장음표시 사용
311쪽
vel Charactere adposito declarat, ot in tanta multitudine eorum, qui antiquis temporibus Sexti nomen gesserunt, quosque magno numero recenset J. Α. Fabricius si), disii cillimum sane est, quis Sextus hic nominetur, indagare. Possis cogitare de Sexto Chaeronensi, philosopho Stoico,
Plutarchi sororis filio, M. Aurelii Imp. praecePtore, de quo Suidas, vel de Sexto Empirico, philosopho sceptico, cujus libri exstant. Sed quis credat, a talibus philosophis dicta vel scripta esse, quibus imitandis delirare se dicat Noster pSextum aliquem, rhetorem Paruin eloquentem, notare videtur epigramma Anthologiae, lib. II, c. 46, pag. 247. Sed
hujus praeterea n re aetatem , nec ullum dictum vel factum novimus. Prietereo alios, quos pariter ineptos huic caussae reperio. Ne tamen frustra per Omnes oberrasse, et insecta plane caussa rediisse videar, proseraui aliquom de Sextis
illo opinationem, leviusculam illam quidem , sed qua meliorent vix mihi videar posse reperire. Lego, apud Romanos olim diem Sextiana in proverbio fuisse pro ineptis, insulsis et parum urbanis. Duo hoc Ciceronis loci docent. Unus est in Epistola XXXII libri VI ad Divers. ad Volumnium Eutrapelum scripta, qua conqueritur, Omnia, quae PasSi in ferantur, joca et dicta, etiam insulsa et suo nomino indigua, sibi vulgo adscribi, Volumnio non contradicente : α Aiserat m, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana sa), in me conferri .. Alter exstat Epist. ad Att. V ΙΙ , I7 : κ In quo accusavi mecum ipse Pompeium,
qui quum scriptor luculentus esset, tantas res , atque Eafi, quae in Omnium manus venturae essent, Sestio nostro scribendas dederit: itaque nihil umqua in legi scriptum
iu ςερο, η. Dicit, more Sextiano, h. o. inepte Scriptum esse, quod Sextius, mandante Pompeio, scripserat, intelligit- i Bibl. Gr. lib. VI, cap. 7, vol. XII, P. BIS.
α) Sextiana seribunt alia exemplaria, et Sextii Sotiique ni mina Lael epromiscue ponuntur.
312쪽
que, ut Manutius et Popma monent, P. Sextium , amicissimum Ciceronis, qui olim tribunatum Pro salute ejus gesserat, ab eoque oratione defensus, et nunc cum Pompeio orat. Quoniam vero hunc Sextium Cum amicitiae significatione nostrum vocat, non videtur proverbiale illud o iωδεὰς uti hujus nomine primu tu duxisse, sed nominis ejus mentione adductum , proverbium , alias ab se usurpatum, ad hunc Sextium adplicasse, ut diceret, pcenitere se Sextii sui, quod male adeo res a Pompeio mandatas exposuisset, ut convenire in eum proverbium de dictis Sextianis videatur: revera enim tam insulse, tam minus apte pro ratione Caussae et gravitate rei scripsisset, ut adfirmare possit, nihil
iniquam se legisse magis Soxtianum. Et ad priorem Ciceronis locum inprimis anquisivit Petr. Victorius , quisnam illo Sextius fuerit, cujus dicta ita insulsa essent, ut proverbio locum secerint. Et suspicatur, illum intelligi, quem politissimus poeta Catullus et ipse deridet, et secum Pessime actum tradit, quod ejus conviva esse voluerἰt; quum in illius scripta incid rit,. quae tantum morbum repente ei conciliarent, ut vix in agellum suum confugiens, atque ibi se diligenter curans, illum pellere potuerit:
Nam Sextianus dum volo esse conviva r .
Adsensit huic Victorii opinioni nuper in nova Catulli editione Vir Clar. Fr. Gu. Doeringius. At mihi Sextius ille vix satis aptus proverbio de dictis Sextianis declarando videtur, qui Catullo dicitur orationem in Antiu in petitorem pesti
ram et venenatam legisse, in qua fortasse tam frigidis et ad caussam probandam ineptis argumentis usus Prat, ut Catullus itide frigida gravedine et isoquente tussi quassaretur. oratio igitur hujus Sextii erat perpetua, o sent ut iis et argumentis ineptis conferta : dicta Sextiana Ciceronis singularia et brevia dicteria, joca et facetias passim jactatas
313쪽
respiciunt. Quorum mihi magis idoneus auctor videtur, quem Martialis nominat Sextium Caballum si), ubi Q ilium quemdam perstringit, quod sibi urbanus et sacetus
videatur, et famosissimos quosque scurras salibus et dicacitate vincere posse credat: Quare desine iam tibi videri, Quod soli tibi, Castelli, videris :Qui Galbam salibus tuis, et ipsum Possis viti re sextium Caballum.
