장음표시 사용
121쪽
88 DE VERO DEI CULTU nulla existere potest Respublica. Qui sunt uniuersalis Eccle
siae desertores,&commentitiae nescio cuius Ecclesiae Praesules . Qui noua opinionum portenta commentantur . Qui contumaciter morem patrium repudiant. Qui sunt adstipulatores & defensores nouarum sententiarum, authores commentitiorum dogmatum, magistri prauarum diiciplinarum, Pontificiae potestatis, ueteris disciplinae, & millies priiudicatarum sententiarum euersores , uerae religionis hostes acerrimi, pertinaces obtrectatores ueritatis, leues&seduliosi homines, impiorum & turbulentorum hominum sectatores. Qui denique diuina& humana omnia miscent, peris turbant , confundunt: Et ij Antichristi sunt, & soluunt Issum , Qui est omnia in omnibus: & cui uniuersa miro quodam modo connexa sunt. Nam portat Deus omnia verbo virtutis suae: quemadmodum per verbum quoque secit
CAPUT XII. x V o D profecto de ijs, qui in sententia catholicorum
res ct infitima Patrum constanter manent, dici nullo modo potest. 'r Pijχm & catholici homines inuenerunt,& tenent dile-c f., ctum, & in eius castissimis amplexibus conquiescunt: nec ullo modo dimittunt quem diligit anima eorum, hoc est, illud idem de religione sentiunt,quod sponsa Christi,& communis parens Ecclesia profitetur , ac de dogmatibus fidei cum orthodoxis Patribus una mente &vna voce consentiunt: Atque pretiosissimam marraritam, id est, veram scripturarum intelligentiam pedibus, id est, corruptis asseditibus non conculcant: Neque sanctissimorum virorum,uetustissimorumque authorum eleuant testimonia, Aut nouam Ecclesiam , novos ritus, nouas caerimonias, noua sacra, nouum sacerdotum genus introducunt. Neque etiam dogmata aliorum, impietatis iampridem conuicta, & explosa, renouant, Aut noua ipsi, ac post hominum memoriam inaudita portcnta confingunt. Denique non sunt falsi euange
122쪽
licae Iibertatis assertores, aut profanarum authores nouit
tum : Quia diligunt & cupiunt infantem uiuum, &Christudiuidi meretricijs ausis, & sacrilega temeritate non permi tunt . Immo semper cum de fide, & intelligentia sacrarum
scripturarum agitur, tenent Sanctorum commune sensum tanquam Thesei filium, & illos ut duces ,&magistros uerae intelligentiaesequuntur, memores illarum sacrarum vocumrNolite transgredi terminos, quos posuerunt uobis Patres PN-b. xx.
uestri. Et item: State & tenete traditiones, quas didicistis, yy F siue per sermonem, siue per epistolam nostram. Haec suit semper Catholicorum amussis, haec norma & regula orthodoxorum Patrum. Idcirco in omnibus rite ac traitime coactis Concilijs, semper catholici Patres antequam aliquid aliud molirentur, in primis praeteritorum Conciliorum, &Maiorum suoruin decreta in memoriam reuocanda, & publice recitanda curauerunt: ne omissis Apostolicis & ecclesiasticis traditionibus,noua ex proprio & adulterino sensu promulgarentur. Omnesque huiusmodi publici de retiagione Conuentus, qui hanc paternarum traditionum regulam seruauerunt, non modo non errauerunt: sed ne in uno quidem tota, aut in uno apice errare potuerunt. Siqui aute Si qua cones prolapsi sunt, ea ratione defecerunt: quia non ex paternis i 'regulis, sed ex suo sensu noua pro ueteribus cuderunt: sine p.iionis . -
perpendiculo diuinarum institutionum, & sine paternarum traditionum iuniculo in domo Domini Bbricauertit. Odio,
aut amore, non ueritate aut praescripto iudicauerunt. Nam
si ad diuinam & paternam normam sua decreta direxissent,& diligenter perpendissent, neque in ipsis etiam erroribus potuissent unquant aliquo modo decipi: ut de synodo Ariminensi atque Mediolanensi aduersus acerrimum fidei propugnatorem Athanasium, iussu Constantij Imperatoris A riani celebrata, atque de Concilio Ephesino profano, cui praesedit Dioscorus, de Syrmiensi, de Antiocheno, deque reliquis Arrianorum sacrilegis conuenticulis, &conciliabulis,literis proditum est. Quamobrem catholici doctores, &M Patres
123쪽
Sonpereri λἰ Patres inter uarias rerum concussiones in dissicillimis Eccle sae temporibus, ut maiorum & ueterum instituta integra &inuiolata seruarentur, saepe ac saepius tyrannis & turbulentis hominibus usque ad sanguinem restiterunt: nefas & scelus maximum existimantes veterum instituta conuelli, & a m
