장음표시 사용
211쪽
lumen,Graeciae decus, Ecclesiae propugnaculum, Christi fiadus minister & doctor Iohannes Constantinopolitanus An-D.ch ρ. Hom. tistes. Verba eius haec sunt: Regi, inquit, corpora commis. - - - ἐμ ,sunt, sacerdoti animae: Rex maculas corporis remittit,sacerdos autem maculas peccatorum: ille cogit, hic exhortatur t ille necessitate, hic consilio: ille habet arma sensibilia, hic arma spiritualia: ille bellum gerit cum Barbaris, s cerdoti bellum est aduersus Daemones. Maior hic principatus, propterea Rex caput summittit manui sacerdotis, &ubique in ueteri scriptura a sacerdotibus inungebantur Reges . Hactenus ille.
CAPUT XIX. ET quid mirum, si maior hic principatus, & si sacerdo
tibus cedunt Reges atque etiam quid mirum si colla Regum ac principum, ut ait Diuus Ambrosus, submittuntur genibus sacerdotum,& osculata eorum dextra orati nibus eorundem se credui communiri ξ Quandoquidem Reges humana prudentia, & humana ratione populis iura in- dicunt : sacerdotes autem omnia ex diuinis legibus,& ex duuinis oraculis agunt. Alio sacerdotale munus, alio munus regium tendit. Munus regium uirtutes, & munera natur Ita non transcendit, quae communia cum Ethnicis, & sine charitate esse possunt: sacerdotale munus in ijs mysteriis uersatur, quae omnem naturae uim superant,& sunt ndeliu propria. Sacerdotes sunt Patres,& Reges fili j: Reges a sacerdotibus de euangelicis loquor & legalibus instituuntur, non sacerdotes a Regibus. Non Saules in sacetaotem consecrauit Samuelem, sed Samuel in Regem unxit Saulem: quin idem Samuel paulo post eundem Saulem Regno deiecit, &praefecit Dauidem: quia sacerdos diuino iure utrumci. gladium habet, mortis uidelicet, & uitae: carnis, & spiritus: hucque spectat summum ius illud Euangelicum a Christo legatis suis, nempe summis Pontificibus, collatum. Qua
212쪽
LIBER III. I scumque ligaueritis super terram, erunt ligata & in caelis: & Mini a . quaecunque solueritis super terram, erunt soluta & in caelis. Munus praeterea imperatorium, sacerdotali muneri seruit retenim humana diuinis, & temporalia spiritualibus subseruure debent. Nam quemadmodum in uno corpore ut luculenta diuus Paulus enarratione demonstrat omnia membra a. . . ra.
ad unum caput reserenda sunt: sic temporalia, cum sint sipia ritualibus minus perfecta, ad spiritualia ordinantur, & debent spiritualium iudicio subesse. Animalis enim homo, ut idem diuus Paulus ait,non percipit ea quae sunt spiritus Dei: t eisis, s . sed spiritualis iudicat omnia,& ipse a nemine iudicatur. Huc
in modum Christus beato Petro aeternae uitae clavigero ter- Misi i Lieni simul & caelestis imperij iura commisit, nempe, ut omnia in Ecclesia rite fierent : &pastor non ut mercennarius,
sed ut pastor ab ovibus agnosceretur, & Reges, in iis quae ad Deum attinent, suis opibus Christi Vicariis subseruiret, scut caro spiritui subseruire debet, ut a spiritu perficiatur,
donec luporum truculenta rabie compressa, ovile Christi ab omni direptione si tutum, &reiectis erroribus fideles in agro Domini laborantes, storum laborum emerita stipendia, & diuinae uocationis, atque promissionis bravium consequantur. Quocirca, quemadmodum Luna a Sole illuminatur , sc regalis & ciuilis potestas a sacerdotali perficitur. Reges enim in gubernanda Republica sacerdotum auxilio opus habent, & sine religione ciuilis Respublica diu consistere non potest,atque Regna in rapinam & tyrannidein co- mutantur. Sine Rege olim Hebraei, atque Romani,& multipotentes populi optime uixerunt: & hodie quot praeclarissimae Respublicae sine Rege commodissime agunt At sine si cerdote,quae natio hoc tempore bene uiuit, aut bene ui tunquam Reges a populis, quorum suffragijs , aut sediti
nibus creantur, Originem trahunt, quamuis & haec quoque non sine numine Diuum eueniant: at sacerdotes non alium
agnoscunt ortum, quam diuinum. Hinc de Melchisedec, qui suit sacerdos Dei altissimi, nulla eius origo aut genea-Z a loetia
213쪽
H M.' Iogia explicatur: sed sine patre & sine matre a sacris historu ' cis ponitur, & Apostoli proxime ab ipso Christo in coena
