Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

78 ut Vincentij Lirenensis uerbis dicam cum de sanciendis fidei regulis disceptaretur, ne qua illic forsitan profana nouitas in modum perfidiae Ariminensis obreperet, uniuersis Sacerdotibus, qui illuc ducenti fere numero conuenerunt, hoc catholicissimum, fidelissimum, at i. optimum factii uisuin est, ut in medium sanctorum Patrum sententiae prose rentur , quorum alios Martyres,aut Conse res,omnes usro catholicos Sacerdotes fuisse & permansisse constaret, ut scilicet, rite aleb solemniter ex eorum consensu at i. decreto antiqui dogmatis religio confirmaretur, & profanae nouit

iis blasphemia condemnaretur. Quod cum ita laetium foret, iure meritoq. impius ille Nestorius catholicae ueritati contrarius, beatus uero Cyrillus sacrosanctae antiquitati c6sentaneus iudicatus est & c. In eodem quoque Concilio Ephesino primo in ea epistola, quae ad Nestorium missa est, sic habetur: Sequentes igitur omnium sanctorum Patrum consessiones,quas loquente in eis Spiritu sancto protulersit, & intentioni, quae est eorum intellectibus,aequis uestigiis inhaerentes, atque iter tenentes Regium,profitemur &c.Et in

Concilio Constantinopolitano siexto in ea, quam Agatho Papa ad Caesarem, & ad synodum dederat, Epistola,sic scriptum est: Vt autem uestrae pietati, quid Apostolicae nostrae fidei uigor contineat, breuiter intimemus, quam perceptimus per Apostolicam, Apostolicorum i . Pontificum traditionem , & Lanctarum quinque generalium synodorum,per quas istamenta catholicae Christi Ecclesiae firmata sunt. Hic igitur status est Euangelicae atque Apostolicae fidei regularisei. traditionis, ut confitentes &c. Huic quoque sentetiae adstipulatur canon decimus nonus Trullanae synodi: Opo tet eos, inquiens, qui praesunt Ecclesiis,clerum & populum

docere, ex diuina scriptura colligentes intelligentias, & iudicia ueritatis, & non transgredientes iam positos terminos, uel diuinorum Patrum traditionem. Sed eis ad scripturam pertinens controuersia aliqua excitata suerit, ne eam aliter interpretentur, quam quomodo Ecclesiae luminaria,& Do ctores

112쪽

LIBER II. pyctores suis scriptis exposuerunt: & maiore ex his laudem aD

sequentur, quam si ea quae a se dicuntur, componanim eduquandoq. ad id haesitant, ab eo quod conuenit, excidant. Et in actione tertia Concili j Chalcedonensis haec uerba loguntur: Cesset iam profana contentio.Nam uere impius a que sacrilegus est, qui post tot sacerdotum sententiam, opinioni suae aliquid tractandum reliquit. Extremae quippe dementiae est, in medio & perspicuo die commentitium lumen inquirere. Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Nemo itaque vel clericus, vel militaris, vel alterius cuiust bet conditionis de fide Christiana publice turbis adunatis & audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus & perfidiae occasionem requirens . Nam iniuriam facit iudicio religiosissimae synodi, si quis semel iudicata, & recte disposita r uoluere, & publice disputare contendit: Cum ea quae nunc de christiana fide statuta sunt, iuxta Apostolicas expositi nes, & statuta sanctorum Patrum trecentorum decem &ocho, & centum quinquaginta definita esse noscuntur. Et Leo Magnus in epistola quadragesima tertia ad Martianum Augustum : Obtestor, i nouit, de obsecro clementiam V stram , ut in praesenti synodo fidem, quam beati Patres nostri ab Apostolis sibi traditam praedicauerunt, non patiami, ni quasi dubiam retractari: & quae olim maiorum sunt Patrum authoritate damnata, redivitiis non permittatis conatibus excitari: Illudq. potius iubeatis , ut antiquae Nicenae synodi constituta, remota Haereticorum interpretatione, permaneant . Et diuus Augustinus libro primo contra Iulianum Pelagianum, capite secundo, adducturus testimonia sanctorum Patrum de originali peccato, sic ait: Sed tu, qui tam crebro nobis Manichaeoru in nomen opponis, quos & quales viros, & quantos fidei catholicae defensores tam execrabili criminatione appetere audeas, si euigilas, intuere: non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes eorum, qu Os commemorabo,ine congregaturu esse polliceor, quia nimis

