Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

me in moribωs in Romano Pontifio sine praesudicio carnalica Eeel Messe potest.

Commetariorum in Lucam. GH. L.

spiritus Domitii, necnon quodammodo prophetare, atque diuina praesentire, & effari coeperat in quod nam esset Ap stolicae Sedis priuilegium: siquidem pro ea Christus patia

rogauerat, ut nunquam aduersus eam portar inseri ualerent,neq. in illius throno uera rerum diuinarum cognitio & intelligentia ullo unquam tempore deficeret.

C A P. V T XXIII.

AMOBREM ut recte praecIarissimi quidam Do

ctores asserunt licet Petrus & Marcellinus peccauerint in fidem,actum fidei amittentes: non tamen perdide runt fidem, quia fidei habitum retinuerunt. Quin etiam si aliqui Romanorum Pontificum admitterentur Haeretici, nihil praeterea summo Pontificatui detraheretur t sed lapsus concederetur personae. Quod planc sine summae Sedis pra iudicio contingere posse, apertissimum est.Etenim personalis Romani Pontificis error, & maxime a fratribus agnitus, non potest conuincere Romanam Ecclesiam de haeres. Immo rectam illius fidem ossendit: quia agnitum capitis errorem damnauit, ut patet de eodem Petro, in cuius faciem rostitit cora fratribus Paulus, eo quod reprehensibilis erat:&de eodem Marcellino in Concilio Sinuessano, ubi agnito Cius errore congregati sunt Patres, & prostratum Pontifice erigentes, ei dixerunt, ut idem ipse in causa sua esset Iudex, S reus: quia prima Sedes, & primae Sedis anti sus ob singularis praerogatiuae priuilegiu in terris a nullo iudicatur. Quamobrem Apostoli ca Ecclesia omnium Ecclesiarum mater&magistra dicta est, utpote quae quemadmodum Lucius Papa in Epistola prima ad Episcopos Galliae, & Hispaniaruaifirmat a tramite Apostolicae traditionis nunquam errata probatur: nec unquam Haereticis prauitatibus deprauata succubuit. Idcirco nihil est, quhd cordatos & pios homines mouere debeat, si forte eorum nonnulli,qui Christianae reipublicae gubernacula tractant, aliquando prauis moribus,

152쪽

VT. LIBER II. Iis qui nimirum ad personam , non ad officium pertinent, si rint imbuti: nam, ut ait diuus Augustinus, euangelium fur ' in D quoque Iudas sine detrimento fidelium praedicauit: ac quicunque non recipit illum, Christum ipsum non recipit, qui aeque Iudae dixerat, atque Petro uel Iohanni: Qui uos reij- LM.rmcit, me rei jcit: si uero Petrus est, aut Iohannes, qui eadem legatione fungitur, & dictis pareto, & facta imitare. Quam sententiam diuus quoque Ambrosus paulo prius sua authotitate roborauerat: dixit enim : In loco ordinis officii ecclesiastici positus, gratiam habet qualis uir si non utique pro priam , sed ordinis per efficaciam Spiritus sancti: ac si diceret, Non est sacramentorum dignitas & potestas ex ministrorum uirtute metienda, quia Domini est salus, & uana salus hominis : immo maledictus est omnis qui confidit in homine, & ponit carnem brachium situ: sed tantum diuinum munus, quo ipsi funguntur, attendendum est, ut sit solus Deus benedictus in secula, qui sua praepotenti uirtute etiam per improbos ministros salutem in nobis operatur. Nam quCadmodum parum refert, quod vel aureum, uel ferreum sit sigillum, dummodo optatam immaginem reddat, & per illud quod cupimus imprimatur: & quemadmodum neque inultum interest, si aut literis aureis, aut nigro & uili atramento lex Dei scripta sit, dummodo sit lex Dei, & uolutas eius in ea: ita nobis fatis esse debet, quod ministri gratiae, quales ipsicunque fuerint, ea potestate sint praediti, qua nos Deo conciliare possint, & suo sacro ministerio diuinos crilestis gratiae characteres in nobis ualeat imprimere: quodq.

sint Angeli Domini exercituum, & Christi legati inter Deu& eius populum constituti ad interpellandum pro nobis. Non quid sint, sed quid pro salute nostra satagant, attendeiadum est. satis sit nobis, quod ij, qui res sacras tractant, sint in Apostolica successone, & Apostolicam doctrinam profiteantur : tametsi non parum ab Apostolica morum integriatate , & innocentia vitae desecerint. Quis enim humanu g nus unquam odio habebit, eo quod ex humano genere .it , multi

