Iulij Guastavinij patricij Genuensis, ... Commentarij in priores decem Aristotelis problematum sectiones numquam antehac visi, ..

발행: 1608년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

COMMENT. IN IV. SECΤ. PROBLEM.

cum re non possint, rationem Illam tradit Aristoteles, quoniam meatus earum partium

sunt repleti; quod autem repletum est nihil aliud praeterea recipere potest: non enim penetrare se inuioem queunt corpora. Loca sanε urinae ab iis diu a sunt,in quibus fit & per quae semen transit, si meatum ultimum excipias, ex quo vini inque ex illis prodit: quo loco cum urina est, iam non mingendi desiderio teneatur, sed mingat aliquis, ut fermc stultum sit, ea de re quaestio m proponere, & inquirere cur eo tempore non possit quispiam concumbere I quamuis hoc modo problcma acceperit Aponensis, ineptam antiqui intcr- pretis tralationem secutus. Igitur sunt loca seminis M urinae diuersa, sunt tamen admodum propinqua, aliaque aliis superposita. Nam vas deferens variciforme sub vesica fer tur, & glandulae parastatae ad penis radicem, dc vesicae finem collocantur,ut anatomici d cent. Cum igitur vesica repleta lotio est, premit, atque ita replet loca seminis, ut subsideant, te non possint suscipere id quod ad Vcnerem exercendam necessarium est: atque ideo concubitus facultas tollitur. Molestum tamen est in hac expolitione, quod meatus illos plenos esse humoris, apparet dicere Aristotelem, ut non sola ob compressionem subsidentia intelligi possit. inare dicimus, problema accipi de eo qui cum mingcndi desiderio teneatiir, penem arrectum liabet. Fit enim aliquando, praesertim post longum si imaum, ut vesica lotio plena, arrectoque pene quispiam expergiscatur: tunc mim quamquam stet penis, difficilis admodum est concubitus, quia loca illa omnia plena sunt vapo- cibus ,ec humidis flatibus, qui ab urina csteruntur: unde urina emissa flaccescit omnino dc detumescit penis licet eo arrecto dissiculter etiam emittatur urina, quod non dissimili de

caussa euenire existimandum cst.

XXI.

Cur gignendi facultas iis tollitur , qui a varicibus tenentur, siue homo,

siue aliquid ex caeterorum animantium numero est 3 An quod varix flatu translato fieri solet, quocirca in vitiis atrae bilis accommoda est. Fit autem concubitus quoque cum flatus excurse. mamobrem si impetus ille agi

tur, cdm Varix exercet, semen non insuper excitatur, sed refrigeratur. Fit icitur inde ut penis tentigo,emarcescat.

De varicibus proponi qua ilionem, non de coxendicum morbo , aut ischiade, ficuti transtillit Antiquus interpres; aut vocis similitudine, aut falsa potius codicis scriptura deceptus , constat arm ex Theodori tralatione, tum etiam magis ex ratione a spiritu, seu fi tu desumpta, quae in probismatis dissolutione affertur. Mirandum autem est Aponensem, cui uterque sensus innotuerat, licuti cx comesentariis apparet s falsum & aduherinum v ro de germano praetulisse ; Et canc obiectio ab eo allata, non magis aduersus unam, quam aduersus alteram opinionem facit.Si enim vidit plurimos Urices patientes tacunde generantes, ut ipse ait: δc plurimi visuntur itali adem patientes,numerosa filiorum prole abundantes. Problema aut ςm hoc, quemadmodum M pleraque alia, non ita preciso rem d finiunt , ut aliter se habere nun possint;sed probabiliter maximam partem in eis res disquiritur. Proponit igitur, cur generandi facultatem iis tollant varices, qui ab illis detinentiir. Sunt autem varices, quae EMV dicuntur hoc loco κῆνσοι etiam aliter appellantur, teste Iulio Polluce, venae dilatatae in coxis & cruribus, quae ex crasso & melancholico sangui-- ne ortum ducunt, ut habemu& a Galeno sexto aphorismorum xxi. Fiunt citam in aliis corporis partibus, & prascrtim in inguine, ac testibus, ut cum ex aliis auctoribus, tum ex eodem Galeno patet, praecipue tertio de articulis textu iv. Hoc autem loco de iis ab Aristotcle haec proponi puto, quae in cruribus fiunt. Nam tertio de historia cap. xix. de primo degcnerat. Capite itidem XIX. eandem vOccm ειαι ita usurpat, ut testibus nullo pacto possit accommodari: cum mulieribus paucis fieri aut varices tradat. Magis proprie igitur, usitatiusque adco quae in cruribus, & coxis , quam quae in testibus dilatas venas, ῆιαι vo-

cabulum significare potest: sed N ratio quam mox subdit Aristotcles, si recte apprehen- ldatur, idem etiam ostendis Ratio aulcm cur generationum variccs impcdiant, Ilaec ab j

