Clypeus militantis Ecclesiae seu De vero Dei cultu libri tres. ... Ludouico Maiorano Grauinate canonico regulari Lateranensi authore. Eiusdem De opt. reip. statu oratio quam misit ad patres in Concilio Tridentino

발행: 1575년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

33 DE VERO DEI CULTU

di& remitti tantum, non ut non sint, sed ut non esse impi ietur, Lutherus in sitis assertionibus,& Philippus in locis comunibus, & in Commentariis ad Romanos opinantur: Haec eadem suit calumnia Pelagianorum aduersus Catholicos, ut insinuat diuus Augustinus in libro primo ad Bonifacium Papam contra duas epistolas Pelagianorum, capite deci-

Non esse baptismum aquae necessarium, Caluinus in suis institutionibus ait: Eadem impura lue quondam Seleucianos,& Hermianos foedatos fuisse diuus Augustinus scribit in libro de haeresibus capite quinquagesimonOnO.

Praestaret potius omittere baptismum in paruulis, quam baptiZare eos sine fide, Lutherus in Valdenses affirmat ital Hanc eandem haresim Messalianorum,qui alio nomine Euti syashae dicuntur, quique omnia orationi tribuebant, Ac tdemia olim asseruit, ut refert Historia tripartita, libro septimo, capite undecimo. Infantes Christianorum non esse peccato aliquo contaminatos , sed prorsus mundos, quamobrem nasci bonos,&haeredes uitae a ternae,Non renasci, Caluinus, Zuuinglius &Lutherus usurpant: Istud ipsum fuisse olim a Pelagianis usurpatum diuus Augustinus libro tertio contra Iulianum & aliis in locis recenset. De hoc etiam mentionem facidConcilium Mileuitanum, & Innocentius I. in epistola uig si masexta ad eandem synodum, & Concilium Carthagine se in epistola ad Innocentium Papam. Sanctuin Chrisma, ut conspuatur & conculcetur, Luth rus & Caluinus omnes machinas adhibent: idem quoque olim Donatistis, ut est apud Optatum, moliti sunt. Et Valdensibus eadem impietas ascribitur ab Aenea Sylvio in libro de origine Memorum capite trigesimoquinto. Confirmationem non habere sacri olei illitionem,sed permanus dumtaxat impositione pςrfici, Caluinus & Bucerus iudicant: Hoc ipsum fuisse Nouatianorum iudicium, aut potius temeritatem, testis est Eusebius in Historia EccleΩ-sticas

72쪽

39 LIBERI.ssica, libro sexto, capite quadragesimotertio. Extremam tinctionem inter sacramenta non numerat Limetheriis: Hanc suisse Valdensium blasphemiam Aeneas Syl-uius in libro de origine Boemorum capite trigesimoquinto

commemorat.

ordinis sacramentum non esse ueri nominis sacramentu, nec ordinationibus clericos fieri Spiritus sancti participes, Lutheranorum & Zuuinglianorum schola concludit: Haecipia, teste Damasceno, fuit phrenesis Messalianorum. lMulieres iure posse ad sacerdotiu promoueri tenet Lucterus: Hanc haeresim fuisse a Pepusianis assertam, manis sum est ex diuo Augustino in libro de haeresibus, capite uugesimoseptimo. Et Cataphrigae eodem errore detenti simi, ut resert Dominicus Soto in quarto sententiarii distinctione vigesimaquinta,quaestione prima, articulo secundo: Si tameCathaphrigar alij fuerunt a Pepusianis. Thomas etiam Vualdensis, tomo secundo de sacramentis, capite septimo, & vigesimo octauo inducit 1 iriniani epistolam ad Cyprianum, qua de praestigiatrice puella refert, quae se sacerdotissam faciens , Eucharistiam consecrabat. Consessionem sacramentalem non esse necessariam aduersus Catholicos Lutherani, &Zuuinoliani disputant: Haec opinio inter Audaranorum & Messalianorum placita, teste Theodor ito, Historia Ecclesiastica, libro quarto, capite decimo & undecimo, numeratur. Eucharistiam extra usum sacramenti non habere corpus

Brist, rismint Lutheri sequaces: Hoc idem Nestoriani,

teste Cyrillo in epistola ad Colobassum , protulerunt. Eucharistiam tantum esse Dominici corporis sanum, Zuumglius, Oecolampadius, Carolostadius, & Caluinus hac tempestate machinantur: Idem tot seculis ante a Berengario impie repertum suisse, Concilium Vercellense sub Leone I X. Turonense sub Victore II. & Romanum sub

Nicolao ΙΙ. contestantur.

Eucharistiam habere verum Domini corpus cum pane

73쪽

DE VERO DEI CULTU

uero, Lutherus cum suis constituit: Idem, teste Guimum do Auersano, Berengariani constituerunt. Baptismum & caetera omnia diuina sacramenta, nec samoificare hominem, nec animi sordes expiare, nec aliquomodo conserre gratiam, sed esse mera hominum figmenta , Lutheri & Zuuinglij sectatores hac tempestate arbitra tur Istud ipsum longe antea Armeni, Camari, Flagellatores, ut Alphonius Castrensis Vuilhelmus Licinus referimi, commenti sunt- . .