sace dotes instituti sunt. Cum Deo agunt sacerdotes, & cuhominibus Reges: ideo horum ciuilis, illorum autem diuiana Respublica dicitur. Reges non alia, quam naturali sellia, citate suos populos beatos facere possunt: sacerdotibus maius opus incumbit, nempe, ut selicitate supranaturali beatos faciant credentes. Quod autem ad expetitam & summa humani generis felicitatem Rex suos perducere non possit, ' exemplo se Moyses, qui non modo filios Israel ad terra tam' 'λ' iis uotis exoptatam, sed ne fluuium quidem Iordanem tram
sire potuerit. Quod non potuit Moyses, num alij Reges poterunt Subsistant igitur omnes cis Iordanem, qui eis duucissimus est, abundatque omnibus rebus, quae uitae iucum ditatem & utilitatem afferunti tamen in mare mortuum i fluit , hoc est, tandem caduca sunt, & ad interitum strutur rneq. in eis ullo modo humanum genus acquiescere potest ,
neque felicitatem solidam atque persectam inuenire.
ranuuintur '- TINAM placide animaduerterent & meditarentur haec nostri temporis Principes: nam ab hoc ta pios, &necessario sacrorum uirorum sacerdotali duetu non mo- se non subtraherent, uerumetiam sacerdotali fidei atque: Arzri ducatui se, & sua omnia prorsus committere adniterentur: quandoquidem hic est legitimus regnandi ordo, & uera duuini principatus ratio, nempe, ut sacra profanis praesint, &maiores minores moderentur. Nunc autem clim Christiani homines non amplius a sacris uiris duci, sed ductores potius sacrorum uirorum esse uelint,quid mirum, si Christiana respublica in dies magis dissoluitur, & debilitatur Et quidem
uiblato aut infirmato sacerdotali regno,rcliqua itidem Christianorum regna tuta esse non possunt: & quo magis Ecclesiasticus principatus imminuitur, eo magis Christianae reipublicae
214쪽
blicae uires deficere, & illius hostes praeualere necesse est. Hinc nimirum satis mirari non possum, cur nonnulli Chrustani principes insana & importuna quadam Porum regnorum zelotypia ducti, in suis prouinciis sacrarum etiam prinfecturarum dominatum, hoc est, ius illud nominandorum uel potius eligendorum Episcoporum tam intemperanter appetiuerui, atq. opportunis & importunis postulationibus a Romanis Pontificibus extorserunt: cum in re tam seria potius communi totius Reipublicae bono, quam priuatis commodis studere oportebat: siquidem hinc factum est, quod populi suorum principum exempla secuti, & ipsi quoque sacris rebus inhiare coeperunt, & nonnullis etiam in locis multi impia & inaudita quadam rapacitate, ne dicam latrocinio & sacrilegio,Ecclesiastica bona inuaserunt: qud praecipue factum est, ut Christiana respublica in turbulentissimam hanc tempestatem,in qua nunc tanta cum humanarum& diuinarum rerum iactura uersetur, inciderit. Et certe tot
populorum & prouinciarum a uera fide desectiones, quibus ascribendae sunt nis principibus illis, qui aduersus Apostolicam sedem manus dederunt Assyriis, turbulentoruq. hominum iniusta patrocinia susceperunt, & mittentes falcem in messem alienam, praefecturas sacras in munera & in stipendia militum conuerterunt,atq. illis Ecclesias gubernadas dederiit, quos paulo ante milites uel forsan etia haereticos esse
sciebant, quos b Ecclesiastici regiminis, & diuini iuris ignaros esse non ignorabant. Exquo huiusmodi Episcopi Ap stolicae sedis obliti, illos pro summis Pontificibus habuerulia quibus Ecclesiarum iura, & Episcopales fasces accepisse
recordabantur: hinc sensim tot corruptelae, tot deprauati mores, tot priscae religionis hostes, tot sanctae matris Ecclesiae perduelles, tot Christi Vicariorum contemptores,tot noua opinionum porteta, tot nouarum sectarum principes, tot impij regnorum motus, aduersus Christianam rempublieam, & aduersus Catholicam Ecclesiam insurrexerui. Quae
profecto absurda& detrimenta in Ecclesia non erant, clim Petri
215쪽
18, DE VERO DEI CULTU Petri succe res,&Christi Vicarijsuo pleno & libero iure