222쪽

IVLII GVASTAVINII

Aristotele affertur, quia passio haec fit transsato spiritu, aut statu: iuini run, iii flatus copia ab uno loco ad alium mouetur. Sane Vari X cx omnium medicorum sententia, S: Gai ni praesertim, cuius locum unum superitis adduximus, Sc alios adducere post imus, fit exsanguine melancholico: at sanguis siue succus melancholicus flatuosa res est, unde etiam aegritudines, quae a statu oriuntur, ad melancholiam reserunt medici, teste eodeni Aristo tele sectione xxx. problemate primo. Et VariX ad melancholicos morbos facit, ut hie di citur, & ab Hippocrate VI. aphorismorum XXI. pcllente nimirum natura ad partes igno biliores,eam quae morbum cssiciebat materi In,quae tumhumor melancholicus,tum multus cum eo flatus est. Cum varice igitur multus flatiis coniunctus est, Sc cum multi flatus traiismutatione fit: si itidem concubitus Cum multo flatu, qui intus conclusus est, ut ii buimus superius problemate xvI. dc sectione tertia variis in locis. Vcrum in concubitu ad panem vergit flatus, cuius auxilio arrigunt, ut ostendctur uberius problemate xxiv. in varicoso autem, ad crura Cum humore melancholico itidcm status declinat. Si igitur existente varice rei venereae impetus pliquis fiat, non potest flatus ad illud opus semen adiuuare, vimque illi sufficere, quippe alibdistractus,& ad crura translatus semen itaque calidi flatus destitutaim auxilio, refrigeratur, pudendique vis oc robur emarcessit, nec res venerea recte peragi, aut libcri gigni possunt. Ad verba Aristotelis adhuc ,& ad Theodoti tralationem nonnulla adnoto: sed antea , illa quae Theodorus reddit ob rem fm-liste agitur,racm varix exercet, semen non insuper excitatar ,sed restiteratur: ad verbum ita lconuerto: si igitur υ;Ubi muniι impetus venereus .factor o,non impetum tribuit hemini. sed re l raeeratur. Considcrabam igitur verba ipse, qtiae Theodorus de vari lce accepit,nosque ii milit cr ; non ita commode & facile ad eam referri pollo, quae fa mini- ini generis sit:quare referenda fortasse ad illa fit periora, iu*iod etiam cum nos, sine vi fierct ; subibat, ad statum qui proxime mcmoratus erat, cuius exitu fieri conmibitum dixerat, illa referri: atque inuictae siclisum: Quoniam igitur hie venorcus impetus vi m sibi munit facto spiritu,seu statu, hoc cst co existente, illvisique adeo benescio: illo enim adiuuante venus exerceturnam in varicoso, o alio tran- nato,beneficium illud desideratur,ac semen caret impetu, atque refrigeratur. Vniuersae tamen rationis momentuum idern est utroque modo.

XXII.

Quare quicqncturibunt, resolui atque languere magna ex parte solentὶ An' quod semen omni ex parte corporis secretio est . Itaque H aedificij construistio, sic corporis compactio quatitur, dum semen dccedit, quasi sanguinis multum, aut aliqua pars alia decedat: ita quod exit peropportunum, dc quod exiguum ex multo alimetito conficiatur, quemadmodum amylum ex larina.

Quod Aristoteles ait,concumbentes magna ex parte resolui atque languescere, duobus modis exponi potest: vel eundem hominem excon Ditu saepius ita assici, aliquando non ita: Vt adiicinitim ωι temporis sit, quomodo apud illumes scriptores non raro sumiturivel cx hominibus plurimos ita assici dum concumbunt,aliquos non itidem.Si enimi multo existente in corpore semine ad expulsilonem parato, concumbat aliquis; expediti L. Sc agilius inde corpus redditur, sicuti habemus a Galeno, ne dum lan aestat, Sc debilite, tur. At quoniam saepius fit, ut dulcedinis desiderio illecti homines, absque naturae neccm-tate ulla hymenaeum celebrent, languor α debilitas ut plurimum consequitur. Ex quo

etiam Lucretius lib. v. - GVenso imminuit irra.

Caetcrum debilitatis de languoris caussam ea n proponit Aristotelcis, quae iuxta aliorum potisis placata,quam propria locum habeat. Ideo enim imbecillitatem sequi dicit, quia semen ab omni parte deciditur: quam opinionem, ut diximus ad problema x v I. refutauit

libro

223쪽

COMMENT. IN IV. SECT. PROBLEM.

libro primo de generat. animalium: codem tamen problemate x v i. ad illius solutionem afferenda usus est,quippe ut ante meminimus in his problematis rcs corumque caussae non admodum si1btiliter, S: exacte disquiruntur: sed probabiliter tantummodo proponuntur. Igitur quia lEmen ex toto corpore decidit,corpus totum concutitur,atque ideo totum languescit. Sicuti enim problemata xvI. magna erat coitus suattitas, quia cx toto decidcbaturi men, ita hoc loco imbecillitas magna,totoque corpore,quia ex toto semcn cstilaoc autem

sensu,aptius sortasse in propositione problamatis, adverbium ωe quod Theodo

rus conuertit,magna expane,licuri nos etiam accepimus,reddatur,admodum, seu vehemen-

aer : hanc enim significationem ci ineta appositis exemplis Budanis testatur: erit enim ratio omnino respondens ei quae problcmate x v r. allata est; ideo magnam est. imbecillitatem, quia CX toto corpore seriaren est,sicuti magna dulcedo, quia ex toto similiter esL Rationem deinde similitudine sequitur Αiistotcles ad cofirmandum.Quemadmodum enim in fabricae alicuius constructione, omnia ita collocantur, ut singula singulis respondeant, fundamentum parieti, paries tecto,& reliqua reliquis,quae harmonia diciturata in corpore res contingit. Itidem autem proportio utcnditur in eiusdem constructionis labefactatione; quemadmodu cnim seceacnte aliqua re magnopere opportuna,seu necessariarita enim interpretari licet hoc loco ita *ιυμ,quamuis Theodorus reddiderit, lite opportunam fabrica vehementer patitur, SI labefactatur; sic se dente semine totus homo exsoluitur. Porro aute ablatione unius,totum peruerti, pati, ac labefactari ; coque modo partes necessarias a non neces artis dignosci, scriptum etiam reliquit idem Aristotcles in libro de Arte poetica,ubi de fabulae partibus agens, docebat internoscere necellarias, ab illis quae tal snon init Hunc autem sensum, qui,nisi fallor, verus est, non omnino videriar expressi ita Thcodorus. Veriim,quoniam alia etiam sunt, quae aptius ut ex ithim. fidelius verti possunt iuxta quae nos a Theodori tralatione discedentes, Aristotelis sensa exponimus, necessarium omnino arbitramur, ut expolitionis nothrae ratio Constet, problema a nobis pingui minerua, sed cum fide conuersum proponere hunc in modum: Anquomam semen excretio es ex stmnibus partibine quare quemadmodum' nctructioni εbricaproponiones extant, est corporis hominis,eodem modo contusis est in eorum compositisne, quum ab iis aliquid recedit, ut sanos abeat, aut ommno quaecunia pars ita necessaria,si ipsa tinatur se quod tale ess, ut ex multo 'summamμαω-m. διον εἰνουμχκα. λ, ἡ πω g. Vt anguis abeat, aut omnino quacuns ali pars.Sequitiir ad probandum similiciidinem propositam,rei alius peropportunae,aut neccssaria: cxemplo, cuiusmodi sanguis cst,aut alia pars huius conditionis,quae cui quo fit:quemadmodum enim decedente sanguine,aut alia re, seu parte huiusmodi, totum vclic menter patitur,ac tabcfactatur; ita etiam decedum semine. Rei autem illius peroppo tuixe conditionem quan iuini tradit,seu nota quadam ea insignit, ut talis esse dignoscatur, nimirum quae talis Cit,ut cx multo quopiam exigua relicta sit citiusmodi seme est ut habuimux etiam supcrius probicia rate x III .hic autem exemplo ctiam declarat, ita scribens:qum admadam aviam ex farina,ve quidem vertit Thcodorus, quem tamen legisse ut excusi codices habent,sοντο αμυλον noli ausim dicere. Sanc qui l cxica consarcinarunt,

