Marii Lupi canonici Bergomatis De notis chronologicis anni mortis, et nativitatis domini nostri Jesu Christi dissertationes duae

발행: 1744년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

dono datam, missio interim , ut motis erat, qui Antii ae sacvliates, S. ditionem fisco adscriberent: quare concidit allatum argumentum, S licet quarto Cati anno, ut Iosephus tradit, Antipae Provincia Agrippae accesserit, ille sulperiori anno damnatim est, ut probavimus et neque vero Lamy, ct Monelia ad prolepsim illam confugere I vssunt, quam Norisus M ex Κepplero commemoravit, quia Herodis mortem anni sacri initio constituunt, illius autem nostra sententia non indiget. Quare quocumque se Vertant nunquam 43. saltem inceptos an nos invenire poterunt; ideoque eorum sententiam omnino hic nummus impugnare videtur , siquidem sit legitimus. Caute id rei elo et si sit Iegitimus : nam de eo video rei nummariae arbitros distentire et nec vero scio an alitis unquam fuerit celebrior nummus , qui eruditorum ingenia exercuerit magis , variaque adeo usiis sit fortuna. Primum in Cl. Rigordii manus incidisse perhibetur, qui de eo dis sertationem edidit anno 1689.: eodem anno, cum ingens Opus de epochis Syro Macedonum Norisius ederet, accepto nummi ectyp' ab Antonio Magliabechio, eum vulgavit: ac dei de uberrime illustravit in Epistola ad Pagium, in qua qui dem de eius sinceritate s bdubitavit: ait enim et ne quid te ce

Iem initio dubitabam .is nImmo , quem aren e ideram , quidpiam publice in siteras mittere , ne se iue forte esset a Derinus bel Iam fabulam Iuderem , ae omnia de eodem mihi eommentata pura puta eommema forent . At malui tibi morem gerere ἰ siqui en in laudum parte remno me- ema te obequium etiam eum ρι ri

euis Arrisonis ostendere. Idem tamen in Epistola ad Schel str tum μθ narrat nummum legitimum iudicatum , quod assi γmat & Schel stratus co reserens Parisios delatum , atque hoc sinceritatis judicium latum fulta ab Eruditis omnibus et ii ter hos nominatur a Noriso cM Nicolaus Tot nardus. De eq

nihil postea dubitarunt Ua illantius co , Harduinus cs', qui

nummum probe inspexerunt et item nummariae rei peritissimus Blanchinus Q, praeter modo laudatos I amy, Schel stratum, S Heineccium , qui cost omnia in hoe nummo autiquit rem redolere, ait ἔ ut nihil sit, quod numwum hune Invectum

172쪽

ν derepossis. Nunium hunc Rigordus dono dedit IlIirio de Bezon, atque in eius Musaeo eum se vidisse testatur Harduinus co . Cum is deinde fato concellis et, rursum ab Haeredibus ad eumdem Rigordum delatus est: qui: cum Cimelio sito vendidit

D. le Biet, a quo trant latus est ad Cl. de Rothelein: denique ad illinum deMaZaugura I ervenit.Qui opus tu de scientia nummaria non multis ab hinc annis illustravit narrat Abb. de Rothelein: Cl. de Boge, & de Cleves nummum illum ad ex men revocasse, ac judicium tulisse hujusmodi et nummum illum cuium ex veteri alio nummo et hunc tamen recentem ess οῦ id, que ex aerugine colligi quae scalpro cedit. Equidem doctis. simorum virorum Iudicium facio, ut debeo plurimi et neque inficior, maximum hoc esse sellaciae argumentum in veteribus nummis, cum aerugo illa arte indu a non a vetustate intacto, metallo detergitur; sed mirum sane accidit: quod vel pueri notare sistent non animadveriisse viros exercitatissimos in hoc studiorum genere Harduinum, & Uaillantium et quorum Ipostremus u nummum hunc testem veritatis certissimum appellavit: pr.sertim cum non deessent, qui oculis ustirpsere, & manibus contrectare eum non potuissent, quemadm dum Norisius fuit, de ejus sinceritate dubitationem moverent. Itaque in mentem aliquando venit, non eumdem talse nummum esse, qui a recentioribus his, atoue ab illis superioribus est visiis, sed cum plures s brtitus sit Dominos, ita ut necessse sit in plurimorum etiam vilissimorum servorum fuisse manibus et ut sitnt fraudum artisices multi pro veteri illo recentem hunc ab aliquo stipi ositum, qui genuinum asi ori re aliquando cogitaverit in alienas terras . ct caro divendere. vel quod facilius fortasse est veterem ipsiim nummum novaerugine Ohduxi sse , ut pulchrior, elegantiorque evaderet. Utcumque sit de eius sinceritate vades nos s sti minime volt mus et qu re hypotetice hunc araumentum protulimus. Esset etiam preterea, quem ex Uait Ianti .i .& Harduinoco contra Monetiam , & Lamy proferre possemus alium Herodis Tetrarctaae nummum; nisi nostrae, quoque sententiae offic