113쪽

nimis longum est, & necesse esse non arbitror: sed ponam pauca paucorum,quibus tamen nostri contradictores cogantur crubescere, & cedere si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superauerit. Et postea in eodem capite: Absit, inquit, ut Constantinopolitanus Iohannes de baptismate paruulorum,eorumque a paterni chirographi liberatione per Christum, tot ac tantis Coepiscopis, maximeque Romano Innocentio, Cartha

nens Cypriano, Oppadoci Basilio, Gregorio NaranZeno, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi,atque optimi r

gulae catholicae defensores, salua fidei compage , non consonant, & alius alio de una re melius aliquid dicit, & verius: hoc autem de quo nunc agimus, ad ipsa fidei perninet sumdamenta. Et idem aduersus eundem libro secundo in epilogo ipsius libri: Certe, ait, ipse dixisti, quod omnes Iudices

ab odio, amicitia,inimicitia, ira vacuos esse deceat,pauci tales potuerunt inueniri. Sed Ambrosium aliosque collegas eius, quos cum illo commemoraui ; tales suisse credendum est. Verum etsi tales non suerunt, in his causis, quas ad se delatas, & inter partes cognitas, cum hic viverent, suo iudicio definierunt: ad hanc tamen causam tales erant, quam do de illa sententias protulcrunt, nullas nobiscum vel v

biscum amicitias attenderunt, vel inimicitias exercuerunt.

Neque nobis,neque vobis irati sunt: Neque nos,neque vos miserati sunt. Quod inuenerunt in Ecclesia,tenuerunt:quod didicerunt, docuerudit quod a Patribus acceperun hoc filijs tradideriant. Non dum vobiscum apud istos Iudices aliquid agebamus, & apud eos acta est causa nostra. Nec nos ,

nec vos eis noti sueramus, & eorum pro nobis latas contra vos sententias recitamus. Non dum vobiscum certabamus,

ct cis pronunciantibus vicimus. Et paulo post: Et addis ad aliquid inueniendum, multitudinem nihil prodesse coecorsi: etiam istos coecos dicere audebis ξ Et usqueadeo permiscuit imis summa longus dies, usqueadeo tenebrae lux, & lux

tenebrae

114쪽

tenebrae esse dicuntur, ut videant Pelagius , CaelestiusJulianus, & coeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius: sed qualiscunque homo se , tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam tuam : si tamen non in te spes cst omnis emortua fianitatis. Et quomodo audio uocem tuam, respondes: absit, ut audeam coecos, istos viros vel cogitare vel dicere. Et sub finem: Talibus, post Apostolos, sancta Ecclesia H. δὲ--n, plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus creuit: ideo profanas vocta vestrae nouitatis expauit. Hactenus ille.

CC V M igitur profanas voces haereticae nouitatis & pra- ' insta uitatis cxpauescat Ecclesiar hinc certe factum est, ut eadem catholica Ecclesia nullo unquam tempore priuatis Lais. h. 6 doctoribus, qui noua dogmata praeter id quod traditum si . t erat, proscis sunt, acquieuerit. Etiam si sanctum Dei Spi- iritum, etiam si in nomine Domini se euanseligare dicerent, etiam si prodigijs &signis sua placita confirmare auderent: .Timat. F. semper illarum diuinarum vocum memor, O Timothee de Pisarib. 11. positum custodi, deuitans prosenas vocum nouitates.Item: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos possierist Patres G tW. r. tui. Et iter Si quis vobis euangelizaverit praeter id, quod ac- D-.is.

cepistis, anathema sit. Denique: Si surrexerit in medio tui prophetes &c. non audies verba prophetae illius, quia tentat vos Dominus Deus vester. Se, ut diuino & angelico oraculo admonitum, Apostolicas traditiones impugnare iactabat Chorinthus: Simon Samaritanus Dei virtutem se

esse dicebat. Alij se Apostolicos, id est, veros Apostolorum successores & sectatores : Alij Catharos, id est, mundos : Alij Oratores, id est, semper orantes: Alij Thabor tas, id est, Dei gloriam videntes: Alij Adamianos, id est, Adae innocentiam imitantes: & alij alijs praeclarissimis euio-gijs suas factiones nominare & insignire ausi sunt. Imo etiain

