Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Ut 3s DE VERO DEI CULTU LIB. II. 6js corroborata, maiore apud nos uim habere debet, quam idem ipse sensus oculorum, & uniuersae non modo Philos phorum, sed etiam Mathematicorum, quae sunt in primo gradu certitudinis, Geometricae rationes. Fides enim praestat scientiae, & diuinum lumen humanae rationi. Quisquis igitur authoritati ecclesiasticae detrahit, siue ecclesasticum Iensium,aut consensum renuit,& omnem sacram scripturam, . ct uniuersam quoque Christianam religionem euertit. Quemadmodum enim sine anima corispus , ita sine ecclesiastica authoritate& consensione, aut nihil est , aut diu consistere nonpo . test Christiana religio. ,

172쪽

MAIOR ANIGRAUI

CANONICI ORDINIS D E 1 C U

Gallorum Regem Christianissimum,

O N me latet, Rex optime, quid hac de re ω -- lentiant & scriptitent nostri Haeretici, riui Fraἀi taura , clim sint filij desertores, nec alio quam seripturarum praesidio nitantur, & cum sint Ec ti-i iac iam .clesiae aduersiarij, multo maiorem authoritatem & fidem scripturae tribuendam csse

aslerunt, quam Ecclesiae. Caeterum coeci non uident, quod Ecclesia sit uetustior scriptura,omniumque sacrorum librorum non modo magistra & custos, sed etiam interpres &obsignatrix . Nec stupidi miinaduertunt, quod perscriptu-S a ram

173쪽

MO DE VERO DEI CULT V

ram sacram insidiatur nobis Diabolus, & quod quemadmo- a Maam s. dum in ueteri lege non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit: ita in lege euangelica, non propter scripturas homines, sed propter homines scripturas edidit. Nec fatui intelligunt, quod utraque authoritas, scripturarum uidelicet, & Ecclesiae, aliunde non sit, nis a Spiritu sancto, & quod ambae sint diuinae authoritatis. Ambae

enim ab eodem authore Deo prodierunt, &ambae eodem

Deo moderatore reguntur. Quamquam neque nos negamus, seripturam in primario loco esse,&supremam ut superius dicebamus habere authoritatem: si tamen scriptura catholicE, & orthodoxe intelligatur. Quod si scriptura

fuerit deprauata, aut peruerse eXponatur, inplicetur l. .ut inanetulis praue affecti,& male constituti homines interpretari & explicare consueuerunt longe maiorem authoritate di fidem Ecclesiae tribuendam esse tenemus, quam scripturae. Ecclesia enim est uiuum cor, & uiuum pectus Christi: scriptura autem sine recta intelligentia, quid aliud fit,quam errorum pelagus Z quam dissentionum abyssusὸ quam membrana emortua, & papyracea charta signis & figuris quibusdam pieta, atque ad omnem impiorum & seditiosorum h I r. minum exposita libidinem ξ Pharisiri scripturarum testimonio Christum non esse prophetam, &esse morte dignum μ' - contendebant. Diabolus testimonio scripturarum Christo suadere conabatur, ut se se deorsum a summa templi

pinna praecipitaret. Arriani & ueteres omnes Haeresiarchae ad scripturas cathoIicos Patres prouocauerunt. Graeci ex scripturis errores suos aduersus Romanam Ecclesiam deduxerunt. Sophistae e scripturis argumenta sumunt , cum aduersus catholicam ueritatem disputat. Theologi cum explicant dissiciles Christianae fidei quaestiones, sophistarum

personam induentes, aduersus ueritatem, scripturarum t

y' . stimonia citant. Caipha sedens in Cathedra illa pestilentiae, ct stans in Concilio illo impiorum, authoritate scripturarula Christum capitis sententiam tulit. Hoc autem cur ξ nisi quia