173쪽

ret. Est priori simillimus: ilum annus signatur, ut Hardui lius legit, 44. Verum si in hoc literarum genere Principem audiamus Erechielem Spanhemitam non M. annus, sed 3 expri initia. Harduinus ipse fatetur literas ita nexas spectari M. Cur ergo legamus potius Μ Δ quam Λ Δ.cum altera haec lectio nequaquam vetustis monumentis adversetur, nihil dicat inauditum, nihil novum et contra prima illa omnem poenae Josephi historiam evertat: Harduinus ipse eo confugere coactus sit, ut diceret Herodem hunc Tetrarchiam obtinuisse ante hiennium, quam possit obitus Herodis Prioris ex Iosepho colligi et ex sententia vero siua ante annos octo, quam ille reverae vita decesserit b)ς cui contrarium rem esse certam Vallia

tius co in nit. Quidquod Spanhemii lectioni suffragator a cedit vir alter antiquitatis scientissimus Henricus Norisius, ii in literis ad Selael stratum din annos ipse quoque explicat 34.

amobrem hic nummus, neque contrariae sententiae nocet, neque evertere, quae nos hactenus statuimus potest.

Atque hactenus quidem . ut initio nobis propositimus, perinde locuti stimus, quasi Iosephi historici arbitrio res esset

transigenda: at q. illius praecipue auctoritate duo .ut videtur e plicavimus: nimirum cum tres ille notas significet anni emortualis Herodis et ei ocham eius Regni: lunae Eclipsim et ann rum numerum, quos ejus filii in Regno transegerunt: ex prima hujusmodi notarum nequaquam probari praeter annum 42. Julian. producendam mortem relicuas duas annum hunc

aperte significare. Cur sc potissimum agere mallemus. quidve sentiremus de Iosephi auctoritate aIio loco declaravimus: qui hus addam hic eius fidei. ac diligentiae testem alium Buch

rium ccc tot, inquit , adhue Herodi vererant edicta. tot te ger, tot contractus, tot sculpt axis, edi aedi iis imus fer ptiones coriis Reaeni , o I Arum ejus annissiquatae . . um de nique Regis i tus ep tubinam in Regio esseno Heranis Hierosel

mir fere eonilano , O 'Inium Ocuias expositam non anno modo, sed

mense, dieque mortis insculptum , eenties a Posepho quoque ipse perlectum ,-- codicillos Band ditate pro historia sua relam tum quis enim non faceret ct in re tauta tantus vir detVasset ustoriam luesuam e meolai Damocent scriptis tam pum

174쪽

Alieis compilavit . Nicolaus Hero P morienti tamquam intimarpraeferi , adfuit. Diem hic mortis, cui interfuit ignorasset, male transiripsisset, aut Posepho, caeterisque imposuisset .... --mines novi hsepho, Nicotioque annis fere Isin . posteriores --rsus in Herodis morte , quam tester oeulati vitiseni Et

profecto siquis eos, qui losepho adversantur quales sint, quae- qiue contra asserunt diligenter expendat, vivebit, non alia de causa historicum illum maleditiis proscindere, fidemque elevare, quam quod neglectis veterum testimoniis temγγα malunt de ingenio suo computare, resque, ut libitum est lWrannos disiunere: quorum rationibus, quoniam Josephus adversatur, Josepho irascuntur. inin etiam hoc haiant reliquae sententiae, quae Herodis mortem in alios annos rejiciunt, ut

