Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DE VERO DEI CULTU

in orbe praesident, & imperant, alij ad nutum parati sunt,&

imperium non recusant. Sic infirmiora potentioribus codunt, & in seriora superioribus gubernantur: si qui hunc ordinem inuertunt, nec Deum cognoscunt, nec Deum habet patrem r etenim id genus homines spiritu erroris ducuntur,

qui contrarius est spiritui ueritatis. Quocirca diuus Paulus ad Romanos scribes aieb1t: Omnis anima potestatibus su limioribus subdita sit,non enim est potestas nisi a Deo.Qu eautem sunt, a Deo ordinata sunt: itaque qui resistit pol stati, Dei ordinationi resistit : qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Non omnes in Christiana republica sunt sacerdotes, quamuis omnes, qui sub salutari & inuictissimo Christi uexillo militant, sint genus electum, Regale

sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut offerat per lacrificium contritionis semetipsos hostiam immaculata Deo. Gratiam enim omnibus diuinum numen pie colentibus, omnibus superno lumini non ponentibus obicem,omnibus diuinae iussioni obtemperantibus,uel per semetipsum, uel per ministros suos impartitur munificus & misericors Deus.: gratiae uero ministerium, & sacrorum mysteriorum administratio, certe non omnibus datur, sed paucis admodum M illis duntaxat, qui ex hominibus assumpti ut diuus Paulus ait pro hominibus constituuntur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerant dona &sacrificia pro peccatis, qui con dolere possint ijs, qui ignorant & errant. Quoniam & ipsi circundati sunt infirmitate. Cur Oga subito cecidit a Domiano percussus , nisi quia cadentem Dei arcam, suis manibus cum id suarum partium non esset sustinere ausus est Cur Abiron, Chore, & Datan repentino terrae hiatu hausti sunt,

descenderuntque in insernum uiuentes, & qui ex eis adlia serunt, igne consumpti sunt nisi quia sacerdotale munus solis Leviticis a Domino delatum, ualde intemperanter asi ctauerunt. Etenim cum Levi fecerat Dominus sacerdotale

pactum, no cum alia Tribti. Quod si haec in arido facta sunt, quid in uiridi ξ s in umbra, quanto magis in ueritate

202쪽

LIBER III.

RECTE igitur Concilia oecumenica statuerunt, ut Miar Iuli-- sacramenta , & maxime sacramentum illud praeclarissimum Eucharistiae, quod magna ratione a Graecis pa- rum. er aereia tribus Teleta Teletorum, hoc est, mysterium mysteriorum Ru 'appellatum est, nemo conficere possit, nisi solus sacerdos, ui rite esset initiatus secundum claues Ecclesiae, quas Chri us Apostolis, eorumque successoribus concessit. Recte cane. Lore a. etiam Leo primus scribens ad Theodorum Foroliuiensem Episcopum in haec diuina uerba locutus est: Multiplex , in-Lisiquit, inisericordia Dei, ita lapsibus subuenit humanis, ut non solum per bapti simi gratiam, sed per poenitentiae medicinam spes uitae reparetur aeternae: & qui regenerationis dona uiolassent, proprio se iudicio condemnantes, ad remiΩsionem: criminum peruenirent, sic diuinae bonitatis praesidiis . ordinatis , ut indulgentia Dei, nisi supplicatione sacerdotum nequeat obtineri. Mediator enim Dei & hominum homo Christus Iesus hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut & confidentibus actionem poenitentiae darent, &salubri P. latisfactione purgatos ad communionem sacramentoria per ianuam reconciliationis admitterent: cui utique operi ipse Saluator interuenit, nec unquam ab ijs abest, quae ministris exequenda commisit, dicens: Ego uobiscu sum ad consum b. Q. mationem usque saeculi, ut si quid per seruitutem nostram ruutat, s no ordine & gratulando impletur affectu, non ambig mus per Spiritum sanctum fuisse donatum. Haec ille. Et certe quae unquam natio ita commune habuit facerdotium, ut sine discrimine omnes sacerdotis officio fungerentur Non ς- -- omnes apud Aegyptios, aut Hebraeos erant prophetae: neq. cuncti apud Indos Gymnosophistae: neque singuli apud Persas Magit neque uniuersi apud Gallos Druidae: neque omnes denique erant apud Romanos flamines his enim nominibus illorum sacerdotes appellabantur sed mortalium snguli apud uniuersos omnium gentium populos suas partes ἱ

Y tuc bantur.

