장음표시 사용
191쪽
res ita postulat, citra tumultum Ecclesiae permutare, numquam nefas est habitum. Fieri namque potest, ut quod ex- Τενι n. si pediebat uno tempore, non expediat alio. Quocirca non
et statim peccare censenda est Ecclesa, si quae fuerint eius ge-is -- LM neris a Domino prolata, vel ab Apostolis decreta, vel a c d ςωri Detu tholica Ecclesia aliquando constituta, probabilibus ex cau-' sis mutat. Neque enim omnia quae Dominus, Apostoli, &Patres constituerunt, hoc animo ab eis constituta esse credendum est, ut ea perpetuo sc ab omnibus obseruarentur et neque licitum esse vellent Ecclesae, prout tempus & ratio postulat, ea nonnumquam variare, aut obscuris & vetonis, Hista, i ribus splendorem ,& venustatem addere. Non debet, in- . . eo omnia quit summus ille Pontifex, reprehensibile iudicari, si s cundum varietatem temporum , statuta quandoque varientur humana, praesertim cum urgens necessitas,& euidens utilitas id exposuit: quoniam ipse Deus ex ijs, quae in v teri Testamento statuerat, nonnulla mutauit in nouo.
Haec ille . Ex quibus inserendum est,hunc in modum,id est, quo ad ritus non quo ad dogmata fidei, & religionis substana . tiam, priora concilia pleniora ut ait Augustinus posteri ribus emendari. Nain s particularia alicuius prouinciae autrum. . Regni concilia etiam in dogmatibus fidei per generalia corri, 'T . .. gantur ut Concilio Carthaginensi sub Cypriano accidisse legimus non est mirum. Quandoquidem particularia coni cilia Oecumenicorum conciliorum, & maxime Apostolicae seius alithoritati cedere consentaneum est. Exquo conci-e.Muti r hiuvi lia generalia in credendis se non destruxerunt, cum ad resor- in .Enchiridion. mandos hominum mores, & regendam Ecclesiam, prol corum, temporum, & personarum ratione sne aliqua fidei maiiasedii 4ρα iactura aliquando varie statuerunt.
DRAESERTIM cum non quicquid verum est, & ad
veritatem fidei quoquo modo pertinet, continuo ecci siastica
192쪽
fastica definitione certum sit. Nec dum enim omnia defonita sunt, sed bi catholicae fidei propugnator acerrimus Albertus Pighius egregie affirmat pleraque adhuc perinissa ν simu iniuris sunt inquisitioni discussoniq. fidelium, ut salubriter exerceantur ingenia,& excitentur studiat de quibus in utramq.adhuc parten libere disputatur ab orthodoxis, & virauis pars licite asseritur: tam et si altera pars vera sit, & fessa altera.
Quot praestantissimi Thologi secuti Platonem , Daemones
esse aereostpiritus, & Angelos aetherea animantia:denique virtutes omnes casestes Iicet non carne subsistentes corporeas esse asseruerunt Quicquid enim loco circum scribitur, corporeum esse necesse est. Etenim nihil incorporeum,& inuisibili natura credendum esse putauerunt, nisi solum Deum. Cuius quidem sententiae fuisse olim diuum Augustinum,& nuper Cardinalem Caietanum, illorum scripta testantur. Ex alia autem parte non pauci & quidem clarissimi atque grauissimi Patres Concilij Lateranensis maximi esti Ozi seb Innocentio III. celebrati verba sectantes , AngeIos ram.
Omnino corporis expertes posuerunt: ea praesertim auth oi ritate ducti, qua dicitur, quod Deus ab initio utramquC de in eomene.
