Politicorum, siue De principe, et principatus administratione. libri tres. Theologicè, iuridicè, & historicè tractati. Authore Laelio Zechio ..

발행: 1600년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i r DE PRINCIPE.

bonum virtutis promoueatur.

Quarto, in cosultationem venire debent neeessaria circa sussicientiam alimentorum pro ciuitate, & toto

Principis dominio, ut sciatur si regio ipla sufficies est ad fructificandum pro populi suilematione, quod si id no strat, quomodo & unde ei prouidendum sit perco mutatione M.& aduectiones ex peregrinis partibus, S procurando, ut agri debite colantur, artes, & mercimonia exerceantur,ut ita regio quantum fieri potest abundet, & vili pretio illa habear, quae ad victum,&s vestitum sunt nece Baria. Quinto, in consultationem venire debent,quae pertinent ad ciuitatis, & totius Principatus custodiam , ne mali impune vivant, & bonos damnificent, supe intendendo quibus in locis habitent, quomodo coni Sm gentur,quos fautores,& receptatores habeant, eos

insequendo, & iuxta leges puniendo, maxime homicidas, falsarios, & proditores, huiusmi di curam ciuibus fidelioribus committendo, &eos extermina do si non cellanta malis , ne S cum hostibus iuncti Rempublicam adoriantur. Sexto, consilium habendum est de bello,&pace,videlicet quomodo pax inter ciues seruanda, anesi exteris pax,bellumve ineundum, sic tame,quod iustumst, quod licet sit tale , si tamen aduersarii sint potentiores, prudentis est non insurgere, sed pacem quaer re, si vero aduersarii pares, vel impotentiores snt, nec adsit iusta causa belli, non est insurgendum in eos, Psi adsit causa iusta, maturo consilio est insurgendum ,

R quandoque disserendum, quod in dubio est semper faciendum, & ubique, nisi necessitas, vel grauis causa

instet,ob maius malum vitandum,& facinora, quae in bellis committuntur,ct se videtur sentire Arist.lib. I. Rhetoric. . Septimo, in consultationem venire debent, quae spectant ad promouendum multitudincm in bonum vir

tuti a

192쪽

ssii

diit

tutis, ut de conducendis Grammaticis, Rhetoribus, Mathematicis, Philosophis, Theologis, Iurii peritis, in Gimnasticis eruduis, qui multitudinem in dii optinis,& laudabili corporis exercitatione eludiant, & deprae ix. iis tribuendis virtutum sectatoribus. Praeterea in particulari Pi inceps, sibi asiiscere debet arcium custodes, qui sint fideli lii na i , & vigilant in simi, & si fieri potest Principi sanguine coniuncti, ad quos tamen ab intellato Principatus non deueniat: secundo, Duces, & bellatores ii renuos, & fideles et tertio, Iudices integros, & peritos: quarto, annonae praesides, qui sint boni publici amatores,& diligetes: quinto, milites,& duces, qui propriam personam cu-.sodiant,& cmuadem, ac Principatum a malis hominibus, & hostibus purgatam seruent, & alios de qui bus singulis infra suo loco, Deo dante, dicetur, & de consiliarijs late agit Tolos lib. 2qAc Repub.

Aduertere vero Princeps debet circa consiliarios, ut multa habeat consilia, cum vix fieri positi, ut unus plurium negotiorum persectam experientiam habere possit; Inter quos viatim praecipuum sit consilium quae tuor tantum, vel ad suin mum sex consiliariis costans, quibuscu Pranceps grauiora negotia consulat, qui oes probi viri sint,& prudeles, ut dicit Isocr. orat. de ad mi. regnI.nu. I 6.& summe experti in negotio, de quo agitur,etiamsi pauperes sint, quibus congruum assignet stipendium, ut dicit Dio. lib. s r. nu 16 quos singulari-iter audiat, sibi deliberandi potestatem reseruam, nec eis indicans in quam partem inclinet, in eam deuenimens sententiain, quae a pluribus, ct potioribus rationibus comprobatur, ac utilior, & bona magis sit, & lao-lnesta. eis quoque non indicans quid statuerit, priusquam executioni id dederit, ut cautius a at, vel eos simu audiat,& si omnes concorditer ei respondent, nisi res requirat celeritatem, statim non deliberet quid a vendum sit, sed rqaturius rem discutiat, cauenb ma ire

