장음표시 사용
221쪽
habere micam formalitatem comprehendentem tam Esset tialia, quam Persenalia , licet Personalia non sitat de Essentiae Diuinae Naturae, Quod si capi dissicile potest , experundum ,
inquit Auguninus.lo. 7. de Trinit. doneε dies illucestat in coνcbus nostris. Quarto. Pater aeternus, vel intelligit Essentiam & Pe sonam tanquam duas.rationes formales, vel tanquam Unam rationem: si primam: ergo ex natura rei Persona distinguitur ab Essentia: Sisecundum:.ergo intelligit . Personam posse comvmunicari perinde ata Essentiam, quod est falsum. Respondeo . Patrent videre Diuinam Essentiam, ut est; ideo videt non dis 1lingui a Relationibusin sed videt, eandem rem simplicissimam communicabilem esse quoad Essentiam, non quoad proprieta tes Personales; vel, quod idem est,eandem rem esse absolutam, ,&sub hac ratione ess communicabilem; & respectivam, & sub
hac ratione non posse communIcari ..
Quinto. Implicat, per idem a parte rei aliquid conuenire, & differre ab eodem:at si Relationes non differant ab Essentia, cum per hanc Bater conueniat cum Filio,& differat per Relationem Paternitatis; per idem conueniret,ir disserret.Nego Maiorem, Nam per eandem rem potest aliquid conuenire, &differre ab alio , sed non sub eadem omnino ratione: & ita fit hic: nam per hoc idemens, ut est respectivum, differunt inter
se Personae Diuinae; per idem, ut est absolutum, Conuemunto. Quare, quando res est actu una,& virtute multiplex, ut accidit hic; tunc potest esse principium conueniendi,quatenus est una.
persectio, & principium differendi, q*atenus est altera. . Sexto. Essentia & Relationes diuerso modo describum
tur a Patribus. Nam Augunt tae Trinit.cap. .ait, id esse Deus. O aliud ese Patrem: Idem habet S. Pasit. lik Σ. contra Eunom. at quae differunddefinition differunt formali ter,& ex natura reis: ergo. . Confirmatur Quia Damascib. . de Fide cap.9.dicit, Re lationes esse modosexistendi Diuinae Naturae; erg0 ex natura
Respondeo. Quado Patres loquuntur hoc modo, loquunturde Essentia; & Relationibus, ut mente distinguimturin his: hoc enim modo dicimus- Essentiam esse ad se, & Paternitatem esse ad aliud: quod est dicere, conceptum, quem nos fodimamus de Euentia, esse alium a cor septu , quem formamus d
222쪽
ad Theoriam. Io I de Relatione: sed si loquamur de re , ut est in seipsa, non ut a
nobis concipitur; hoc modo sumpta, est Unum ens, ut diximus, .&vna formalitas in re simul abloluta & respectiva. Quare si posset definiri Deus,definitio explicaret Essentiam , ut est in tribus Personis. Dices. Licet esse in tribus Personis sit essentiale&intrinsecum Diuinae Naturae, ipsae tamen Personae non sunt de Essentia: ergo di st irrgu umur forin aliter, & definitione. Ad hanc difficultatem respondimus in solutione tertij argumenti. Ad Confirmationem. Concedo Antecedens,de nego Consequentiam. Distertenim Relatio Virtualiter tantum ab Essentia, ut diximus: licet enim sit idem omnino cum Essen. tia re, &formaliter; praestat tamen id , quod praestat modusaealiter, vel ex natura reIdistinctus In natura creata.
α uomodo disinguantur inter se Relationes, quae non habemoppositionem, ut Paternitas, ct spiratio aestua
in Patre is D. Thomas. p. p. aα. Oiibidem eius discipuli. O . . a.da 3. q. I. Marsiliusq. 3O. a φ. Dubio 2. Scol uuodbb . I. a. a. Da.
