R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Notatio trige, a.

13 e Motationes breue

quod est proprie Patrem esse hoc autem in erratione nulla ratione fit. Dices. Absoluta sunt priora Relativis in Deor sed

esse Patrem respectu creaturarum conuenit Deo ratione absolutorum, esse vero Fatrem respectu Filij ratione Relationis: ergo. Respondeo. E flantialia Absoluta priora esse Relativis, non vero Essentialia, quae dicunt relationem ad extra, ut esse Patrem creaturarum, dominum, &c. Quod si dicas . Scientiam in Deo esse Elsentialem, & habere respectum ad creatu ras; & tamen esse priorem Relatione ad Filium , cum hic per cognitionem Dei comprehensivam producatur; Respondetur Essentialia Respectiva esse in duplici differentia. Quaeda sunt, quae fundantur in actione immanente, ut est scientia; & haec an sint priora vel posteriora Relationibus Diuinis, siue Notionalibus, diximus Notatione septima. Alia sunt, quae fundantur in actione transeunte, ut esse Dominum, Creatorem, &c. de quibus nos hic loquuti sumus; & haec sunt posteriora, Relati

De Nomine Ingeniti.

Contra Ingeniti nomen obi jcitur Primo. Patres non videntur recipere hoc nomen. S. Athanasius Orat Σ. contra Ariari. & in

Oratione de Decretis N cana Onodi Arianis obijcit,quod in Ecclesam nomen Ingenui inauditum inuexerint, mutuo acceptum ab Ethnicis Philosophis; ergo non est usurpandu S. etiam Ambros tib de Incarnat. Verbi eap. 8. P. temere, ait, ab Amanis hoc nomen Patri tributum, cu m in Sacris Litteris non reperiatur. Respondeo. Λrianos noluisse appellare primam Persona Trinitatis Patrem, & secundam Filium, sed loco istorum nominum usos fuisse semper voce Ingeniti, Geniti, ut testatur Spiphan. contra hares. 73. contendebant enim, esse ingenituproprium esse Dei: quare cum solus Pater esset ingenitus, solii etiam Patrem esse Deum. De hac igitur Quaestione Graeci Pa.' tres ab inItio responderunt Arianis; Ingenitum apud Philos phos accipi tribus modis. Primo pro eo, quod nec est factum ,

nec fieri potest, ut numerum parem esse Imparem. Secundo Pro

Diuitia m

252쪽

pro eo quod factum non est, sed fieri potest: se Ingenitus dici

tur homo qui nondum est, sed esse potest.Tertio, pro eo quod est, sed factum tamen non est;& hoc modo dici ingenitum non tantum Patrem , sed Filium etiam, & Spiritum Sanctum. Sic Respondet. Athamasius loci est. & Cyrillas l. I . Thesc I. Caeterucum huic solutioni non acquiesce lent Ariani, prouecta disputatione , responderunt ijdem Patres alio modo. Aliud essem ἀγέννι- per duplex ν. aliud τε ἀμν π per simplex: per duplex, idem significare quod non natum. & hoc modo esse proprium Patris: Fater enim non est natus,& Filius est natus: per simplex autem ν. idem significare quod non factum; & hoc modo esse proprietatem non unius Personae, sed Dei, communem tribus Personis. Sic Respondentia than. in I. 2. Orat. de Trinit. Eo, phan .c5. haeres6 . Cyrill.l I. Thesaurica I. l. L. de Trinit. Damast. ι. I. de Fide c. 9. Scholastici qua ratione respondeant huic Dubitationi, habes in Theoria. Ad Ambrosium. Respondeo. Argumentatur ad hominem: Uos Ariani non vultis recipere nomen Homousion) quia non est in Scripturis; ergo eadem ratione recipi non debet nomen Ingeniti quia non est in Scripturis. Obijcitur Secundo. Si esse ingenitum est proprium Patris pergo per hoc distinguitur a Filio: sed esse ingenitu formaliter est negatio non relatio:ergo Pater εἰ Filius non distinguentur inter te per Relationem, sed per Substantiam, Sc Essentiam. Concedo, formaliter dicere negationem; nego tamen distingui realiter inter se Patrem ,& Filium per Substantiam : quia illa negatio non est Substantia Dei, neque oritur ex Substantia, sed ex Relatione Paternitatis, quae a nullo producitur,dcin qua fundatur; deseruit ergo haec negatio ad dignoscendam perfectionem primae Perlonae , quae a nulla alta procedit .

