Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Q8 DE VERO DEI CULTU

gia adepti sunt. Nempe,ut suis heroicis gestis, atque diuin s& immortalibus meritis, non tantum ad suae laudis imitatic .nem, & aemulationem, uerum etiam ad haereditatem & suciscessionem eorum nepotes excitarent. Qua in re haud uer dum est, Rex generosissime, Maiestate tuam a tanta mai rum tuorum uirtute nullo modo fore degenerem, cum omnium, qui te norunt, consensu, in te celerior atque celsior fuerit semper regiarum uirtutum cursus, quam aetatis: tuaq.

praestantissima indoles eos regios spiritus, idque singularis uirtutis specimen, & illam animi magnitudinem semper prae se tulerit, ut illa maior, & supra nihil potuerit exoptari. Hoc, inquam, non est timendum: sed illud maxime pertimescendum est, ne aliquo iniquo casu in eos consiliarios,&ministros regios incidas, qui sua authoritate,aut dolo, uelut subouina pelle Lupi, tantam uirtutis & animi praestantiam deprauare conetur: in tanto praesertim totius Galliae tumultu , in quo seditiosorum, & sceleratorum hominum perdutissimis inuentis, ita nonnullorum mentes immutatae atque peruersae sunt,ut apud non paucos etiam Regni tui proceres quid ipsi de religione sentiantin quam in sententiam eant, incertum sit: ut omittam eos, quorum infinitus est numerus, qui in eiusdem Regni tui uisceribus, aperte catholicam de rebus diuinis ueritatem oppu3nat. Quamquam neq. hoc magnopere formidandum erit, si in consiliarijs tuis non qui, sed quid loquantur,attenderis.Neq. enim in consilijs capiendis personas, sed sent5tias ipses discutiddas,& sipectandas esse iudico i hoc enim modo turbuletis hominibus nullus erit tui decipiendi locus, nulla spes tibi insidias parandi. Siquide cum Regni tui proceres, & aulici, quicsique illi fuerint, rogati de aliqua re, sententiam dixerint: si illorum oratio eo

tedit, ut res nouas moliri, & praeter instituta Maiorum, nouum morem in ijs maxime rebus, quae ad summi Dei spectat cultum in Republicam inducere uideantur,protinus ad illam tutissimam Euangelicae ueritatis arcem confugiens, a

que ad unicum illud & intemeratum uerae religionis Asyla

recurrens,

162쪽

LIBE R II. I 29 recurrens, te ipsum per temetipsum ab eorum insidijs explicare, & incolumen reddere poteris, considerans num illa, quae ab ipsis Maiestati tuae tamquam salutaria proponuntur, sint Catholicae Ecclesiae r & num Patres tui ita senserint. Quod si ea eiusmodi non fuerint, statim reijcienda sunt e rum consilia, & hostium loco habendi quicunque talia persuadere conati fuerint. Quisquis enim res nouas, & praesem tim circa sacra molitur, aut impius, aut seditiosus est, aut utrumque, & ob id merito regia familiaritate indignus, ac

prorsus ab hominum coetu exterminandus . Tua ueritas, Domine, nec mea est, nec huius, aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice uocas, ait

Diuus Augustinus Deum alloquens: Terribiliter nos admonens ut ad Regem Suetiar, eadem haec aurea & diuina QM t--- Augustini uerba explicans, scribit magnus Hostus Terribi-

liter, inquit, nos admonens, ut nolimus eam habere priua- 2,σω---i

tam, ne priuemur ea. Nam quisquis id quod est omnium,&quod ad fruendum omnibus a Deo propositum est, sibi ἱῖ,

proprium csse uult, a communi propellitur ad sua, hoc est, - ηεaueritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur: quandoquidem, ut modo sanctus ille Pater aiebat, ueritas non est huius, aut illius , sed omnium . Nam omnes ad eius communionem Deus publice uocat.