admonent sumi pro farina subacta ad panificium,scii pro pasta quam appellant, quod

confirmant tim auctoritate igustrium scriptorum, tum etiam Ex lioc codem loco,addunt-qoc-suini pro , quae vox farinam itidcm subactam significat: quae si vera sunt, non est ut pro legamus quomodo restituit Mercii rialis variarum lectionum libropriimo capite Ix. quando eadem significatio viriq; voci insit, nec Mercurialis cam rem ad notans quicquam noui ad cum locum attulit;nec causa vilicrat, Vt -'ς,ex eodem Mercuriali,ut puto rcciperet Casaubonus: sed enim nec , nec satisfaciunt. Si enim ioserina est aqua subacta nimirum palla, itidem aut pasta,aut fermentum,non video quomodo cumulta, exiSuum mi inquatur amyrum, quod scribit Aristoteles. In tritico id conti re,quum cx eo pararit Z conficitur amylum, id soriasse dicatiir fit clures enim, aliaque excrementa abiiciuntur: at pasta ad conficiendum aut amylum, aut panem par ra, iam quo pondere, aut alia mensi ira est, plus minus, amylum aut panis cadem est. Non

possum igitur hanc sententiam approbare,cxillim potius locum este corruptum. Illud Mercurialis ingeniosius est,qubd codem loco scribit pro ιιμυλαι te dum . hoc est, vestiti mei Lilla ex sevo Hατέ, enim vox, Dequentius etiam quam farinae subactae aut pastae, Qui significatione obtinet: nimirum ex multo nutrimento exiguum relinqui semen, sciati ex multo seMocxigua medulla succrescit. At quando se latentia constat,de similitudine non praetcrea laborabo. - ό, v -dustinianus, 1 ν εἰ m, quod nolui omisisse, indicat enim ut existimo sanguinis praestantiam,& necessitatem, qua alia quae in corpore sunt excedit.

224쪽

IVLII GVASTA UINII

Cur iis qui concainbunt, si desiderio mingendi tenentur, penis intendi velle inentius potest An quod foramina plena redduntur humoris, semen per angulta se promens, molem ossicit ampliorem, atque extollit: penis et enim ad ipsos meatus est positus.

Superius problemate vi simo, cos dixit qui mingendi desderio tenentur concumbere non posse, cuius rei rationem quoque attulit. Quomodo igitur eos hoc loco concumbere proponit quippe iis qui concumbunt, si dcsiderio quoque mingendi teneantur, penem intendi vehementius ait. Respondeo: quod mingendi desidcrio captos non posse concumbere dixit, accipiendum quomodo haec, de similia vulgd iactantur, quae tunc fieri non posse dicuntur, quum vix &cum dissicultate fiunt. Vesica igitur lotio plena dissitaculter concuribit ut ob rationem propositam:at ubi fieri contingat, magis sane quam aliis, solet co tempore penis intendi: cuius rei rationcm illam tradit, quia meatibus urinariis lhumiditato repletis, coarctantur vasa,& loca per quae semen transire solet : sunt enim haec ladiacentia seminariis incatibus, sicuti etiam diximus problemate xx. semen igitur cruptii-rtim vi subiens loca angusta, S: violentius obitantia propellcns, multo spiritu quo reple tum est, molem facit exterius ampliorem, de pencm magis attollit. Quod si per meatus ab Aristotclc nomina os, intelligamus seminariosi ut problemati vigesimo luet sint consona, dicamus illis repletis humiditate, hoc est, humidis vaporibus, qui ab urina attolluntur , semen vi subicias loca repleta, idem operari quod modo proposithim est. De penis autem urcctione,& amplificatione viarius problemate quod proxime sequitur.

XXIV.

Quain ob caulum tentigo, & amplificatio penis illa existere possit 3 Ait

duplex caussa ess,vna,quod pondus urgens post testes facit,Vt penis erigatur, testes enim vicem fulcimenti vectorij capiunt. Altera, quod soramina spi

ritu admisse implentur, ita ut genitale membrum inrumescat, atque se cri-gat. An humor auctus, transsatusque facit ut moles amplior redundet: pcnis tamen, qui mensura insigni adoleverit, minus se pati rur efferri: fit cia1ria ut ita pondus a fulcimento vectis remotius maneat.