Videtur hic Sextius oti facetum ingenium, et frequentem jocorum et dicteriorum usum singularem celebritatem nactus, in quibus quum multa inessent a scurrili dicacitate non aliena, Cicero hujus Sextii dicteria noluit suis salibus aequiparari. Etenim Sextius Caballus, nisi ipse Sextius Catullianus est, haud immerito videtur ad aetatem Ciceronis posse referri sa), quia Martialis eum adjungit Galbae, sit praeponere adeo videtur, non solum celebritatis, puto, caussa, sed etiam aetatis. Galbae autem aetas ad tempora Caesaris Augusti adscendit, cui jucundus parasitus, et scurra nobilis fuisse dieitur. Sic enim Martialis, lib. X, ep. ror :Elysio redeat si sorte remissus ab agro Ille suo felix Caesare Galba vettis
si) Lib. I, epigr. 43, 17. , Alioqui aetas Sextii Caballi, licet antiqua videatur, definiri nequit.
quia nulla ejus apud alios seriptores mentio. Ad aetatem Augusteam referre eum videtur Raderus, Comm. ad Martiat. l. e. sola conjectura ductus , quod eumdem putat, ae Sestium Gallum , nio in inem laeduin et libidinosum ab Augusto ignominia notatum, et Tiberio familiarem, cujus meminit Suet. Tiber. cap. 24. Hunc enim opinatur a dicaciori hias Sestium Caballum dictum , quod moribus ad equum Potius, quam hominem accederet. Alii, ut idem Raderus monet, Caballum Vespasiano, Tito et Domitiano Caesaribus dicunt in delieiis sui se, fidem tamen non iaciunt. auctoritate omni destituti.
314쪽
Praeterea Iuvenalis, Sat. V, 4 :
Si potes illa pati, quae nee Sarmenius iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset si .
Euni lem parasitico more solitum osse in gratiam Maecenalis somnum simulare, narrat Plutarchus ἐν- ), qui eum γελωτοποιδου adpellat. Caeterum hujus Galbae dicta scripto consignata et in lihellum collecta exstiterint necesse est, quia
diu eorum memoria viguit, et ab ipso Quintiliano usurpata est, qui libri VI cap. 3, ubi de ridiculis et facete dictis longam disputationem instituit, Galbae dicteria pleraque judicat lasciva et hilaria esse, et deinceps plura eorum exempla profert. Idem Sextii Caballi salibus obtigisse, dubitari non potest. Etenim Martialis eos non seque ac Galbae ita laudare, ut secit, et Caecilio scurrae opponere Potuisset, nisi publice ad notitiam omnium prostitissent, ut posSent cum quibusque aliis comparari. Nec quisquam mirabitur multos ejusmodi scommatum et tacetiarum libellos Roma Per manus et ora hominum volitasse, qui Romanorum ad scurriles iocos et Omnes ridiculi genus summam proclivitatem noverit, quae tanta fuit, ut non solum fora, iudicia, theatra, Cinnae et Convivia iis personarent, sed et domi prin Ces vernae, et pueri dicaces, deliciae dicti, alerentur, et in hoc ipsum instituerentur, ut ridiculis, argutiis et ioculari hiis conviciis jaciendis delicias suis dominis sacerent. Magistros esse adhibitos ad eorum nequitiam acuendam, aperte conqueritur Seneca 3): a Pueros in hoc mercantur Prome S, et eorum impudentiam acuunt, et sub magistro
1 Nonnulli apud Martialem et Iuvenalem Gabba legunt Pro Galba, auctore, ut Puto, scholia te Iuvenalis, qui narrat, Apicium Gabluundictum, et sub Tiberio scurram nobilem fuisse. Sed fortasse et ieetio scholii ad Iuvenalem .itiosa est. In Plutarchi nonnullis codicibus nomen ejus RGqM scribitur, in aliis L , Vol. IX opp. edit. Reish. P. 45. 3ὶ De Const. Sap. t p. II.