Quisquis igitur quod publicum est, facit priuatum: quis quis quod omnium est per charitatem, id sibi laquam proprium uendicat, &suum esse uult per contentionem, eum priuari ueritate, de suo loqui, mendacium loqui,dicit. Veritas enim orthodoxae fidei alibi non est,quam apud omnes, hoc est, in Ecclesia catholica. Quamobrem quisquis in explicandis scripturis singulares intellectus exquirit, insolitos& hactenus inauditos sensius excogitat, nouas & solitarias

opiniones adfert, etiam si sexcenta proserat scripturarum t stimonia: quandoquidem ea non omnium, hoc est, non eo

qui receptus est ab Ecclesia, sensu profert, sed suu illis proprium sensum astruit, de suo loquitur, atque ideo menda-

163쪽

t; o DE VERO DEI CULTU

cium loquitur. Veritas enim non est apud aliquem seorsum collistentem, uel quod collectiam est spargentem potius sed apud omnes, hoc est, in Ecclesia catholica, quam conciliuoecumenicum repraesentat. Huic sanae scripturarum intellia gentiae lux a Deo promissa est: nullum ut certius arguinem

tum esse queat, aliquem de suo, hoc est,mendacium loqui, quam si ab huius unanimi sensu & consensu recesserit, qualibet is multa diuinae legis oracula recitet, expressum Dei uerbum proferre non potest: nam de intelligentia ha resis est, non de scriptura . Sensus, non sermo, fit crimen. Et hoc est quod etiam in symbolo profitemur nos credere sandium Ecclesiam catholicam, extra quam scripturae possunt esse Dei uerbum,hoc est,uera uerbi Dei intelligentia,& catholiaca ueritas esse non potest. Ab Ecclesia scripturas habemus ab Ecclesia, non ab uno aliquo seorsum colligente scripturarum sensum petere debemus: quod cum sectum fuerit, errare numquam poterimus. illi enim est missus,& promis. sus Spiritus sanctus, qui doceat eam,qui gubernet eam, qui maneat cum ea in aetemum. Hinc Ecclesa catholica est te ra unius labi j, & eorundem sermonum : quia aedificata est ut Hierusalem, cuius participatio in idipsum : in qua multitudinis credentium cor unum, & anima una: in qua idipsum dicunt, id ipsum sentiunt,idem sapiu unanimes uno ore glorificant omnes Deum,& patrem domini nostri Iesu Christi. Contra uero, qui de suo loquuntur, in uasta quadam Babylone uersantur, in qua tanta est confusio linguarum,ut unus alterum non intelligat, unus alterum plusquam haereticum pronunciet: in qua tot sunt fides, quot uoluntates r tot Papae , quot haereseon doctores : in qua quisquis degit, cum extra Apostolicum collegium sit, cum Thoma ueram fidem non habet : in qua quotquot reperiuntur, omnes non secus ac filius ille prodigus, a paterna domo,& a fraterna uni ne & charitate diuisi, ac temere in regionem longinquam prosecti, uiuendo luxuriose, omnem substantiam suam indigne consumunt, & sensim in summa omnium caelestium

bonorum

164쪽

LIBER II. 33 bonorum egestate miserrimi uilescunt atque deficiunt. De cuius medio nos fugere diuina scriptura monet. Et hoc est . ῖ profecto ut idem sanctissim iis Pater asserit) illud, quod omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera, id est, omnes 'H. 7s. qui intelligunt communem esse omnibus ueritatem ,& non 8 V ι'' 'illam laciunt quasi suam, se perbiendo de illa, ipsi offerent

munera: quia humilitatem habent. Qui autem quasi suurn

faciunt, quod omnibus commune est, tamquam in medio positum, ad partem deducere conantur, non offerent hi munera: quia non habent ueritatem, in mendacio,atque in disesidio degunt. Nam Dei filius,qui est author ueritatis, & ip- faueritas, non est, nec inuenitur in angulis: quia palam locutus cst mundo, & in occulto locutus est nihil, sed in templo , in conspectu omnium , in Asylo & in arce ueritatis, in domo Patris, in medio doctorum, audiens illos, & interrogans. In medio,ut in circuitu eius sint omnes qui diligunt ueritatem, ut si communis omnibus, ut omnes qui ueniunt, percipiant, illuminentur. Doctorum, quia non OmneS promiscue sine delectu in Ecclesia magisterium excrcere debent , sed tantum illi, quibus conceditur, & qui uocantur a Deo, uel a legatis Dei tamquam Aaron. Audiens illos, &interrogans : ut catholici Doctores, etiam praestantissimi, nodedignentur in dubiis fidei quaestionibus audire, & interrogare Seniores in templo, hoc est, diuina oracula,& patrias leges non suo , sed patrum suorum sensu atque consensu interpretari: & eadem ipsa deinceps eodem modo, eodem e

clesiastico ritu, eodem patrio more illibata & inuiolata rite& competenter asserere, & quasi per manus tradere post ris . Quandoquidem a publico & communi Ecclesiae spiria tu recedere ,& ad priuata & adulterina dogmata declinare, quid aliud est, quam a ueritate ad mendacium, a Christo

ad Sathanam desciscere , & falso noui cuiusdam Euangelij titulo perfide & impie gloriari Θ Nouos euangelistas no ad mittit Ecclesia: quia non est aliud Euangelisi praeter id,quod