utebantur. Quanto melius Christianorum res se haberent,si Ecclesia ecclesiasticis custodibus esset munita,necn6 si Apostolicam sede Apostolici episcopi custodirent,ite si sacri non Iaici proceres sacras praefecturas administrarent, atq. demas Ecclesiae non a militibus, quos manus sanguine tintas habere necesse est: sed a sacerdotibus, qui diu in lege Domini uersati sint, quique sint non laicorum principum imperio , sed sacrorum uirorum suffragio in Episcopali solio collocati, regerentur. Sat scio quam uariae suerint in Christiano orbe consuetudines in eligendis Episcopis, quid Cyprianus, quid Leo Pontifex, quid Origenes de sui temporis Episcoporum electione commemorent, quid iurispatronatuS ratio exigat, quid summorum Pontificum priuil gia ualeant, quid iura regnorum, quid prouinciarum & E clesiarum instituta. Attamen sat etiam scio, quis Apost
los , quis Matthiam , quis Timotheum , quis Titum in Episcopos elegerit, quid ius diuinum in eligendis Episcopis statuat, quid Apostolica institutio postulet, quid ecclesi stica traditio obseruauerit, quid diuus Augustinus & diuus Chrysostomus de istiusmodi Plana & uulgari electione senserint, qui tumultus & quae perniciosissimae seditiones saepe
ac lapius ex populari electione excitatae sint,quae semper suerint summorum Potificum aduersus Christianos Principes querelae & minae de huiusmodi usurpata iurisdictione, quod semper optimi & religiosissimi Reges se a sacerdotalibus muneribus & ab Ecclesiasticis priuilegiis abstinuerunt, atque iide Ecclesiasticas immunitates & canonicas sanctiones omni studio semper pie & inuiolate seruantes, etiam res Ecclesiae sua in primis authoritate & munificentia auxerunt, neduab aliena iniuria uindicarunt, quod Valentinianus Imperator non modo non appetiuit, uerum etiam renuit oblatam
ab Episcopis potestatem eligendi uel nominandi Mediolanensem Episcopum, & quae fuerit eiusdem Imperatoris aurea de Episcopali electione sententia, quod Christiani primcipes
216쪽
V LIBER IIL 183cipes diuino iure, quae sunt Caesaris Caesari,& quae sunt Dei
Deo reddere , teneantur, quod populus sit docendus, non sequendust tandem sat scio,quid nunc turbulentissima Christianae reipublicae tempora expostulent, & quod Episcopi in laicos principes , quorum opera in Episcopalem cathedram promoti sunt,& quos tamquam dominos suos agnosculi ceu
canes muti, uel ut Cerberus accepta ossa, latrare non ualent, quod ue neque etiam peccantem populum increpare audent, quia illum non ut Christi gregem, ab eodem Christo sibi, & Apostolicae sedis fidei concreditu, sed ut sui principis , & ut sui Meccenatis ovile agnoscunt: quamobrein animarum salute posthabita atque neglecta, curiae principii adulatoribus & adulterinis consiliarijs redundant, &ouod non minus detestabile & perniciosum est,Christiani orbis caput Apostolica sedes ob id saepe nothis & spurijs ministris atque quodammodo suppostilijs, & non satis legitimis praesectis uti cogitur. Quo praecipue fit, ut Christiana respublica &
ecclesiasticus principatus in tot partes dissectus atq. tot rapacibus manibus discerptus ad propulsandos Christiani nominis potentissimos hostes, & ad reprimendos continuo i surgentes Haereticorum motus in dies magis ac magis elam guescat, & inualidissimus sit: clim semper re ipsa didicerimus, & satis clare nostrorum temporum exempla demo strent, omnes Christianorum Regum aduersus communes hostes uictorias Apostolicae sedis Concilio & ope in primis consecutas fuisse, atque omnia Christianorum bona potissimum ex Romanorum Pontificum diuina potestate & auctoritate pendere. Caeterum res haec esset uel magna ex parte tolerabili si populus, uel f laici principes, qui in Episcopali electione nonnullis in locis in populi locum successisse uidentur, aut si Ecclesiarum collegia in nominandis uel eligendis Episcopis summorum Pontificum priuilegijs no abuterentur: sed saltem ut par est, & ut pios homines decet catholicos uiros,probatos, & idoneos Ecclesijs praeficeret, qui Apostolicae sedis cofirmatione & authoritate muniti po
217쪽
stea, essent commisso sibi gregi, & uniuersae Christianae reupublicae salutares. Quemadmodum de Nectar ij Constantia nopolitani Antistitis , & de Diui Ambrosij Mediolanensis Episcopi salutari electione maiorum nostrorum scripta te- istantur. Verum sat digressi sumus.