315쪽
habent, qui probra meditate effundant .. Nec alius, credo, est de Gadibus improbus magister, Cujus mentionem Martialis eodem carmine, quo Sextii Caballi, facit. Nam e Gadibus maxime hi et pueri procaces, et corum magistri Petebantur. Nos praeterea Romae Saturnalibus erat, ut carmina jocularia et libelli nequitiarum pleni invicem munerimitterentur, ad juvandam ejus temporis hilaritatem et li-eentiam. Testes sunt Catullus, Carm. XIV. VA. I 2 seqq.
et Martialis, lib. V, epigr. I 8, vs. 4, et epigr. Jo, vs. 5. Qui igitur jocis et dicteriis adeo delectabantur Romani, ut quibuscumque libellis j ocularibus, missi in dis et communicandis inter se , alere hanc libidinem solerent, ii videntur etiam nobiliorum scurrarum libellos et collecta scommata servasse in primis et edidicisse, ut his tamquam auctoribus nequitiarum uterentur, quando vel ipsi se nugis ejusmodi oblectare in coena, vel, magistri vernis et delicatis dati, acuere hos ad scurrilia meditanda vellent. Inter hos, aut ego magnopere fallor, aut praecipuus celebratissimusque suit Sextius Caballus, vel quisquis alius Sextius
fuit, a quo dicta Sextona nomen acceperunt, quem adeo non mirandum est, ad seriora usque tempora plurimorum lectione celebratum esse, et tamquam magistrum et Pr mumcondum habitum esse iocularium dictorum. Et ipsa illa dista Sextiana collecta ex eorum genere fuisse videntur, quae ex usu Saturnalium dierum prosecta , et sestae eorum licentiae adcommodata essent, et maxime a juvenibus privatim et sibi ludentibus exercerentur. Hoc enim sensu peculiariter vocata osse Dicta, Quintilianus loco haud cibscuro
prodit, quem subjicimus ti . Quae quum ita sint, hoc mihi
H Quintil. VI, 3. 36: - Quin illae ipsae cres , quae Dictra sunt ac voeantnr, quas certis diebus seque licentiae dicere sol bamus, si paulluni adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, Plurimum pol erant utilitatis adferre: quae nutic juxonum, vol, hi ludentium exercitatio est
316쪽
facile concessum iri spero, si credam, Sextium illum, Diactorum auctorem, esse, quem adpellet Sympos ius, quemque se dicat quasi magistrum in senigmatibus, Saturnalium caussa scribendis, sequi:
Sic tu, Sexte, doces, sic te deliro magistro.
Ne quem offendat, Sextum a Symposio dici, qui antiquis
Sextius est, animadvertendum omnino est, sequioribus B manorum temporibus Sextiorum nomen fere exolevisse, Sextorum frequentatum esse. Sextii nominati in historia Romana vix ad saeculum secundum reperiunturs hoc autem Et sequentibus inter scriptores solum Occurrunt Sextus
Chaeronensis, Sextus Empiricus, Sextus Caecilius jurisconsultus , Sextus Aur. Victor, Sextus Rufus, Sextus Placitus , alii, gentiles et Christiani, quos Fabricius I. c. nominat.
Unde proclius est opinari, etiam qui olim Sextii dicti sint,
postea in Sextos mutatos esse, et duo hae nomina is quenter esse consura. Vel unus hujus rei documento sit
Sextus , Pythagoreus Philosophus, sententiarum auctor, quas Rufinus latine vertit, quem licet Sextum nominent Origenes et Eusebius, viri docti tamen eumdem censuerunt, ac Quintum Sextium, Pythagorcum, temporibus Augusti viventem, cujus Seneca aliquoties cum admiratione meminit, videlicet Thom. Gale in Praelat. ad opusc. mythol. phys. et eth. S XI, et ante eum auctor observationis de Xysto, Thesauro scholast. Bas. Fabri insertae, quem Iac.
Thomasium esse censet Fabricius, Bibl. Lat. t. III, p. 5or. Quicumque autem Sextus ille, quem Symposius adpellat, fuerit, id certe hactenus dictis demonstratum dedimus, scriptorem aliquem ab eo significari, ludicris dictis, aut
Saturnalibus iocis conscriptis celebrem, quem ipse tamquam talium ineptiarum magistrum in componendis aenigmatibus sequutus sit; neque igitur magistrum aliquem scholas intelligi, qui aenigmata componenda Saturnalium Caussa tironibus suis, tamquam exercitationis genus, proposuerit. m. au
317쪽
Huc enim redit sententia Christopli. Aug. Heu manni, qui auctorem aenigmatum , quem Firmianum Lactantium esso putat, versu eo Significare ait, se, quum ista aenigmata scriberet , scholasticum adolescentulum suisse; libellum ipsum Sm ostiam inscribendum existimat; et quia Lactantius Arnobii, qui Siccae in Africa docuit, teste Hieronymo, discipulus fuit, hinc versus priores prooemii ita refingit:
Hoe quoque Symposium Insi do earmine inopto :Sie me sieea Aocei; Sieea deliro magistra.