non ex Herodis morte annum CunisTI natalem , sed ex anno Custi tri natali Herodis mortem, cui commodum est anno com

signent: ut belle Pctavius, aliique animadverterunt. Exen ploeste potest Cellarius, qui ubi dixit de morte Herodis timesse sen tentias celebriores : prinἰam Kepleri, S Petavit . quae illam collocat anno Iuliano 42. , alteram I angit, o Calvisit, quae statuit anno 44., denique tertiam Mali steri anno 4s., deprima ait enormiter aberrare: cur Z Quod oporteret prius

Herodem mortuum ponere, quam CHRIsTUM natum : neque

hujus I, ostremae assertionis sitae alia argumenta affert, quam quae attulit Scaliger , a plurimis dili3entissime refutata: &nihilominus Maligerum ait Cellarius sententiam sitam certo probasse . De Herodis vero morte Scaligeri opinionem verissimam dicit, quod nitatur eboraHeri infauisiti sic enim a pellat lunae destinis, qui eo anno accidit: quasi vero alio anno , aliam, atque huic similem lunae Eclipsim reperire non possemus. Nolo hic de caeteris sententiis, quae mortem H rodis arbitrio sito aliis annis collocant di tare. Eas multi, atque in primis Senesthallus egregie refutavit O . Unum preterire nequeo Seneschalio recentiore Honorata, qui co Herodem mortuum contendit anno Iuliano 4s., CARDsτυκ vero natum anno 44. Adduci se ait ad id affrmandum duabus contemtris, quae videantur probari ab omnibus maxime debere. Prima est annorum numerus, quos egit in Regno x Her

175쪽

Herodes ς altera Eclipsis lunae, quae paucos ante dies accidit . quam ille mortem oppeteret. De altera hac conjectura jam supra diximus . Quoad primam, pergit; nemine dissentire ex testimoiriolosephi Herodem regnasse annos 34. , dillemire tamen de anno, a quo repetendam 37. annorum supputatio: itaque sententias duas hac in re probabiliores inveniri et alteram eorum annorum em cham statuere anno 6. Juliano et alte ram 9. se priorem illam amplecti, quod subductis rationibus amorte Antigoni ad mortem Herodis 37. anni reperiantur; eos qui CHRisri Nativitatem quinto ante aeram communem a no statuunt annos hos 3 . nullo pacto reperire posse. Haec Honoratus; in quo, vel si dem, vel diligentiam merito des deres . Etenim qui Iosepho in rationibus ineundis annorum Herodis utuntur, non selum annorum 37. numerum ab eo assertum habent, sed eorum, unde ducendi sint, et cicham diserte constitutam et nimirum Domitio, Calvino, ct Asinio Pollione Cossi, qui est annus Iulianus 6.: quod Riperius prolato Iosephi Ioco ostendimus. Atque ibi aliam quoque Ep cham indicat ab anno Iuliano 9., quando Antigonus est stibiatus et sed non idem statuitur a Josepho ab ejus nece ad obitum Herodis annorum numerus, sed aliquanto minor 34. annos. Deci laere Honoratus voluit, an ipse Iosephi locum cursim cum Iegeret deceptus est Est etiam quod praeterea obiicit firmumque argumentum appellat. Archelaus ab Herode successor in Regno dictus Romam venit, ut quod Herodes statuerat Augustus ratum haberet. Augustus cum convocasset ad judicium inter Archelaum, Fratesque eius instituendum amicos , Jos

pilo teste Q principem locum tribuit Craio Caesari ex Julia silia, nato. Ait Honoratus et quamquam Josephus causam cur id factum sit non significet , tamen pronum esse eam CO ligere et nimirum quod Caius Consili eo anno renuntiatus fuerat . cum Emilio Paulo : qui quidem nitannus 46. Julianus, Y.C. 7ς4.: ex quo., addit Honoratus, necessario illud coi sequi Herodem non interiisse anno et . . vel 3. sed s. vel 46. Iuliano. Miror id pro sententia sita Honoratum adducere ,

quod iam antea Deckerius μ), Senes challu e Petavius 60 anno sito severe et suo vero aut seperiori uberrime omnium Norisius e ostenderat. Et Norisius , quidem contendit, tu dicium

176쪽

dicium illud habitum anno V. 7si. οῦ ita ut, nec in σππ myu- seriorem , nec is quempiam proxime insequentium protrabipossit . Ioc alterum deinde probat ex eo, qiiod anno proximo V. 7sa.