RE X igitur, optime satissiciet suo muneri,si se ac suos
sacerdotibus committat. Sacerdotes enim sunt ij, qui Iordanem traiecerunt, qui populum,& ipsum populi ducem duxerunt, qui suis sacris humeris arca foederis Domini portantes , in terram desideratam iter patefecerunt. Reges pra terea in bello profligatos, &caesos milites ad uitam reuocare non ualent: sacerdotes autem agoni dantibus opem, demortuis uitalem animae spiritu afferre possunt. Quapropter Regia plumbo, sacerdotalis aute dignitas' auro a sacris doctoribus comparatur: necnon haec luminare maius, illa Ii minare minus in firmamento Ecclesiae dicitur. Et quamuis utrumque munus amplissimum sit, atque diuinitatis partia ceps , & inter caetera omnia humana munera excellat: atta men facerdotale munus in spiritualibus antecellit, quae tan- to sunt temporalibus digniora, quanto anima praesertur co pori r anima enim uiuificat, & regit corpus, non autem corpus animae uitalem spiritum tribuit, aut in ea legitimo imperio dominatur. Cum igitur Regnum Christi sit catholica Ecclesia, quae licet dum militat, sit in hoc mundo, tamen non est de hoc mundo, quia a Deo exivit, & ad Deum te dit : necesse est ut omnis principatus &magistratus, qui in Regno Christi sunt, siue sacer ille sit, siue politicus, quat nus ad Deum tendit, & ecclesiastici corporis pars est, eius in terris Vicario subsit, alioquin ad Restium Christi non a tinet : de iis enim qui foris sunt, Ecclesiae Praesides non iudicant: qui autem in Ecclesia sunt, ecclesiastico iudicio subesse oportet. Quemadmodum enim Cathedrae Moysi reseruaue
218쪽
LIBER III. Isserant omnes maiores causae, sic in Ecclesia ut umbra resp5deat figurae omnes supremi magistratus politici iudicio praesdis Hierarchiae ecclesiasticae subiiciuntur.Et quamuis Christi religio neminem priuet suo iure: siquidem non absoluit filios a patria potestate , seruos ab ea,quam debent dominis suis, seruitute & subiectione, subditos a superiorum suorum di ciuilium magistratum obedientia debita,etiam si facerdotes, etiam si episcopi illi fuerint nam & Apostoli legitimae M-k i, potestati ciuili subiecti fuere tamen cum Regnum Christi ex dedititijs tantum & uoluntarijs constet, quicumq. in baptismo Christo nomen dederunt, & ultro se illi subiecersit, illius magistratibus, & praecipue totius Ecclesiae Praesidi obedientia debent. Omnia enim membra Ecclesiae in suo quae i. officio subesse, eius pastori, rectori, & capiti tenentur. Denique eiusmodi est potestas facerdotibus collata, ait diuus
Chrysostomus, ut talem neque AngeliS, neque Archange- D. chos'. i.
lis Deus unquam dederit: nam ipsam attingit animam, & transit caelos, ita ut sacerdotale iudicium in terra prolatum, Deus ratum habeat in caelo r& terreni serui sententia, caelestis Domini authoritate firmetur.