ioribus definita, denuo ini dubium reuocari. Exquo Libstius, Dionysius, Eusebius, Paulus, Hilarius, &alij non nulli catholici Episcopi,eo quod noluersit subscribere damnationi Athanasij, in exilium sunt pulsi, ut resert Historia Τripartita, libro quinto, capite quintodecimo,& sequentibus. Et de diuo Basilio testatur Historia Theodoriti libro
quarto, capite decimonono, quod cum Caesariae, Praefectus imperatoris eum placide allocutus, hortaretur, ut tempori cederet, neque tot Ecclesias in discrimen adducere uel Iet, tenui dogmatis exquisition multa Cesaris uerbis pro mittens, si nomen Homousij reliquisset, respondit uir ille sanctus : Adolescentulis tales sermones congruere. nam
hos, & iis similes huiusmodi rebus inhiare. Qui uero essent diuinis literis innutriti, nullam eos illarum syllabam in discrimen uenire pati posse: solereque, si res ita postulet, nullum genus mortis pro illis subeundum, recusare. Et recte qui- Musi. i . dem. Nam si Moyses falsos doctores lapidare iussit. Et si Hi '. Rex Babylonis in igni stixit eos,qui in nomine Domini prophetabant mendaciter, quod eis mandatum non erat. Et si' ex diui Pauli decreto, haereticum hominem post unam atq. alteram admonitionem uitare debemus : quanto magis non
audiendi sunt ij, qui cum sint plusquam Haeretici, sunt Deo, hominibus4. rebelles quique sanctorum Martyrum de catholica ueritate testimonia eleuantes, aduersus communem sensum totius Ecclesiae insurguntZatque tot sanctissimorum, ac doctissimorum Patrum magisteria contemnentes, explosis legitimis euangelicae ueritatis praesectis, angulares quoiadam nouarum Sectarum ministros in Christianam Ecclesias introducunt Et qui fieri potest, ut quis credat sanctam Ecclesiam catholicam, qui sanctae catholicae Ecclesiae decretis
124쪽
LIBER II. non acquiescit Aut quae esset christianae fidei certitudo,aut
religio, si rescissis prioribus,semper noua decreta interced rent Aut quibus in procellis hominum conscientiae non fiuctuarent, si, ut ait Apostolus, semper dicentes, nunquam ad scientiam ueritatis peruenirent λ praesertim cum hoc fu rit semper omnium Haereticorum praecipuum studium, &peculiare postulatum, nempe, ut praecedentium temporum traditio controuersaretur, & ad nouitias fabulas, & hum na commenta traduceretur disciplina maiorum ut sancita Patrum in dubium reuocata, daretur profanis eorum nouia
talibus amplior subrependi atque serpendi locus. Quod a catholica pietate, in qua est constans & perpetua uoluntas, fuit semper alienum. Nam, ut inquit sanctissimus Leo Pon to rip. rtiti sex, quae patelaeta sunt, quaerere: quae persecta sunt, re tractare,& quae sunt definita, conuelleret quid aliud est,
quam de adeptis gratiam non referre, & ad interdictae arbo- ωris cibum improbos mortiferae cupiditatis appetitus extendere ξ Quod si priora Concilia, ut ait diuus Augustinus,pO- D. Av.M. Linsterioribus emendantur, hoc certe non fit in causa fidei, uel P -UM . in Concilijs rite congregatis: uel si fit, non alia ratione fit, ut idem diuus Pater eodem loco paulo post inseri, & nos latius supra explicauimus,& deinceps etiam suo loco dice- V 7'mus in nisi quia cum aliquo experimento rerum aperitur, quod clausum erat,& cognoscitur quod latebat, aut clara luce percipitur, quod prius nutu tantum uidebatur: salua
semper priscae religionis substantia . Nam quod semel in quaestionibus fidei statutum est in una aliqua oecumenica synodo, id in altera prorsus retractari postea nullo modo lucebit, nisi decreta illa ad positiuum ius spectare uideantur:
quod pro personarum , locorum , & temporum ratione D.τMma seu
mutari posse recte sanctissimi Patres nostri iudicauerunt. - m 3 3 Etenim eiusmodi positivi canones, cum sorte ab Ecclesia
reiiciuntur, aut temperantur , fundamenta rcligionis non . t
labefactant, & catholicae fidei columnas non infirmant, nec aliquo modo diuinis praeceptis aduersantur: sed uci ad c
125쪽
ternum aliquem ritum, uel ad ecclesiasticam pertinent disciplinam: uel si ad substantiam fidei quoquo pacto spectare uidentur , Deo dispensante, mutantur : non tamen per quoslibet adulterinos, & intrusos inagistros prurientes auribus: sed per legitimos tantii in uerbi Dei ministros,qui uni ea diuina potestate praediti sunt, ut in proximo libro deci rabimus .