Primum omnium, alia mihi problematis tralatio proponenda: nam Theodorus iam ita legisse videtur, ut habent excusi codices, quae codcm modo legit, tum Dbscure, tum minus recte,ut cxistimo reddit:ita igitur conuerto: penis fit arre ira, coito ' an ob duo; er obpondus quod sit, ἁ- in parte posterion uste auoliantur; fulvimentum enim vectis testes sunt . quia stiritu replentis meatus: An pol us Minare vario transeato seu ex hu- l more facto tumor maior fit. πιι aatem valde magni sunt, attolluntur σπιαν-- ὸ fulcimento vems longius abes ' Theodorus itaque qui vertit, facit is peris erigatur, videtur legis- sic, e rem, Q q. 5e se IOἰ mi oris Q, qui vertit: Ahe S Caetera. Ue riim si liaec quae a spiritu desumuntur, alteram caussam continenti cum altera etiam fuerit ante proposita, ac tertia adhuc ab humore petita paullo post proponatur, uam tres, nora duae erunt caussae. At haec quae leuior omittantur.Illud dissicilius de molestius: si pondus: testium penem erigit, Cur non semper arrectus penis, cum semper subside- , subiiciantiit ne testos Tum, quod illud est Theodori,p-- urgens, aut, veros utiaque enim modo legitur post testes'At omitto Theodorum. Arrectionis penis duas esse dicit caussas Ar stoteles: Altera in ab instrumento, qui testes sunt, altera ab essiciunte, qui est spiritus,atav. flatus

225쪽

COMMENT. IN IV. SECT. PROBLEM.

flatus seu humor quida spiritu,tuit flatu rcpletus; no tame aliora absq; altera operi sulficiat: thdainbo itinctim nunquam non concurrunt. Testiupodus, dum in post mori parte attolluntur, quod euenit cum spiritu eorii meatus replentur,tunc enim contraliuntur, iuriq;, S breues cuadiit, nem erigunt lunt cnim illius veluti sulcimen tu, cuius L Vc lis opea mouenti virtute rcs facthiis attolluntur,ut costat ex mechanicismo enim propric,Vt puto, possimus hoc loco accipere pondus,fiilcimcntu,SI vcchcm,scuti in machinis; sed similitudinerem ostendere.Vnde de pondus dicuntur hocloco te thes,qui etiam sulci metum: Cum pondus de fulcimcntum diuersa sint.Si autem spiritu ictas dcstituantur, iam non sint fulcimcntum , nec pcnis crigatur: qira: fuit dubitatio superius aduersus Theodorum proposita, cii ius ratione retinendam duxi antiquam lectionem, tum Bassiliensis, tum Aldini codicis, in quibus locus legitur absquc coniunctionis particula nec quae de spiritu dicitiatur, rc runtur ad alteram rationem, sicuti facit Theodorus, sed priori iungiuitur. Atqui cnim uero si eaniam coniunctivam particulam e recipiamus locusque ita reddaturtim enim testes fiunt , quia θiritu replentur, dcc. non tamen ab ca alteram rationem exordiri dicendum est: sed priorem perfici, ciun ex omnibus adhuc propositis una solum Con- fletur ratio: haec autem, ut puto, duo illa sunt, quibus unica ratione compraehcnsis Ari- illoteles dicebat fieri arrochioncm: ncmpe testium Mncficium, α spiritus: cui priori ra-ltioni addit alteram, ca minime antea cnunciata, sicuti saepe consueuit. Eosdem testes idem Aristoteles libro v. degenerat. animalium cap. vII. potaus esse voluit appensum, Uti res contemtor reddatur, non siccus ac in textrinis lapides, aut aliquid huiusmodi graue .l Ibi enim cum excisis testibus, laxationcm in viribus neruosis fieri dixisset,haec vel ba subdit, codem Theodoro interprete: laxatis vero simitu fit, visi quis fides intendens naehibuerat pon-

dus, wd annexum reddat consentiores, quomodo textrices faviunt, qua cum ma HsIenderant, AEnnectant quas leuas vocant. Ita e Im natura quoque teisium annexa meatiἷus seminalibus δε- li pendet. Adhuc autem liquidius, primo corundem de generatione librorum cap. IV.per haeci verba ; ut idem Theodorus vertit: Tectes autem ad hanc rem emolua natura est. Motum enimi exerementi genitatu, flabiliorem faciunt in via aris, ut equis, eaterisque ei modi, ali ratam i hemimbin, eis repbearisne ruent sed quemadmodumst habeant, petendum ex animastum hi- 'rijs est. Nasiam enim pariem meatuum te ius complent Id ariecti pendent eo modo, quo ponderat rexIrices telis annectunt: his enim detractis, meatus intro se referunt. αuost ne exectapossint ne re: nam nisi ita retraherentur,posent generare. Nec vero dispar ratio est. Sed enim haee opinio exagitatur a medicis, qui ad generationem, testium vim multo sublimiorem fa-l ciunt: sed hac de re haud opportunum cst in praesentia loqui: de flatu autem colem eri gente , licct ca vid cre quae habet idem Aristotcles problemate primo sectionis trigesimae η του υγου αυξανομένου, ε με a ιμεα. An potius humore aucto, o transuto, seu ex humore fami tumor maior sit. Alteram proponit rationem. Illa autem υχου γνοια. ,' ex humore D-l cri, non agnoscit Theodorus; Sc verb illis demptis nullum sequitur incommodum .Fit ar-l rectio pcnis, quoties seminalis humor, mi spiritus multus coniunctus cst, augetur, Zc co-l piosus extat, atque ad loca illa transscrtur,qhuc inde intumescunt: illa enim spiritu replens, 3 in molem cam extendit quam videmus. Porro de causis crinionis 3c amplificationis p l nis, sicuti de substantia ex qua est coinpossitum, admodum huic usui idonca & accomm l data, legere licet Galenum libro xv. de usu partium capite primo S secundo; atque citam Avicennam libro tertio isti m. tractatu primo capite secundo, S ad hunc locum quae crudito scribit Ioannes Cotheus, utrum vis & appetitus quo intumescit coles, ad natura lem , an animalem, .m vitalem siti referendat in autem valde ima sunt,mitas attoliantur. Corollari 1 facetiuenti similitudine deletomptum: quo aliud lsoluitur problemat cur penis qui ini ni mensura est minia attollatur; Id enim seri inquit Aristotcies, quia pondus a fulcimento longius distat: quo autem a sulcimcnto Iongius diastat pondus,movcmi autem potcntiae fulcimentum proximius est,ed maior ad attosedum requiritur virtus, minor autem ubi fulcimento proximius est, fulcimentum autem a po-rentia magis distat : ubi autem maior ad attollendum requiritur virius M potentia, Clatio