Lucius Caesar virilem togam induit, ac omnibus est honoribus ornatus, quos die sui tyrocinii Caius ejusdem frater antea triennium tulerat: ut permi istam fit etiam in Senatum ire ex Dione . Quamobrem si judicium illud habitum sui isset anno V. 7s2. , aut quopiam insequentium , Augustus Lucium, quoque Caesarem ad idem judicium accersivisset; praesertim cum Lucius esset eo anno Consili idesignatus ; ex Josepho vero colligitur unum Caium Caesarem ab Augusto inter

judices sedere jussum. Addit Norisius dici non posse eo judicio exclusim, quod junior esset: nam Princeps erat juventutis , Consul designatus, in Augurum collegium cooptatus δdenique titulis honorum omnium C o fratri aequatus: quas quidem cum sacras, tum propia anas dignitates in eum Augu stus contulerat,ne qua inter filios aliquando invidia, atque odia

erum Iperet. Atqui huic aditum Princeps patefecisset si admisse Caio Lucium pari dignitate praeditum ab eo iudicio removisset. Quale istud argumentum sit non quaero: illud assero Honorati sententiae nocere potius , quam prodesse : nocet enim , quod Norisius de Lucii Caesaris ab eo iudicio exclusione protulit; non autem prodest,quod Caius principem eo in Concilio obtinuerit locum: etenim cpraeter quam quod Augusti filio tot honoribus& dignitatibus ornato non videatur ab Amicis primum denegari debuisse locum, licet Consili non esset jam ab anno si. erat Consul designatus, ct ConPIes designati primi in Senatu sententiam dicebant, ut bene Norisius docet ex Tacito, qui de Tiberio ait O , exemit Drusum Consulem defienatum disendae primo Aeosententiae. Ab eo igitur argumento adducendo abstinere debuisset Honoratus: praesertim cum adsit, quo Iudicii hujus Romae instituti tempus multo Elidi iis, quam a Norisio ea conjectura factum sit constituas, S Honoratum reda

guas : id est epocha Principatus Philippi alterius Herodis M.Filii : huic divise, eo iudicio Iudeae Regno. Traconitidis, Galau- nitidis. & Bathaneae Tetrarchia attributa est o, cui cu praesuis, set 37. annis, ut ait Iosephus H, vigesimo anno Imperii Ti-X a berii

177쪽

berii de sui ictus est: hic autem annus a morte Augusti, ut olMrtet numeratus , incipit Iul. an. 9. mense Augusto, ae Augusto pariter anni 8o. desinit, quo spatio Philippus obiit . Si itaque ab hoc reus numerentur 3 7. anni saltem incepti, necestirio ad eum spatium deveniemus, quod ab Augusto anni 42. , ad Augustium an. 3. Iul. interlicitur, quo absblutum judicium, & illi Tetrarchia commissa fuerit: Quare turpiter lapsiis est Honoratus, cum illud ad annum 46. distulit. Constitutum vero hujus judicii tempus, ct iis obstat, ut priem nuimus , qui ante Pascha anni a. Herodis mortem statinint; tunc enim dicendum videretur ante Augustum mensem fuisse Iudicium persectum. Sed Honoratum dimittamus: atque aliquando characteris hujus , qui nos diu detinuit frumim, quem γ Sumus deceri a mus . Est autem ille primus, atque a viris doctis certo

scrine demonstratus; natalem CARuri annum ante aeram Vulgarem prςvertendum . Negant hoc , quos supra in sententiarum recensione nominavi Grandamicus , Ricciolius,

dic. Et Ricciolius , quidem Q ideo veriorem , & pr habilissimum , ut ipse loquitur huiκ annum putat nativitatis Ris r quod id existimarit Dionysius, cui plus ait credendum , quam caeteris sive Patribus , sive Ecclesiasticis historicis :ρΠι nos examinarunt hoc data opera, nec versarisant in Curia