nihilo condidit creaturam, corporalem, & spiritualem, Angelicam scilicet & mundanam: quibus verbis optimi illi Patres corporali spirituale opposuerunt, quae Iis adhuc est . 'sub iudicet nec dum enim eiusmodi controuersiam ecclesiastica censura terminauit. Hoc ipsiim de beatae Virginis Conceptione dicendum est. Recte enim cum subtili, & praecIarissimo doctore Scoto asseritur, eam fuisse prorsus omnis peccati originalis expertem : quod si oppositam sententiam cum doctore Angelico, & Theologorum Principe diuo Thoma tenuerimus, non errabimus. Et tamen utrumque Num sint contraria γ verum esse non potest : necesse est 'enim ut tandem horum alterum verum sit, & salsum est
rum . Quid etiam sit peccatum originis, adhuc hodie ex ecclesiastica definitione certum non est: ita fit ut quidam ip- sum dicant concupiscentiam carnis nobis congcnitam. Alijs videtur
193쪽
uidetur non ea esse, sed carentia originalis iustitiae. Alii utrumque in eius ratione complectuntur. Alijs uero nihil horum uidetur omnium: sed ipsum peccatum originis esse Adam, cuius reatus constringit omnes communis propagationis lege ab eo natos eius filios. His &haec quoque addi possunt, nempe,Vtrum sub una specie Angelorum sint plures Angeli, an potius quilibet suam speciem constituat. P riter, sint ne coinpositi ex materia & forma, an sormae tantum . Item,sint in loco per operationem, & per essentiam, an duntaxat per operationem . Praetere utrum in diuinis
U-- t possibili loquor, non de facto possibile sit frui essentia,
se' i'It si' non fruendo personis. Vtrum diuinae personae relationibus constituantur.Vtrum si Spiritus sanctus non procederet a Llio , distingueretur ab ipso. Vtrum praedestinatio, & reprobatio habeant causam. Utrum Paradisus sit in concavo orabis lunae, an alibi. Vtrum si Adam non peccasset, Verbum caro Actum fuisset. Vtrum resurrectio mortuorum ratione naturali probari possit. Vtrum omnes in fine saeculi adu niente Christo morituri sint, an potius ij qui uiui reperientur, in immortalitatem erunt repente mutandi,& id genus reliqua: quae ni fallor, si tamen fallor, & in his, & in cael Submittis iam ris omnibus catholicum & sanctissimum Apostolicae Sedis iudicium non recuso ex apertis Ecclesiae decretis adhuc certa esse non uidentur. Quamobrem fit, ut quicquid horum quis dixerit, & s erret, non peccet, errans: nec est Haercisticus, quamdiu ex ecclesiastica definitione quid eoru quodlibet proprie & uere sit, certum non est.
Non omnia L- VIN ut nos supra dicebamus,M ut idem eruditissi- mus Pighius his sere uerbis affirmat non omnia quae
nῖα, nunc certa sunt, ex definitione traditionis ecclesiasticae let V t p per certa extiterunt omnibus: nec simul omnia definita lae-ΛΣ runt ab initio, sed successive suis quaeque temporibus. Pr . pagatum
194쪽
pagatum erat Christi Euangelium longe late que per multas prouincias, acceperant Apostoli Spiritum sanctum, & tamen ijdem Apostoli plane ignorabant, num Christus ipsis.
quoque gentibus missus esset, usque dum callesti oraculo moneretur Petrus accedere ad Cornelium, & de hoc ipse caeteros Apostolos certiores reddidit. Primitiuat illi ex daeis Ecclesiae ab initio, & deinde annis multis certum non erat, legem Mosaycam iam tum euacuatam per Christum , atque ipsos ea non obligari una cum Euangelior immo acta testantur Apostolica, Apostolos studiose & data opera cauisse, ne illis innotesceret haec fidei ueritas, ut pote quam intelligebant multis obstaculo & scandalo fore, ne ad Christi fidem conuerterentur: at post ablato eo scandalo, etiam haec ipsa omnibus innotuit fidei ueritas . Multa deinde , &alia nostrae fidei ab initio certa omnibus non fuerunt, quae post ex definitione Ecclesiae certa facta sunt, antequam emitror de iisdem nemini uertebatur culpae, praesertim illi capi- μ' tali & inestissimae, quae dicitur haeresis. At postquam ecclesiastica definitione certa factassint: qui illi iam sibi non ignoratae aduersari, uel aliud afirmare, & docere praesium ret, is ille iam uere erat Haereticus, & error eius pestilentis. απρο simus & damnabilis habebatur . Agrippinus ille quondam Carthaginensis Episcopus, Haereticorum odio & execratio . ' -- . ne omnia apud illos sacramenta irrita esse primus docebat.