174쪽

qsia scripturas quis in sola litera persistat, est uelut quaedaplumbea regula, quae ingeni j uersutia facile uertitur, & a comodatur quocunque uoluerint seditios homines :& in utraque partem cuiusuis impiae sententiae facile trahi & applicari potest. Hinc semper ortodoxis Patribus uisum est , noncsse concedendam Haereticis prouocationem ad scripturas. Nam scripturae ab Haereticorum ui & iniuria se prorsus uindicare non posIunt. Induunt enim se Haeretici ut magnus il- vginvium te Purpuratus dixit uerbo Dei, & uestimentis scripturae: ut

meretrix regali cultu, ut suam uerecundiam tegat, & in conspectu hominum non turpis prodire possit: Sed no plus tu pitudinem suam solijs scripturarum tegere Haeretici potantiquam potuerit suum dedecus Adam uelare soliis fici. Ha, 3.

retici enim imitantur Moriones, qui nudum corpus reti circundato satis tegi putant: sed usquequaque turpitudinem suam ostentant, tanta est debilitas, inconstantia & repugnantia argumentorum suorum. Quicunque igitur sine ecci fastica traditione sacram scripturam interpretari praesumit, in media caligine, densissimisque tenebris, Andabatarum more, qui in hostes clausis oculis irruebant, uersari neceΩse est, ac prorsus orthodoxae fidei lumine caret. Siquidem in explicatione diuinarum scripturarum, suo potius quam Ecclesiae catholicae sensui nimio plus indulgere ac tribuere, fuit, est, & erit semper omnis haereticae prauitatis initium: quandoquidem ex unitate eiusdem fidei pendet unitas E cclesiae: quia unus Deus,& una fides. Quod si unicuique fas esset ex suo sensu scriptura interpretari, fides non esset una: immo tot essent fides quot homines, & Christianus orbis semper in nouarum Religionum,& in nouae fidei conuem sone uersaretur. Standum est igitur decretis Patrum, & illius in primis, qui sedet in Cathedra :& qui capitis locum ii iobtinet in tota Ecclesia. Quicquid enim in Apostolico Throno pro fide constituitur, id sine ulla controuersia ad diuinii numen reserendum est. Quare uera uerbi Dei intelligentia non ex propria praesumptione, sed ex antiquioribus sacer' dotibuS,

175쪽

dotibus, amne ex ecclesiastica successione & regula petenda est: neque omnis sacrarum scripturarum nouus & astriaptitilis sensiis laudandus est: neque cuilibet sacrarum lit rarum interpretationi nos subscribere debemus,sed illi dun taxat, quae a uiuo Christi pectore , id est, a legitimis inter pretibus, atque a catholica & Apostolica Ecclesia secta fusrit . Ad catholicae namque ut supra dicebamus & Apostolicae Ecclesiae communem sensum, uelut ad secram anchor1, uelut ad instexibilem columnam, roburque & firmamentumueritatis, uelut ad indubitatam orthodoxae ueritatis regulam , & magistram rectae intelligetiar scripturarum omnium, quam ad ipsas scripturas potius confugiendum est. Nam &Q Iudaei quoque scripturas ut sacrosanctas accipiunt & uen rantur: sed quia sine fide, & sine pia Patriarcharum & Patrum traditione illas interpretati sunt, simul & ab earum recta intelligentia, & λ diuinis promissionibus exciderunt. Quid enim refert scripturas ut uere uitales,& uere salutares habere, si postea eaedem non recte intelligantur ξ Liturae profecto sunt, non literae, omnes illorum hominum scriptiones, qui diuini uerbi mentem uel non recte intelligedo, uel non rite interpretando deprauant.

auia si θ,ώ,. VIP P E quod miserrimum te perniciosissimum in G, Mari Ri, L J commodum catholicae & uerae Ecclesiae nullo pacto

j. accidere potest. Etenim anima corporis Ecclesiae, cuius c qui νεgii E ED put est Christus, spiritus ueritatis est. Neque enim Haereti-

: .. . , . cis, sed Apostolis, & Apostolicis Patribus praeclara illa pro

ia ' missio secta est: Ego rogabo patrem, & alium paractetum G dabit uobis,ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum ueritatis, quem uos cognoscetis, quia apud uos manebiti ille uos docebit omnia, & suggeret uobis omnia, quaecunque dixero vobis. Hinc nimirlim Apostoli etiam 1 Christi decre AEI. 1. 9 . o. to non nihil dςclinasseuili sunt, in uno nopaine ess bapti-

176쪽

LIBER III.