153쪽

rao DE VERO DEI CVLΤVmulti flagitios, atque perditi sint Quiς uniuersum Apostolorum collegium contemnet ob unius Apostoli perditissimum facinus e Quis omnem Christiana rempublicam damnabit, eo quod quamplurimi, qui Christo nomen dederunt, Christiana prosessione abutantur Aut quis medicamenta &ualetudinis curationem aspernetur , quia multi medicinae professores uenefici euaserunt , & ut homines tollerent,ue nena sparserunt Quis denique unquam nauigandi artem penitus ex humano usu tollendam iudicabit,ob id quod mul ii omnium fortunarum suarum naufragium, & miserrimam iacturam fecerunt Θ Quocirca sacerdotium sacrosanctum est, etiam si eorum nonnulli,qui sacerdotio funguntur, non modb mali, sed etiam pessimi sint: nam sanctitas unctionis 3- υ etiam in malis hominibus est sacrosancta. Hinc Regem Saulem, quamuis consilijs omnibus devium, quamuis malo spiritu agitatum, quamuis omni & humano, & diuino Diiore destitutum: eum tamen magna veneratione prosequitur

David, sibique multis modis insidias parantem, singulari patientia sustinet : eumque Dominus saepe, ac saepius tradidisset illum in manus suas, nihil hostile in eum moliri audet , sed tantum ut Dominum obsecrat, & commonesecit ut resipiscat, ut intelligentiam suam excutiat, ne seditiosis

hominibus aures praebeat. Huius autem tam magnae in Saulem Dauidis obseruantiae & longanimitatis, quid nam aliud suit causae, nisi quia Saules erat secro oleo inunctus, & re jam personam gerens, crat diuina quadam nota iniustus, qua omnes Reges tum boni, tum mali pari dignitate & usneratione praediti sunt Sanctitas enim unctionis& sacramenti omnibus eadem est: tametsi innocentia uitae,& acti num merita non omnibus sint eadem. Idcirco Dauid , qui fuit uir secundum cor Dei, aeque fuit Rex, ac Saules, qui ob sitia scelera fuerat a Deo reiectus. Immo idem Saules sic, ut erat a Deo reprobatus, in populo Dei regnare non d

sit, nec quisquam ausus est illum, dum uixit, de solio de- P . . turbare , ut discamus Principibus siue bonis, sue discolis

obedire,

154쪽

obedire, & subiectos esse oportere, propter eum, qui dodit illos nobis in sacerdotes & Reges. Etenim, ut ait diuus Augustinus , sacramentis Dei mores malorum hominum obesse non possitiit, quo illa uel omnino non sint, uel minus sancta sint, tametsi a malis in testimonium damnationis,non salutis possdeantur. Nam sicut claues per nae,non charitati sunt datae, quemadmodum&personae tibi cnim dixit dabo, & non charitati sunt claues promissae: ita dignitas &iurisdictio non peccat, etsi in ea residens homo peccare ualeat. Corrupti enim Lacerdotum mores non ossiciunt Cathedrae. Hinc licet non semper in manibus, semper tamen in ore sacerdotum praesidentium Cathedrae, suit lex ueritatis. Nam quae diuina ordinatione sancta sunt, ab hominibus coinquinari non possitnt. Quamobrem mala Praelatorum uita ecclesiasticum magisterium non impedit, aut tollit: Et b nar leges haudquaquam sunt ob malos hominum mores a rogandae.

D. Aug. eontraliteras Petilia

ET ENIM ut praeclare inquit quidam ex purpuratis ' doctrina & pietate insignis Anglicus s quotiescunci.

Principes mali sunt, bonum tamen eorum statum mutare nu/ sit , sino

oporteret, quis principatus iam staret quod Regnum, aut quae ciuitas, & familia nunc mai rei λ cum semper in conuersione rerum simus, & bonis Principibus succedant mali, Ur Momniaque a suis principiis degenerare uideantur ξ nec quis- aquam successor est, qui aliquid non immutet de institutis . priorum. Semper autem in status mutatione uersari, nulli unquam Regno, aut Reipublicae, neque etiam priuatae fi miliae utile fuit. Eadem ratione multo minus Ecclesiae utile erit, nouam quotidie uiuendi normam instituere, nouam .

in dies sacrorum rationem fidelibus praescribere,atque legitimo principatu reiecto, semper seditiosis hominibus,& r rum nouarumcupidis obedire: praesertim cum praesens E clesiae