193쪽

me ne unius tantum eonsilio temere nimis adhaereaoqui & consiliarios suos amet, & plus cateris honore assiciai,& commodis,nisi alij plus mereantur. 2 ui vero a te cretis Principis sunt, docti& prude tes sint,fideles, di summe in nego: ijs experti, & arc

norum Principis fidi custodes. . . L. Is vero ministris omnibus terminos eorum authoritatis praefigat, sibi reseruans ius leges condendi, &abrogandi, belli, & pacis deliberationem, ac potest axem vitae & mortis, & poenas graueb condonandi, nec

alicui iccirco supremam authoritatem concedens, qui

tamen lenatui aliqua praecipua participet, sed non omnia, maxime prae disti, nec quae alia spectat ad regiam coronam,de quibus dixi lib. i.c. I .ad s. qui si errent, sentini eis minuat authoritatem, vel tollat, nisi graue aliquod scelus committant, temere tamen referentiabus de ijs mala non credens, cum inuidia moueri ad

id possint. I

Inter caeteros vero homines,& ministros,qui Principi sunt nec ellarii, legati, vel Oratores, quos ad externos Principes mittit , inter primos habendi sunt; qui in primis mittenti, fide, & amore summe coluncti e se clibent,prudentia, ac experientia praestantes, ut demandatum negotium ad exoptatum exitum perducere valeant, aduertentes si Princeps cum quo agunt verbis ambiguis utatur, nil concludant nisi re suo Princiapi communicata. nia reb in eius cedat magnum commodum; facundi,& eloquentes, ut eos cum quibus agunt, in suam valeant perducere semetiam, & soles, .ut quicquid a Principe eis mandatur exponant, ac nobiles origine, vel ex praeclaras gestis peractis: ut dicit Plato lib. i 2.de legib. nu. I. &eo nobiliores, quo is ad quem mittuntur maior sit, & Principi ad quem mittuntur grati, ab avaritia alieni,& muneribus, ut docet Plato lib.6. delegi b. ad s.& D Bern.lib. .de consid ad

Eusen.& in existimatione virtutis apud eos esse debet ad

194쪽

e si, tetit ii

s da

ad quos mittuntur,cum quibus non superbe, sed cum decoro agant debito, & si ad inimicos, vel suspectar amicitiae mittuntur,sagaces esse debent, ut illorum consilia penetrare possint: ut dicit 'olib. tib 3.nu.7. 5 Srati, ut supra, illi ad quem mittuntur,& ab eo magni facti,&si negotium agendum est suave,homines mites, di non feroces mittendi,sin asperum,prudentes, rigidi tamen,quis mittuntur, vires deant, unus tantum est mittendus, sin alicuius negotii agendi, vel congratulationis peragedae, plures simul mitti debent; oratores tamen residentes apud Principes se multo in Griores detineri non debent, gratia tamen alicuius ne-zotii agendi, illuc sunt destinandi, qui nec detinendi sunt apud haereticos, vel infideles, nisi agendum sit de religione,vel magnum temporale comodum inde conisurgat,& Papa annuente,qui omnes mandata strenuε exequi debent,& quae viderint Principi mittenti prodest e, fideliter,& celerrime reserendo; ipse vero Princeps ad se missos benigne suscipiat lin ab hostibus mittantur,diu non detinendi nec permittendi, ut cum ijs loquatur, qui animo turbidi sint, & rerum nouarum cupidi; Ii vero infructiones manu Principis subscriptas habere curent,& etia literas non scriptas a Principe subscriptas, ut negoti js emergentibus itaserviant,& scripturis furtiuis multiplicibus uti norint; & cura adhibeant, ut noscant consilia Principis apud quem resident, eius naturam, uxoris,filiorum, ac educationem,&subditorum,& praesertim illorum quibus Princeps magis fauet, quarq, sint illius vires, & huiusmoadi,vt omnia suo Principi fideliter referre possint, quod aerarium possideat, quas arces, milites, de Principum secietates, & id genus alia, & eleri inia omnia expediant si e re est, vel reserant. Quo vero ad Principis regiam , vel residentum, si . . . is plures possi det Principatus, in eo eum residese con 'in με

uenit, 'bi subditi illi magis fideles existant, di regio ris

195쪽

H dessem, opulentior,ut aliis regionibus opem ferre post; s Vec ' quid in ro unicum, eam eligat civitatem quae in inedio eius,

