Institutiones juris romani privati...

발행: 1834년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

S. 11 M. Actio negatoria competit rei domino, qui intendit jus non esse adversario utendi fruendi, eundi agendi , quamve ducendi, item altius tollendi, prospiciendi, projiciendi vel immittendi st). Videtur autem, qui hac actione utitur , magis de suo jure agere , quam de alieno cum intendit, se invito alteri ius in re sua nullum esse e ideoque licet possideat adversarius servitutem, nihilominus de jure suo probare debet. S. 1125. Quodsi sorte, qui agit, dominus proprietatis non

sit, quamvis V. c. ut fructuarius ius utendi non habeat, vincti tamen jure quo possessore sunt Poliores 2 . Iudicis ossicium est, ut securus praestetur proprietatis dominus , ne inquietetur 3). Etiam in hac actione , si reus sit te usi fructus praestandi sunt, scilicet si possessor non fuerit, qui agat. ὶ S. 1126. Emphyleuta quoque ici rem actio competit non solum contra agri vectigalis dominum , sed etiam adversus quemcumque possessorem. Si bona fide alicui tradita sit emphyleusis, Publicianae actioni locus est 5 . S. 1l27. Denique et superficiario Praetor causa comita in rem actionem pollicetur 6 . S. l28. In rem etiam actiones sunt Serviana et quasi Serviana , quae etiam hypothecaria aclio vocatur. Hae et ipsae ex Praetolis jurisdictione substantiam capiunt. Serviana actione enim experitur quis de rebus coloni , quae pignoris jure promercedibus undi ei tenentur. Quasi Serviana omnes alii creditores pignora sua vel hypothecas persequuntur 7 .

442쪽

sta Nascitur haec actio honorario iure ex pacto , et tollitur exceptione quando paciscari, ne petam i). S. 1129. Competit haec pignoris vindicatio contra eum , qui rem possidet, aut qui dolo fecit, quominus possideret et . Debet autem qui agit, ante omnia probare . rem pignori obligatam fuisse si ab extraneo petitur, illud quoque implere debet, rem pertinuisse ad debitorem eo tempore , quo convenit de pignore , aut ad eum, cujus voluntate hypotheca data sit 3 . S. II 30. Praeterea ex Iustiniani Novella extraneo rei h ligatae possessori adversus agentem creditorem exceptio saeuasionis quae vocatur seu ordinia concessa est, qua cogit illum , debitorem principalem prius con venire Idem debitam pecuniam osserendo se a pignoris vindicatione liberare potest quo in casu hypotheca in eum transferri debet a creditore 6ὶ Denique sciendum est, praescriptionem hypothecariae actionis ita esse desinitam, ut creditori debitorem ipsum eiusqrie heredes vel eo vivente inferiorem creditorem intra quadraginta annos persequi

liceat Q. S. II 31. Actio, qua experitur is , qui hereditatem a s

Pertinere contendit, adversus eum , qui rem hereditariam pro herede vel pro possessore possidet, vel de jure suo alteri movet controversiam , heredit alis petitio appellatur ). S. Il 22. Competit haec actio heredi tam legitimo quam te sin

amentario, ne non bonorum possessori 8ὶ item o cui exsa Fr. 37 S. a. D. a, 4 de paelis. Cis et is is pr. D. L. MI de

heredi talia pet i

Dig. 5, 3. C. 3, 3 id hereditatis pet.ὶ 8 Fr. 3 , 3 io, S. I. D. b. t.

443쪽

fideicommisso hereditas restituta est. Et non solum, qui ex asse heres est, eam intendere potest, sed etiam heres partiarius; inde receptae distinctiones hereditatis petitionis possessoriae, partiariae, fidei commissoriae sit. Emptor hereditatis quoque utiliter hac actione agere potest a . S. 13δ. Is tantum petitione hereditatis tenetur , qui vel iusve rem hereditariam vel minimam pro herede vel pro possessore possidet 3ὶ Pro herede possidet, qui putatis heredem

esse, i. e. qui cum non sit heres, hereditatem vel rem hereditariam tanquam heres , vel fideicommissarius vel honorum possessor possidet ij. Pro possessore possidet praedo , qui interrogatus cur possideat, responsurus sit e quia possideo , nec Contendat se heredem vel qui per mendacium se heredem dicit, nec ullam causam possessionis potest diceres et ideo sur et rapior peti. tione hereditatis tenentur, et qui ex quocunque alio titulo retentea

se non jure possidere , aliquid ex hereditate tenent 5ὶ. Pro possessore etiam is habetur , qui dolo possidere desiit 6ὶ, datur denique contra heredes eorum, qui pro herede vel pro possessore possident 7 nec non in eos, qui liti se osserunt, quasi possiderent, licet nihil possideant 8). Qui vero singulari litulosi Dig. 5, 4 si pars hereditatis petatur. 5, 8 de possessoIta her. ditatis petitione. 5, 6 de fideicom hered pet et Fr. 54. D. eod. a Fr. s. D. h. t. 4 Fr. II pr. . eod. f. 3 I. 4 , 5 da interdietis. 5 Pr. circi . t. r. I pr. S. r. r. Is S.I. fr. 6. D. h. t. Gai.