155쪽

I 22

DE VERO DEI CULTU

clesiae status uetustissimus sit, & non ab hominibus, sed a

Deo si constitutus. Quapropter quo iure luctur ab hominibus ecclesiasticus principatus, cum illius homines non Rerint authores Immo uero omnium Regnorum consensus tollere non possunt, aut imminuere sacerdotum authoritatem, quae non ex hominibus, sed ex Deo est. Bene facerdotes in publicis comiti js, & per se sacerdotum principes, . non modo reliquum christianum orbem suis decretis obligare possunt, verum etiam si christianae Reipublicae intererit,& ratio pietatis expostulauerit, christianos Reges & Regna optimo iure soluere & immutare possunt: quemadmodum

iis, saepe alias soluisse& immutauisse scimus. Etenim ut quae

Bibliothecae sanctae author eruditus, & uenerabilis collegit, huic loco attexam Innocentius Pontisex huius nominis primus, ob iniustam Iohannis Chrysostomi expulsionem,ana-R' ilhemate notauit Archadium Augustum, ius patrem Theo isse; . ta dosium magnum Augustum diuus Ambrosius ob patratam aliquot innocentium Christianorum caedem, non multo prius Ecclesia Gpulerat. Gelasius primus Anastasium Imperatorem non recte de religione sentientem excommunic tionis nexu obstrinxit. Zaccharias primus Carolomanum Francorum Regem, quod administrando Regno esset inuti- Iis, regia dignitate deiecit: suffecto in eius locum .Pipino eius statre, & Caroli Magni patre. Hadrianus primus Desiderium Longobardorum Regem ad direptionem Romanae urbis properantem, edicto pontificio in Insubriam reuerti coegit, accitoque Carolo Magno Francorum Rege Longobardi cum iugum ab Italiae ceruice excussit. Gregorius III. Leonem III. Imperatorem, quod omnes sacras imagines e templis eijci curasset, communione fidelium interdixit. Leo III. Ponti sex cum cerneret Christianae reipublicae curam a

Graecis Imperatoribus ne iura a Constantino Irenes igi, transtulit Romani Imperi jio, ad Carolum Magnum Francorum Regem, eique Augusti titulum, & Imperatoris insi- nia contulit. Leo VIII. rursua ob iustas causas ex Franchis,

156쪽

ad Germanos imperium transtulit, & Othonem saxontur ducem primum ex Germania Imperatorem appellauit. Nec longe post Gregorius V.cocessit Germanis principibus perpetuum ius cligendi CHares: reseruata tamen sibi & succes1bribus suis authoritate confirmandi quos ipsi eligissent. Gregorius VII. Henricum III. Imperatorem Apostolicae Sedi rebellantem sacris omnibus interdixit, & Imperio deposuit: neque illum in pristinam dignitatem restituit, nisi ueniam errorum exorantem. Alexander III. Federicum Alisnobarbum Imperatore, quod Romanam Ecclesiam iniusto bello oppugnaret, anathemate irretitum,& Imperatoria

Maiestate deiectum,non prius ad Imperium reuocari permisit, quam ille supplex culpa sibi ignosci precaretur Praetereo breuitatis studio Urbanum II. cuius edicto, vexillolac tes.sera sacrum illud, ac memorabile bellum aduersus Sarracenos confectum est: quo Hierosolymoru & Syriae Regna iterum a Christianis recepta sunt, comitto Gregoriu III I.Leone IIII .lNicolaum I. Iohannem VIII.a plero'. alios Pontifices.qui bellicis expeditionibus Italia, Siciliam, uariasq. Hispaniae oras a seruitute Sarracenorum ereptas, in libertatem uindicarunt. Haec ille . Exquibus clare percipi potest, quae fuerit semper sacerdotum & summorum Pontificum auth ritas: tametsi non eadem, aut par fuerit omnibus sanctitas& innocentia vitae. Et quamuis inficias certe iri non possit ad propagandam Christi fidem, & excitandam pietatem,

atque ad confirmandos infirmorum animos non parum eorum , qui praesunt,exempla ualere: tamen non debemus iuris sacerdotalis ita esse immemores, ut putemus ex hominu

moribus uim sacerdoti j pendere, aut sine iudicio Dei fieri sacerdotem: Quin potius, si nostris meritis & prauis facino 'ribus, ita Deo permittente fiet, ut in suis ministris obdormiente Christo, in minus probatos Pastores incidamus : precemur Deuin, ut in eis excitetur a somno, atque u i in melius eorum uita commutetur,& exemplo Sem, & Iaphet auers, μ' H-

Patrum nostrorum uerenda tegamus, hoc est, Patres, & x ,e Q i Praepositos

157쪽

perisam plebem

mmandi. Gen. s.

arre, aut traduiscere audem.