dissicilior est, atque ideo minus attolli contingit, quod grandi mentulta accidit. Sane aurem quae de pondere. fulcimento, NI potentia adducta est propositin, habetur apud Ari- . stotelem in libro Mechanicar quaentionum luestiuno tertia, probaturquCrum ab eo,

tum dilucidius a recentioribus ad eum to Em.

226쪽

198 IVLII GVASTAVINII

Qua de caussa qui rem agunt Veneream, aut qui ea aetate sunt, quae Dsciat veneri, malc olent, vinosque hirci reddunt: pueri autem non ita olentὶ An spiritus puerorum ut dictuin iam est, humorem, sudoremque concoquere potest, virorum autem nequit.

Iteraturquet problemate XIII.fii Ere proposita,&copiosius explicata Nobis autem ut eadem quae ad locum illum attulimus iterentur, caussa nulla esse videtur. In textu pro e οἱ πικr reposuimus, οἱ τοιοῦm ex Iulliniano, quomodo etiam legisse apparet Theodorum,&

antiquum interpretam.

XXVI.

Cur per aestatem viri minus, mulieres magis concumbere valeant λ quod Hesiodus quoque Poeta inquit:

Foemmeo evenis est magis esse sexu:

Minor illa irino sepe accita relanguet. . Utrum quod testes eo tempore magis demittuntur & flaccent, quam per hyemem, cum qui concubiturus est,retrahat,ac suscipiat illos, necesse sit. An quoniam naturae calidae prae nimio calore aestiui temporis aestuant,collabunturque: frigidae vero rem uentur, & vigent. Est autem vir calidus de siccus, mulier frigida, humidaque: ergo virorum tunc vircs infirmantur,mulierum corroborantur,& vigent per compensationem qualitatis contrariae.

Quod hoc problemate ait Aristoteles, per aestatem viros minus, mulieres magis posse concumbere, problemate sequenti xxIX. dicit minus appetere, quemadmodum etiam scripsit v. de historia capite viii. his verbis: ονα στρος τἰώ ο λιαν e τ γ βαρρεν ta τη- χει νι μῶλλον et . ue Θηλυ αν τώ-hoc cst,ut idem I heodorus vertit: Stim iatur advenerem maι hominam ma sempore bybenis ,--na .esimo: Quod similiter habemus apud Auiccnnam libro III. sen xx. tract. primo cap. xxv. ita scribentem: Eιmrorum

quidem desideraum forte fit in re ombus er ambus, ct tempori sttris , propterea quod aggregatur index virtutibin eorum : o dististis mulierin es e commno, propterea quia spargis 1 dri virtutibus earum conretiris. verum quando facultatem sequatur appetitus, si modo natura: lcgc excitetur, vixque alterum absque altero reperiamus, tum dis limilis exiitimari potest utriusque problematis propositio. Plinius libro M cap. LVι. cum de ap timeam idem protulisset suntentiam, eam de ipse Hesiodi auctoritate confirmauit. Suiu autem haec lPliiiij verba : aulaiores veneris heme, seminas aestas: Hesiain prodidit. Hesiodi tamen Verba propriu ficininartim appetitum, virorum autem Obecillitatem fgnificant. Aristotcles igitur hoc loco probat quod proposuit auctoritate Hcsiodi; cuius carmen affert ex libro secundo eorum qui inscribuntur, Iioc est, Opera eriti. Cum enim de lassatis tcmpore verba faceret Pocta ille, inter alia quae per eos. di accidore dixit, hoc unum fuit ; mulieres este salacissimas, viros autem imbecillimos iii eium, nςc plus sonant quae ab Aristotele Heliodi afferuntur verba: alia autem quae in Thcodoti tradatione lem tur, a Theodoro ad explenda carmina addita sunt: quod tamen nec nat ne so; 6e ut rincte, atque ad rem apposite sit factum dubito. Nam quod ait: Mitior ιlia Uru: debilitatem eam non puto exprimere, quam Hesiodus superlativo, ut aiunt , αφαυρρῶγι.Et quod subseqititur, o saepe accit , quod omnino de suo addit Theodoros, ausi Mute accipiatur de incita

227쪽

COMMENT. IN IV. SECT. PROBLEM.