445쪽

factus est, sive exstent sive consumpti sint ij. In genere hic ita condemnandus est, ut neque lucrum neque damnum habeat ex hereditate, quam hona fide retinuerat et . a de ratione etiam impensa bona fide in res hereditarias factae ei restituendae sunt, si damnum inde habiturus esset Italae fidei possessori nullae nisi necessariae impensae restituuntur 3 .

S. 1136. Species hereditatis petitionis est querela in ossiciosi testamenti ), quippe qua experitur is, cui legitima portio

in testamento plane relicta non est, ad testamentum rescindendum, ut successioni ab intestato locus aperiatur 5). S. 11 D. Novissimo jure romano querela institui potest, si plane nil reIictum sit heredi, cui legitima debetur, et testamentum alia ratione impugnari nequeat R. Secundum ea, quae supra exposuimus , si vicerit actor, totum testamentum evertitur 7ὶ, non obstante Novella CXV, qua vulgo vim et essectum hujus actionis mutata osse dicunt. A quibus vero, quo ordine, et contra quos haec actio competat, ex superioribus alet. S. 1138. Hoc autem singulare est in querela inossiciosi testamen ii, quod non nisi intra quinquennium institui potest 8ὶ, nunquam vero ab eo, qui legatum vel fideicommissum ex eo testamento suscepit o quod nec ad licet in heredes transit, nisi posteaquam mota fuerit iH. Denique fieri potest, ut actor i Fr aa, as , S. I. D. 36 S.I. D. h. e.

446쪽

a 25 contra unum heredem vincens ab altero vincatur , quo facto Pro Parte tantum testamentum rescinditur , ut testator pro Parte les latus , pro parte intestatus decessisse videatur si . S. 1l39. Si proximus qui admittitur ad querelam, nolit aut non possit accusare, sequens admittendus est, i. e. qui, si prior omnino non exstaret, inossiciosum testamentum dicere potuisset.

Qui testamentum improbe inossiciosum dixit et non oblinuit, si quidem suo nomine querelam instiluit, id quod in testamento accepit, perdit, idque fisco vindicatur tanquam indigno relic-liam sa). S. 1lέθ. A querela nosticiosi testamenti plurimum distat actio ad supplendam legitimam , quae competi ei, cui tantum pars debitae portionis relicta est, ad minuenda legata et fideicommissa vel aliorum heredum partes , ut illa integra reddatur: haec actio testamentum non subvertit, neque quinquennii P scriptione excluditur 3). S. 11έ l. Quando portio legibus debita immodicis inter vivos donationibus extiausta est, ad similitudinem querelae inofficiosi testamenti ei, qui ea re laesus est, querela inofficiosae donationis competit g). Cuius vis atque natura eadem est ac prioris illius querelae ut si actor obtinuerit, tola donatio rescindatur 5ὶ. An idem dicendum, si legi lima portio per immodicam donationem tantum minuta sit an contra tum eatenus tantum donatio revocanda sit, quatenus ad supplendam legitimam necessarium sit, valde dubium atque controversum St. si Fr. 25 S. I. D. Od.sa Fr. 44 3 pr. D. h. t.

3 Fr. 3o, S. r. D. h. t. r. 5. r. 3. r. a pr. D. do his quae ut indignis. Eo d. x a s de quereIaunos . donationis. Nov. 92. 5 C s . . eod. tit.

447쪽

Τ1 et III. SE ACTIONIBU QUAE EX CONTRACTU NASCUNTUR. S. 11 42. Iam in eo est, ut de in personam actionibus videamus : et primo quidem loco de iis dispiciemus , quae ex contractu

nascuntur.

S. 1143. Ex verborum obligationibus autem ex stipulatu actio datur, quae etiam condictio dicitur. Sunt autem condictiones , sive ex stipulati, sive ex aliis causis competant, aut certi aut ineerii. Certi condictio vocatur, quando res certa veluti pecunia certa petatur i), incerti vero quando petitur , quod ignoramus quantum et quale sit, veluti cum ex faciendi obligatione agitur, vel ut Servitus praestetur, item ut debitor liberetur, aut si id , quod interest, persequimur sal omnis ex stipulatu actio stricti iuris est praeter eam qua os repetitur, in quam rei uxor; ae actio, quae honae fideierat, translata est 3). S. 1l44. Ex contractibus , qui re perficiuntur , hae nascuntur actionec condictio certi ex mutuo , actiones commodati, πο- siti et pigneralitia, tam directae quam contrariae , actio praescriptis verbis et condictio ob causam datorum , quae singulae jure civili praedita sunt et tam in quam ad heredes transeunt.