An esse Ingenitum dicat negationem, an priuationem.

Quaestio leuis est. Certum est, non dicere priuationem alicuius formae, quam deberet habere Pater ,& non habet; hoc enim aperte repugnaret perlaetioni patris. Dicit ergo negationem, prout docet S. PlaβLLcon. Eunom Mae en,inquit,ingenitisimgvificatio, nota halere aliunde principium, ut sit. Dicitur tamen ab aliquibus priuatio, prout priuatio significat negationem for-

-τ, cuius est capax Suppositum eiusdem generis cu illo, quod

253쪽

r 32 Notationes 3reues priuatum dicitur. Sic Talpa dicitur priuata visu;non quod Ip

sa sit capax visus, sed quod alia animalia oculos habeant:sic Pa. ter dicitur priuatus processionernon quod ipse possit proced re, & no procedat; sed quia processio reperitur in alijs duabus Personis, quae sunt eiusdem generis, idest, quarum utravis est Deus. Haec autem priuatio, cum non sit formae debitae illi suabiecto, non arguit imperfectionem in illo et & sic esse ingenitu nullam dicit impersectionem in Patre, immo pertinet ad eius dignitatem .

N.iau. , ; nomine Filii duo sunt, quae facere possunt disseul tale. Irmisse. I. Primum Qua ratione possit dici Filius, ubi non est commixtio sexus. Ad hanc difficultatem responsum est lib. I. Secundum. Cur productio secundae Personae sit generatio. productio Spiritus Sancti non sit: de qua copiose diximus, ubi de processionibus. De Nomine verbi dubium est. An verbum dieatur Personaliter tantum. m. Thomas p. p.q. 3 .a 3 σ ibidem omnes eius discipuli. Ee r

Dubium est. Primo. An Verbum in Diuinis dicatur tantum Notionaliter. Verbum esse nomen Essentiale commune toti Trinitati. Sentit Surandus d. 27. q. s. a. z. capr. autem i&d. oeFerrar. contra Gent. p. II. dicunt esse Esietiale,& Notionale. Probatur. Primo. Dicere est commune toti Trinitati iergo etiam Verbum. Conseqetitia est certa; quia Verbum est te minus dictionis. Probatur Antecedens, ex Anselmo in Monolo. Pater,inquit, dieit, Filius dicit M. Respondet S. Thomas, Αnselmum usurpasse verbum dicere pro intelligere quod est commune toti Trinitati; dicere autem solius est Patris. Secundo. Amor non est nomen Personale, vel saltem non est tantum Personale, sed etiam Essentiale conuenies omnia, bus Personis; sic dicitur: Deus eharitas est ergo etiam verbum

erit personale & Essentiate; quia ita se habet amor ad volunt 'la tema

254쪽

ad Neoriam. tem, ut verbum ad intellectum. Respondeo, & nego Conse

quentiam. Ratio est, quia amor est nomen aequivocum , & in terdum significat actionem amandi ,& sic est nomen Essentiate; interdum id,quod procedit per actionem,& est nomen Nationale. At Verbum in Deo nunquam usurpatur pro actione intelligendi, uue scripturas consulas, siue Concilia; sed pro eo tantum, quod producitur per qctionem intelligendi; at hoc est Filius; & ideo dicitur tantum Notionaliter. Contra. Etiam intellectio dicitur produci a Filio & spiritu Sancto; ergo hoc erit satis ad rationem verbi. Nego Consequentiam. Aliud est enim significare aliquid, quod vere procedat, aliud significare alia quid per modum procedentis, licet vere non procedat. Verbusignificat id, quod vere procedit ab intellectu, & distinguitur