165쪽

accepimus: & euangelizare praeter id , quod euangellam GH. t. tum est, anathema est, ait Apostolus. Quinctiam idc Ap stolus tanti secit communem Ecclesae spiritum, ut non con tentus spiritu, quo Deus ipsum signauerat, aperte uas ei ctionis eum appellans, nec contentus iis, quae stiper aethera raptus in caelesti gymnasio didicerat, nec satis esse arbitras . quod tantorum arcanorum in tertio caelo factus fuisset partia ceps, utpote quae cum humanum captum superabant, erant mortalibus obticenda: his, inquam, non contentuS,ne pr prio arbitratu & priuato suo sensu euangeliZare uideretur, G. ex reuelatione, hoc est, iubente Deo, ascendit cum collegis suis, Barnaba nimirum & Tito, Hierosolymam,ut propria reuelatione interim seposita, conferret cum Ecclesiae primoribus,& seorsum cum iis, qui uidebantur esse columnae, Iacobo uidelicet, Petro,atque Iohanne Euangelium,&doctrinam quam praedicabat, ne forte, ut idem ipse Apostolus ait, in uacuum curreret,aut cucurrisset. His uerbis ostendens Apostolus ut ad Diuum Augustinum scribit Diuus Hieronymus se non habuisse securitatem Euangelij praedicandi, nisi Petri,& eorum qui cum Petro erant, fuisset sententia roboratum. Quapropter ut etiam est apud Tertul-hanum Paulus Hierosolymam ascendit ad cognoscedos ecnem. consissendos Apostolos, ne sorte in uacuum cucurrisset: id est, ne, non secundum illos credidisset, & euangelizasset. Hoc, iue suisse praecipuum Origenis erratum affirmat Theo-dh ahi Id. philus ille Alexandrinus Patriarcha, nempe, quod non con , ' P RU fecit Paulus, fidem suam cum Ecclesiae praesectis: sed in asserendis fidei dogmatibus superbiae spiritu agitatus , contempsit publicum & communc Ecclesiae magisterkun. Exquo in multis non habuit, ut in omnibus habuit Paulus, ab Ecclesa dexteras societatis : quas neque nunc habenis neque unquam habituri sunt, quotquot publicum & communem Ecclesiae spiritum non agnoscentes, suo priuato,&idcirco mendaci & adulterino spiritu ducti, profanas nouia

166쪽

LIBEROII. I 33tates asserere non uerentur, ac spurios quosdam & porte tuosos in Ecclesia partus suo polluto & blasphemo ore ad

tot animarum perniciem euomere non erubescunt.

ST A N D V M est uniuersitati, standum est antiquitati, P η tu .

standum est perpetuitati, stadum est catholicae consensioni, Rex constantissime, si in Catholica & Apostolica fide

esse uolumus:ac nullius cuiusuis praestantissimi uiri authoritas, tantum apud nos ualere debet, ut ob eam a catholica &uera Ecclesia desciscamus. Tutius est pluribus, quam uni crederer immo neque pluribus credendu est, si ab antiqua& perpetua Patrum institutione desecerint: siquidem hoc est uere catholicum esse, id uidelicet tenere,quod ab omniabus, quod antiquitus, quod semper creditum est. Quod siquis id tenuerit, quod ab omnibus, sed non antiquitus: uel quod ab omnibus, & antiquitus, sed non semper creditum

est, non est catholicus . Hinc prosectis toties intermortuae,& iterum toties ab inseris reuocatae haereses ad fidem catholicam non pertinent: quia neque apud Omnes, neque antiquitus,neq. semper in Ecclesia sortierunt.Quapropter dum noui magistri, atque dum noua opinionum portenta in E

clesiam insurgunt insurgent aute saepe: semper enim sponsa Christi,dum militat, huiusmodi malis genijs & Dedissimis monstris infestabitur si tuti in uera fide,tamquam in summa& inuictissima arce esse cupimus, singularitati uniuersitas, iuniuersitati antiquitas, antiquitati perpetuitas opponenda est : ita ut si quid nobis ab aliquo etiam catholico & praestatissimo doctore proponatur, quod uniuersitati repugnet, reijciendum est: quia catholica Ecclesia talem consuetudinem non habet, & Patres nostri non ita senserunt. Quod si idem illud antiquitus obseruatum fuit, sed ut parum approbatum a Patribus in desuetudinc abi jt,id quoque nullo mo