203쪽

DE VERO DEI CULTU

Quod Uoueadeo fuit semper in lege Dominisaeerdotale muri innis sacerdotibus propri m , ει n.

tuebantur. Artifices sua opera exercebant, Bella gerebant milites, Primites rem populi tractabant , imperabant Reges , Sacerdotes sacris praeerant, pro Omnibus preces ad Deum fundentes. Et tamquam legati populi apud Deum, uota& desideria omnium ad caelum sine intermissione serentes . Ad hoc enim inunguntur sacerdotes, nempe, ut negocia populi apud Deum curent, atque etiam Dei uoluntatem populo aperiant. Sunt enim sacerdotes non modo legati populi ad Deum, sed uicissim etiam Dei ad populum mandata deserunt: nec secus ac caelestes internuncij de rebus diuinis, ac de salute omnium assidue cum Deo & climpopulo agunt: idcirco diuino oraculo omnibus pijs iniungitur, ut legem Dei ex sacerdotum orerequirant, di ne d

spiciant narrationem presbyterorum, atque ne COS praet reat narratio seniorum : etenim illorum labia custodiunt scientiam, quia Angeli Domini exercituum sunt . . ex I

OV o D uere summum, & diuinum munus usqueadeosuit semper in lege Domini unis sacerdotibus pec tiare, ut ne potentissimis quidem Regibus nisi ad hoc etiam inuncti filissent unquam acra administrare licuerit. Exquo Saulem Israelitici populi regem hac praesertim cause a Domino reiectum, & a Samuele stultum uocatum legimus rquia idem ipse sacerdotale munus exercere ausus est,& cum ad id non esset inunctus , Domino holocaustuin obtulit: tametsi, infelix, se non temere, sed pie ac necessitate com pulsum, sacri ficium illud secisse testaretur : & Iudaeorum Rex Orias optimus alioquin Princeps, & de religione, ac de Israelitico populo benemeritus, miserrima labe affectus,wplo expellitur: quia cum non esset sacerdos, incensum Domino adolere praesumpsit. Qua re extat AZariae sacerdotis inuicta & praeclara illa uox: Non est tui, inquit, osti ij,o Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed facerdotum, id est, filiorum

204쪽

filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiusmodi ministerium . Egredere de sanctuario, ne contempseris, quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a domino Deo tuo:quod ipso rei eventu statim comprobatum est. Siquidem in sua pertinacia obfirmatus Rex perseverans, tenensque in manu thuribulum, ut adoleret incensum, protinus orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini, super aurare Thymiamatis, & festinato expulerunt cum sacerdotes:

ipseque sentiens plagam Domini perterritus, illico acces rauit egredi, fuitque leprosus usque in diem mortis suae: de habitauit in domo separata plenus lepra, ob quam eiectus fuerat de domo Domini. Quod si tanto Reoi non licuit si cerdotis Levitici partes sibi disciscere, eo quod ad id no erat

inunctus: quanto miniis caeteris profanis hominibus, qui nec Reges sunt, nec de semine regio, nec unquam ad sacerdo- id tale munus obeundum rite consecrati fuere,suis pollutis manibus Christiana sacra contrectare licebit ξ Immo si tannis

Rex, de alieno munere usurpato, tamseuere a Deo elepha-

tiasi percussus fuit: quae insanabilis & mortifera plaga infli- 'retur illis, qui cum sint de populo, & fortassis etiam infimae

plebis homines, tanta cum perturbatione Reipublicae, &omnium rerum euersion suis foedissimis inuentis audent sa- di. cra profanis permiscere Et quae secra tremenda illa mysteria, duntaxat Catholicis & uere fidelibus nota, quae fianctam & uiuificatricem & incruentam immolationem, atque diuinam Dominici sacrificij celebritatem & ueritatem con- His MMA pre tinent, post caenam a Domino discipulis suis non tantum

porrecta, sed etiam instituta &cons crata: In quibus Dei -- TIL

filius, qui semel in Ara crucis seipsum patri obtulit, quici. 'Mi ς'utra Om- semel in caena se ipsum innocetem agnum sub specie panis,& uini immolauit, quotidie immolatur&sumitur: In qui oui se . O-bus offertur oblatio illa munda, in qua arcanis uerbis per mysticam benedictionem natura mutatur, & Christi sermone creatura uisibilis in corpus transit inuisbilis creatoris: In p