L Maximilla

115쪽

DE VERO DEI CVLΤV

Maximilla&Montanus sese Apostolis praeserebant: illisq. longe abundantiore Christi spiritum sortitos fuisse praedicabant : quod etiam signis atque portentis ostendere nitebantur. Sed quid Θ Num ideo profanis eorum nouitatibus acquievit Ecclesia λ Num eorum prodigia suspexit ξ Num iter regium dereliquit, & ad eorum diuerticula declinauit Noutique. Immo uero non modo horum turbulentorum ho- minum uana machinamenta despexit, uerum etiam nonnullorum catholicorum & praestantissimorum Patrum reiecit placita, quae ecclesiasticae traditioni, &sacrae uetustati ad-οῦ ρ uersabantur. Nemini enim parcit Ecclesia in custodiendo

fideliter Apostolico deposito. Reiecit Ecclesia Apollinare, quo ut ait lucidissinus doctor Vincentius Lirenensis nomo fuit praestantior acumine, exercitatione, doctrina: qui multas haereses multis uoluminibus oppressi. Qui magna probationum mole, triginta nimirum librorum uoluminibus nobilissimis insanas Porphyrij calumnias costitauit. Qui profecto summis aedificatoribus Ecclesiae par esse potuit,nisi

profana illa haereticae nouitatis libidine, nouum quid adin- uenisset, quo & cunctos labores suos uelut cuiusdam leprae admixtione foedaret, & doctrina eius non tam aedificatio , quam tentatio potius ecclesiastica diceretur. Reiecit ma--. gnum illum Tertullianum, nouellas Montani furias, & insana nouiti j dogmatis somnia probantem : qui inter latinos doctores facile princeps, cum prius tot asscrtores sectarum multis, ac magnis uoluminum suorum molibus, uelut quibusdam fulminibus euertisset: attamen, ut dixi, reiecit illum Ecclesia, utpote, qui catholici dogmatis, ac uetustae fidei parum tenax, ac disertior multo, quam felicior, mutata' deinceps sententia, secit ad extremum quod de eo beatus consessor Hilarius quodam loco scribit. Sequenti, inquit, errore, detraxit scriptis probabilibus authoritatem : & fuit ipse quoque in Ecclesia magna tentatio. Reiecit Origenem, uel eos, qui Origenislibros corruperunt: de quo Hieronymus dixit. Se cum Origene errare malle, quam cum aliis

uera

116쪽

uera sentire. Reiecit martyrem beatissimum & doctorem praeclarissimum Cyprianum, totum l. Carthaginense Concilium de rebaptizatione praeter paternum canonem noua quaedam sentientes. L actantij quoque Firmiant,ac Magistri sententiarum, reliquorumque catholicorum noua dogmata non probauit Ecclesiar tametsi prophetae, tametsi Patres, tametsi Doctores praestantissimi extiterint, ut discant omnes in explicandis scripturis esse modesti, Dei gratia insolentius non abuti, suo ingenio nimium non indulgere, non paruia pendere antiquam christianae religionis simplicitatem. Denique , ut non praesumant se plus cunctis sapere, ecclesiasti- cas traditiones & ueterum magisteria contemnere, sacras literas explosis Patrum, & Maiorum suorum sententiis & explanationibus , nouo modo interpretari, & ueterum reli- - gionem in nouam profanitatem sensim, paulatimque deducere . Nam ut eiusdem incomparabilis doctoris Vincentii Lirenensis uerbis loquar Placet enim catholicorum S eruditissimorum uirorum non sensa modo, sed uerba etiam ip- m-D- se, quae sanam sapiunt doctrinam saepe ac saepius usurpare: si semel admissa fuerit haec impiae staudis licentia, horreo dicere, quantum excindendae atque abolendae religionis peri. culum consequatur. Abdicata namque qualibet parte catholici dogmatis, alia quoque, atque item alia,ac deinceps alia, & alia iam quasi ex more & licito abdicabuntur.Porro autem singulatim partibus repudiatis, quid aliud ad extremum sequetur, nisi ut totum pariter repudietur Sed contra, si nouitia ueteribus, extranea domesticis, & profana sacratis admisceri coeperint, proserpat hic mos in uniuersum necesse est, ut nihil posthac apud Ecclesiam relinquatur imtactum, nihil illibatum, nihil integrum, nihil immaculatum rsed sit ibidem deinceps impiorum ac turpium errorum luispanar, ubi erat antea castae & incorruptae sacrarium ueritatis. Sed auertat hoc a siuorum mentibus nefas diuina pietas,

sitque hic potius impiorum fitror. Christi uero Ecclesia sedula & cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil

117쪽

M DE VERO DEI CV L Tu

in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit: non a putat necessaria, non apponit superflua , non amittit sua, non usurpat alienat sed omni industria hoc unum studet, ut uetera sapienter, fideliterque tractando, siqua illa sunt antiquitus informata, & inchoata accuret, & poliat: si qua iaexpressa, & enucleata consolidet, firmet: si qua iam confirmata & definita custodiat. Haeae ille.