p,..issis. L I tiendum esse iudico, qu i Catholicorum cum Haerea μμ 40ticis publica colloquia laudant, & cum eis sermonem de r c bus diuinis, & de dogmatibus fidei disputationem habenda
de seitalica . - ςsse arbitrantur: cum omnino eorum aditus, semo, atque
conoressus fugiendus sit,nec unquam in eorum colloquium .iai. aut conspectum ueniendum, nisi certi sinus, eos ad cor, &, o ad sanitatem redire uelle: quod plane raro eiusmodi seel rijs contingere solet. Ea namque est nostri temporis, & fuit semper Haereticorum obstinatio & pervicacia , ut nunquam Us a catholicis disputando uinci posse arbitrentur, nec ullis demonstrationibus adduci possunt , ut uicti, uictos se esse fateantur: immo cum re uera deuicti sunt, tunc multis mcdaxijs,& insidijs se uictores iacitant. Affcctant enim uulgi fauorem, turbarum acclamationes, plebis & infimae multitudinis applausium,& aura populari deleremtiar: atque confundunt omnia potius, quam illustrant. Quod si Christum cum Pharisaeis: Stephanum cum AIexandrinis,& Cyrenen-isbus : Paulum cum c raecis, cum Iudaeis, cum Idololatris,1& cum Ephesinis: Athanasium cum Arrio coram Probo lim - dice gentili r Augustinum cum Donatistis, Emerito, Maximino , Feliciano , Fulgentio , & alijs disputasse obiecerita. Tim. quispiam: eidem illud Apostoli faciat satis. O Timothee, τμ 3' noli uerbis contendere, sed stultas & sine disciplina quaestiones deuita: sciens quia generant lites, & ad nihil aliud com
126쪽
93V T .i V L I B E R ILducunt, nisi ad subuersionem audientium. Resciunt entire Haeretici idoneos Iudices, & millies praeiudicata retractant.
Nam euertere cupiunt, non erigere: destruere, non extruere: perdere, non seruare: atque ut ignaui galli antequam uicerint, cantant. Errare, inquit Hieronymus, existimant corrigentem eos, lucrifacere uolunt cum a quo docentur. OOeeanam. Idcirco Chrysostomus, Origenes, Tertullianus contenti nes & pugnas legis deuitandas esse contendunt, ac de rebus etim D. iis. Δ
sacris congressum Catholicorum cum Haereticis, improbat. Quid promouebis, inquit Tertullianus, exercitatissime scri pturarum, cum si quid defenderis, negatur: e diuerso, si Teri anui dis quid negaueris, defendatur: &tu quidem nihil perdes, nisi uocem in contentione: nihil consequeris, nisi uilem de bl sphematione laudem. Ille uero siquis est, cuius causa in co-grcssum descendis scripturarum, ut eum dubitantem confimmes ad ueritatem, iam magis ad Haereses diuerget hoc ipso motus. Quod ut uideat nihil promouisse, aequo gradu negandi & defendendi, diuersa parte statutum, certc & pari altereatione incertior disicedat,nesciens quam haeresim iudicet. Haec utique, & ipsi in nos habent retorquere. Necesse est enim, & illos dicere nobis potius adulteria scripturarum, di eYpositionum medacia inferri, qui proinde sibi defendat ueritatem. Ergo non ad scripturas prouocandu est,nec in ijs consisteduin certamen, quibus aut nulla,aut incerta uictoria est, aut parum certa. Haec, & alia multa in eandem hanc sententia Tertullianus: quae re ipsa hac nostra tempestate experti sumus. Creverunt enim haereses contentiosis Haereticorudisputationibus, apud imperitam multitudine habitis: quae utinam nunquam habitae fuissent. Nam nunc pacatior esset Ecclesia ,& Haereticorum cancer non tam latius in simpli- .cium hominum praecordia irrepsisset. Cum Pharisaeis, cum Haereticis, & cu Idololatris disputare iam olim non fuit inutile, cum Ecclesia erat adhuc paruula, & decreta Patrum de controuersijs religionis non erant edita: nec ita, ut modo, apud omnes christiana ueritas erat illustris. Nunc aute post
127쪽
tot publicos Conuentus habitos, post tot sententias de retiagione potificio & imperatorio edicto promulgatas, post tot
praeclara Catholicorum Patrum toto orbe uulgata uolumina,post Oecumenicum totius Ecclesiae cosensum, post communem christiani Populi usum tam longa uetustate firmatur