alijs uris existat, vel in loco ubi facilius alias opem praei ardiva. Imperq P leat, sic tamen, ut alias urbes, & regiones personalitersare ha- inuisat, impensis proprijs,& non subditorum,sic enim beat. multa sedabit, & intelliget quibus prospiciet; εἰ in aliis regionibus, ac urbibus Rectores, qui eius vice regant,& tultitiam administrent,deputet,qui seueri sint ubi populi inquieti extant; non tamen crudelas ne iniustitiam committant, &causa sint ut populu3 erga Principem odio moueatui, si vero populi quieci,& pacati extent, Rector mansuetus, di benignus sit nulli tamen absolutam concedens authoritatem, sed eam sibi reseruans, ut velut caput in totum corpus dominii vi tutem suam effundere valeat; animaduertens etiane praesides locorum inter se dissentiant, aliter eos amoueat, ne dominium pereat. Quod si vicini Principes inimici sint, vel suspectu fidei, praesides sortes sint, α animo intrepidi, si velo amici, magnifici, & liberales,

S alieni ubique ab avaritia, ne iniustitias committe iates, in causa sint, ut populus a Prancipe deficiat,ut dicit Dio. lib. ys. nu. 22. quos & perpetuos non constituat, nec ut quinquennii si excedant, & bonos inuentos non

in eodem loco, sed alibi deputet, cum honoris,& uti litatis augmento, & sic ut qui in prouincia sunt, & ad minora officia ρeputantur, ab ipso Principe,non vero

a gubernatore prouinciae eligantur; Cauens etiam ne alicui prouinciam regendam committat, qui ibi multos propinquos,& fautores habeat, quibus omnibus,

ct praesidibus, propria,& conuenientia assignet stipendia, ne populos grauent, ut idem dicit lib. sΣ. Ii vero mandatis Principis obtemperantes snt, qui si ad alicuius instantiam,aliquid imperet, unde malum surgere possit, prudenter differant mandati executionem, cum multa continῖere possint, quae mandatum pri mum auferant. Aona

196쪽

al st

Bonis praeterea Princeps Imperium,& Rempubli- rream csi munire debet legibus in quibus praecipua vis prince Imperii consistit, ut enim multa corporis membra ab bonai leges una anima uni utur. & omnes causae ab una prima de- ferra dri. pendent, sic Respublica diuersis partibus constans v- et qua ilianiri a lege debet, quae eas simul in earum ossicio pera- sint, ae frendo rite coniungat , &ob id ut anima in corpore seruania, dicitur , quae ei vim tribuit operandi, nempe bona a- qῆν. gendi,& contraria vitandi, sic & lex in Republica, id vi, adizeta poena, & praemio praestans, unde & dicitur magistratus mutus, qui non irascitur, amore, vel ambitione non ducitur, nec ulla passione mouetur, quae in hominibus contingere pollunt: ut dicit Arist.lib. . Polit. cap. . unde a Leone contiit. nou. I'. lex dicitur oculus Reipublicae,& vr gubernator in naui, qua omnes in ossicio continentur suo. In legibus vero condendis summa prudelia opus est, ut lex sit honesta,iusta, possibilis, manifesta, necessaria, ad bonum commune directa, patriat,loco, ac tempori, & personis accommodata .c. erit autem .dast. . Plato in Dial.de regno. Arist. lib. 2 Polit. c. 3. & lib. 7. c. 3. & consermis politiae quae adest, vetando in populari statu ne plebs rebus diuitum insidietur, ac diuites ad magistratus inuita do, tu dominatu paucorum, ut magistratus sint communes omnibus bonis, minores sorte, maiores suffragio deserendo.& contumelias puniendo; in Monarchia, leges

ad utilitatem populi potius, quam Principum dirigendo, qui & inobedientia Principis est detinendus, poenas addendo transgressoribus. l.aut laeta.f. pcn. Ssn. g.de poenis . di rationes assignando ob quas leges seruntur,ostendendo ob bonum Reipublicae,& non nisi coacte ad poenas deueniri ne boni opprimautur, & ut tuta sit inter improbos innocentia , & ne Respublic . pereat,ut & Medici putridum membrum abscindunt, . . . ne totum corpus corrumpat, ut dicit Plato lib. q.de legibus. α ita ut belli tempore leges sint seueriores, H quam

197쪽

Princeps

ut erga Pri

t 8 DE PRINCIPE.