Iohan. 1. Anaelestis in

Braepositos nostros, etiam cum displicent, ueneremur: &quae in eis uitia no probamus,irreuerenter & temere prodere non debemus. Neq. enim ut praeclare inquit magnus ille

Constantinus in Concilio Nicaeno pastores ab ovibus, sed oves a Pastoribus regi,&dijudicari fas est.Id quod etia,diuo Athanasio teste, pietas siuadet, ut bene de patribus illis se tiamus, a quibus recte uiuendi instituta ,& pietatis doctrianam accepimus: nisi nos adulterinos esse filios declarare uelimus.

' O QV E maxime,quod diuino oraculo admonemur, Cy non esse tangendos Christos domini, neque aliquo pacto Dei prophetis calumniam aut crimen obiectandum. Nefas est enim 1 profanis hominibus in aliquod uitae, uel famae discrimen adduci illos, quos Deus suo iudicio reseruauit. Hinc Christus non laicorum hominum ministerio, sed proprio fiaoello e templo peccantes sacerdotes eiecit: ut addiscerent fideles, & posteri, quanta esset sacerdotij Maiestas, nempe, ut qui eo sacro munere fungerentur, ceu homines diuino ministerio mancipati, di idcirco humanae conditionis statum superates, non alio quam diuino iudicio subderentur. Quamobrem si qui ea quae diuino iudicio reseruata sunt, ad humanum tribunal deducere & retrahere conantur, non secus ac usurpatae diuinae iurisdictionis rei, diuini iudici j uindictam non effugient. Illis namque quibus Deus sacra sacerdotii unctione benedixit, maledicere ausi sunt, cum nullo pacto ab hominibus contemnendi sunt ij, quos in suos ministros elegit Dominus, etiam si contemnendos esse ill rum malefacta attestarentur. Non quales sacerdotes Domitini sunt, ait summus ille Ponti sex, sed quid de Deo loquantur, est nobis magnopere prouidendum: nec in Vicariis bea

ti Petri Apostoli nobis est attendendum, quid snt: sed quid pro correctione Ecclesiarum, quid pro lalute nostra set

gant.

158쪽

gant.Neque enim illos dicetis inferiores Scribis & Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, de quibus Dominus Mob. ii. praecepit, dicens. Quaecunque dixerint uosis, seruate & f cite &c. Quandoquidem, ut diximus, quibus a Deo est benedictum, ab hominibus non est maledicendum. Exemplo sit magnus ille Patriarcha humani generis conseruator Noe, qui nuditatem suam irrideti Cham non ausus est maledicere r illi namque Dominus benedixerat, cum e naui & Arca illa egrederetur. Sed maledixit Canaam eius filio, ut discamus, sacerdotes, quos oleo Lancto suo unxit Deus, esse sacrosanctos,i& sacerdotium semper magna in ueneratione habendum: tametsi sacerdotum fili j, hoc est, praua facem dotum opera maledictione non careant, & animaduersone atque supplicio digna sint: cuius quidem rei causa potissimuea est. Nam quamuis sacerdotum scelera auserant sacerdotalis ministerii merita, attamen diuinum, & ideo indelebile &aeternum sacerdotij characterem prorsus tollere & delere ρε imi De non ualent. Nam ita firmiter inhaeret, ut nisi anima in nihi- 'lum redacta non pereat: siquidem sacerdotalis character no ex humana, quae infirma & mutabilis est, sed ex aeterna Dei uoluntate, atque ex summa Christi potestate pendet. Cuius rei in ueteri lege, quae erat, ut ait Apostolus, Euangelicae ueritatis figura, non obscurum habemus exemplum.Peccauit Aaron cum populum idolatrare permisit, uerumtamen si ',3 amissa sacerdotalis uitae innocentia, sacerdotij dignitatem non amisit: sed non minus post culpam quam ante dicerdotali munere ninctus est: tametsi digna commissi errati pos

na tandem affectus sit. Nam terram tantis uotis exoptatam attingere, & uidere no potuit. Immo certe tanta uult Deus

ut sit ministrorum suorum apud homines existimatio, & authoritas, ut tabulas legis digito suo scriptas in terram proij-ci & confringi non grauiter tulit: Moysis autem ministri sui tabulas ne minima quidem in parte uiolari, aut contemni numquam sit passiis. Hinc Oza subito a Domino percussus, interiit: quia cadentem Dei arcam , in qua tabulae illae asser

uabantur,

159쪽

ias DE VERO DEI CULTU

D chvs . ea uabantur,duntaxat tangere ausus est.Praepotens enim Deus

Ma κ.- , ' etiam per indignos ut in Caipha, Balaam, & Lamech m nifestum est in saepe magna & mirabilia operatur, & ministr riam suorum lapsibus irridentes, non minus qu1m Ozam implacabili surore disperdit: idcirco recte & pie Paulus,tDelli Ananiae sacerdotum Principis iussit iniuste percussus, cum in illum Dei uindictam precaretur, admonitus illico in palinodiam cecinit, dicens: Nesciebam, fratres, quia Princeps est sacerdotum. scriptum est enim t Principi populi no