Noniorumsu TI X quibus prosecto uerbis iam iidem ipsi recensores se Vis, Ecclesiae aduersari j dijudicent, quanta sit ladinventio-

πιπανοῦ - num suarum authoritas, perpetuitas, constantia, fides. - Etenim si ueterum scita repudiant, si nouitia ueteribus, extranea domesticis, & profana sacratis admiscent, si in domo Dei nihil relinquunt intactum, illibatum, integrum, immaculatum: s apud ipsos castae & incorruptae ueritatis sacrarium, in impiorum ac turpium errorum lupanar commutatum est, si Apostolicum depositum dissipant, si omnia permutant, minuunt, addunt, si amputant necessaria, appon ut superflua, si amittunt sua, usurpant aliena, s uetera inspienter & infideliter tractant: quae apud ipsos esse potest do ctrina ueritatis, & pura Apostolicae praedicationis traditio ΘSpiritus Christi non est spiritus uolubilitatis, &inconstatiae: sed est spiritus sapietiae & intellectus, qui super electos suos requiescit: nec est usui malignus ille, qui quaerens requie, non inuenit, &chin ipse non quiescat, suos quoque quiescere non permittit. Et quidem in quo unquam quieuit delirus, serens, atque sanaticus Haereticorum spiritus, s in dies rebus nouis student, &semper catholicorum Patrum decreta infirmare conati sunt Recenseat successiones H reticorum , quisquis discipulorum suorum dissensiones a suis magistris cognoscere cupit: ut intelligat pius lector in

quas errorum,& inconstantiae tenebras inciderunt,maicunci.

ab unione catholica separati, iuerat in adinventionibus suis. Nam

118쪽

Nam ut ueterum Haeresarcharum genealogiam praetem mittam an non Anabaptisticae sex: Zuuinglianae, hoc est, sacramentariorum octo: & Homologisticae, hoc est, Confessionariae sectae bis decem, ab immani & foedissima illa uere multorum capitum bellua Luthero, hoc nostro se mise-culo prodierunt Quod malum, si longius serpere licebit, breui profecto erunt longe plures sectae, quam homines. Pulchrum enim est apud Haereticos superseminare ZiZania in agro Domini, & prodere luxuriantia & male nata metis

suae germina, atque posthabita ueteri religione, conculcataque disciplina Maiorum, nouam aliquam sectam auspicari. In hoc enim uno, ceu mechanici artifices, gloriantur

Haeretici: Nempe, se nouum aliquod quamuis humano generi perniciosissimum edidisse. Sunt enim omnes Haer lici nouitatis amatorcs, &uetustatis hostes . Hinc scioli &uerbosi homines, atque factiosi & importuni Logodaedali, audent se uetustissimis illis uiris, magno uidelicet Athanaso, Hilario, Origeni, Gregorio Narangeno, Basilio, Chrysostomo, Cyrillo, Hieronymo, Ambrosio, Augustino, &caeteris catholicis, & eruditissimis Patribus in explicandis sacris libris non conferre modo, sed praeserre. Cum graeculi in gramatiduli homunciones uix Aesopi fabulas pueris exponere nouerint. Hinc etiam pestilentiori quadam audacia sacrorum & canonicorum librorum quamplurimos in E clesia catholica semper receptos, reiiciunt, & uersa uice semper reiectos, recipiunt. Hinc quoque, quod multo p ius est, eorum nonnulli ut sunt furentes Anabaptistae t tum diuinae scripturae corpus, ceu undequaque corruptum, repudiant. Hinc pariter catholicas editiones, ut maiori ex parte male uersas, & multis in locis deprauatas sacrilega uoce criminantur. Hinc tot iuris Pontificij & scholasticae Theologiae uolumina e sacris bibliothecis tamquam tyrannica, barbara & sophistica turpiter eijciunt. Hinc tot impudentissimae temeritatis parerga, praefationes, argumenta, sch lia,castigationes, obseruationes, antidota, censuras, argu