quam tempore pacis, eum tune Bellius delicta, ram dominii periculo,committantur; ut& populis inquietis leges seueriores,quam quietis sunt imponendm ecubi regiones inopes sunt, leges aptandae quibus subditi ad artificia exercenda invitentur, praemijs,& eX- emptionibus iis tributis; & leges latae diligenter sunt

custodiendar,ut dicit Dem.orat. contra Μit. maxime a subditis, & iudicibus, quae de multiplices esse non debent, nec facile mutari, nisi in damnum vergant, ne populi eas transgredi discant, ut supra. Arist.lib. 2. Polit. c. I 3. cum leges ex usu maximam vim obtineant,

qui eis adimitur dum mutant nr ; sic tamen ut illae leges, super quibus imperi j regimen constat, nunquam mutentur,quas & solus Princeps mutare debet ; ut d legibu, homines Princeps dirigere habet, ut virtutes

colant, iustitiam seruent,& nulli noceant, earum pCE-nas tam erga nobiles,& diuiteS,ac pauperes exercendo, licet in poenae qualitate, non grauitate, distinctio inter eos esse debeat, ut dicit Dio. lib. stinu. 1 6. qui de quandoque ex caula rationabili in earum poena dispensare debet, sed raro. Quo demum ad qualitatem legum seruandarum,si Princeps Imperio subditus sit, legibus communibus , & Cauareis uti debet, quas &sequi conuenit ijs non subditum, cum a viris sapientissimis constitutae sint, & vi omnium nationum per tot secula receptae, nisi patriae,& loci qualitas poscat aliqua ex iis mutanda, vel supplenda esse : vel eas conflare poterit ex legibus Caesarasis, ac Diuinis, & legibus Platonis, quas in lib. 6.9. Io. II.& I 2. de legibus

edidit; & ubi aliqua noua lege egeant, adhibitis integris, ac doctis Iu reconsultis, preclaris Philosophis,&Theologis, eas, ex illorum conplio, & prudentia sancire poterit. Is etiam amicitias eum vicinis Principibus, praesertim se potentioribus inire debet, quod in causa est ne subditi ab eo desciscere audeant, maxime ubi societas . vel

198쪽

vel foedus accedit, quo inuicem sibi opem prς stare se

mutuo deuinciunt, quibusdam coditionibus adiectis, pro modo auxilii hinc inde praestiti; Cauens tame ne cum infidelibus, vel haereticis huiusmodi societates

ineat, quod id Christianis indignum sit, & saepe fidem

frangant,quod & Deut. 7. vetitum est, nec cum apertis tirannis, ne ita eorum foueat iniquitatem: ut dicit Liuius Dec. . lib. q.nu I . vel cum ijs qui causam iniustam agunt, ne iniustitiae faueat, ut dicit Polib.lib 3. nu. I . sed cum catholicis,& iustitiae amatoribus, ut dicit Isocr.orat. de pace. nu. 23. & fidei seruatoribus. Curare quoq; debet Princeps, ut subditi in artibus liberalibus, medicina, legum peritia,sacrorum canΟ-num, & diuinae scripturae erudiantur; dotando collegia,ubi iuuenes gratis erudiantur,& doctores praestates in publicis gymnasiis, quae habere curet, eius impensis conducendo,& cocionatores insignes, & curas auxilio Papae,& Praelatorum, ut religiones praestantes introducantur, quae populo sacramenta, & sacra praebeant, praedicent,legant, &alijs viis populum ad coeli iter dirigant, eas uens, & donis, ac redditibus congruis illas detinens ,& omni humanitate, & honore eas prosequens, exclusis docentibus artes fasciua , vel pernitiosas, ut alchimiam, magiam,necromantiam,&huiusmodi,qui ex civitatibus sunt ex plodendi. Plato. teste lib. s. de legib. & habetur Leuit. I9.& eto. Vnde commendatur Saul, qui abstulit magos, & ariolos. I. Reg. 28.&Iosas Rex,qui deleuit aruspices, de Phit neS. . Reg. I 3. tum curare debet, ut subditi acquirant bonos habitus morales, cum non sat sit illum: nari, &perfici intellectum ad consequendum finem ciuilem , sed oporteat purgare, & regulare appetitu per acquisitionem,& exercitium virtutum moralium, post Theologicas, quae habent Deum pro immediato obiecto, ut sicciues sint bene morati, & virtuoli; nam virtuS, ut inquit Seir.ep.7I. regna, urias, prouincias teperat,

pediat.

Princeps ut ergasub duos sege

rere deat, qua eorum cur

habereia .