QUI P P E quae sacerdotalis dignitas atque praestantia Dem n ων
ab orbe condito & instaurato in omni lege semper, et
ut lacrolanctum quoddam, atque diuinum, a lummis uiris exemplis
agnita fuit,& magna in ueneratione habita. Hinc patriarcha pauperum Franciscus, inter omnes caelites singulari sanctita 'te, & praecipuo diuinarum plagarum priuilegio conspicuus, Sacerdotii dignitatem tantam esse arbitatus est, ut ea se prorsus indignum iudicauerit, Diaconatus officium, dum uixit, tantummodo administrans, dicereque erat solitus: si dium
rum quispiam e caelo delapsus, sibi unὶ cum aliquo sacerd ite tactus fuisset obuiam, se prius sacras sacerdotis, quam sanctas diuini illius hominis manus deosculaturum e longe prinA a stantiorem
219쪽
stantiorem existimans eum, qui in terra Deum sacris uerbis
e caelo mira rerum conuersione deductum, suis manibus co-trectabat: quam illum, qui cum Deo regnabat in coelo. Hinc etiam summus Hebraeorum, &Leuitici sacerdotij patria cha, necno omnium credentium pater Abraham, post debet Gm. r . Iatos quinque Reges omnem bene administrati belli gIoriaetissim . V nihili pedebat, nisi a Dei altissimi sacerdote Melchisedec benediceretur , atque suum caput sacris eius manibus summi teret: cui etiam non modo ex nobiliori praeda bello parta , sed ex omnibus, ut ait scriptura, decimam partem dedit: &dedit, non quia erat Rex Salem, sed quia, ut diximus, erat Dei altissimi sacerdos. Regibus enim tributa, non decimae debentur: quae diuino iure unis sacerdotibus costitutae sunt: sicut unis facerdotibus sacrificia offerre, & sacris ministraro permissum est. Neque enim idem Melchisedec ea ratione, qua regio numere fungebatur, eadem quoque Lacerdotali munere functus est i sed alia, atque alia. Nisi dixerimus ut Hebraeorum nonnulli assirmauerunt Melchisedec suisse i. ari. Sem primogenitum Noe : quamobrem eodem primogeniturae haereditario iure & Rex, & facerdos esse poterat. Quae cinia ex apertis sacrarum literarum testimonijs non deducantur, dicamus quod Melchisedec, qui sine patre, &sine matre, & sine genealogia in sacris literis ponitur, post regiumunus ex Dei iussu fuit ad sacerdotij apicem assiimptus t ut queadino duin potentia reliquis mortalibus suis Iegibus o teperantibus antecelleret,ita sanctitate ad Deum alijs magis proxime accederet. Erat enim Euangelici praecipua figura
sacerdotij, in quo Christus simul & Rex,& sacerdos constutulus erat a Patre super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius, ut esset sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Quapropter Melchisedec non ante, sed post susceptum sacerdotium, obtulit Deo panem,& uinum in holocaustum, & oblatas decimas accepitc quod es diuina dispensatione in mysterio factum esse credendum est. Nunc autem neque interest Christianae reipublicae, ne
220쪽
et 8 rque eommuni fidelium saluti expedit, ut haec duo tam am-ra munera ab uno tantum homine administrentur. Etenim ex cum sit supremum politici corporis caput, & idcirco Dmnes ciuium causae,quae perarduae non sunt, & ad sacrum religionis tribunal non pertinent, ad cum sine appellatione referri debeant: nam & temporalia suam iurisdictionem habent , tametsi ea quoque semper fuerit, & Christianorum Principum pietas, & ecclesiasticae libertatis priuilegium, di Apostolicae sedis authoritas, ut catholici Reges in suis regnis de qualibet re appellationibus ad sedem Apostolicam interpositis, non aduersarentur quomodo in tanta humanarum litium & politicarum quaestionum, & controuersiarum sylva, rebus sacris, & diuino cultui recte uacare posset aut populi bella administraturus,quomodo manus innoxias haberet, ut offerat Deo immaculatam hostiam, & faciat
Z V Ο D si pagani Imperatores,ac prisci quidam Reges, v l & summi sacerdotes, & Pontifices maximi dicebantur in profecto non ex diuina institutione, sed Sathanae astu
euenisse putandum est, qui semper quae diuino cultui conueniunt, sibi tyrannico sipiritu uendicare tentauit. Quamobrem in ijs, quae ad uerum cultum spectare vidcntur, non sunt ab eis exempla petenda, qui uano gentilitatis errore, &inani quadam non solum religione, sed etiam ambitione tenebantur , nisi exempla illa fiterint eiusmodi, ut nec a communi sensu abhorrere, nec a diuinis legibus deciscere uideatur. Et quamuis haec duo munera simul in eodem esse posci
non solum in Moyse, sed etiam in fratribus Machabaeis ostedatur, qui non solum summi sacerdotes, sed etiam principes extiterunt populi, & in Christo simul Regale genus &sacerdotale fuerunt: tamen ut ait,& recte, Gelasius Papa idem Dominus memor fragilitatis humanae, quod suoruni A a et saluti
perit eas sim cur Ei iei Imperar rex ct Reger dicebantur etiam Ponti Des
maximi. Ite, eur Remanus Ponti
