocatur Spiritus Sauctas. Et quidem, shoc nomen deducatur nona spirituali na tura, sed a spiratione, n est commune omnibus Personis,sed isti tertim quia haec sola spiratur; si autem deducatur a spirituali na

datur autem teri quuti Spititus in rebus corporeis signi-εcat impullam.& motionem; aerem enim fiantem di impulsum vocamus nisum. Quia ergo anmias proprium est mouere. & impellere voluntatem; ideo nomen Spiritus accommodatum est ad significandam tertiam Pers nam Trinitatis, quae per voluntatem procedit, & amoris

gationem habet.

Secunda. Procedit Spititus Sanctus non a sola Patre, sed etiam a Filio, ut fatemur in symbolo, stat in more, Filioq; procedis, licet in Scripturis exprimaturisIum n

SEARCH

MENU NAVIGATION