realiter a dicente, quod conuenit soli Filio: at intelligere, velle significant actiones per modum procedentis a potentia, non tamen vere procedunt, quia sunt ipsam et Essentia Diuma; neque distinguuntur rea Filio & Spiritu Sancto, a quibus si- g ni ficata tur prUcedere. Tertio. In Angelis & hominibus actio intelligendi ratione twtum distinguitur a verbo; ergo idem erit etiam in Deo . 'Probatur Antecedens: dicitur enim Intellectio, ut tendit in obiectum; dicitur Vel bum,ut repraesentat nobis res intellectas, sed intelligere est comu ne toti Trinitati ergo etiam Verbum. Nego primam Consequentiam . Alio enim modo sumitur in nubis verbum, & in Deo; in nobis Intellectio & Verbum distinguuntur ratione, ut dicitur in argumento; at in Deo Verbuusurpatur semper pro eo, quod producitur ab intellectu, S est idem etiam cum intellectione, passive sumpta: Scholastici dicunt, est idem cum Intelligi, sicu i intellectio ach: ue sumpta est idem cum intelligente. Improprie quidem posset etiam ipsa intellectio dici Verbum, sicut in nobis. Verum quia in his rebus sequi debemus usum Ecclesiae,& haec no tribuit in Deo hoc nomen intellectioni, ideo neque nos tribuere debemus .

AN Verbum procedat ex cognitione Diumarum Per

sonarum.

255쪽

a 34 Notationes breues

tu'd i . ct I .d. 27. q.3 Ferr. .cot. u. c. II .et aleu.p p. q. 8 PT cto 2. Vasq: Disp. I a. I 3. Suar dib. 9c φ. F. ' Scotusa.d. I. q. I. ct Quodl. I , vult, Verbum per se procedere ex cognitione solius Essentiae; ex cognitione vero Personarum solum concom i tanter. Hanc opinionem sequitur V q.

Distri Alij ex Recentioribus idem,sed alio modo,ex cognitione intuitiua solius Patris,& ex cognitione abstractiva Filij &Spiritus Sancti. Rationes sunt istae: quarum aliquae probant de

omnibus Fersonis in communi, aliae vero seorsim de singulis. Prima. Si dicamus,Verbum procedere e X cognItione intui-tiua solius Fatris,& abstractiva Filij & Spiritus Sancti,nullam res habet dissicultatem: quia in illo priori, in quo intelligimus Patrem cognoscere se, nondum concipimus esse Filium & Spiritum Sanctum; ergo sic debet dici. Respondeo. Frequenter quae faciliora sunt, falsa sunt: sic accidit in istorum fouentia. Nam, quod nos concipiamus Deum in aliquo priori signo rationis cog oscentem unum,&non alterum, nullam ponit impersectionem in Deo, neque in modo cognoscendi ipsius; sed

hoc arguit tantum imperfectionem nostram, qui assequi non possumus modum, quo Dei intellectus cognoscit. Caeterum asserere, Deum cognoscere rem alio modo, quam sit, aut sine persectione aliqua ipsi rei debita; hoc vere est ponere impersectionem, & deceptionem in Deo ipso, &in ipsius cognitione . Hoc asserunt, qui asterunt, a Patre cognosci Filium & Spiritu Sanctum abstracti uetantum. Ratio est, quia Filius, ct Spiritus Sanctus sunt verissimus Deus: at de Eisentia Dei est existere:

ergo sit cognoscantur sine existentia, ut res cognoscitur in cognitione ab tractiva, non cognoscuntur, Ut cognosci debent,

sed cognoscuntur sine perfectione ipsis Essentialis ac proinde in cognitione Dei Patris esset error & imperfectio. Secunda. Cognitio Personarum supponit Personas; ergono potest esse productiva Personarum. Quidam breuiter sic respident. In illo priori signo rationis, cognitionem Patris supponere Personas inesse tantum oblectivo, non tamen inesse reali.