Sed haec et alia, quae de auctore aenigmatum observari possunt, diligentius declarabimus, excutiendis mox argu mentis, quibus Heum annus ad sententiam suam stabiliendam usus est, de qua nunc dispicere animus est Nempe Christoph. Aug. Heumantius an. I 722 HannoVera edidit: . L. Caecilii Firmiani Lactantii Sm Ositim, sivo gentum epigrammata tristicha penigmatica, quae vero suo Ructori post longissimi temporis decursum reddidit, a librariorum mendis ope Codd. MSS repurgavit, suisque, Ios. Castali cinis, Casp. Barthii, Frid. Besselii aliorumque notis illustravit C. A. H. . In Praefatione Copiosa, ipsi Symposio
praemissa , argumenta sententiae suae, et quos vel fautores, vel adversarios nacta sit, recenset, de ipso Lactantio mutui
adfert, scriptores antiquiores , qui Symposii mentionem fecerunt , tum editores ejus omnes et singulos ordine commemorat , denique codices ruptos, et quibus aliis subsidiis ad recensendum Sm sium usus est, describit. Tota ejus disputatio testimonio Hieronymi, tamquam iundamento, nititur, qui in Catalogo Script. Eccles. cap. 8o, de Firmiano Lactantio agens, reCensionem librorum rius his orditur verbis :.α Habemus ejus Sympositim, quod adolescentulus
scripsit, et More ορι-ου de Africa usque Nicomediam, hexa metris scriptum Versibus, etc. . Hoc igitur loco quum Hi ronymus testetur, a Lacinutio adolescentulo scriptum fuisses inposium, hinc manifestum esse putat fleumannus,
318쪽
riim libri A nigmatum auctorem osse Lactantium, verum ejus titulum esse Srmposium, ex eoque in barbari sevi tenebris temere effictum esse poetam Symposium. Argumenta, quilius id firmat, quaeque ipse summati in s X praelationis respetit, haec sere sunt: Αuctor Symposii secund Prologi versu luculenter testatur, adolesCentulum Se scholasticum esse , quod ipsum de Lactantio adfirmat Hieronymus. Praeter Lactantium nemo inter veteris ecclesia SCriptores memoratur, qui librum Symposii titulo inscriptum vulgarit. Ipse Prologus libri prodit, auctorem ejus scriptum voluisse Sympositim, agitatasque in convivio Saturnalitio quaestiunculas hoc libello complecti adgressum esse. In codice MS quo Pithoeus usus est, auctor libri nostri nominatur Coelius Firmianus Sin ostias, quorum nomina priora sunt ipsius Lactantii. Denique vero neC stylus Symposit Lactantio indignus est, nec vel aetas, vel aliud quidquam obstat, quominus id tactantium habere possit auCtorem. Multurn Heumannus, vir omnino acutissimi ingenii et amplissimae eruditionis, his argumentis confisus, hoc invento literario gavisus est. viditque initio multos doctrina
et auctoritate praestantes Viros suam in sententiam certatim
ire, quorum ipse nonnullos in Praef. ad Symp. S XI, nempe
Theod Hasaeum , Io. Theoph. Krausium et Io. Matui. Ge-snerum, plures alios in Poeciles tona. III, lib. II, pag. vi Sseq. nominat I . Atque hic consensus eo valuit, ut deinceps Enigmata illa, titulo Symposit Lactantiani, inter ipsa opera Lactantii quum ab historiae literariae et ecclesiasticae enarratoribus quihusdam, tum ab editoribus operum Lactantii,
qui post Ileumannum exstiterunt, referrentur. ΝEquE vero Heumannus opinionis suae adversarios nec minores, nec pauciores expertus est. In quibus primo loco nominandus
merito est Io. Mb. Fabricius, qui postquam dissensum
r) Accesserunt his dei neeps Sehoeugonius in Fabrie. Bibl. Med. I.at. tom. VI. p. 6,o8. et Christoph Saxius in onomas . lit. toni. I, p. 388.