ruid est aliud de ijsdem rebus serio disputare, quam certa in
ubium reuocare quam Apostolicae Ecclesiae ab Haereticis inflicta uulnera , & iam obductam atque opertam christianae Reipublicae cicatricem resticare quam Patrum suorum si tuta cotemnere ξ quam diuina & humana omnia retractare quam populorum mentes confundere ξ quam dubitare de Q. Mainu uniuersa religione , & nouas sectiones instituereὸ Maiores nostri, inquit diuus Gelasius, diuina inspiratione cernentes, necessario praecauerunt, ut quod contra unamquanque ii resim coacta semel synodus pro fide, communione, & ueriatate catholica, atque Apostolica promulgasset, non sineret nouis posthac retractationibus mutilari, ne prauis occaso praeberetur, quae medicinaliter fuerant statuta, pulsandi &c. Et Martianus Imperator aiebat: Iniuriam facit iudicio reu
rendissimae Synodi, siquis semel iudicata, ac recte disposita reuoluerit, & publice disputare contenderit. Et idem religiosismu rinceps in septima actione Chalcedonensis C6ciiij haec sacra uerba protulit: Nos ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam, exemplo religiosissimi principis Constantini, synodo interesse uoluimus: ut ueritate inuenta,non ultra multirudo doctrinis prauis attrectanda distordet. Haec Imperator. De qua quidem re illustre in si iam ν Πιλ- cris literis extat exemplum, Quod cum ab authore bibli thecae sanctae satis apte atque eleranter positum atque expli' - catum sit, illius uerba huic loco subnectam. Verba eius sunt haec: Sennacherib, siue Sancherib, Assyriorum Rex, cum Ezecchiam Iudaeorum Regem,intra Hierosolymitanae urbis moenia ualidissimo obsedisset exercitu, misit ad eum epistolam, in qua stultum eum dicebat, quod fietus inani spe Dei sui, putaret se posse seruitutem effugere eius, qui ta multas gentes
128쪽
entes perdomuisset : minabaturque internecionem omnius , nis sponte , patefactis portis , exercitum in urbem reciperet. Hac epistola Ezechias occulte lecta , ascendit in
templum, & expandens eam ante Dominum, suam, atque
urbis talutem 'multis supplicationibus illi commendauit. Obseruanda est hoc loco Regis prudentia, qui blasphemias epistolarum nemini legit, ne fidem promissis diuinis apud
suos pavore consternatos imminueret: sed soli Deo exposuit, ouem sciebat esse populi protectorem . Eodem consilio idem Rex per legatos suos rogauit Rabsacen ducem Syriaci exercitus, ne loqueretur iudaicd: veritus ne tumultum populi oratione sua excitaret. Populus enim audiens Rabsacen de :ndustria exprobrantem Regi, quod excelsa & altaria, quae Maiores in honorem Dei erexerant, destruxisset, paruo momento vacillare poterat. Sed cum Rabsaces satis intelligens, quid Ezechias metueret, maiore etiam voce, imittoq. vehementius hebraice loqui pergeret, praeceptumeli, ut nemo responderet. Quo exemplo monemur, Ha reticorum libros, scripta, sermones, & colloquia non esse audienda: eis cogamur ipsoruin blasphemias etiam inuitis auribus audire, non oportet illis dare responsum, neque cum eis disputare: porci enim sunt, & canes, ante quos non oportet proiicere margaritas. Hactenus ille. At si quis di xerit, Catholicos ex Apostoli sententia semper paratos esse debere, ut satisfaciant omni poscenti rationem de ea, quae
in sile & fide . Respondemus: haec vere ita se hau re, si is, qui postulant, in spe & fide postulent, id est, si int
rogauerint veritatis studio, ut addiscant, ut rectius intelligant, ut aedificent: at si captiose & peruerse interro au rint, populorum synceram fidem deprauare studentes cum eiul modi seditiosis hominibus non modo nulla de rebus diuinis disputatio, sed ne colloquium quidem aliquod habendum est. Si quis enim, inquit diuus Iohannes, venit ad vos, ct hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in do
mum , nec aue ei diueritis: qui enim dicit illi aue, commu
Fasticis. Faι-ων Papa in prima sua De
129쪽