Hanc solutionem alij sic explicant. Dicunt enim,cognitionem illam Patris habere duas rationes, cognitionis,& productionis: Vt cognitio est,supponit Personas,quia cognitio supponit obi esum: vi vero est productiva, supponitur a Personis; quia co

256쪽

ad Theoriam. 33

quae producuntur; & ideo secundum modum eoneipiendi no-inum est prior re producta. Haec de Personis in comuni; nunc de singulIs. Tertia. Quando concipimus, Patrem in illo priori signo seipsum cognoscere,re vera concipimus Filium & Spiritum Sanctum nondum esse; ergo Verbum non producitur ex cognitio. ne Personarum, vel certe non producitur ex cognitione ipsaruintuiti ua. Hoc argumentum solutum est in Theoria. Negatur enim Consequentia. Ratio est. Quia ad cognitionem intuitiua non est necesse, ut in quocunque priori signo rationis concipitur cognitio existens, concipiatur etiam obiectum existens; sed satis est, si a parte rei, semper, cum ipsa existit, habeat etia obiectum existens: quod verissimum est in Diuinis Personis: nulluenim instans fuit, nec naturae quidem, in quo fuerit cognitio Patris, & non fuerint etiam Persomu cognitae. Ratio est; quia cum Personae sitat coaeternae, non potest una esse prior altera ς nec per unicum quidem Instans durationis. Differentia ergo inter ipsas est de instanti originis; quia scilicet, licet sint omnes in eodem instanti durationis; haec tamen est ab illa; Filius a Patre, non Pater a Fil lo. Cum ergo instans originis non tollat esse simul a parte rei; licet sit Filius a Patre, nunquam tamen est Pater, seu cognitio Patris, quin simul cum illo sit Filius . Addo, ad cognitionem intuitiuam neque hoc esse necessarium e ut diximus in Theoriar haec enim cognitio est quidem de re existente , non tamen lupponit, rem existere dum cognoscitur. Nam Deus ab aeterno habuit scientiam Visionis rerum futurarum, quae est intuitiua, id tamen res ab aeterno non existebant: sed ad hoc satis fuit ut eas viderit existentes in propria differentia temporis, in quo erant futurae. Vnde fit, ut noster modus intelligendi, quo prius concipimus, Patrem cognoscere, quam productum esse Verbum, aut prius esse productum Verbum, quam Spiritum Sanctum,non tollat quin cognitio illa sit intuitiva. Quarta. Essentia Diuina est praecipuum obiectum intellectionis Diuinae, Personae vero pertinent ad secundarium obi cium, ergo prius ratione Pater Essentiam intelligit quam Pe sonas: Nunc sic. Cognitio illa Diuinae Essentiae in illo priori est infinita, de intellectus cognoscens est foecundus ; ergo habetia illo priori rationem dictionis; ergo Verbum ea solius Esse

257쪽

r a 6 Notationes breues

tiae cognitione procedit. Respondeo. Transeat Antecedens,&aego Consequentiam. Nam a Tatre ELentia Diuina no p test nisi comprehensive&intuitiue videri. At hoc modo nopotest videri sine Personis; quia Essentialiter est in tribus Pe sonis. Neque vero dicitur Et sentia praecipuum, seu primarium obiectum, quia prius videatur; sed quia est obiectum omnium P stan tissimum, continens in se alia omni aut formaliter,aut

eminenter.

Quinta. Si Verbum produceretur ex cognitione sui, sequeretur, produci a seipso, quod est absurdum. Confirmatur. Quia tunc Uerbum b:s diceretur. Ad hoc etiam argumentum dictue irin Theoria. Nego Consequentiam. . Nam ex eo quod Verbum processerit ex cognitione sui ipsius, quatenus era i obiecti-ue in cugnitione Patris, no recte infertur, produxisse se ipsum: sed productum esse a Patre ex cognitione tui. Quod vel ex eo probari potest. Quia millo signo ration s, in quo Pater ex cognitione Essenti i& trium Fersonarum producit Verbum,n tiro modo intelligendi nondum existunt Verbum, & Spiritus sanctus; ergo non possunt else principium productitium illius cognitionis. Sicut etiam, ex eo quod producitur Verbum ex cognitioae creaturarum, non sequitur produci a creaturis: sed Produci a solo Fatre, ex cognitione tamen creaturarum . Ad Confirmationem. Dico, nullum esse absurduin , ut Verbum bis dicatur: uno modo tanquam productum, quod est proprie dici: altero miVlo tanquam significatum , & repnulentatum . bioso Verbo. Et hoc habet comune cum omnibus: omnia enim repraesentantur in verbo; licet repraesentari non sit dici, nisi improprie. Sexta. Spiritus Sanctus procedit a Filio; ergo non potest cognosci, nisi prius sit productus Filius. Nego Consequentia. Et ad Probationem dico . Polse h uc omnia simul conferri. Primo cognitionem Spiritus Sancti cum cognitione Verbi;& sic secundum modum concipiendi nostrum, prius cognoscitur V erbum, quam Spiritus Sanctus. Secundo potest conferri