menta,

119쪽

86 DE VERO DEI CULTU

menta, coronides, appendices, corollaria, summaria, glos semata, annotamenta,& id genus alia, gratiissimis, & sacrutis catholicorum Patrum scriptis permiscent. Hinc in labores orthodoxorum Patrum irruentes,sbi in eos tyrannicam quandam potestatem usurpant, iudicandi, in dubium reum candi, repudiandi, mutilandi, rescindendi, & pro animi libidine submouendi, ac penitus abolendi quaecunque sepembo ac factioso eorum animo non arrident. Hinc suis nefariae doctrinae libris, praeclara catholicorum Patrum nomina, atque cognomina imponunt, ut eiusmodi imposturis auidos di incautos lectores allicientes, eorum animis pro salutiferis antidotis, lethi sera uenena propinent. Hinc multa suis perditiissimis inuentis consentanea catholicos Patres dixisse reserunt , quae penitus falsissima sunt, & quae nec unquam sam dii sint illi uiri somniauere. Hinc impudentiori quodam fm' co tot spurios partus, tot nothos, supposititios,& adulteribnos librorum scelus emittunt: ut falsis illustrium uirorum

inscriptionibus , sua pro alienis, hoc est , falsa pro ueris

uenditent. Hinc denique ludunt in scripturae campo, Iase, uiunt schematis, uariant lectiones, luxuriantur copia & loquacitatein ita inuoluunt& permiscent omnia,ut nulla nucsit apud eos sacrae illius priscae religionis facies r nullum c tholicae antiquitatis uestigium: nullum ecclesiasticum cael stis sapientiae peculium: nullus castae & incontaminatae Ap

stolicae illius traditionis thesaurus: nulla paternorum reu rentia decretorum: nullus denique nec diuorum, nec hominum metus. Cupiunt enim Haereticorum furores memoria

uetustatis prorsus extinctam. Siquidem Haeretici omnes ex ovibus conuertuntur in lupos ,& gregem Domini lacerare non cessant. Nec, miserrimi&infelicissimi, iamiam terra Iovii. absorbedi homunculi,animaduertunt, quod, Qui talia aguli

ex Deo non sunt: quia soluunt Iesum, & Antichristi sunt. Omnis enim, qui soluit Iesum, Antichristus est. Soluunt autem Iesum, qui Christi corpus Ecclesiam discindui. Qui christianam disciplinam commutant , atque distatuunt. Qui sunt

120쪽

LIBER II. t sint satellites & administri Sathanae. Qui maiorum instituta

convellunt. Qui inanem, nugatoriam, & commentitiam Ecclesiam non absimilem illi Ciuitatis Platonicae introducunt . Qui Ecclesiam catholicam terrarum orbis angulo inclusam & abditam esse censent: cum tot sanctissimoru Va- tum oracula eam toto orbe terrarii diffusam & sparsam fore toties cecinerint. Qui conventiculis suis Ecclesiae audent catholicae nomen imponere. Qui illudunt mundo speciosis nominibus ueritatis &doctrinae Euangelicae. Qui Ecclesiam Romanam impietatis & inueteratae superstitionis insimulat,

criminantur, arguunt. Qui summa cum pertinacia sitorum dogmatum impietatem tuentur, atque defendunt. Qui ueteres scriptores & doctrina illustres, & uitae sanctitate excellentes , in sacris explicandis literis, ac diiudicandis fidei controuersiis, hallucinatos esse contendunt. Qui Conciliorum authoritate repudiant. Qui perpetuum totius Ecclesiae consensum pro nihilo putant. Qui uniuersam toto terrarum Orbe Ecclesiam audent simulachrorum cultus, ac summae superstitionis arguere. Qui Sedem Apostolicam, hoc est, sundamenta Ecclesiae labefactare atque euertere conantur. Qui omnem Romanorum Pontificum,& illius Augustae sedis diagnitatem, maiestatemq. uiolant,atque imminuunt. Qui si cerdotum inuidiam inflammant, & augent. Qui facerdotium peruulgant, hoc est, cum omnibus omnino profanis hominibus, etiam pueris mulieribusque communicat. Quicum a Christo desecerint, eius tamen Apostolos sic, & spiritus diuini interpretes se ementiuntur. Qui sunt captiosi interpretes fictae, adumbrataeque religionis. Qui cum sint e sinu sanctissimae parentis Ecclesiae auulsi, in illam bellu quoddam intestinum religionis excitant. Qui in cana fraudem Reipublicae delapsi sunt ut conentur non modo omnem E ciesae splendorem colasione disciplinae pestilentis obscurare, ueriun etiam ipsam Ecclesiam standitus conuellere,atque

in sempiternum delere, sublata penitus quantu in ipsis est religione, eversisque moribus, sine quibus duabus rebus nulla

SEARCH

MENU NAVIGATION