quibus sacerdotes portant suis manibus Deum illum, qui. Y a portat

205쪽

s a DE VERO DEI CVLΤV

D erba, inbur portat omnia uerbo uirtutis suae, quique se ipsum cum illa

gratar' instituit d mirum suis quoque manibus portabat: In quia

p. r ilia, bus omnia Patriarcharum sacrificia, & ueterum Patrum ui-

-,ia... a ctimae delitescunt: In quibus denique cuncta mirabilia, &ri, omnes caeli delitiae continentur. O,horribilis humanarum mentium caecitas, dc inexpiabile neses: apud quos usque-ι adeo petulantes, & audaces homines, fuit unquam tam impia consuetudo,ut singuli promiscue sibi sacerdotese munus usurparent & non inter sacerdotes tantum & potifices, sed etiam inter profanam multitudinem, & sacerdotes omne dialcrimen prorsus e medio tollerent P

micorum re neterem fama ab omnibωs promiscisae

admini 'rari , muli. minus ILeebit christianasarea praciptio ministros, ct le

FUIT quondam ut ait Theophrastus, reserente Sim

plicio natio quaedam, quae nulla religione tenebatur, ex quo prorsus sacerdotio caruit: sed eam totam fuisse uno terrae hiatu absortam, ferunt. Quὁd uero fuerit unqua gens aliqua, penes qua cuncti essent publici Religionis ministri,&cuncti rerum sarearum custodes & praesides, nullis unqua literaru monumentis proditum est: nisi tales esse Boemos duxerimus, qui sacerdotu more, integra secra sumere, profitentur. Idolorum foeda ministeria suos praecipuos sacerdotes habebant, & Christi secrosancta mysteria crant undique uulgaribus hominibus peruia, & passim laicorum manibus prolanabuntur Θ Procul,b procul este prolani, conclamat Ethnica& gentilis illa uates, cum sacro in luco dabat inania illa responsa, & fictilias illas res tractabat: diuina autem Christis acra, in quibus ut ait Chrysostomus pauci, quos aequus

Deus amauit, norunt quid contineatur, erut nemini tactu i

terdicta Olim clim apud sanctissimos Maiores nostros sacra Christi mysteria celebrabantur, non omnibus esse illorum spectatores datum erat: sed antequam incruenta, & caelestis uictima sacerdotalibus manibus populo adoranda extolleretur , cum unus ministrorum alia uoce clamabat, Sancta, Sanctis.

206쪽

, LIBER III.

Sanctis, statim ε templo , qui illa spectare non erant digni,

uel egrediebantur, uel eijciebantur: & nunc hac nostra infami tempestate, eade ipse ter sancta, & ter augustissima Christi sacra, nempe, magni Dei arcana, & omnium diuinorum mysteriorum resertissima, quibuslibet sine ordine passim cω mittentur,& erunt omnibus uulgo attrectabiliaξ Quos aeque proterve improbos uel legimus, uel audiuimus unquam, ut eos tam sacrilega audacia, & tanta morum peruersitas agitaret Profanat multitudini las non est, uel ipsa mysteriorum signa contingere ait diuinus ille Areopagita ex quo Ethni- D UM A iscorum sacerdotibus mos erat, clim de senis exibant, ubi Deorum responsa accipiebantur, digito ori admoto, & labra premente, atque quodammodo mussitantes,sese popu Io spectandos praebere, ut quae ipsi audierant, esse retice da, & silentio consideranda significarent. Hinc tot sphinges prae templorum soribus collocauit antiquitas, ut introeun tes spectris illis commonefaceret, res sacras,& diuina myst

ria sub inuolucris, & sub aenigmatibus latitare, nec posse ab aegris mortalibus perspicue percipi: sessiquemadmodum pQ

stea explicauit Apostolus, tantum uideri nunc per speculum in aenigmate. Hinc etiam sacra uetustissimorum monumenta

Aegyptiorum Hieroesyphicis literis effngebantur, nempe, ut arcana superum, & religionis mysteria notis & figuris iulis , quasi quibusdam uelis & integumentis adumbrata, &tecta, uulgo hebeti, & imperitae plebi occultarentur. Hinc etiam Romani caeleste Palladium, quod in primis coluerunt, ita in arcano habebant, ut postqua in Italiam deuenit, Troia aduectum, nuquam ab hominibus sit conspectum, nisi temporibus Commodi, conflagrante Roma, cum inter maxima urbis incendia, Vestae quoque templum, in quo flamma religione idem Palladium seruabatur, incendio uastaretur, VOstales uirgines e med ijs flammis raptum, in aulam Imperatoris transtulerunt. Hinc sorsan etiam Angeronalia sacra ab eisdem Romanis instituta sunt: erat enim Angerona silentii