Rebaptizandos proinde baptietatos ab ijsdem, si qui eκ ei 'reuerterentur ad gremium Ecclesiae catholicae, & multis scripturarum authoritatibus adeo probabiliter suam hanc opinionem astruxerat, ct plerisque persuaserat, ut etiam sanctissimum illum & doctissimum Pontificem, & martyrem . 3Cyprianum, una cum uniuerso illo suo numerosissimo san e c. u.c- ain Aphricano Episcoporum Concilio, in erroris illius sui assensum pertraxerit. Scd quia hoc eatenus ecclesiastica definitione certum non fucrat, quod paulo post beati Cornelii &Stephani Romanorum Pontificum, atque Apostolicae S dis desinitio certum reddidit, quam secuta est uniuersa per
195쪽
orbem Christi Ecclcsia: factum est, ut Donatus post illam definitionem idem asserens, sit habitus Haereticus: illorum autem, nimirum Agrippini, & Cypriani, sancta & gloriosa
apud nos perduret memoria. Authores, & primi inuentores Bisi & erronei dogmatis snt Catholici: sectatores uero . . . . recte iudicentur Haeretici. Absoluantur magistri, condemnentur discipuli.Conscriptores librorum opinionis erroneae
filij Regni sint: assertores uero gehenna suscipiat. Ita quoij. beati Irenaei Lugdunensis Episcopi & martyris, Lactant ij Firmiani, diui Hilari j, Beati Ambrosij, & aliorum multorum sancta & gloriosa perdurat & celebratur memoria in Ecclesia. Si quis tamen quae in eorum scriptis omnia nunc uellet asserere, post certam de plerisque eorum ueritatem contrariam ex definitione traditionis ecclesiasticae, is merito damnaretur ut Haereticus. Animas Sanctorum ante diem Iudici j non uidere essentiam Dei , sed tantummodo esse sub altare Dei, id est, sub humanitate Christi seliciter conquiescere, tenuit Bernardus , Augustinus, Ambrosius,& complurese Uuis BALD- alij orthodoxi Patres: sed cum Ecclesia illorum temporibus nondum aliquid certi in hoc articulo statuisset creden' dum, hic error nihil ossicit eruditioni & pietati tam illustriuPatrum : si quidem ut ex diuo Augustino de Genesi ad lite-- ram capite nono didicimus Sentctia aliqua probabili tam- - - diu non est contra fidem, donec aut ueritate certissima, aut authoritate ecclesiastica refellatur.
Moi J- VARE de cuiusque sententia in fide erronea,quae in
m i Ts, bili euiuslibet doctoris legitur, ut recte iudicarim in possin, an deputari culpae capitali, & crimini haereticae prauitatis debeat distinguere tempora oportet, & prudenter di- L iudicare,in tig maxime quae in scripturis non constant, is ille ''θμ an definitionem de eadem Ecclesiae contrariam subsecutus
27 st, an uero praecesserit. Na si praecesserit, nulli id uitio, nulli
196쪽
culpae, nulli crimini eidem astribi poteriti nec ipse propte- -Dio, is 4rea damnari ut Haereticus, nec eius scripta censenda sunt zi. 'μ' haeretica : tametsi error perstringi, & notari possit, & lector admoneri, ne illi sit offendiculo: secus crit , si is ille subsiscutus sit definitionem eiusmodi sibi non incognitam r nisi ut Theologus definitionem illam discutiat, ad id faciendum rationabilibus & maximis causis adductus, atque ecclesiastico iudicio se submittens. Neque enim debet Theologus, utcumque praestatissimus,in quaestionibus Religionis,& m xime in dogmatibus fidei, ecclesiasticam & catholicam censuram, atq. iudicium abhorrere: tametsi per causam se sciare profiteatur, & assertionum suarum probabiliores, quam habet Ecclesia causas se habere putauerit: quandoquidem humanae rationes etsi demonstrare uideantur quandoque fallaces sunt. At spiritus qui regit Ecclesiam,numquam mendax esse potest , sed semper uera suggerit: quia a Deo est. Cum enim loquuntur homines, salii & fallere possunt, quia ex suo spiritu loqui possunt: cum aute loquitur Ecclesia,nec i falli,nec fallere potest, quia non ex suo, sed ex diuino spiritu
semper effatur: cuius quide rei in sacris literis pulcherrinasi habemus exemplum.Nathan enim prophetam sanctu uirum fuisse scimus,qui Dauidem Regem,& de culpa aperte reprehendit, & quae ei pro culpa eadem essent uentura,nunciauit: . quem tamen dum idem David, quia templum Deo uellet construere,requisisset, illico respondit: Omne quod est in x. Ut corde tuo vade, & sic, quia Dominus tecuin est. de quo illi e statim subditur: Factus est sermo Domini ad Nathan dicens: Vade,&loquere ad seruum meum David. Haec dicit dominus Deus: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum neque enim habitaui in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et paulo post: Cum completi fuerint dies tui, & dormieris cum P tribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, & firmabo Regnum eius : ipse aedificabit d mum nomini meo. Ecce Nathan propheta qui prius Regix a dixerat, v