productio Verbi cum productione Spiritus facti,& tunc etiam prior est secundum modum concipiendi nostru producito Verbi, quam Spiritus sancti; quia Spiritus Sanctus est a Verbo, nocUntra. Tertio, potest conferri cognitio Spiritus sancti cum Productione Uerbi: & tunc non modo cognitio Spiritus facti,

258쪽

sed cognitio etiam creaturarum , nostro modo intelligendi, prior eli productione Verbi: nam verbum producitur ex cognitione illaru Vt dicemus. Itaque ad modum concipiendi nostrum Pater in illo primo signo cognoscit Spiritum Sanctu, qui ad modum Intelligendi nostrum existet in tertio instantirnam in secundo eoncipimus produci verbum & existere; & in

tertio Patre simul& Filio produci spiritum Sanctum . di Verbum procedat ex cognitione creaturarumpossibilia. k-. .

Authores sunt iidem , ct eodem loco, qui in superiori Notatione.

Lege Vasqueet Disp. IM .ct Suar sib. 9.c.6.σT. Scotus loc. est. Insuperiori Dubio,omnino negat procedere ex cognitione creaturarum, quod probatur multifariam. Ex eo, quod verbum est simpliciter necessarium. Ex eo quod est a solutum, non respectivum. Ex eo quod creaturae non requiruntur ad comprehensionem Dei. Denique ex eo, quod idem dicendum esset de Spiritu Sancto. Sed explicemus singula. Prima ratio. Origo Uerbi debet esse aeque necessaria ac Veris . bum ipsum. sed creaturae possibiles licet sint necessariae,sunt tamen minus necessariae,quam Verbum;ergo Verbum non procedit per se ex cognitione creaturarum. Nego Minorem . Ratio est. Quia nihil potest esse magis necessarium , quam quod omnino est necessarium rat rem esse possibilem ex parte rei dicit non inuoluere contradictionem , ex parte autem Dei dicit. Deum habere virtutem productivam illius, cum non i

uoluat contradictionem: utrumque autem est omnino necessorium; ac proinde aeque necessarium,ac Verbum ipsum.

Secunda. Cognitio possibilium non requiritur formaliter ad comprehensionem Dei; ergo verbum no procedit formaliter ex cognitione possibilium. Probatur Antecedens. Quia scientia Dei non est, neque dicitur comprehensiva, quia Versetur simul circa Essentiam, & creaturas possibiles; sed quia Versatur solum circa Essentiam Diuinam rergo ad copre hensionem norequiritur actualis cognitio possibilium. Nego Antecedens . Quia res non potest comprehendi, nisi cognostantur quae comtinentur in ipsa formaliter ,&eminetere at creaturaecontine

tur eminenter in Essentia; ergo rufi cognoscantur, non cognoscitur Essentia comprehensive.

259쪽

r38 Notationes breves

Tertia. si Verbum per se proeederet ex eognitione possibi.

lium , diceret respectum realem ad illas : sed non dicit; ergo. Nego Maiorem. Quia verbum non dicit realem respectu nisi