Dea, quae ore obligato , atque Obsgnato simulacrum h

207쪽

bebat. Apud Egyptios itidem in sacris Isidis & Serapidis

Harpocrates silenti j Deus digito labijs impresso colebatur, de Dea illa Eleusina suo sacerdoti, qui eius arcana sacra in

uulgus ediderat, postera nocte meretricio habitu induta virusa est, ut his mysticis significationibus etiam Ethnicis homunibus innueretur , Deorum immortalium sacra mysteria non esse cunctis passim in uviganda,&cum omnibus sine d lectu communicanda. Quod enim vulgare est, neque pretiosum , neque diuinum esse potest, di nullam veneratio , ψ . . nem habens, facile ab omnibus contemnitur. Diuinorum, namque mIsteriorum reuerentia & ithoritas, magis pio a Ientio, quam solicita&vana curiositate custoditur i neque cnim omnino mysterivim est , quod ad populares & vulga res aures affertur. Nam quod rarηm est,& a vulgi oculis ac consuetudine remotum, diuinitatem sapit,& naturaliter est omnibus magna in admiratione .

diuus Basilius, non omnia templi loca peruia esse statuit, iasib M veteris sed extra sacra septa profanos locauit , prima atria purior,bus permittens, solos Levitas dignos Dei ministros iudic

monstratur, ut uit: victimas vero & holocausta, & reliquam sacrorum c

zιjis .is. lebritatem sacerdotibus assignauit, unumque ex omnibus vi μὲν M. delectum, in adyta admisit, & neque hunc semper, sed una sol im anni die, atque huius hora certa ad ingrediendum constituta, ut propter nouitatem, & insuetudinem cum masMisez.D. iore bdmiratione inspiceret sancta sanctorum . Cum igitur haec omnia fuerint christiani sacerdotij signa , & quasi praeludia, quis erit adeo temere audax, & pertinaciter impius , humanaeque Hierarchiae atque felicitatis inimicus , & com munis hostis omnium, ut diuina & sacerdotalia iura prorsus euertere audeat, aut profanare e Praesertim, cum fons & caput verae Religionis & vere summus sacerdos S Pontifex Christus s

208쪽

VTa B)E. BD III.ῖ cI . ars Christus, non omnes in eum credentes, sed admodum paucos , Apostolos videlicet, de Apostolorum succetates,

sacerdotali munere donauerit, ut inde intelligerent homunes, quod non omnes, qui suam fidem profiterentur, suturi erant euangelicae praedicationis nuncij, diuinaeque suae potestatis participes, de suorum mysteriorum administri: eX . ,.quo alibi paucos admodum operarios se habere dixit, &messem multam. Et alio loco inquit: Quis putas est fidelis 1-. id seruus & prudens, quem constituit dominus super familiam Msuam. Hocque filii causae cur Petrum post se suarum ovium pastorein, &sua: Ecclesiae fundamentum posuit, atque per fidei excellentiam Eccleaar aedificationem in seipsam suscis mei Ioperet,nempe, ne eius sponsa Ecclesia esset acephala, aut 'multorum capitum bellua: sed potius singula membra bene constituta, & suo munere langentia haberet. Quemadmodum enim in caelesti Hierarchia, quainuis uniuersae diuinae illae mentes, & omnes beati illi caelites sint, ut diutis Paulus ι , ait, administratorijspiritus propter eos, qui haereditatem

capiunt salutis: non omnibus tamen eadem rerum cura, de administratio demandatur, nec omnes eadem ratione ad custodias hominum excubias agunt, aut singuli pari imperio potiuntur: sed inferiores a superioribus illuminati, inferioribus ordine quodam intelligentiae lumen afferunt, donec tota rerum uniuersitas eorum ministerio compleatur. Mi tunt alij, dc alij delegantur: sicque omnis caelestis illa ciuitas in plures distincta classes, ex eadem prima de aeterna volum late pendentes, felicitate fruitur sempiterna, de aeuo immutabili continetur . . a

