Institutiones juris romani privati...

발행: 1834년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

directae actiones propriis nominibus appellantur; cum autemplura sint negotia quam nomina, nonnunquam evenit, ut deficientibus vulgaribus atque usitatis actionum nominibus , descendamus adactiones quae iniuctum appellantur si , quarum numero etiam eae sunt, quae praescriptis verbis actiones vocantur a). S. 1049. Sunt etiam ex lege condictiones. Si enim obligatio nova lege introducta sit, nec cautum eadem leges, quo genere actionis experiamur, ex lege agendum est 3). S. 1050. Pro discrimine iuris quod persequimur, actiones aut

In rem sunt aut in personam. In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut jus aliquod nobis competere , velut utendi, fruendi, eundi, agendi, quamve ducendi, vel altius tollendi, vel prospiciendi. In personam actio est, quotiens cum aliquo agimus, qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est, i. e. cum intendimus , dare, sacere, Praestare oportere 43.

In personam actio ideo vocatur quod semper adversus eandem personam locum habet; cum in rem actiones adversus eum dentur, qui nullo jure nobis obligatus est, movet tamen de aliquare controversiam. 5ὶ Appellantur autem in rem quidem actiones, vindicationes, in personam vero actiones , quibus dare facere oportere intenclitur, condictiones condicere enim est denuntiare Prisca lingua , nunc vero abusive dicimus condictionem actionem in Personam esse, qua actor intendit dari sibi oportere; nulla

a In factum actio ex eo dicta videtur , quod olim ejus lormula iri sa tum erat concepta Gaj. S. , i, 5. Erant tamen et eiviles sellieet Praescriptis verbis Lin factum aetiones C r. immern s. 4 et 55. 3 Tit Dig. He eondietione ex lege . lib. lit a.

413쪽

jus habeant, agentis et ejus, cum quo agitur ij nam nota solum reus condemnari vel absolvi potest, sed etiam actor condemnari, si alter probaverit, sibi ab actore deberi. Sunt et alia actiones quae hoc sensu mixtae dici debent et). S. 053. Praejudiciales actiones in rem esse videntur, quales Sunt, per quas quaeritur, an aliquis liber an libertus sit, vel de partu agnoscendo, ex quibus sere una illa legitimam causam habet, per quam quaeritur , an aliquis liber sit caeterae ex ipsius Praetoris jurisdictione substantiam capiunt 3 . E contrario in rem scriptae actiones personales sunt, cum vindicationem rei non contineant, sed generaliter dentur in id , ut possessor condemnetur , ut rem restituat, exhiboat, normieti ). S. 105έ. Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones xc Persequendae gratia comparatae Sunt, quaedam Poenae Per- Sequendae quaedam mixtae sunt 5). Rei persecutionem continent, quibus persequimur , quod ex patrimonio nobis abest 6l.

Rei persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones; earum Vero actionum , quae in personam sunt, eae quidem quae ex contractu nascuntur, sere omnes rei persequendae causa Com

3 S. IL, I. b. t. Iure veteri praejudieii notio multo latior erat, ideoque non omnia praejudicia in rem actionibus erant ad numeranda Cis. Zimmern S. 96. et r. 3o. D. 42,5 de reh. auet jud poss. st 35,

415쪽

tionem habuit: erat una cum aliqua praesinitione, quae vulgo dicitur taxatione ij altera infinita la). S. 1057. Si certa pecuniae esset condemnatio , non est dubitandum citrictum suisse judicium raebuit enim judex attendere, ut reum neque majoris neque minoris summa petita condemnaret , alio quin litem suam faciebat 3). Item strictum judicium esse potuit, si cum taxatione esset incerta pecuniae condem

S. 1058. Bonae fidei judicium erat, quando demonstrato eo , quod inter litigantes actum erat, haec inserebatur juris intenti, quidquid ob eam aerari dare iustero oportet ex fide bona ejusci aut quantum oequius melius, aut ut inter bono bene asservor et e sine fraudatione 5j.