3zantes, cum eis a Christo expresse iniunctum esset, ut in nomine totius Trinitatis baptizarent. Et posteri quoque dominicum praeceptum explicantes, paruulis itidem baptisma commune secerunt: cum a Christo Apostolis praeceptum esset,ut baptirandi prius in fide erudirentur. Cur ergo Apostoli baptizauerunt tunc in uno nomine Iesia ξ Curue posteri baptizauerunt paruulos & infantes, qui in fide erudiri non ualebant nisi quia codem Christi spiritu, ouo moniti sunt

Apostoli, ut euntes docerent omnes gentes baptiZantes eos

in nomine Patris & Fiiij & Spiritus sancti, eode ipso Christi spiritu ijdem Apostoli aflati fuerunt, ut baptirarent tunc in nomine Iesu: Et eodem pariter Christi spiritu edocti sunt posteri, ut in fide Ecclesiae uel parentum baptirarentur imsantes . Non enim legislatoris uerba tantum, sed mentem etiam atque intimam ac tacitam iussionem, seu,ut nonnulli grauissimi patres aiunt, reuelationem, aut dispensationem spectarunt: neque enim paruulorum silus negligenda era , eos a baptismi gratia excludendo, clim alibi aperte dixerit Christus: Sinite paruulos uenire ad me.Quocirca no semper qui praeceptum non serua praecepti tram gressor est: sed qui ea ratione illud transgreditur, ut legislatoris uoluntas finem suum prorsus non assequatur. Sacerdotibus tantum administrandi sacramenta facultatem fecit Christus i quod postea Ecclesiae uisum est in baptismo recte intermitti aliquando posse, cum forte necessitas urgeret, & sacerdotis copia non daretur. Qua in re, licet 1 Christi uerbis nonnihil deseci se visa sit Ecclesia , nihil tamen contra Christi volunt,tem secit . Quid enim in primis Christus exoptat, nisi ut omnes homines & adulti & paruuli salvi fiant ξ praesertim cum idem ipsum in veteri quoque lege in qua adhuc non erat sancti Spiritus plenitudo factitatum sit. Moyses namque occidit Aegyptium: Iudith iugulat Holofernem : M tathias Iudaeum idolis sacrificantem obtruncat: Iahel transfixit Sisaram t Phinees ambos illos persedit: & Samson

seipsum, di Philistinorum quamplurimos memorabili illa

ruina

De baptismo iis

177쪽

Deat. 1 P.

ruina oppressit. Et tamen omnes a scriptura laudantur, quamuis contra diuini praecepti verba fecerint. Scriptum enim erat: Non occides . Quamquam igitur Dei nnandatum non obseruasse visi sunt, haud quaquana tamen fuerunt diuini mandati transgres res: quia non verba, sed Dei v Iuntatem obseruauerunt, qua salua peccatum vim & ratio nem peccati non habet. Immo malefacta in recte facta, &in merita commutantun, id est,quae alias male facta fuissent, nisi authore Deo fierent, ipso iubente, dum recte fiunt, inter merita potius reserri oportet. Vt de Hosea propheta lesitur, qui pie duxit uxorem fornicariam, & sancte genuit h-lios fornicationis. Et ueteres Patres cum multarum uxorum essent mariti, Dei tamen uoluntatem non abiecerunt.