incitamento extrinsecus, iam appetitum viro inesse significet quod negat Aristoteles pro blemate xix. Melius omnino ut puto IOANNEs BAPTIsTA PINEL Lus meus, Meleganter ut alia, unico versu:

mina drvssuese sinit, at viriangm Uyue est. Porse quod ante Hestiat carmen in Graeco textu legitur, o --, apud Antia

quum interpretem est, in colura, quae vox quomodo explicetur ab Aponensi, licci ex illius commentariis viderer qui etiam addit, nonnullos legisse, in coitano. justinianus nota com pungit tres illas voculas δεῖ - ,- - - , tamquam a ment ab exemplari, unde lectionum varietatem describebat:nec Theodoriis illas agnoscit. Ioannes Hartungus locorum memorabilium prima decurra capite secundo, putat lcgendum, O muta, hoc est, in βιμ- eo, seu Amultura, sicuti interpretatur ,Vt nomen sit libri, unde carmen desumptum est: quam opinionem minimc probo. Liber cnim ille, non sollim inscriptus nunquam est, aut eo nomine citatus quod sciam, nimirum Ramem, aut rei cultura,ita enim vocem interpretatur Hanungus, sed e . iam, hoc est, opera, o δα. scilicet quibus temporibus quae opera sint cxcrcenda, in rure sanE, non tamen titulo indice: sed nec titulo, qui ruris,aut agri colendi studium ullo modo denotet.Qu id igitur Aristoteli venit in mentem,no solum inscriptioncm mutare sed etiam tam diuers- proponere ξIam vero quod caputi est, ipsa vox κολιαω , nec ruris, nec agri, nec operationum quae in agro fiunt, significal tionem ullam obtinet. Hesychius enim cxponit , ,αυλιςat μιτάλα βοων, η-η-e ἡ ποιμήν - - , hoc est domicilium, caula boum,exe

l l αι- , dc -- cubile; quorum nullum aut ruris, aut agri colendi studium denotat: sed vi-l terri potius quandam animalium simul congregatorum, aut pauperum hominum habit l tionem, nobis Italis capa 'e,ei AE Qua ratione, villam nonnulli exposiaciunt: villam thias telligentes, casam, tugurium,aut gurgustium: nec dissimilitet pro tabernaculis usus est ea Thucydides. Et veris clymon significationem ostendit; est enim-vt-υλι βω, seu quod usitatius est a ρλλα , seu quod operis,& uco significat Non igitur eo nomine aliud, quam cauerna, umbraculum, Ac operimentum denique,ad aeris arcendas iniurias signiscetur, cui cum agriculturae operibus, de quibus Hesiodi liber, nilui rei est. Illa igitur vel expungantur , vel locus pro corrupto trabemur. Quemadmodum autem haec expungenda dicimus, ita Hesiodi nomen ex Iustiniano addimus, quod habci ctiam Theodorus: eo enim haud appofito, Poetae nomine simpliciter, Homerus per autonom sim intelligamr. Caeteiam problematis solutiones duas affert Aristoteles. Prior, quia per

aestitem testes magis demittuntur, & penduli sunt: qui vcro concubiturus est, eos nectae est retraliat ; ira enim duri sunt rotundi, 3c breuiores, utque penis fulcimentum, sicuti dia m est problamate xx rvallicr aurem penis non erigatur, nec fieri possit concubitus. ii Ar Θερμή φύας εν προγρει dire Mn. An q-niam n-ura calιdaera nimio calore aestiui temporica ant collabunturque. Altera ratio quae limiliter assertur probi.xxix.Viri sunt calidi & sicci, astas itide calida & sicea additiit igitur isnis igni fitq; magnus caliditatis Excessus qualita naute singularia excessus,immoderataq; omnis intemperies vires dissoluit,etiam ex G leni sentcti igni sit; maior minore extinguit, sicuti etiam dictam ab Aristotele superius est.

tra mulieres viris sunt frigidiores, & humidiotes:Mω similiter scribit idem Aristoteles

probi. x x.8c probat aduersus antiquos Pthilosophos libr. I. dc gen. animalium cap.primo, eorum refutatis argumentis, quae etiam Galeni aperia est sententia tot locis, quot enumerare superuacaneum existimo. Alictor tamen librorum de morbis mulierum libro primo, antiquos illos Philosophos secutus,aut etiam fortasse ex illis mus,contrai tum sentire vide--.Plutarchus de eadem re disputat lib. III. sympos.quaestione quarta, vari huc pro sceminarum caliditate maiori adducit argumenta,quae tamen inauiuersarici facile aduorsus eundem retorquentur, Acuti licet apud illum Auctorem videre; nobis enim huc asserenda illa non sunt. Rata igitur apud medicos sententia, mulier frigida de humida cum existat, in eis calore ista, non autem nimium inccns reducitur in ea contraria qualitate ad medi critatem quandam temperamenti, in qua actionum robur consistit; unde fit ut veneris munia remptius ac melius viro possit eo tempore exercer: Et voto ad idem tende Au cennae ratio, eseae vult fimina virtutem aut incultatem a frigiditate, seu frigido humore

congelatam ut ipse dicit, ab aestaris calore veluti liquefactam, dissolui dc disgregari;enod

laque virtute, e erat implicata, ipsas fieri validiores. τώ --ncy. Per compe Irionem ualitatu eontraria. Grica muὰδ melius sensum exprimunt;rationem aliquo mo- 'Misignificantes :quae lasse melius indicetur si ita conuertamus: A contraria redacta ad quatium .nimirum admediocritatem temperamenti,quam diximus.

228쪽

ico IVLII GVASTAVINII X X V II.

Cur nonnulli rem veneream cum voluptate patiantur, de alij vel ipsi agere cupiant, alij pati tantummodo gestiant 3 An quὁd excrementis singulis locus determinatus a natura est,in quem instituto secerni naturali debet, sollicitaque natura spiritus excurrens . tumorem admouet, excrement inque una ςxtrudere solet. Uerbi caussa urinam in vesicam, cibum consuinptum in aluum, lacrymam in oculos, mucotem in nares, sanguinem in venas naturae

deduci placuit; his autem proximε genituram quoq; in testes, & penem deferri constitutuin est. Quibus itaque meatus habitu suo naturali priuantur, Vel quia obcoecati sunt, qui ad penem tendUt quod spadonibus hisque si-