In his iudiciis libera potestas permitti videtur judici ex honoet aequo aestimare, quantum actori restitui debeat R. Igitur et illud ejus potestate conlinetur, ut si quid invicem praestare

si Illa ita est clud. N. AA. Duntaxat detem millia e ridemn i a Form. h. et Quanti ea res erit, tantam pecuniam NN. AA condemna. 3 Gaj. l. e. , .io. Indo Cieero iudicium M. e. atrietum judicium ah arbitrio his verbia distinguit i ad iudieium ita venimus , ut totam litem aut obtineamus aut amittamus et quid est in iudiei et directum, asperum , simplex , si paret dari oportere. Pro Boseio , . . Consentitio ne ea de beneficis III, 7.

Exemplum exstat in e 3 in s. C. 8, 3 de inui stip. ubi aeιio

et stipulat incerta iam csndemnationa laxatin ecuniae occura. An ulterius progrediendum et dieendum est omnem incerti condictionem etiamsi condemnatio sine laxatione esset, atriet judicio Ioeum dedisser

417쪽

commodati pigneralilia i , familiae herciscundae, communi dividundo , praescriptis verbis, quae de aestimato proponitur, o ea quae ex permutatione competit. Addidit iis Iustinianus hereditatis petitioncm et ex stipulatu actionem de dote et . S. 66 I. Arbitrariae actiones sunt, in quibus is, cum quo agitur, arbitrariam formulam accepit 3 . In his judiciis enim arbiter constituitur , cui injungitur c bono et aequo secundum cujusquc rei , de qua actum est, naturam aestimare et ubere quemadmodum actori satisfieri oporteat s ). Reus autem , si id quod judicis arbitrio, restitui vel exhiberi, vel solvi vel oxae dari debeat , restituit, exhibet, solvit, noxae dat, absolvitur; si contra arbitrio non obtemperat, condemnatur, idque saepe cum Poena 5ὶ Disserunt igitur arbitrariae a reliquis actionibus in eo : quod ante illam condemnatio fiat, arbitrium proponitu cui satis-saciendo reus liberatur 6ὶ quare omnia arbitraria iudicia absolutoria esso dicuntur Arbitrariae actiones et bonae fidei hoc

si Hanc et reliquas hon laetiones a Iustiniatio relatas praeterit Gaius I cujus omissionis rationem diversi modo explieant eister P. 27 et Zimmern P. 37 I.

αὶ S. 9, t. h. t.

3 Secundum Gai. n. l. 63. Exstat arbitraria formula in Ciceronis Verr. II , a. apud immerni. 97. item in Ir xέ, S. D in s. D. 4 . as quod met. causa.

6 Reus non solum in pecuniariam aestimationem poterat condemnari, sed etiam , si in rem actum esset , ad ipsius rei restitutionem vel

manu in ilitari cogi poterat. r. 58. . si de rei vind. r. s. 58ib. r. 57. D. 5, 3 de hered petit. Zunmern l. c. p. 98- 99 3. 7 Gaj. l. e. i. ii . Sabini aliis omnia judicia absolutoria esse Placuit. De vero sensu hujus regulae v. Hesster i. c. , . a. Diligentius de singuli

418쪽

3s inter se commune habent, quod si in dolo uerit reus, ac lorii lilem jurare liceat lik quod raro in strictis judiciis permittitur.

S. 662 Inter actiones arbitrarias computantur rei vindicatio, consessoria et negatoria actio do servitutibus , Publiciana, Serviana et quasi Serviana i actio quod metus causa, aut dolo malo facti m est , ito cum petitur id , quod corto loco promissum est. Denique ab arbitrio judicis pondent actio ad exhibendum, Calvisiana et Fabiana, Pauliana, quae pluvia arcenda actio, finium regundorum , rerum amotarum , do rationibus distrahendis noxales actiones, interdicta restitutoria et exhibitoria a) S. 063. Sunt praeterea quaedam actiones , quibus non solidum , quod nobis obetur, persequimur, sed modo solidummodo minus , ut ecce, si in peculium filii vel servi agamus 3):ilem si de dote mulier agat, aut si quis cum parento vel patrono suo agat, vel socius cum socio, vel si quis ex donationc sua conveniatur. Nam in his actionibus placet rcum non in solidum condemnari debere, sed in quantum facere potest, i. e. qua