EODEM modo in Hierarchia ecclesiastica non omniabus praesidere,aut diuina dispensare datum est. Si enim si Modinc omnes Archangeli, ubi Angeli si omnes Antistite quibus q- - -

praeerunt e si omnes fundamenta,ubi parietes si omnes operari,

209쪽

t ε . DE VERO DEI CULTU rarii, ubi messis si omnes patres, ubi filij si omnes pasto

res, ubi oues si omnes Reges, ubi populus Denique si omnes Sacerdotes, & Christi legati, quibus res diuinae, &sacra mysteria administrarentur λ aut ad quos diuina legatio mitteretur Non omnia corporis membrasiunt oculi, aut possunt eundem actum habere,dicebat Paulus. Quapropterne mysticum Ecclesiae corpus mostruosum esset,alios Christus dedit Apostolos, alios Euangelistas , alios Doctores,& alios Pastores: huncque in modum Ecclesia vere assimi labitur ciuitati quemadmodum de ea scriptum est Cuius participatio eius in id ipsum, ad quam ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini . Sic etiam diuinum illud de ea elogium non erit veritatis expers, nempe, quod sit pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. Sin contra, quae ulchritudo, aut quae maiestas, & robur esse potest ijs in reus, quae tetris in tenebris, & magna in confusione versantur Tenebrae profecto sunt, & magna confusio asserere, naturam supra naturali vi praeditam esse, & ciuilem Rempublicam illam potestatem conferre, quam non habet. Tenebrae sunt, laicos urbium praescistos,cum ipsi consecrare non valeant, alios ad consecrandum constituere : & ciuilem Senatum illud munus sibi asciscere, quod prorsus sacrum, atque diuinum est, & longe humanas vires excedit.Tenebrae sunt, vulgares homines sacris proceribus sacrificandi, leges praestribere,& nouos sacrorum ritus inuitis sacerdotibus & Pontificibus maximis in Christianam Rempublicam introducere. Tenebrae sunt, tanta contentione & pertinacia affirmare consecrationis effectus omnem naturae facultatem tran

scendentes, posse a naturali causa prouenire, & a puris naturae initi js gigni. Tenebrae sunt, quosdam alterius vice & n mine quicquam agere, clun talis potestas eis collata non fuerit, & illos sacrorum virorum personam gerere, qui sacra & lacros ordines in dies magis impugnare & foedare non cessant. Tenebrae sunt , legitimos Dei ministros per vim de

210쪽

LIBER III. III gradu deiici, & illos qui sacrorum ius nullum habent, minustrorum Dei munera exercere . necnon agricolas per uim fieri sacerdotes, & sacerdotes uiolenter ad obeunda ruris officia impelli. Tenebrae sunt , pedes capitis,& manus ocularum , atque reliqua corporis membra, suis praecipuis muneribus omissis, uelle sibi non conuenientes aliorum memiabrorum actus & partes subire. Τenebrae denique sunt, &confiisio maxima, profanos Reges,quantumuis Christo in tiatos, & sancto chrismate inunctos , temerarium atque si crilegum Oziae Regis exemplum diuino iudicio usqueadeo detestatum,atque animaduersum imitari, & illam legatione obire, ad quam minime missi sunt, fungi l. illo munere, ad quod numquam consecrati fuere.

NO N enim ad sacra administranda, sed ad bella geren

da Reges inunguntur, ut populos suae fidei concreditos , in iustitia & pace ab hostili incursione tueantur. Quid militaria signa, cum cruce Quid calix, cum sceptro Quid mitra, cum galea ξ Quid liber, cum thorace Quid pastoralis baculus, cum hasta trabali Θ Quid gladius spiritualis, cum gladio temporali ΘQuid toga, cum sagisὸ Quid templa, cum theatris Θ Quid organa, cum tympanis Θ Quid piae supplicationes, cum minaci exercitu ξ Quid cantus ecclesiasticus, cum tubis bellicis, & acclamationibus militum Quid minae, cum precibus Θ Quid bellator David, cum pacifico Salomone Θ Quid innoxiae manus, cum manibus sanouine contaminatis Quid sacra, cum profanis Θ Quid tandem

animae, cum corporibusὸ In corpora enim tantum ius habet Reges, sacerdotes in animas. Reges enim aegrotantes animas , & conscientiae uulnera curare non ualent: Sacerdotes autem peccatorum maculas abstergunt, &diuina ui, qua

praediti sunt, scelerum sordes abluunt,& peccata condonant . Sic enim attestaturos illud aureum, Theologorunx Z lumen,

SEARCH

MENU NAVIGATION