S. 11 45. Condictio certi ex mutuo M), quae et mutui actio dieitur, competit creditori , qui mutuum dedit, contra debitorem, qui accepit, aditantundem eiusdem generis repetendum 5ὶ.

aetione in ex stipulatu aetionem transfusa.

448쪽

42 Qui certam pecuniam numeratam petit , illa actione utitur, si ortum petatur qui autem alias res , per triticiariam condictionem petat ij. Usurae ex hac actione nullae Praestantur. S. 11 46. Commodati actiones his edicti verbis firmantur: quod quia commodasas dicetur, da eo judicium dabo a). Di recta actio commodanti datur contra eum, cui commodatum est, si res commodata sinito usu cui omni causa non resti

tua lur, et de praestando dolo omnique culpa S. 398. 3ὶ Plures rei in solidum tenentur 4). Contraria commodati actio competit ei, cui commodata res est, contra commodantem, ut indemnis servetur; si hujus culpa in damnum incidit, vel si impensas in rem secerit 5 . Utrumque commodati j ii dicium nae fidei est 6ὶ. S. 1147. Depositi iudicium quoque edicto Praetoris confirmatum, cujus verba D. , . r. D. h. t. continentur ctio directa quidem compelit ei, qui deposuit, contra eum, qui depositum recepit, ut res deposita cum omni causa restituatur aut id quod interest praefletur 8ὶ In vulgaribus causis in simplum actio datur, si vero incendii, tumultus, Dinae vel naufragii causa depositum sit . insiciant lis crescit in duplum j. Haec actio bonae fidei est si H ei infamiam irrogat ei, qui doli

a Rub Dig. a I. Bub et se pr. D 3 I de eondiet triti claria. Sequimur ans , Obligationenreche, p. 88 seq. Seeundum Uerierum in notis ad Gaium, aetio triticiaria ex Praetoris jurisdietione descendit. a Fr pr. D. L s. I. h. t.

449쪽

Δ2S IN TITUTIONES URIS ROMANI PRI NATI,

vel culpae nomine condemnatus est si in Contrarium judicium in deponentem datur, ut indemnis praefletur is, apud quem res

deposita erat videri. 85o sal.

. 11 S. Ex irregulari, quod vocant, deposito secundum ea, quae supra definivimus S. 85ahaliquand condictio ex mutuo aut commodati actio datur. Contra sequestrum depositi sequestraria

actio competit 3J. S. 11 9. De pignore quoque judicium Praetor comprobat 44

et pigneralitiam actionem iam directam quam contrariam Conincedit. Illa competit et , qui rem pigneravit contra creditorem de hac ipsa, soluto debito, reddenda vel de restituendo eo, quod ex eius distractae pretio superest omnique culpa prinstanda 5). Contraria vero actio creditori pigneralitio datur oontra adversari iam, ut indemnis servetur, si huius culpa damnum

ex pignore passus est S. 859 R. Utraque actio honae fidei est I)S. 1150. Ex iis denique contractibus, qui innominati hodie

vocantur, civilis actio competit ei, qui dedit, contra eum, qui vicissim se daturum vel facturum promisit, ad contractum implendum vel praestandum id , quod alterius interest 8). Haec actio aequitate nititur et ideo datur, quod ex hisce causis vulgares atque usitatae actiones non sunt, unde in factum vel si c. ro, C. 4, 34 h. t. q. a I de poena temere litigantium.

450쪽

talione quoque et aestimatorio contractu. Hoc in casu aestimatoria vocatur. Ex causis , quae faciendo incipiunt secundum qu .rumdam iurisconsultorum sententiam civilis actio non datur,

ideoque de dolo agendum est sa). S. 1151. Si is, qui dedit, recedere a contractu velit, antequam altera pars ei satisfecerit S. καὶ rem datam repetit condictione

ob causam datorum , quae etiam condictio causa data causa Don secuta , appellatur 3ὶ S. 1152. Actiones ex contractibus oriundae, quae consensuperficiuntur hae sunt, empti, Venditi, locati, conducti, pro socio et mandati directae et contrariae, quibus accedunt actiones ex aedilitio edicto et quae de rebus Victis conceduntur. Sunt hae Omnes praeter duas posteriores , civiles, bonae fidei, et utraque ex parte ad heredes transeuntes. S. Il53. Actio empti , seu ex emplo, quae quandoque etiam ex vendito appellatur datur emptori pretio integro soluto vel ablato contra venditorem , ut res vendita radatur cum scue tibus, accessionibus et omni causa, aut ut quod venditoris inierest praestetur 5J Venditi vero , sive ex vendit actio , quae quandoqne ex empto vocatur, competit venditori, re vendita et tradita vel oblata , contra emptorem ad pretium cum usuris ex momento morae ab eo commissae consequendum et quidquid actori ex aequo et bono praestari oportet 6J.

SEARCH

MENU NAVIGATION