Tametsi scriptum esset: Non fornicaberis. Et, Erunt duo in carne una. Et quot praestantissimi principes inducendis uxoribus per Vicarios Christi diuinis legibus sunt soluti Quamobrem diuinum imperium recusauisse illi non sunt dicendi, qui clim sint veri, & legitimi Dei ministri, illius beneplacitum in primis attendentes, cius diuina verba atque praecepta aliqua magna ex causa ouandoque omittere visi sunt: nam aut suo iure optimo usi sunt, aut idem Deus, qui in lapide praecepit exterius, in corde illis mandauit interius, ut eius dicto audientes egent. Lex enim spiritus praesertim in corde scribitur. Nam spiritus ubi vult, spirat. MVnctio seu Paracletus docebit vos omnia, inquit Christus cons ctatoribus suis. Eadem ratione Elias duos Ochoziae Regis quinquagenarios igne consumpsit: Et Elisaeus pueros sibi il- .ludentes sua praepotenti execratione ursis lacerandos obi cit. Quin etiam idem Elias post expressum Dei verbum, quo cautum crat, ne deinceps ullo unquam tempore cuipiam Israelitici populi liceret offerre Deo sacrificium, nisi intemplo, ubi erat arca foederis, & in loco quem elegerat, &sanctificauerat Dominus, ut esset nomen seu ibi cunctis di bus, seposito interim tanto Dei mandato,spectante uniuerso populo, erexit lapideum altare Domino, & obtulit hol caustuin

178쪽

LIBER III. caustum in monte Carmeli, ceciditque ignis Domini de caelo, & exauditae sunt preces eius. Et ante Eliam Samuel, ex L stente templo in Silo, stanteque Dei mandato, ne extra Lxum & staturum locum sacrificaretur, erexit lapidem in Masphat, aedificauit altare in Ramatha, & imii xolauit Domuno uictimas in Galgala. Theclam a Paulo nuptiis absolutam apud Epiphanium legimus, clim siponsum haberet prim,rium urbis Hrmosissimum: & tamen diuino oraculo sanc

tum erat, ut homo non solueret, quos Deus coniunxerat.

Antiquo more Apostolorumque instituto communi t tius etiam populi a principio statim nascetis Ecclesiae exigebatur: aetate tamen Chrysostomi praeceptum relaxatum esse constat, & communionem astantium uoluntati perinHam, ad quam eos Diaconus inuitabat, non cogebat rei tamen extat Sotheris & Anacteti decretum praecipiens peracta co-secratione, ut omnes communicent: qui noluerint, echlesiasticis careant limitibus t sic enim Apostoli statuerunt. Ap stolica autem edicta Christi esse censentur, qui per Apost los Ecclesiae locutus est,& Apostolis per Spiritum sanctum. Dabatur aliquando in ueteri Ecclesia Eucharistia sub utra bspecie laicis, quod postea immutandum Ecclesiae uisum est, ne errorem Nestorij fouere uideretur, qui sub specie panis , solam carnem Christi,sub specie uini solum sanguinem esse credebat. Dabatur quoque olim si Augustino & Cypriano credimus etiam infantibus Eucharistia, quae iam nodatur nisi adultis. Quodam tempore data est etiam mortuis Eucharistia : & mortui ctiam apud nonnullos in Aphrica baptizabantur, quod iam nullo pacto conceditur, atq. fuit olim publico Concilij Carthaginensis tertii edicto sublatu. Extant itidem Anacleti& Sotheris decreta, ut nullus Pres. byterorum Missarum solemnia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus, sibi , resipondentibus . Item, Ut facerdos sine socio sacerdote non sacrificet,sed sacrificans habeat secum adiutorem lacerdotem, ut si aliquo casu ille, qui o ficta impleturus accedit, turbatus liuerit, uel ad terram cli-Τ ius,

ad Eliseopos Ita

Basiliense , Sese

179쪽

i s DE VERO DEI CULTU

sus, a tergo semper habeat, qui eius uices insequatur intre- sidus, & officium incoeptum adimpleat. Quae omnia crocente sacerdotum numero irrita facta sunt. Plerumq. enim nunc sacerdotes sine adiutore sacerdote sacrificant. Et aliacuando etiam sacerdos, dum sacra facit, unico teste, e demque ministro contentus est. Quondam Concilij Antisodorensis decreto uetitum fuit, ne sacerdotibus in eadeara , eodem die nisi semel rem diuinam agere liceret:atque ne in eo altari, in quo Episcopus Missae sacrificium secerit, quiuis presbyter ex minoribus sacerdotibus eodem die si crificare auderet. Nunc autem publica Ecclesiae consuetudiane utrumque e medio sublatum e mino hoc tempore it rata & repetita eiusdem diei in eadem ara Missarum sacrimcia maiorem pietatem,& maiorem Dei cultum attestantur. Ne mortuum super mortuum mitteretur, ueterum Patrum