tenus facultates eius sufficiunt Hoc beneficium , ut liberetur

si Fr. se. 5. D. I ile in lit jur.) s An et aliae sint arbitrariae actiones , disputatur. Veteli jure in rem actiones non I iter arbitrariae erant , nisi utitoria sortiis laci nec per sponsionem Lageretur. Giij. 4, 8 5 , 9a. immern l. 58. E contrario quaedam bonae fidei actiones arbitrariae esse incipiebant, eum per formu- Iam in actum conceptam ageretur , ei licet ommodati et depositi. Zimmernis a Ia-2I3 Arg. r. r , . ai. D. 26, 3 de pio

sdere judic. D. 373. D. 5o de reg. ur. De vi et natura hujus privilegii multum disputatur. Nostris demum diebus cl.irissimus II latus veram ejus notio Dem eluit, in disputatione, quam publici iuris secit in Βιbliotheqtie ilia raris constille, lege i 826 p. 389-4o S. Cir Commant.

419쪽

reus si quod potest, praestiterit, et licet postea locuples fuerit,

tamen de reliquo conveniri non possit, competentia beneficium ab hodiernis appellari solet, et vulgo ita explicatur, eos, quibus id competit, ita esse condemnandos, ne egeant, i. e. ut alimentaria pensio ipsis relinquatur. Sciendum est heredes earum personarum non in id, quod facere possunt, sed in integrum teneri si . S. 106έ. Denique admonendi sumus, quasdam actiones inte dicta appellari, alias in integrum restitutiones contineres alias

populares dici, quippe quibus quilibet ex populo potest agere.

Interpretes quoque actiones in univeraales, generati atque speetale dividere solent, et nonnullas actiones adjectitiae qualitatis vocant. De interdictis et in integrum restitutionibus inserius dicemus. ΤIet. V. DE PERPETUI ET TEMPORALIBUS ACTIONIBUS , ET QUAE AD HEREDES ET IN HEREDES TRANSEUNT aIS. 065. Quae ex lege, Senatusconsulto, principis constitutione profisciscuntur actiones vel alio modo iure civili comparatae sunt, antiquitus in perpetuum competere solebant. Quae vero ex praetoris iurisdictione pendebant, plerumque intra annum vivebant, cum et ipsius Praetoris intra annum esset imperium 3J. Illae perpetuae , hae temporales actiones appellantur. S. 1066. Anno autem p. Ch. ccccxxiv. Honorius et Theodosius constituerunt ), ut sicut in rem speciales, ita de universitate ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protenderentur sed si qua res peteretur, vel persona quali-st Fr. 25. Di de re iudicata.

420쪽

asscunque actione pulsaretur , nihilominus esset agenti triginta annorum praescriptio metuenda I . Hac praescriptione vero non nisi, quae perpetuae videbantur , exstingebantur , nec illae, quae temporibus jam olim limitabantur. Anastasius 2 et Iustinus 3 hoc jus contilamaverunt hoc excepto, quod quasdam actiones non nisi quadraginta annorum praescriptione finiri statuerunt. Iustinianus 4 denique novis constitutionibus hanc praescriptionem comprobavit sed cum aliquos articulos in obscuro reliquisset, variis controversiis ansam dedit veluti utrum actiones pupillorum quadraginta annis, an nunquam moriantur 5ὶ Item fisci actiones utrum

XXX a XL annorum Praescriptione exstinguantur nec ne R Ecclesiarum domuumve venerabilium actiones , quae primum centum annis tantum finiebantur, L. annorum praescriptioni

obnoxias esse statuit I). S. 66P. In honorariis actionibus sic esse definiendum prudentes dixerunt, ut quae rei persccutionem habeant liae etiam Post annum darentur, ceterae intra annum R. Furii tamen manifesti actio perpetuo datur 9).

Tempus tam temporalium, quam XXX. Vel Lx annorum Prae

x Praeseriptio veteri iure Romano erat pars formnlae, quae in quitiusdam ea usis reliquis r mulae partihus praeserihebatur, ut diseere lieet ex Gajora,f. 33 seq. et immem.

SEARCH

MENU NAVIGATION