197쪽
Farnm Mn.ullis Fasionibus et Pa
dixerat, uade& fac : ipse postmodii prophetiae si iritu edo, ctus, hoc fieri non posse denuntians,& Regis consilijs, & suis sermonibus contradixit: quia quod de suo spiritu dixerat, falsum suisse comprehendit. Quemadmodum igitur pro' phetae dum consuluntur, ex magno usu prophetandi, quaendam ex suo spiritu proserunt, & se illa ex prophetiae spiritu dicere suspicantur, quae tamen de suo spiritu sunt nam prophetiae spiritus nec semper, nec eodem modo Propheta: animum tangit ita etiam omnes quicumque de Deo loquutur, etiam si sanctissimi uiri sint,quandoque mentiri possunt, cum sua enuntiant,& cii a diuino spiritu destituuntur: quod sane a catholica Ecclesia omnino alienum est, utpote quae nec mentiri aliquo modo, nec unquam a diuino spiritu de
SI T igitur hic canon sundatissimae ut diui Augustini
uerbo utar ucritatis: Catholicam &uiuentem Ecclesiam plus ualere, quam mortuos codices : squidem codia cibus publicam authoritatem dedit Ecclesia, non codices Ecclesiari & scriptura propter Ecclesiam, non Ecclesia propter scripturam instituta est: ac sine authoritate Ecclesiae scriptura quomodo est authentica ξ Hinc Nicodemit & Barth lomaei, qui Christum uiderunt & audierunt, euangelia fumirunt reiecta: Marci autem , qui Christum non uidit, Euangelium inter canonicos & sacros libros numeratur. Id autem qua authoritate factum est, nisi ecclesiastica Etenim crediatum est sacris Euangeliorum codicibus non propter Euangelistarum inscripta nomina, sed propter Ecclesiam, quae a Christo traditae sibi potestatis annulo illos signauit,& sua diuina authoritate sacros atque catholicos esse declarauit. Quemadmodum igitur ab Ecclesia accepimus sacra Euangeliorum uolumina, & caeteros omnes diuinae scripturae in nonicos codices: ita etiam illorum interpretatio & intellia Sentia
198쪽
pentia ab eadem Ecclesia nobis necessario petenda est, ut sit solus Deus benedictus in secula, qui dedit talem authoritatem hominibus: quod prosecto Ecclesiasticum ius supra scripturas necessario Legatis Christi, S feteris proceri- Ρ.. ia , Ibus, ob scripturarum deprauatores, tributum cst. Nam licet uniuersa sacrarum scripturarum non solim placita , sed uerba etiam singulauerissima sint, nec ullurn inscriptu- popire Haretioris sacris sit mendacium t attamen a mendacijs , quae in 'stripturis explicandis falsi interpretes afferre consueuerunt, lacrae literae prorsus immunes esse non possunt. Vtinam omnes essent sacrorum librorii in fidi interpretes: quia nullae unquam fuissent in Ecclesia haereses, nec modo Petri nauic illa tot dissentionum fluctibus agitaretur . Praesertim clan , ut nos toties diximus, & ut recte in Commentarijs ad Gaia latas docet diuus Hieronymus uera euangelicae legis uis, sit non in mortuis litcrarum notis, sed in scnsumon in uerboi usuperficie, sed in medulla intelligentiae: non in sermonum solijs, sed in radice rationis: sin aliter sine causa Christus aperuit discipulis suis sensum,ut intelligerent scripturas Idcirco GH irrestagabilis doctor Augustinus, cum in dissiciliores scripturae locos incidebat, ad Ecclesiae catholicae inagisterium , & liciis geAUE ad diuinam illius authoritatem, tamquam ad sacratia ancho ' --rain confugiebat. Hinc ad Paulinum, de qtubusdam didici- .lioribus scripturae uerbis loquens, inquit: Eligo in his vcrbis hoc intelligere, quod omnis pene stequentat Ecclesia. Et libro quinto de baptisino contra Donatistas, atque in episto la ad Vincentium de baptizandis ijs, qui ab Haereticis ad E clesiam ueniebant, posthabito diui Cypriani, &Concili j
Carthaginensis decreto, Ecclesiae uniuersalis consensui, & magisterio se subij ciens, ait: Illa quae scribit Cyprianus cum collegis suis nullo modo praeserenda sunt aduertias totius Ecclasiae consensum. Et libro contra Manichaeos idem dodi rum princeps affirmat, in re dubia ad fidei certitudine muti tum ualere Ecclesiae authoritatem,quae ab ipsis fundatissimis