canones statuerunt: ut aperte eiusdem Antisodorensis CG

cliij decreta edicunt, quod modo indifferens est apud C tholicos. Vt in omnibus sacris quadragesimalis ieiunij disbus , pra terquam Sabbatho & Dominica, atque Annuntiationis die in quibus ieiunare non licebat fieret non nouit, sed sacrum praesanctificatorum sacrificium, id est, oblatio iam peracti & absoluti sacrificij, praecepit canone quinquagesimo secundo sexta Constantinopolitana oecumenica synodus. Arbitrabantur enim Patres illi nullo modo eo cie ieiunandum, quo nouam Deo oblationem offerimus. Idcirco quadragesimalis ieiuni j tempore, non fieri nouam c&secrationem statuerunt, nisi Sabbatho & Dominico, atque Annuntiationis die, in quibus, ut dixi, tunc ieiunare non licebat. Quo enim die sacrificium Deo offertur, eo non tuis gere , sed diem festum agere oportere asserebant: caeteris uero quadragesimae diebus, cum essent dies ieiuni j, id est, inediae, luctus, & moeroris ad purganda scelera, ad expia das culpas, & sananda animi uulnera, non noua oblatione, sed sacro praesanctificatorum sacrificio uti oportere praec Perunt. Quo ritu nunc Catholica Ecclesia non utitur: nisi

tantum

180쪽

tant lim in uno Parasceves die, in quo duntaxat praesancti R. cato sacrificio litare, & rem diuinam facere consueuit. Oli in quoque nocturnae uigiliae ad Martyrum sepulchra magna religione , magniniue populorum concursu celebrabantur, adeoque erant celebres Diui Hieronymi tempore,ut idem cinctissimus doctor peculiari quodam libello aduersus Vigia laniij calumnias edito, extitit acerrimus illius consuetudianis propugnator . Nunc autem uix Natalis Christi nocturnae ui iliae in usu sunt: caeteris omnibus non solum desuet dine, ted publico etiam Elibertini & Antisiodorensis Conciali j decreto de magna ratione sublatis. Sacri Codices quam doque in uernaculam linguam non sine magna Ecclesiae ultilitate translati sunt, ut a Diuo Hieronymo ad propagadam Dalmatis suis Christi fidem, factum est. Verum nunc cum orthodoxi Patres re ipsa didicerint, indoctos quosdam de plebeios homines fuisse Haereticorum fautores, & nonnullos etiain Hanesiarchas, illos, & merito, ut indiuinis literis

aut nihil, aut parum exercitatos, a sacrorum librorum uer- --γ-nacula lectione arcendos esse decreuerunt. Circumcisio εα.

quoque,& Sabbathum sub expressis Dei mandatis in lege ueteri numerabantur : utrumque tamen fuit in deserto a Machabaeis intermissiim, quinetiam utrumq. fuit post Christi mortem prorsus Apostolica authoritate abrogatu. Christus dixit discipulis suis in monte: Non ueni soluere legem, sed adimplere, & tamen Apostolorum Ecclesia in primo' F illo Concilio fidenter & libere pronunciauit super cessati

ne legalium. Nectareus contra statuta canonum ex praetore urbano catechuminus Sacerdotium suscepit, in secunda sy nodo generali: cui etiam praefuit. Tarasius itidem ex laicali coetu ad Patriarchatus culmen c6tra Apostolica decreta ex ' templo promotus est. Diuus quoque Ambrosus catechu-

minus assumtur ad Episcopatum . Cur igitur hi sanctissimi vij sacerdotes & uates Deo tantopere dilecti,& chari homines dita

diuino edicto tam parum tribuerunt ρ nisi quia decreta e dem authoritate, qua fiunt, eadem quoque tolluntur, aut T a inter-

SEARCH

MENU NAVIGATION