Turandus in I.da 3.qα. Pmbat distingui re multis rati nibus. Afferemus quae videntur habere aliquam vim. Prima ducitur ex terminis; quia habent terminos realiter distinctos nam Paternitas terminatur ad Filium, Spiratio activa ad Spiritum Sanctum hi duo distinguuntur realiter; ergo & Relationes: immo habent terminos disparatos filiario enim& Spiratio sunt Relationes disparataei ergo& termini earum. i Confirmae. tur. Nam alioquin Filius per eandem Relationem referretur ad Patrem producentem,& ad Spiritum sanctum productum. Nego Consequentiam. Nam ex eo quod termini duarum relationum sint realiter distincti,aut relationes ipsae sint dispara- tae, non concluditur in rebus creatis realladistinctio relationu,
sed formalis tantum Constat hoc,quia duae relationes in eodesupposito, una ad producentem , & altera ad productum, sunt ad terminos realiter distinctos: & tamen solum formaliter distinguuntur. Et in eodem subiecto albo relatio similitudinis .ad iubiectum album, &dissimilitudinis ad Iubiectu in nigrum, Dat relationes disparatae; di tamen formaliter tantum, non PO a. realiter
223쪽
Notationes breues realiter distinguunturridem ergo deberet cocludi in Deo se IDeus ob simplicitatem suam non est capax distinctionis forma, Iis; ideo quae in rebus creatis, formaliter, in ipso , sola ratione distinguuntur cum sola vatuali distinctione formali. Ad Conis firmationem. Respondeo, Filium referri ad Patrem per Filiationem de ad Spiritum Sanctum per Spirationem activam: ledassero. has duas Relationes inter te non differre nisi ratione, vel ex natura rei, non absolute, sed virtualiter tantum, Secunda ducitur ex actionibus . Generare & Spirare realiter distinguuntur; ergo Paternitas te Spiratio activa, istaru acti num principia, realiter inter sedistinguuntur. Probatur Anteis Cedens Nam Generari & Spirari realiter distinguuntur; ergo Generare & Spirare. Cofirmatur. Ut se habet Generare ad G nerari, ita Spirare ad Spirari: ergo a commutata proportione νut se habet Generari ad Spirari, ira Generare ad Spiraret sed Generari & S pi rari realiter distinguuntur; ergo it Generare despirare. Nego Antecedens. Ad probationem. Admitto An te cedens, & nego Consequentiam. Quia sicut ab una potentia activa possunt esse multae passiones, sic a productione Dei realiter una duae passiones,& duo termini distincta, id est, duae Personaer actio enim, quae estin Deo habet se sicuc potentia opera a. Quare an creatione rerum. Unica actione imm nenti, hoc est, Vmcae voluntate. multa creauit Deus realiter di-
itincta inter te. Ad Confirmationem. Nego primam Const-quentiam. Nam Inter Filiationem & Processionem passiuam est Oppositio indirecta; quae tamen nulla est inter Paternitatem de Spirationem assiuam: & ita, licet Ealiatio de Processio distin. guantur: nata distinguuntur tamen Spiratio activa l. Fatem,tas. Et quidem, si forma illa argumentandi valeret, conclude- set etiam, dari quatuor Personas, hoc modo. Sicut se habet P.