199쪽

18o DE PRINCIPE. Τ

fert leges, eolit amicitias, inter propinquos, caeterosqἔdispensat ossicia,vitam beatam facit, namque sapientes negat sine virtute essici posse quemquam beatum; vi& curare debet Princeps ne necessaria eis desint, ea quoq; procurando quae tendunt ad ciuium conseruatione,& pacem; ut quod haereditates proximis sanguine deferantur, quod boni defendantur, & praemiis assiciantur, & contra scelesti abiiciantur; unde Plato lib. s. de Republ.dicit, munera, & praemia danda esse praestantioribus,quod comprobat & Arist.lib. s. Polit.

baeus serm. de Repub. Xenoph.lib.de expedit.Ciri minoris. Proclus lib. de Anima. & habetur T. de muri. Schon. per tot. & tuc Respublica bene gubernetur cu &scelesti dant poenas: ut dicit Plato lib. de Philosophia.

Arist.lib. Io. Eth. c.vit. Plui. in Politicis. Cic. in Vatinium. & habetur fide ossi c.praes & de ossi c. piae Lurb. Nex l. Constantini. lib. I. C.Theodosiani. tit. I. adhibita tamen ,aequitate, & eos remunerando,qui pro bono publico laborant,exclusis adulatoribus, mimis, α alijs,de quibus supra; leges obseruando, nec permitte-do nouas leges introduci,vel co suetudines,nisi ex necessitate, cu in optima sit gubernatio, quae leges obseruat, ut dicit Plato Dionil propinquis ep. in Minoe lib. a.de Repub. in lib. ciuili . . de legib. Arist.lib. s. Polit. cap.7. Plut.lib.de doctr. Princ. S lib.num seni. Arist. lib. I. Rhet. c. . di lib. s. Polit.c. I. modo de quo supra

late est dictum qui ct cautus sit in arcana hominibus reuelando, iis prius probatis an sint fideles, & boni publici amatores;& curans etiam ut ornate loquatur,sed non verba inutiliter pro serendo, cum Principem doceat pauca,& grauia loqui, ut ex eius ore nil,nisi sapientia plenum progrediatur , ut ita recte seipsum regens, & commissam sibi Rempublicam administrans, una cum commisi is sibi populis, postquam in terri; iuste, & cum virtute vixerit, ad supernam beatitudine,

200쪽

coelesti munere, post huius aeui cursum , pe tu en ire mereatur. Qui etiam ut in dominio simul cum postetis perseuerare valeat, curare debet ne lex sub qua viuunt subditi &decreta rationabilia,&antiquar, ac laudabiles consuetudines praetermittantur etiam in modico, quia paulatina transgressio politiam, & Principatum destruit. s . Polit. vi contingit Saul. I. Reg. II. Secundo honorare debet,& in ossici is ciuitatis hon rificis benevolos sibi facere proprios nobiles , & ciues, quos scit benerrieritos, amatores sui Principatus,& boni publici, cauedo, ne exteros exaltet relictis vi tuosis ciuibus suis, maxime si non sit certus de integritate extraneorum, quia si boni ciues vident se λPrincipe postponi, & extraneos immerite exaltari, sumpta occasione insurgunt: unde David χ. Regum per tot.constituit duces praeliorum, iudices, ct consiliarios, ex propriis tam consanguineis,quam ciuibus. Tertio,debet in timore ordinato exercere subditos cotra hostes extraneos, ut scilicet semper vigilent ad eustodiam ciuitatis,ne ex improuiso hostes praeualeant, se enim hostes terrentur, nec audent temerarie ins stare ciues, quos sciunt noctu, & die paratos ad custodiam ciuitatis,fecundo, ciues ita magis pacifice inter se vivunt, di Principi obediunt,quae facere tunc debet Princeps, quado verisimiliter de hostibus timet, alias si in statu sit tuto,satius est in ludis honestis, & exercitii, virtutum moralium eos occupare, ac honesta mufica,ut in otio virtuose vivant,& pacisce, & Principe, ut patre venerentur. Quarto. per leges punitiuas prohibeat inter nobiles,& insgnes c6tentiones,& sectas,& si exortae fuerint. studeat ut si citius terminentur, aliter facilὰ inualest ut & inducunt deliructione Principatus. Quintδ, debet aliquem ex civibus. &munus extraneu nimis excessi ue temere exaltare,cons

rendo illi maxima authoritatem in Principatu , quia talis potestas saepe arrogantes facit hominu mentes.

SEARCH

MENU NAVIGATION