Mmana II. quod Romanorum Pontificum Curia hanc opinionem caeteris praetulerit, & etiam sententia: Callii odori. Cum autem ventum est ad morem hunc veterem Curiae probandum, sitetur ea monumenta, in quibus ita anni consigiiantur, ad nostram cognitionem non pervenisse: producit tamen privilegium Coenobii S. Medardi apud S. Gregoriiim, ubi tempus sic adnotatur: datum VII. ML Funias anno ab Learuatione Domim syp., Ddiesione tr. Praeterea ait in ConciIiorum col-

Icctione rubiniani ripae mortem consignari anno Dominicae nativitatis 6 .: idem legi de Bonifacio lit., 8t U. ac de Ioanne IU. Ibidem etiam recitari epistola in Issonorii Papae ad

Honorium Episcopum Dorouernensem datam anus D6winteae Incarnationis 633. Uthcc omnia, quς Ricciolius attulit vera cGsent: nihilo tamen minus efficeretur Dionysii auctoritato

atque eorum, qui I ost illum ejus sentcntiam amplexi sit ut,

178쪽

eaeteris vetustissimis Patribus, aut Scriptoribus, & notis Cliro- nologicis certissimis esse praeserendam. Sed levia omnia in nia , ac salta sunt. Primum quod Dionysiii testimonium, atque auctoritatem iactat, imperite facit. Etenim jampridem Pet viae Q . aliique viri docti notarunt aerae nostrae vulgaris , ut a nobis usurpatur Auctorem non esse Dionysium. Ille etiam, ut optime Pagius admonet aerae nullius auctor extitit. sed quam a Graecis usurpatam invenit ad Latinos transtulit. Nostrae vulgaris neque Dionysium, neque Bedam esse auctorem suse

Norisius co probat. Nihil est ergo, quod Dionysii nomen hic alleget. Quod epochae huius ussim pertinet, male ille Gregorium prodiucit:etenim locus cui ipse nititur est suspectae fidei, atque observarunt Maurini in novis Iima Osperum S. Gregorii editione, privilegium illud in nullis MM. Codicibus ii

veniri excepto uno Uictorino : quare in aplpendicem epistol rum S. Gregorii rejecere X . Annum, qui in vitis illorum Pontificum notatur unde Conciliorum collector hauserit ignoro . Certe Anastasius , quo in vitis Pontificum describendis utuntur recentiores Conciliorum collectores, neque in Sabiniano, neque in Bonifacio, aut Joanne, aut alibi epocha illa uti tur . In extrema quidem epistola Honorii Papae ad Honorium Dorouernensem anni ita recentiti inveniuntur; sed locum si probe insiticias videbis Bedae fuisse explicationem illam quamdam ab ipsi adiectam, ut superiores ei)ochas declararet et ex Beda o enim illa epistola trant lata est in Conciliorum collectio' nes s . Quamquam id nos nunc non a3imus, ut negemus hanc elucham saeculo Ulli. usuri ratain : inveniri hanc in si

culi illius diplomatis testatur Mabillonius O , & Bucherius I . Quod negamus est in communi usii positam fuisse , & vulgo imispatam . Quare idem Mabillonius ibidem tradit Carolint

rum tabulas plerasque hac epocha carere. Male ergo Pet vium Ricciolius repraehendit narrantem ex Paulo Forosemproniensi co epocham illam auctore Blondo Foroliviens , oui Pontificii Collegii a secretis notarius crat seb Eugenio IV.