nicant cum operibus eius malignis. Et diuus Chrysost mis in caput Genestos tertium,Homilia sexta decima, omnem deprauatae posteritatis culpam atque ruinam ex pernicioso illo colloquio, mulieris nimirum cum serpente, exortam filisse testatur. Nam si mulier statim se retis imposturam animaduertisset, & illius verba nugacia esset auersata, neque illius familiaritatem & consiletudinem tulisset, sed protinus illum esset abominata, cum suam linguam contra diuinum praeceptum acuere audebat: cerae nec seipsam, nec cum ipsa ab ecto Dei mandato protoplastum quoque in tot miseriarum & aerumnarum barathrum praecipitasset rtantum malam est, inquit, sine delectu cuiuis diuina mysteria detegere, & margaritas porcis conculcanda proponere, atque sine discrimine simpliciter de diuinis eloquijs cum omnibus colloqui. Et recte quidem, nam qui vere Catholici sunt, non sedent cum Concilio vanitatis, & cum iniqua g
rentibus non introeunt: neque enim orthodoxos viros cum
ij qui pollutam habent communionem, & permixtam cum impijs, decet habere conuentum. Etenim nunc Haeretic
rum placita notissima sunt: de quibus, ut aduersus Faustum ait Augustinus, apud doctos & graues viros seditiosi homunes disputare non audent. Sed impudentissima quadam pem tinacia apud plebeios & inscios congregare student ut vanae& contentiolae perdices quae non pepererunt, hoc est, suis sucis seducere simplicium corda adnituntur, di illos, quos Christo Ecclesa fandiapc perit, eorum perfida Synagoga in perditorum numerum aggregare non cessat. Tunc gladio Spiritus, hoc est, verbo Dei, & diuinis oraculis cum Ha reticis est agendum, cum in consessii piorum, et uditissimo- rumque hominum conpressit disputandum est: nec alia ratione , nisi ut simplices a pseudoprophetis seduisti, resipiscant, ut praeuaricatores ad cor redeant, ut congregentur
dispersi. Quod si alio tendit disputatio, intermittenda est,& in illud omnino reiicienda tempus, in quo sublatum critab oculis impiorum velamen,& aures surdorum audire coeperint,
130쪽
97 perint, ut audiant uocem Domini, ut uideant, & teneant iter regium, ut ambulent cum consensu, & unanimes habitent in domo Domini, atque dulces capiant cibos in E clesia Dei.
IM M O uero, siqui fuerint in suis prauis sententi js per
tinaciter obfirmati, non modo post unam & secundam correptionem deu itandi sunt, ut ait Apostolus,scientes eiusmodi homines subuersos esse, & proprio iudicio conde natos : sed etiam exerendus est in eos Ecclesiae gladius , ut tamquam putrida membra ex eius corpore resecti, totum saluum & incolume reddatur. Vel ipsa etiam inuiti ad sanitatem cogendi sunt: quemadmodum magna phrenesi labor tibus accidere solet, quibus aliquando iniiciuntur etia uincula a peritis medicis, di acrioribus uti remediis coguntur, ut sanitatem recuperent. Vtinam abscindantur, qui uos conturbant, inquit diuus Paulus in ea, quam ad Galatas scrupsit, epistola. Cuius sententiae rationem reddens diuus Hieronymus eodem loco dixit. Resecandae sunt enim putridae carnes, & scabiosa ouis a caulis repellenda, ne totum putrescat, & intereat. Et alibi idem sanctissimus Pater dixerat. Quae est ista misericordia uni parcere,& omnes in discrimen adduqere Θ Praesertim cum non mortem, ut ait diuus Augustinus, sed conuersionem &salutem Haereticorum exoptet Ecclesia. quae salus,s reiecta fuerit a pertinacibus, illis ipsis eadem pia mater Ecclesia, ut communi bono consulatur, mortem infligere non extimescit. Aliter enim, inquit idem diuus Pater, non meruit habere pacem domus David, nisi inobediens eius filius Absalon in bello esset extinctus. C gunt namque multas inuenire medicinas, multorum expertimenta morborum. Iam olim catholica duntaxat communione privabantur Haeretici, quando nulla sacris Principibus potestas erat animaduertendi in corpora: nunc autem cum N in pro-
kisiim. plecten αdi sunt. O ceae putricia membra ex Eeclesiastis.