ter ad Filium, ita se habet Spirator ad Spiritum Sanctum: ergo a commutata proportione, sicut se habent Filius Si Spiritus Sactus, ita se habent Pater 8c Spirator: sed Filius δι Spiritus Sam Rus sunt Personae distinctae: ergo etia Pater ει Spirator Co I rutata ergo illa proportio locum habet, quando res sunt eius. dem rationis, quae commutantur: quod non est hic , neque ab Euclide probatur nisi in quantitate. . Tertia ducitur ex subiectis. Quia Spiratio activa est iis Patre id filio, qui realiter distinguuntur,quod non habent em
224쪽
terat Resationes Personales, quae singulae sunt in singulis Ter sonis: ergo signum est, realiter differre ab illis. Respondeo. H ac argumentum esse idem cum illo, quod fiebat de Essentia& Relationibus: Essentia communicatur, Relatio non com nicatur; ergo differunt realiter, aut formaliter: Nego Consequentiam. Sicut enim in Patre & Filio licet realiter distinguantur, potest esse una numero Natura, & Vna numero Voluntas; ita poterit esse una numero Spiratio activa,quae quodammodo fundatur in illa. Dial quodammodo quia no bene dicimus, Divinas Relationes esse in eo, in quolunt, tanqua in subiecto, cu per se subsistat, sed diculuresse in eo per modu idelitatis. Quod si instes. Spiratio activa sicut potest esse in duabus Personis, ita poterit esse in tribus, ac proinde poterit esse etia in Spiritu Sancto; Respondeo, Non posse, propter oppositione, quam haberet in illa tertia Persona, quam oppositionem non habet in alijs duabus: sicut ergo non potest in una di eadem Persona esse Paternitas & Filiatior ita nec Spiratio activa
Quarta ducitur ex oppositione . Nam si non distinguum tur realiter, maxime, quia non opponuntur inter se; at eadem ratione Paternitas non distinguetur a processione, quia non habet oppositionem cum illa. Respondeo. Quomodo distinguatur procelsio Spiritus Sancti a Paternitate & Filiatione,dicetur infra, ubi de Spiritu Sancto. Nunc breuiter respondeo, Spiritu Sanctum, dc processionem passivam distingui realiter a Patre di Filio: directe quidem, ratione Spirationis activae, cui processio directe opponitur: indirecte vero ratione Paternitatis Se Filiationis; quia ab his,& non a spiratione activa constituuntur Puter & Filius, a quibus spiratur Spiritus Sanctus. An disinguantu altem ex ratura rei. Probatur distingui ex natura ret,ut sentit scotus. Primo Pa- - D rie ternitas & Spiratio sunt duae Relationes reales; ergo duae res: ergo ad minus distinguuturex natura rei. Ad hoc Argumentum dictum est supra q. 2. de elationibus
retuς Paternitas a Spiratione ex natura res: sicut vera est ista Iustitiα
Propositio Paternitas est spiratio, non est
m.q. 3I. a. Σ. At esset Vera, Inon distingue-
225쪽
Iustitia Dei, est Misericordiar quia Iustitia 1 Miserieordiacitistinguitur tantum ratione.
Gaba. d. II. defendit, Propositionem illam esse veram. Idem Contendi i noster Molina in o. et L. a. r. Di s. Σ. sed dandum est aliquid S.Thomae. Respondeo ergo, utramque Propositionem allatam esse veram in sensu identico,& falsam in sensu formali. Cur ergo S. Thomas admittit, primam Propositione esse veram Aecun. dam esse falsam Quia Propositiones illae in quibus unu Attributum praedicatur de alio, recte accipi possunt tam insensu formali, in quo sunt falsae,quam in identico,in quolunt Nerae. At Propositiones illae, in quibus una resatio in abstracto praedic tur de alia, non possunt ex S. Tho. sententia accipi nisi in sensu formali, in quo sensu sunt falsae. Non posse autem accipi nisi in sensu formali, deducit S. Tho. ex eo, quod cum intrinsece respiciant, & sint ad diuersos terminos, nomina significantia has relationes,non sgnificant illas , nisi ut ratione distinctas inter se. Adde, terminos illos esse realiter distinctos: quare sicut unus terminus non potest praedicari de alio , ita nec una relatio de alia, ne terminos ipsos videamur consuadere, quian conceptu ipsarum relationum quodammodo comprehenduntur. Tertio. Hae relationes a parte rei habent distinctum esse ad) quia respiciunt distinctos terminos formales, nempe F liuin& Spiritum Sanctum: ergo. Respondeo, negando Cou sequentiam. Quia licet Filius de Spiritus Sanctus distinguatur
inter se: duo tamen illirespectus ad ) qui sunt in Patre ad has
duas Personas, non distinguuntur nisi ratione,vel formaliter, si loquamur de distinctione virtuali. Licet enim, ut diximus ad primum Durandi, ina ebus creatis haec diuersitas terminorum posset inferre distinctionem formalem: in Deo .tamen non i fert nisi distinasonem rationis, qui ob suam simplicitatem imcapax indistinctionis formalis, nisi virtualiter tantum:praesta t -' enim duo illi respectus distincti solum ratione, suod P stans in rebus creatis distincta sormalit
An Relatione ni de essentia Deitatis .