ad Patrem, a quo producitur; ad res autem repraeseDtatas, cognitas dicit tantum respectum rationis. Et quidem si argumentum probaret aliquid, probaret nec ex cognitione quidem E sientiae produci Verbum per se a quia non dicit realem relationem ad Essentiam . Dices. Ergo dicet saltem relatio. nem transcendentalem, & secudum dici ad illas. Duplex sol tio. Prima concedit Consequentiam . Quia huiusmodi rei tio reperiri solet etiam in absolutis rebus, & illis esse essentialis: idcirco asserit, non posse comprehensive, &quidditatiue cognosci Uerbum sine creaturis possibilibus . Secunda negat Consequentiam. Ratio est. quia in relatione transcendentes duo possunt considerari. Primum est, quod haec non possit cognosci sine suo termino. Secundum, est fundamentum huiusneeessitatis; quod duplex estrinterdum est dependentia illius 1 terminor interdum vero non est dependentia sed persectioi sius,ob quam postulat habere a se dependentem huiusmodi terminum, licet i psa non pendeat a termino. Relatio ergo tra scendentalis, proprie loquendo, requirit primum fundamentu, idest dependentiam, quam non habet Verbum a creaturis. Secundum Vero fundamentum, est ratio relationis transcendentalis,& dependentiae potius in termino, quam in re, quae est ad terminum: sic risibilitas d cit relationem transcendentalam ad rationalitatem: non tamen haec ad illam. Quare non videtur dicendum,Verbum dicere relationem trascendentalem ad creaturas, sed creaturas ad ipsum . Quarta. Fingamus mente, creaturas non esse possibiles: adhuc, Verbum produceretur, &esset perfectum; ergo signum

est, non produci ex cognitione creaturarum. Respondet ad hoc argumentum Caietan. p.p. q. H.a. Io Suar.l 9.de Trina. Consule illos. Respondemus nos direuiter ad An recedens In eo casu, Deum non futuru omni Potentem,& per consequens

defuturam Deo perfectionem ipsi Esset talem: quod est ide ac si dicas no futuru hunc Deum,qui nunc est, neque Verbu, quod nunc est, sed aliud , quod non esset ita perfectum, ut istud est.

At non tollitur omnipotentia Deo , sed possibilitas creaturis.

Respondeo. .EI Vno aliud inferri; non sunt possibiles creat Iae i

260쪽

rae, ergo Deus non potest illas produeere ergo non est omnipotens . Dices, fingamus ex tot creaturis possibilibus una tantum non este possibilem , mutaretur ne Verbum λ Respondeo. Non futurum idem Verbum quod nunc est. Ratio est eui. dens, quia tunc non esset eadem cognitio Dei sed illa esset munor ista, quam nunc habet, ideo neque idem terminus cognitionis; at cerminus est Uerbum, ergo non esset idem Verbum. Esset tamen in hoc casu Deus omnipotens, quia posset efiicere quicquid non implicat contradietionem, quae est ratio omnipotentiae. Esset etiam infinite sapiens, quia sciret quicquid est sci-blier quod enim implicat contradictionem, scibile non est, sed illa omnipotentia, Sc scientia non esset eadem cum illa, quam habet nunc, ut constat. Nec mirum inferri haec α δι ,α m, quia uno impossibili dato, multa sequuntur. Quinta. Si Verbum per se procederet ex cognitione Creatuis rarum, etiam Spiritus Sanctus procedet et ex amore earundem; non enim assignari potest dii paritas: sed hoc dici non potest, quia processio Spiritus Samni est omnino. Πecessaria, amor autem Dei circa creaturas est liber omnino, ergo non potest Spiritus Sanctus procedere ex amore creaturarum. Distinguo Maiorem Nam Primo amoris nomine potest intelligi complacentia quaedam circa creaturas possibiles,& tunc concedo Seque- Iamr quia amor ille non est liber, sed necessarius, sicut cognitio possibilium. Secundo potest intelligi amoris nomine bene velle illi, quem amas: I tunc nego Sequelam. Ratio disparitatis est. Qiata hic amor, cum nihil sit aliud quam velle bonum, si sit

incax, dicit actualem comunicationem Diumae bonitatis, quae necessaria ei se non potest: tum quia Deus extra se libere operatur: tum quia haec actualis communicatio creaturae non ponit

formaliter aliquid perfectionis in Deo, sed in ipsis creaturis. Econtra vero cognitio, quam habet Deus creaturarum secundum esse possibile, nihil ponit actu in ipsis creaturis, ted est perinfostio Diu in intellectus, ut est infinite cognoscuiuus,&perfectio Diuinae Essentiae, quae ratione lilius eminentiae, qua continet omnia, est Omnium repraesemativa, Contra, cognitio creaturarum possibilium supra rationem cognitionis Essentiae non addit nisi solam denominationem extrinsecam, vel respectum rationis, sicut scientia futurorum contingentium, ergo no dia

SEARCH

MENU NAVIGATION