.a a. maledices . Quae omnia si hoc tempore a seditiosis, & ideo nothis & adulterinis Ecclesiae filijs aequo animo expenderentur, utique se a tot in proceres sacros maledictis & probris abstinerent . Sed turbulentorum hominum in Principes p puli conuicia, atque impiorum in sacros uiros contumeliae, ut longo tot praeteritorum temporum usu didicimus, tadem summo Deo sic permittente, non secus ac maledictiones &,3. execrationes Balaam, in beneficia & merita,atque in laudes& praeconia aeterna commutantur.

' μη Ecci mus, reuertamur, is Rex, eκ eorum oraculo, etiama ον , , M 1 si corruptissime uiuerent, uoluntas Dei petenda est , qui-μ immutata re bus & templi eius custodia commissa cst , & omnium s crorum librorum, atque mysteriorum arcana concredita

subrumiur. sunt. Hocque nimirum est, quod omnibus seculis, sed hae nostra tempestate praesertim tantopere enitantur Haeretici, ecclesiasticum ordinem maledictis incessere, totque confictis criminibus commaculare, & in malevolenti minam h minum inuidiam adducere e nempe, ut legitimis sacerdotibus ex arce religionis expulsis, ipsi in locum eorum subrogetur, atque ut uera traditione sublata,omnis Christiana institutio,& disciplina corruat Quod ita cis prospere cessit,uel nostrorum Pastorum &Principum incuria , uel malorum geniorum

160쪽

V T I LIBER ILgeniorum instinctu, uel quod mihi magis persuadeo sum-

.mo Deo ad maiorem catholicae Ecclesiae fiugem sic permi tente: ut nullus sit Christianae reipublicae angulus, quem suae impietatis incendium aliqua ex parte non attigerit, usque adeo ut Arrianis & Donatistis longe deteriores, perstactis λειχηt rea H undequaque omnibus Patrum suorum limitibus, no modo

Germaniam sere uniuersam, & Britaniam omnem, sed san- οὐ omnia iam .ctissimum etiam Regnum tuum inuaserint: ita ut ubi uera pietas tot annorum centurijs tutissimum domicilium habe- . med-bat, ibidem nunc turbulentorum hominum impietas magna si 'M . ex parte dominetur. Cui teterrimo & pestiletissimo morbo, quae nam alia medicina, Rex sapientissime, facienda est,nisi p ut ad Patrum tuorum exempla confugiens, illam tantiim ut singulari constantia facis fidem tuearis, quam ipsi tam logo retin. annorum curriculo, tanta pietate & constantia coluerunt,&Maiestati tuae haereditariam tradiderunt.Siquidem fuit sem- Ηοrratur per Gallorum Regum praecipuu munus, & perpetuus mos, catholicam Ecclesiam tueri, &Apostolicae Sedis dignitatem si iam Gam,

defendere: turbuletorum hominum audaciam perfringere: πὶ2IT

controuersias, si quae circa Religionem inolevissent, extir- Laisau Apis. paret Ecclesiasticas denique consuetudines omnes, & illas praesertim, quae multorum annorum spatio, & longa uetustate munititur, costantis sine retinere. Quare, ut supra m morauimus, inter omnes christianos Reges miro omnium

populorum cosensu atq. applausu Christianissimi dicti sunt. Cum igitur tot praeclaros titulos & augustissima nomina

Maiestati tuae cum Regni haereditate reliquerint, tuum erit nunc,Vigilantissime & religiosissime Rex, in eam curam n ctes & dies incumbere, ut a Patribus tuis tibi parta & tradi ta tuearis, utque posteris tuis eadem, atque maiora quoque& ampliora enitaris tradere. Neque enim ad otium, sed ad negotium, necnon ad gloriam, & immortalitatem nascuniatur Reges, & ij maxime, qui ab ijs Paretibus, Avis, & Ata-uis descenderunt, qui praeclarissimis rebus gerendis ad suae praestantis uirtutis memoriam sempiterna gloriosissina et

SEARCH

MENU NAVIGATION