226쪽
ad Neoriam. Io Imntra gentes e.9. VasqueR Di Οιt. II. I. Suar lib. . e . T. Videntur esse. Primo. In Deo nihil est accidentale et ergo Relationes sunt de Essentia Dei. Respondeo. Relationes non esse accidentia in Deo;neque vero esse Essentiales Naturae Diuinae, sed proprietates quasdam substantiales ratione diuersas ab Essentian intrinsece simul cum Essentia pertinentes ad costi tutionem Personae: sicut in humanis, licet subsistere non sit
essent ale naturae; nota propterea tamen accidens est, sed est modus quidamsubstantialis complens rationem personae, licet plus differat a natura, quam Relatio in Diuinis. Secundo. Deus est Essentialiter trinus; ergo Relationes, secundum quas est trinus, sunt de Essentia Dei. Nego Antecedens. Nam Deus est quidem EssentiaIiter unus, sed est trinus non Essentialiter, sed Peisonaliter tantum: nam si esset Essen caliter trinus, Pater, cum sit perfectus Deus esset trinus. Quare Essentia ipsa exigit trinam Relationem, secundum quam
Deus, qui in Essentia unus est, trinua sit Personaliter. Atili Re Iationes essent de Essentia Naturae Diuinae, vix posset explica ri quomodo Deus non esset trinus in Essentia, & quomodo Estentia esset indiuidua lenon discreta. Dices. Ista Propositio, Deus en trinus, vel Trinitas, est per se; ergo Relationes, rario ne quarum est trinus, sunt de Essentia Deitatis. Nego Co- sequentiarn. Est Propositio per se secundo modo; quia subiectu est de essentia praedicati, non praedicatum de essentia subiecti, vetin hac Propositione, Animal en homo.. Tertio: Relatio est ipsa Dei Essentia; ergo est de Essentia . Ad hoc argumentum responsum est in Theoria. Quzrto: Si quis perfecte definiret Essentiam Dei, necessario includerer in definitione Relationes ergo sunt de Esse tia Dei.
Negatur Antecedens. Quia si definiri posset Deus, cum Rel,
tiones non sint de Essentia Diumae Naturae; non includerentur in eius definitione: Quare si aliqui Patres interdum dicere
videntur, esse Essentiales, intel Iigendi sunt sano modo. Tum quia ob summam identitatem, qua in habent cum Essentia, non distinguuntu ab illa ex natura rei; ideo non posset unum definiri, quin includeretur alius identice: Tum quia Relationes sunt constitutivae Diuinarum Personarum, in quibus EssentiR liter est Deus.