167쪽

DE VERO DEI CULTU

Eo nisi decreta suerint eiusmodi, ut necessarijs & maximis causis primo consensui standu sio tenendum est. Non enim habet perpetuu totius Ecclesiae cosensum, & fuit quando ii reiectum, aut praecisum ab inuiolata Patrum traditione, ut de clericorum coniugio , & laicorum communione sub utraque specie manifestissimum est: quorum utrumque suit aliquando in Ecclesia permissum , cum modo sit umimque grauis limis causis,& magna ratione ab Ecclesia abrogatu,

Mis Episcopi. . atque praecisum. Quaquam ab Apostolorum temporibus

risc. . . e.. huc ui lue semper nefas est habitum, ut sacerdotes uxores famis,.sus ducerent. Vertim, ut quod dicimus,clariori modo illustre, tur, cur Arrius non est catholicus, nisi quod dogma, quod unus asserebat, Ecclesiae catholicae aduersabatur At dices :Postea,quam plurimos habuit consectatores. Fateor equudem: sed quia illud quod eius fautores cum eo tuebantur,

non erat ex Patribus, propterea neque ipsi, neque eorum

Dux suit catholicus. Quid, si dogma illud fuisset ex Patribus Dicendum est, quod eodem modo explodendii erat rquia non erat ex Patribus nostris. Nam & Haeretici quoque sitos patres, ct suas quamuis non perpetuas traditiones habent . Si igitur fuisset ex Patribus nostris Arrianum dogma esset catholicum ξ minime gentium. Sed pari ratione ex crandum , nisi haberet catholicam & perpetuam Ecclesiae consentionem. Vnius enim doctoris etiam catholici sententia non est certum & infallibile indubiae ueritatis demonstrandae principium, sed canonica scriptura pie intellecta, &t.Tivi. a. communis Ecclesiae sententia. Est enim Ecclesia ut praedicat Apostolus & columna, & robur, & firmamentum v ritatis: quod de singularibus Ecclesiae membris seorsum a ceptis uere dici non potest. Omnis enim homo mendax. Cyprianus enim, Origenes, Tertullianus, Gregorius, Ambrosus, Hieronymus, Augustinus, di quotquot filerunt ex catholicis Patribus nostris, singuli quidem sigillatim e

rare potuerunt. Ecclesia autem uniuersa, neque unquam

errauit,

168쪽

LIBER II. errauit, neque errare in iis maxime quae ad salutem spectant) aliquo modo potest. Nam Deo assistente subem tur, proque illa orauit Christus, ut fides illius non )eficereti Hine Ecclesia in difficilibus quaestionibus consis enda est. Lue x Hinc unitati Ecclesiae non communicat qui non est in Ecclesia . Hinc scripturam sequitur quisquis Ecclesiae sententiam 'amplectitur. Hinc non fatis est de Deo,& de Dei filio recta

sentire , nisi etiam ab Ecclesia non dissentiamus. Hinc dentique catholicorum Patrum sentcntiae tunc apud nos est pra cipua authoritas, quando & siccum, & cum alijs consentientes ipsam nobis explicant communem orthodoxae Ecclesiae sententiam. V ID igitur agere debemus, clim quispiam ex Paia raptis

tribus nostris siue unus, siue plures illi fuerint ali-

culo allerere comperimus , clii Od catholicae fidei non si coia rateseru L .essentaneum dogma illud contemnedum est e Vtique: qua ' ' Idoquidem errores sunt extra Apostolica in & ecclesiasticam Vitas , ab haeret traditionem, & tamquam excrementa corporis Ecclesiae ad 'fidem catholicam non pertinent. At quid de Patribu, illis, ' 'U' ' 'num& ipsi quoque repudiandi sunt Nequaquam 1 sed in caeteris omnibus amplectendi sunt, & audiendi. Etenim

quamuis errauerunt, errare tamen noluerunt. Praeterea neque in omnibus, neque semper errauerunt. Nam aut admoniti resipuerunt, aut suas sententias censurae ecclesiasticae summiserunt. Tene igitur quod catholicum est. Quod autem est singulare, & propriis, respue : ut non ab uno membro, quod per se aridum est, & suapte natura subsistere non potest, sed ab uniuerso corpore uiuificeris. Integrum enim iudicium est, quod plurimorum sententia confirmatur quia plus uident oculi, quam oculus: & plures plus sapi ut, quam unus. Praesertim cum catholicos Patres nihil aliud docere

CAPUT XXVIII.