319쪽
suum obiter significaverat Bibl. Gr. lib. V, cap. 45, p. 539,
strenue deinceps contra eum pugnavit Bibl. Latia toni. Ill,
p. 273, et t. III, p. 253 edit. Ern. aliisque in locis si). Cujus
quidem argumen iis nondum se Victum professus est Heumati
nus in Poecit. t. I, P. 255 seqq. et t. III, lib. I l, p. 215. Alter ei contradixit Theoph. Sigeis. Bayeriis sa , cui ipso nonnihil respondit in Praes. ad Lact. Symp. S XIII. Ipso
Gesnertis, qui Imum anno adstipulatus videbatur, adeo ut prooemii initium ad sublevandam Heum anni sententiam ita emendaret: Hoc quoque S NOsium de carmine lusus inγω ς post tamen in Thesauro linguae Latinae aenigmata illa numquam sub Lactantii, semper sub Symposii nomine citavit 3). Et Io. Laur. Moshemio sententiam Heu manni minus placuisse, o Thesauro Epistol. Lac 2. tDin. I, pag. 29 295, et tom. II , pag. I 65 intelligi potest. Denique Io. Fridericus Heynara, elegantis doctrinae vir, qui centum aenigniata Symposit ante aliquot annos denuo castigata et illustrata edidit, sententiae Heumatini, argumentis rius diluendis , derogavit , tota inque controversiae illius historiam exposuit in Praefati ad aenigna. pag. 5 seqq. Et satendum
aὶ In Syllabo scriptoruin, qui veritatem religionis Christianae adseis ruerunt, eap. S, S 8, P. 239, tum in Bibl. Lat. medii aevii, tom. IV. Pag. 693. ,) In Epistola Novis literariis Lipsiensibus anni 172o, p. IIS, Inserta. alteraque in Norimbergensi Sylloge nova Epistolarum, lib. I, pag.,5 seqq.
3ὶ Ad voees caligaris, da, graphium, strigilis, um sitim ablegat I. Fr. NeFnate V. C. de quo mox dicam. Nescio etiam an serio egerit Bunemantius, in nota initio Symposit Lactantii subjecta, ubi se e primi versus voce lusis ipsum lusuum horum Symposiacorum auctorem procudere ait, hoe modo: - Ηoc quoque Symposium de carmine Lucii inepto in. id est, Haec quoque Centum epigrammata sunt pars de Lucii Caecilii Lactantii ear ne inepto Symposit. Certe haec si seriptura satis probata esset, atque bene inde Lucius Apuleius auctor aenigmatum conficeretur, quem piphos et conνDatis gucaestiones scripsisse. tum ipse Apuleius testatur Florid. p. 346 edit. Elment, . tum Macrobius. Salum. VII, c. 3 ex r.
320쪽
quidem est, inesse Fleumanni conjecturae nativam aliquam
facilitatem, et speciosam elegantiam IJ, quae legentes facile .pelliciat; et in prooemio aenigmatum, unaque in loco Hi ronymi , de Lactantii Symposio loquentis, res nonnullas et
Verba tam commode convenire, ut sententiam, quam Hou- mannus inde collegit, ultro conflare videantur. Sed haec omnia, quamvis lacillime comparata, solo tamen ingenio et conjectura, quae iacile illudunt, nituntur, nulla fulciuntur auctoritate; et si rerum vel verborum, quae hic comparantur, acrior consideratio interpretatioque accedat, em cietur haud dubie, ut minus ea convenire inter se adpareat, et sententia, quae inde ducitur, inanis solidoque destituta fundamento videatur. Talem omnino sententiam Ileumanni quum judicemus esse, age jam argumenta ejus, quae supra enarravimus, lustremus accurate et perpendamus. Ac primo quidem, quando Heumannus opinatur, titulum Symposii temere in Symposium auctorem mutatum esse, probabilior haec ratio esset, si contra factum dici posset, et Symposius auctor mutatus in titulum libelli esset. Nam Symposii titulus, multis veterum scriptorum libris impositus, notior omnino vulgatiorque erat, quam Sympinsius nomen proprium, seriore demum aetate ex isto deductum , et librarii citius faciliusque vulgatiora sit,iquct notiora Verba ponunt pro rarioribus, quam contra. Neque hi tantum Symposium auctorem ponunt, sed etiam distinctum ab eo titulum libelli. Inscribunt : Incipiunt ZEnigmata Sy-Phosii metoe, idque iaciunt ex indicio et auctoritate ipsius auctoris, qui primo statim versu nomen suum profitetur: meo quoque Symphosias do earmine lusit inepto. Heu mannus
Contra, ut sententiam suam fit iliat, pervertere scripturam.
Quam Ernestus etiam aguovit in adnot. ad Fabricii Bihi. I at. toni. III, pag. 254 : . Est ceris, inquit, elegans et speeiosa conjectura . inprimis ex eo, quod in conviviis genus obieetatiouis suit in aenigmatibus ymponendia et solvendis ..