227쪽
sonis; ergo etiam tres Personae sunt de Essentia Dei. Confirmatur. Quia cum Essentia Dei sit in tribus Personis,saltem peridentitatem, idem erit,este in illis,& esse illast quare si Esse tiae Essentiale est esse in tribus Personis, erit etiam Essentiale esse tres Personas Respondeo. Non sequi. Quia esse in tribus Personis esse de Essentia Deitatis, nihil aliud est, quam Esseristiam Dei communicabilem esse tribus Personis , & intrinsem: postulare, ut sit in illis, quod non est intrinsece & essentialiter
includere Personas: sicut esse posse in subiecto essetiale est acerudenti; no tamen sequiturr ergo subiectu est de essentia accide-itis. Ad Cofirmationem. Respondeo. Neque illud sequi. Quia
cum Essentia dicitur esse in tribus Personis, distinguitur illud esse, quod habet in se, ab eo, quod conferunt Personae;& illud est Essentiale, non istud. At quando Essentia dicitur esse Persona, includitur illud esse, quod habet a Personis, quod non est Essentiale, sed Personale. ἹSecundo. Quicquid est Essentiale,debet conuenire singulis
Personis: at esse in tribus Personis, non potest conuenire singulis Personis; ergo. Quidam Respondent hoc modo. Aliquid posse dici de Essentia Dei dupliciter. Primo. Quia sit aliquid
absolutum, quod Deo conuenit sine ullo ordine ad Personas, ut sunt Attributa. Secundo. Quia sit aliqua perfectio, quae intrinsece connotet Personas; huiusmodi est, Essentiam debere limitari pluribus Relationibus: aut qu ia includat praecisionem a Personis; huiusmodi est, Essentiam esse communicabilem tribus Personis: quod habere non potest, nisi ut, virtualiter salte, distinguitur a Personis: nam Persona est incommunicabilis . , Quae ergo sunt de Essentia Diuinae Naturae priori modo,com ueniunt singulis Personis; non tamen quae sunt de Essentia posteriori modo: inter quae est, Essentiam esse in pluribus Perso
nis' Idem aliqua ratione videmus accidere etiam in creaturi ιNam Generi alicui v.g. A ni mali,quaedam conueniunt sine VΙ-lo ordine ad Differentiastuti esse sensibilem hoc conuenit Omnibus speciebus, quae habent pro Genere Animal. Quaedana Vero conueniunt illi in ordine ad Disseretias;vt posse contrahi
pluribus Differenti;s:& hoc Speciebus non conueniti licet de
228쪽
ad Theoriam. . 1 7 eitum essentia sit Animal. Alij breuius respondent. Quod
est Essentiale Diuinae Naturae conuenire singulis Personis, no absolute: alioquin cum Diuma Natura sit communicabilis, etiam Persona, in qua reperitur Natura,esset communicabilis: sed debet conuenire Personis, quatenus tantum habent Diuianam Naturam. Hoc est singulis Personis conuenit habere Nais turam, quae essentialiter esse potest in multis Personis. Quod verissimum est. Naturae enim Diui me, quae reperitur exempli causa, in Spiritu Sancto, Essentiale est, esse in pluribus Personis, nimirum in Patre, etiam,&Filio Immo ratione Diuinae Naturae etiam Persona ipsa Spiritus Sancti, quae incommunieabilis est, dicitur essem Patre,& Filio per circum incessione, ut diximus in TheCrla, agentes de Immanentia Perlonarum.
An Natura Diuinast de T sentia Relationum.
Non videtur. Primo. Quia Essentia est quid absolutulergono potest esse de Essentia Relationu; alioquin relatio esset a laluta, ac proinde simul respectiva&non respectiva. Ad hoc argumentum respontum est in Theoria. Ad maiorem tamen explicationem, nego Consequentiam. Quia sicut est singulare in hoc Mysterio, Essentia in unicam&singularem esse communem tribus Personis; ita etiam Cum sit abiituta,esse Essentiale tribus Relationibus. Nec sequitur, Relationem esse,& tio esse ad aliud, sed simpliciter esse ad aliud; quia hoc illi conuenit secundum propriam rationem,qua Relatio est, licet non ratio. ne Essentiae, sibi& caeteris Relationibus communis. Quod docetur exemplo relationis creatae. Haec enim includit rationem accidentis communem; quae licet non sit absoluta: non est i
men ad aliud. Neque tamen dici potest relatio esse ad aliud de non esse ad aliud, sed absolute dicitur esse ad aliud; quia hoc iuli conuenit secundum propriam rationem relationis, licet non secundum rationem accidentis in communi. Secundo. Dicitur in Cap M iter,Trinitatem esie secundum communem Estentiam indiuiduam, & secundum Personales