179쪽

Pontifice admissam cum prius li Pontificum anni in literis adscriberentur . Videat etiam et quem ipse Romanae Curiae usum pro se adducat et cum sit recentissimus . Sed de tota hac re suse in dissertatione sua Heineccius ca , qui tamen pessime

repraehendit Catholicos viros, quasi eius epochae antiquitatem iacient, cum eruditiores, ut vidimus omnes negent. Re deundum igitur illuc est unde discessimus ex hoc charactere certo colligi CARIsτυM natum ante vulgare aeram. Etenim Herodis mors ad hoc usque tempus disserri non potest. Alterum. Gaiouu natum esse ante annum Iulianum 42., V.C. 7so. , quo mortuus est Herodes antemcemb.ex iis,quς toto hoc charactere collegimus sequi omnino videtur. Unde caeterae omnes PP. etia impugnantur sententiae, quae natale ante eum an. constituerunt: immo illa Lamy, qui illo ipsb anno CustisruM natum credidit , eo quod Decembri natus sit. Ex sulperioribus autem characteribus nasci non potuit ante annum 748., ergo vel 748., vel q. debet Cinifra ortus constitui, quorum alterutrum doctissimi recentiores viri, quos initio retuli, selegerimi. inamobrem multum est, quod huic Chronologicae notae debeamus et quae ad hiennium tempus , quo collocari C, RisTINativitas potest contraxit. At ultra aspirare, certumque, ac definitum annum invenire ex hoc charactere non licet: quod quidem vel ex iis, qui hoc Rcere tentarunt, & assecutos se esse gloriantur, liquet. Norisius ad Pagium stribens arbitrahatur Herodianae mortis anno demonstrato annum quoquo Custism natalem in medio esse. Itaque de nummo Antipae loquens haec habet: probabiliorem de anno natali Cummo Dominι sententiam invitZo modo nummus sit legitimur testimonio δε-

monstrabis: nempe illam quam omnium primus Danuer Dee e-rius docuit, ae postea eaterir anteponendam duxerunt Petavius, Eueherius, Seuehallus. Natalis Alexander, eruditus Aufiror μουνmus libri Gallieὸ inferipti: P antiquitὸ des tems retabile , quorum sevientiam tu quoque strobabiliorem censes ; ipse vero eamdem etiam amplexur Ium : ct si nummus iste Herodis Tetrame, legitimur sit inposterum caeterit de natali CHRiso Uini nibus antiquatis unica praevalebis . Contra vero ex ipsis Herodis mortis tempore et & ex eodem nummo vir alter

eruditissimus Blanchtius aliam sententiam de Goseti Nativitatis

180쪽

tatis tempore, atque alium annum sine dubio colligendum, amrmat δ solido quinquennis. ita tua Bribis cc ante aeram eommunem eum uatum fuisse nemo iam dubitat qui nummum He-ν is Antipue inspexerit: idemque repetit alio in loco . Alterutrum ergo annum Curasri natalem eligere, constitutus annus Hero lis mortis , & Antipae nummus permittit: definitum, certumqtie ex duobus unum non suppeditat. Superest autem , ut modo argumenta , quae pro alterutro horum annorum aflaruntur expendamus, ct si iis certus annus co

stitui possit videamus.

De iis , quae inter Custisri Nativitatem, o obitum Herodis ezenera.

SUppeditabunt fortasse ilIum annum Magorum adventus, Puerorum Bethlehemiticorum caedes, CHRuri fuga, atque in AEgypto commoratio et quae omnia, Herodes cum viveret, contiferunt. Et illi quidem, qui ad GRIsri natalem annum inveniendum Herodis charactere utuntur, non in ejus tantum mortem , sed in haec praecipue inquirunt, quae ante ejus obitum , ist post Cuκtsτ1 Nativitatem sunt necessario interserenda. Ergo alii ad haec longius intervallum postulant, ct anno uno anticipant CHRisTr ortum figuntque anno V.C. 743. Iuliano V., aliis brevius satis esse videtur, & anno 749. cum Deckerio retinent. Utriusque factionis rationes sent breviter declarandae: & de hoc tertio primum: de fuga scilicet, atque in AEgy

pto commoratione agemus .

mamdiu in AEgypto substiterit nemo Veterum diserte Hrmavit. peliqui mire inter se dissemiunt. Nicephorus I huic exilio tribuit annos tres. Lucidus e. , Adricomius 6. Harmonia , quae Ammonii nomine false circumfertur, Glos. sa, aliique apud Bavadium co septem annos. Contra Toyna

diri

SEARCH

MENU NAVIGATION