tenendum

169쪽

tenendum est, quam quod ips in catholica Ecclesia didicerunt . Exquo illorum consensus in re dubia ut certar & indubitatae ueritatis argumentum obseruare debemus. Vbicunque enim congregantur Aquilae , ibi corpus est, ibi Christus,&ueritas, idem sensus & consensus catholicae Eces sitae. Quod si corpus etiam uniuersum infirmetur , ita ut singula quoque membra langueant, & nulla si in eo sanitas, quia agendum non aliud quidem , nisi hoc unum:' Nempe, ut ad sacrarium ueritatis, id est, ad Ecclesiam Dei confugientes, sacras tabulas, in quibus caelestis medicinae,& diuini pharmaci remedia scripta sunt , perscrutemur. Quod si diuersi diuersis, aut contrarijs modis tabulas illas interpretentur, & ob id perturbatio aliqua, aut confusio suboriatur, considendi sunt primarij, atque praecipui illarum magistri, & interpretes : nec priuatim tantum , sed etiam publice quod illi senserint, audiendum . Quod si &ij quoque inter se minime conuenire comperti fuerint, tunc discussis illorum uotis, ponderatisque potius, quam num ratis eorum sententijs, saniorem& tutiorem partem sequi debemus: aut quod longe praestantius & tutius est ad unum aliquem, inter caeteros omnes grauitate & dignitate praestantem, recurrendum est, qui sua authoritate cuncta disponens, salutaria remedia proserat: si tamen idem ea authoritate & potestate si praeditus, ut unus omnibus iure praesit. Quod si hoc quoq. a catholica fide alienum esse dixeris, quae non unius duntaxat iudicium, sed eandem uniauersorum sententiam & consensionem postulat: Respondemus, Non minus catholicum esse, catholicae Ecclesiae caput agnoscere, & illum, qui in tota Ecclesia plenitudinem potestatis habet, audire, quam catholicae Ecclesiae obtemperare : quia uisibile corpus sine uisibili capite esse non po-wst. Praeterea quamuis sit unus, uniuersam tamen Ecclesiam repraesentat, & continet. Nam cum diuini Numinis uia cariam in terris nersonam gerat, ea partes in catholica E

clesia

170쪽

LIBER II. Iuclesia tuetur, quas caput in toto corpore obtinet. Quid ρ si& hic quoque infirmi corporis, & languentis Reipublicae

curam nequiter abiecerit si tamen fides Petri, pro qua rogauit Christus in eius successore infirmari, aut deficere potest num ideo erit de salute desperandum, aut a prisca fide catholica discedendumξNon utique sed rogandus est Deus, cuius solius cst salus, quique solus mortificat & uiuificat, ut ipse qui potens est, consolidet membra Ecclesiae, atque

propitietur iniquitatibus nostris, & sanet omnes infirmit tes nostras. Interim tamen praeiudicatis Patrum sententijs,& paternis traditionibus inhaerendum est, & idem illud sentiendum, quod Patres nostri uniuerse, antiquitus,&perseueranter senserunt, in ea fide permanentes, in qua nati sumus r stabiles & constantissimi in ea doctrina, quam siue per sermonem, siue per scripturam a Patribus nostris rite didiacimus: quandoquidem non minoris authoritatis apud nos esse debet Apostolica & catholica traditio Traditionem intelligo catholicam, uiuam, &fanam de fide doctrinam,& ueram sacrorum librorum intelligentiam quam eadem inofdridipis tabulis signata lex Dei, quam scriptum ipsum Dei ver δ vid prebum, quam diuini canonis decreta, quam sacrae denique Euangeliorum scriptiones. Hocii. hanc praesiertim ob causam, quia scriptura, id est, diuinorum librorum simplex litera, deprauari & adulterari, necnon in diuersam & opposita partem pro hominum sensu & arbitratu trahi potest:ipsa autem uiua traditio, & ipsa uera uerbi Dei interpretatio, cua catholicis Patribus diuino spiritu assistente, legitimis p

steris per manus, quasi quaedam cabala tradatur, ut incorrupta & semper eadem sit necesse est.Immo unus Ecclesiae cO- Mi,

sensus, qui numquam caruit spiritu Dei,pluris apud nos esse debet, quam omnes elingues & muti codices, & quotquot Maca

fuerunt, sunt, & erunt unquam scripta uolumina, Quae ho Hs risminum ingemjs temper contentionis materiam praebuerunt. ρο ndvij.

Quin catholica consuetudo, tot praeiudicatis Patrum senten

SEARCH

MENU NAVIGATION