229쪽
io 8 Notationes breues propriae sunt Personarum; ergo Qua Relationes sunt, non in . cludunt aliquid commune omnibus, hoc est, Essentiam . Respondeo, admitto Antecedens,& diltinguo Consequentiam. Nam si sensis sit In singulis Personis esse aliquid, quod totum sit proprium illarum, hoc est, quod totum se dum rationem,
quam dicit, simul sumptum, non conueniat alteri; verum est rnam Pater exempli causa ) dicit Essentiam & Paternitatem ,
quod totum simul sumptum nulli alteri Personae conuenit Relatio ipsa Paternitatis, praeter Essentiam , includit respectu ad Filium ψε quae duo si simul sumantur, nulli alteri Relationi Diuinae conueniunt: &hoc solum voluit Concilium Latera-nense in Cap.firmiter. Si autem sensus sit. In singulis Personis esse debere aliquid, quod totum ita sit proprium illarum, ut secundum nullam sui rationem couemat alteri, est fallum; quia nihil in Deo concipi potest praecisum a ratione entica se, quae est proprijilima ratio Deitatis commvn.S OmnIbus, quae In Deo sunt. Tertio. Relatio concipitur ut constituens Personam, α ut quid adueniens Essentiae, & illam determinans: sed quod co stituit, debet aliquid minus includere quam confluuium: quod determinat, non debet includere illud ipsum, quod determinat; ergo Relatio non includit EsIentiam; alioquin tantum includeret Relatio quantum Persona sicut enim persona dicit Relationem S Essentiam: ita etiam Relatio, si Relatio includat essentiam; & cum determinet Essentiam , si incIudat Essent am, idem determinaret seipsum. Concedo Maiorem. Ad Minorem respondeo. Illud esse verum in constitutione Sedeterminatione rei compositae, non rei simplicis,cuiusmodi est Persona Diuina. Nam inconstitutione rei simplicis idem sideratum per modum formae, intelligitur esse constitutivum sui ipsius in concreto per modum totius. Sic dicimus, Person litas connituit Per mim vi quod determinat, includit in se illud ipsum,quod determinati Alioquin constitutum& determin tum non esset aliquid simplex, sed compositum, ex eo , quod determinatur & constituiti & ex determinante,& constitue- te, quod vere aliquid contineret,quod non erat in determinato diconstituto. Non tamen dici debet absolute, idem eo
stituere se ipsum & determinare; quia idem, eodem modo sumptum, non conitituit & determinat se ipsum, sed sumptum di-
230쪽
uerso modor constituit, sumptum per modum sormae, Ut dicebamus; constituitur, sumptum in concreto per modum totius. Et quod determinat , semper intelligitur superaddere ratione aliquam, quae non intelligebatur esse in eo, quod determinatur, ut deter inmatur. Sic Relatio dicitur determinare Essentia: quia illi addit respectum ad terminum , quem non dicebat ED sentia, ut Essentia. Exemplo sit Summum Genus. In Praedicamento Substantiae modus per se existendi, qui cum ente constituit substantiam, includit rationem entis:& tamen dicitur quodammodo determinare rationem entis; non quod Illam rationem entis non includat substatia enim includit rationem entis sed quia dicit aliquam rationem adest,essendi per se quam
non dicebat ratio entis, ut ratio entis.
u Diuinae Relationes dicant perfectionem, ut ratione distinguuntur ab Esentia.
Non videtur Primo. Quia relatio creata nullam dicit peditici onem, saltem est dubium an dicat persectionem z ergo idem, de Diuina. Respondimus q I Aea lationisus, Relationes
etiam creatas, secundum uti umque respectum esse reales, consequenter dicere perfectionem, licet extrinsecam: quia i
mεri relatio non dissert realiter a fundamento; hinc fit, ut d fictus huius perfectionis non appareat, quousque remanet fu damentum. Deinde licet admitteretur Antecedens, negatur tamen Colequentia Quia Relationes Diuinae sunt multo praestantiores creatis: subsistunt, constituunt Personas, distinguut illas realiter in se, complent rationem potentiae,& Diuinarum processionum. Quare licet relatio creata, non esset perfectio, esset tamen Relatio Diuina.
Secundo. Si Relatio Diuina dicit perfectionem tergo sicut sunt tres Relationes, ita etiam, tres perfectiones, & tres perse cti: quod admitti non debet, sicut non admittemus esse tres P p 2 aeter