iuilibus euenit, vel etiam aliis de caussis in his talis humor inscitem conquit, quippe qui hac transmeare soleata. quod eius loci contractio in cocundo ,&partium sedi appositarum consumptio indicant. Qui si admodum semine genitali abundant, excrementum illud large in eum locum se colligit. Itaque sum e xcitata cupiditas est, attritum pars ea desiderat, iri quam cbii uit excrementum. Cupiditas autem excitast tum a cibo, tum ab imaginatione p9test. Cum enim alterutra de caussa libido commota est, spiritus eodem comcurrit,& Fenus id excrementi confluit, quo secedere natum est. Et si renue, spirituosumve est,cum diffatum id fuerit,requieseunt: quemadmodu pueris& adolescentibus in*rdum pullo secreto hirmore cessare tetigines possunt. Sed si crassum, corpulcnt inque est, nisi extruso quies Icnequeunt. assi neutrum eorum accidit S cupiunt quousque alterutrum accidat. Quorum

vero natura mollis,& --inea est,ita ij contat,ut genitura vel nulla vel iminima conueniat, quὁ illo u secernitur, qui praediti natura integra sunt,sed se in partem sedis diuerta quod propterea euoni quia priter nat; 'RQ mam

Constiterunt. Cum enim mares crearentur, ita degenerarunsivi part5virilem mancam,atque oblaesam habere cogeretur, Laesio autem alia rE omnino Q l

229쪽

COMMEND IN IV. SECT. PROBLEM.

rupit,alia peruertit 6 vitiat. At genus illud corrumpens,ut in his sit fieri non

potest: ita enim mulieres,n5 viri crearentur Ergo peruerti, ita rici; aliorsuin,

quam secernendum natura voluit, necesse est. Unde fit ut insatiaosscs etiams1nt modo mulierum: humor enim sollicitans ille exiguus ella nec quicquam se promere conatur, refrigerasrque celeriter. Quibus itaque sedem humor ex toto adluit, ij pati tantummodo auent: quibus autem in utranq; partem se se dispertiit, ij & agere & pati concupiunt, idque eo amplius, quo tandem plenius fluxerit. Sed Iunt, quibus vel ex consuetudine affectus hic accidat. Fit enim ut tam gestiant, quam cum agunt, utque genituram nihilo minus ita emittere valeant. Ergo agere cupiunt, quibus haec ipsa usu venerunt, Sconsiletudo magis,velut in naturam idcirco illis euadit,quibus non ante eu-bem, sed in ea vitium patiendi inualuit, quoniam his recordatio rci, cum desiderant, oritur. Vna autem cum recordatione gcstiens ex0ltat voluptas; desdcrant autem perinde ac nati ad patiendum. Magna igitur parte, vel ob consuetudinem res existit. Sed si accidat ut idem & salax, & mollis sit, longe expeditius haec omnia euenire posse putandum est:

Tlicodori tralatio minisis persecth exprimit sensum totius rei,de qua AritateIes, inquirendum proponi nisi pro vel conueriamus unia, it Graeco partic lar, Δα, respondeat,hoc moilo : hoc est, &eorum qui cum voluptate patiuntur, alij quidem simul etiam agere cupiant, alij autem pati tantummodo. Qinestionem aute longiori oratione dissoluit Aristoteles, quippe nonnullis pibationis gratia, aliis dilucidati riis, aliis etiam obiter propositis. Nos summam rationis proponemus antea, tum partium singularium sensa explicabimus. Est igitur si a haec: Cum naturae instituto singulis excrementis propria loca in corpore destinata sint, ad quae deseruntur,& quibus resident,aliter laborem ac molestiam gignentia,n nullos esse,qui ita a Natura efformati sinat,ut clim Clausos habeant meatus,quos apertos esse oporteret,non possint per eos excrementa ad loca propria deserri ; sic fieri ut quibus ob erati sunt meatus ad penem deserentes scmen, colligatur semen ad sedem Ac ad nates,ibique positum, quoties cupiditas excitatur,efficiat ut fricari pars desideret: ac si humor ille ex toto sedem adit, illi pati solummodo auent; si vero in utramque partem se se dispertit illi Sc lacere,& pati desiderent. --n i ta u.Vnicuique excremento pmpriam dem a natura fuisse constitutaret,in quam ex si gulis corporis partibus simul colligeretur, ad eum finem quem Eadem Natura instituit, plurimis locis habemus apud Galenum: signis autem est primo de menda valetudine capite xii. ubi de alia propria de eadem materia loca adducit ipsemet Galenus. Verba autem huius capitis, quando ad illud quod nobis primum instituriim est, lure res non tacit, huc non existimaui necessarium afferre: locum cit esse satis liabui. Ita igitur urina descendit in vesicam,obtu exsi ruis, humo que alimontatio priuatuς, hoc enim est quod ait Aristoteles Theodorus, e . tin, in aluum, lac mae ad oculos: lachrrmae autem l excrementum Aristoteli dicuntur, illa: enm problemate xxxv.fectionis quint sudor quil dam sunt: at sudorexcrementum: fluuiit autem lac mae ex anatomicoriin, sentetitia at hinis glandulis,quae in oculis sunt: ibi enim lac marum materia colligitur.Horiam tameni excrementorum parvacuationis ratio iisnest existimanda: sed aliis alia. Cerebro quidem sano existente, non putem lavrymarmnusiim esse: at ob fluxionem aliquam ab eo decumbentem illae mare hominem,Galeni sententia est Comment. primo in Prugnostica Hirpocratis tex.decimo & in libro de cathani Galeno ascripto, per lacrymas oculos purgati traditur. Earum autem quae moerore affectis essunduntes,alia ut puro ratio est.His cur mentis sanguinem addit Aristoteles, cui invenis locus destinatus est. Appellat autem cxl cremenrum sanguinem in venis existentem, vel quia ibidem' non ge ratur, sed a corde transmissum ad venas pro virur: cor enim origo prima,αfons singiuinis est cx Aristotelis sententia libro iii. de partibusanimalium capite Iv. Ex Galeni autem opinione excrementu etiam eo quidem nabdo dicatur sahguis, nam a iecoris carne, tanqiram a primo in strumento consectum, inde ad venas demiat 1 ut primamin illarum parcium, a quibus pro-l l . pellitii radat sexcrementum quoddam die, possit, eo senἶ omine latiori quadam signi l ficatione accepto,quod&cit Aristoteles. Possimus etiam dioere Aristotelem hoc loco non