Apostolorum sedibus usque in hodierum diem succedentiu P a sibimet
199쪽
166 DE VERO DEI CVLΤVsbimet Episcoporum serie,& tot populorum consensione
firmatur. Quamquam non est hic profecto praetereundum, nec aliquo pacto impie dissimulandum, post editam a catholica Ecclesia ueram lacrorum librorum, & diuinae uoluntatis intelligentiam, scripturam esse summae authoritatis r ita ut omnes illi cedere debeant, nec amplius aliqua ex parte a quouis eam immutari, augeri, aut minui posse : quia verbum Domini manet in aeternum. Hinc post collatum cum Ecclesiae Primatibus Euangelium, iure Paulus restitit in se iaciem Petro, ne Euangelij gratia, & verbum Domini aliquomodo adulteraretur: utque ne minima quidem ex parte violaretur quod erat diuino spiritu, & publica, atque unanimi Apostolorum authoritate statutum. Hinc etiam neque unquam Ecclesia mutauit institutionem Christi, & Apostolorum traditionem in praecipuis fidei canonibus,& sacrame torum usu. Neque enim Ecclesia potest nouos fidei articulos condere, aut noua sacramenta instituere, aut prorsus negligere praecepta Domini, & sine ex prcsso Dei verbo, aut affatu illi contraria constituere. Etenim, ut ad Galatas scribens diuus Paulus testatur, Anathema est quicumque ille
fuerit, sit licet Dei Angelus, qui praeter id quod euangeliza
tum est, euangelizat. Cur autem anathema est , nisi quia docet praeter id quod accepit Θ transgressus est paternos limites t diuinae legi contraria enunciauit : non noue, sed noua : non aliter , sed aliud docuit. Aliter enim, & plusquam dictiun est, catholicus dicere potest : praeter, & vltra, hoc est, aliud asserere, non potest. Quod enim est ultra, & praeter,transcendit statuta Patrum, transgreditur praefixos fines,& extra diuinam & apostolicam est traditionem. Commentum humanum est, & merum mendacium, quod diuino iuri repusnat: quo in genere numerat Christus illas Pharsestorum traditiones, cum inquit: Frustra me colunt, d eentes doctrinas & mandata hominum. Huiusmodi,& con-s miles hominum vanas traditiones diuinae legi repugnantes, & idcirco fallaces, & adulterinas, cum sint in reprobationem
200쪽
Is tionem ut inquit diuus Basilius mandati Dei, nullo mo- , do sequi oportet : quod utique de traditionibus, qua sunt fiamm. Sem.m in Ecclesia catholica, intelligi nequaquam potest . sin secus, '' frustra Legatis,& ministris suis dixisset Christus : Qui vos iis .io. audit, me audit. Et, i Ecclesiam non audieri sit tibi tamquam ethnicus, & publicanus. Item,Sicut misit me Vivens Mis,h. s. Pater, ita ego mitto vos. Et, Ero vobiscum usque ad consu
mationem inculi. Quocirca nullo pacto dubitandum est π μ
ut beatissimus Leo constantissime asseuerat traditiones ab Ecclesia retentas, a traditione Apostolica, & de Spiritu sancti prodijsse,atque prodire doctrina.
C A P V T XII. NO N Artuito igitur caelestis illa Aquila Iohannes, di scipulus ille, quem diligebat IE S V S, qui supra pe-
-ctus Domini in caena recubuit, qui fluenta Euangelij de ipso sacro dominici pectoris fonte potauit, cui reuelata sunt secreta caelestia, cui Virginem matrem cocredidit Dei filius,& ab eodem vicissim virgo virgini commendatus est, de seruis delegatis Dei inter quos ipse in primis numerabatur scribens, haec suis sacris literarum monumentis diuina verba tradidit, inquiens : Qui nouit Deum, audit nos: Qui non est ex Deo, non audit nos. In hoc cognouimus spiritum veritatis, & spiritum erroris. Cur qui nouit Deum audit nos, & qui non est ex Deo,non audit nos nisi quia haec est diuinae munificentiae & prouidentiae singularis & mirabulis dispositio, ut dona sua non casu, aut praepostere, sed miro quodam modo , & summa quadam ratione dispenset :quod unicuique rei conducit, illud per apta & conuenientia media consulto, & ex ordine disponens, ne confusio aliqua, seu ordinis perturbatio sit in domo Domini . Exquo Gcundat terram aquis, caelo aquas, caelum motu & axe si stinet, sole cuncta illustrat,& complet, legibus respublicas, regna regibus , sacra sacerdotibus administrat. Alij in orbe