230쪽

intelligere uniue sim sanguinem, qui in omnibus venis laeti sed quendam tantummodo, qui verε excrementum esti seu potius excrementitius sanguis, cuiusmodi exempli gractia qui per mariscas effinditur ex venis ad anum, aut per menstruas purgationes, cx venis quae ad uterum desinunt. Haec igitur excrementa, quoniam aliis locis dispella aborem &molestiam intus gignerent, iamque fortasse aliquando gignunt,praesto spiritus est,qui cluneisdem excurrens; est enim spiritus praecipuum naturae instrumentum,tumorem quendam

facit, dum fluentibus excrementis immiscetur, & unumquὁdque cx illis ad propria loea detrudit: quod similiter seminali exeremento euenit, quod ad testes, & ad pudendum demittitur. Quod si meatus illi per quos semen desertur, non secundum naturam se liabeant, sed obcaecati sint, ut eunuchis contingit, seu alia ratione illud cueniat, semen de sertur ad sedem: quippe locus proximusest, qua semen transeundo iter facit, ut facile diuertere, & transferri possit, sicuti habuimus etiam superius problemate Ii. ad finem. Pr bat autem seminis tradsitum per loca illa, ex coactione earundem partium, quae in concubitii fit,ac etiam ex earundem consumptione.Vbi notandum, polus problemate II.quod modb adduximus, extenuationem probasse ex seminis transitu per loca illa; hic e conuerso seminis transiriim ex extenuatione: nec vero absurda sit res, praesertim in huiuscemodi doctrinae genere. γε vel qu Acire tuam. Expunximus negationis particulam , quae erat in excusis excmplaribus Graecis,Latinis consisntientibus, & Antiqui interpretis, & Theodori I tum etiam Iustiniano,qui eivndem tanquam ablegandam compun-l git, potissimum autem requirente sensu, qui ab ea apposita redditur omnino contrarius:

l nisi aliquid immutetur:nec tamen mendi apud me vacat suspicione locus.Illud enim vel non habet cui innitatur, vel si iunititur verbo ορρει, imperfecta est reliqua Oratio: aut ego construitionem non assequor. e , hirique mi M. Bud sannotat, idem esse hoc tamen loco fuisse ab Aristotele positos tamquam ldifferentes: qua re vero differant, nihil addit. Ex Theodori tralatione, quae habet ,spad l rubin . hiasue simi , coniiciebam, hunc interpretem fortasse voluisse illis verbis ab Aristotele compraehendi omnia genera eorum qui ctam sine testibus sunt, aut inutilibus cum triplex horum genus sit ex Matth. xax. cui s vcrba ita vertuntur a D. Hieron Sam emis il

quam Aicituri non piget tamen rem adnotasse. ἐανοι--τ3 p Dia dam semine Θιab abi iam. Putem melius conuerti: Ω ffisar aliqvu se egenu δ dam a dat, colligens enim orationem denuo exorditur Aristoteles 1 dc ita Graeca verba nam. Mirum autem, huiusmodi particulae quantum orationem illustrent, sensa patefaciant, quia antea non semel admonuiuitis.-autcm semen genitale significare quomodo luc sumitur, ex Galeno patet in expositionc vocum Hippocratis, qui pluribus locis illam vocem eanotione usurpauit. Exordiens aurem orationem Aristotcles,quae dicta sunt quodammodo contrahit: semen enim iis qui dicti sunt, non omnibus in eiuri locumi colligi tradit: sed illis tantum qui eo abundant: nam quod Theodorus habet, lar de suot addit, non sine stolus deprauatione: opinionem enim facit, aliis etiam colligi, sed non urge: quod sane non dicit Aristoteles ι qui enim semen habent, scd exiguum, illis qua quam O cecatis meatibus, forte non serarer ad sedem; sed resoluatur; quippe via non ita ficili exiguo semini, quemadmodum copioso, praesertim ad sedem, de qua liaec potissimum dicuntur: non enim secrevidum naturam ad eum locum via semini est: quibus igitur abundat, illis ad eum locum deferturi in quo ubi est, si exciretur cupiditas ob aliquam ex inquas subdit occasonibus, pruritusque amendatur, frictionem pars desiderat ad pruritum sedaudum, siue ea pars sit pudendum, siue sedes.Possit autem etiam absq illis o casonibus,soria excitari cupiditast atqui ex ipsis&facilias&magis commouetur ii θ ολ- Θυμα e ,- ν σάω. Capiδι- -- μώ-MAm a cibo. Quae hinc sequuntur. usque ad ea, e--ἄλου et bouest , qui Lisi irriae Mem hamor ex trioa quibus problematis conclusio ponitur, eorum plata et oester φω sunt:quomam enim excitata copiditate , frictionem partem in in dixerat desuriare , ostendit quibus rebus excitetur c l piditas, tum ea excitata qui motus sequamur, qRaeque excretione uariam beneficio quiest succedat : quoniam vero excretiones h in aliquibus fiuiit sin t naturam commodet & facile, iii aliis, non item; hinc euenit ut alii facile conquiescant, alij non item, quibust secundum naturam non potest fieri excretis,quia inanci Ac laesi sunt i iis iamque humor sedem adit, M pati cupiunt. Sediam sigillatim exposita, erunt omnia magis peripi a. Cupiditatem itaque excitari dicit, eum a cibis, tum ab imaginatione, sin cogitatione, sta

enim

SEARCH

MENU NAVIGATION