Pro mortuis non esse sacrificandum Zuuinglij & Lutheri discipuli sanciunt: Idem,teste diuo Augustino ad Quodvult deum,capite quinquagesimotertio, Aerius quonda sanciuit. Imaoines Christi & Sanctorum esse idololatriae somenta, Zuuin ius, Caluinus,& Lumeri satellites per Bauariam superiorem praedicant: Hic idem impurus humor a Felici norum, ut refert Platina in uita Hadriani I. sterquiliniis

emanauit. .

Vera miracula non fieri in Ecclesia, sed esse Daemonis praestigias, Lutherus & Caluinus blasphemant: Hanc prius fuisse Valdensium Blasphemiam testis est Guido Carmelita in libro deharesibus, capite decimoquinto.

Sanctos non esse inuocandos, nec eorum reliquias ue.

nerandas, Lutherant, Zuuin iani, & Oecolampadiani somniant: Hoc ipsum fuisse Eustachi j commentum, & Vigilantij somnium, habetur apud diuum Hieronymum, & in Concilio Gangrens . . Viroinitatem non praestare matrimonio,Lumerus in Epithalamio, consessio Vulnembergensis, &Brenettius hoc tempore opinantur: Istuc ipsum Baslidi, Eluidio, & Iouiniano tribuitur a divo Hieronymo in primo & secundo lubro aduersus Iovinianum. Non esse ieiunandum certis diebus, nec a quibuidam cibis abstinendum a Zuuinglianis & Luthermis hodie asseritur: Idem, ut est apud divum Augustinum in libro de haeresibus, capite quinquagesimo tertio,& octuagesimosecun-

74쪽

LIBERI. At do, suit quondam ab Aerio, & a Ioviniano assertum.

Decem praecepta ad nos non pertinere, sed ad solos Iudaeos,Lutherus in sermone de Moyse docet: Hoc item olim docuit Manichaeus, ut recenset diuus Augustinus in libro de haeresibus,capite quadragesimosexto. Numam, Scipionem, Socratem, Platonem, & similes

ethnicorum Heroas propter eoru egregias & naturales uirtutes Deo ad uitam aeternam acceptos filisse Virichus Zu-uinglius, teste Luthero, affirmat: Hunc ipsum errore olini Pelagius affirmauit, ut innuit diuus Augustinus ad Quodvultdeum, capite octuagesimooctavo. Carnis resurrectionem esse fictitiam, Seruetus & Libertuni in Gallia disseminanti Hoc uero in primitiua Ecclesia Simone Mago, & a Cerdonianis disseminatum fuisse colligitur ex diuo Augustino in libro de haeresibus, capite prumo , & vigesimoprimo. Praeter solam fidem, nullam praeterea esse iustitiam in limrentem, quae iudicio Dei possit opponi, Philippus in Apologia confessionis Augustanae, & in annotationibus in caput Iohannis decimumsextum denunciat: Huius opinionis pestem ex Eunomianis deliriis contractam esse, di nosci potest ex diui Augustini libro de haeresibus, capite quinqua smoquarto. ONon posse iustos peccare, nec Spiritum sanctum amittere , hoc tempore Anabaptistae decantant: Idem olim fuisse a Ioviniano decantatum affirmat diuus Hieronymus libro secundo aduersus Iovinianum , & diuus Auoustinus ad Quodvultdeum, capite octuagesinosecundo. Christianum hominem nulli poenae subiacere, si idem a culpa fuerit absolutus, hinc nullum esse purgatorium igne, nullam pro peccatis satisfactionem, nullas Pontificum indulgentias, & peccatorum condonationes, Lutherus nus.

quam non praedicat: Hanc haeresim fuisse olim a Valdensibus,&a Iohanne Vultcleso insinuatam ex Constantiensis Concilis actis aperte dignoscitur.

Nullum

75쪽

Nullum esse in homine liberum arbitrium, Lutherus in suis assertionibus, & in tertio libro contra Zuuin tum, &in libro de captiuitate Babylonica, & cum Luthero Bren tius, Illiricus , Caluinis & alij eiusdem farinae plerique batibuliunt i Easdem ipsas fuisse Simonis Magi, Marcionis,Petri Habailludi, Vuclefitarum, & Manichaeorum ineptias, Iocupletissimus testis est diuus Hieronymus,& diuus Augustinus ad Quodvultdeum capite quadragesimosexto,& Cardinalis Osius de traditionibus humanis prope finem. Nostri temporis Haeretici, reiectis legitimis iudicibus,&post habita ecclesiastica correctione, modo Principes laicos& Reges modo Cassarem appellant, ut I utherum & caeteros , nouissime autem Caluinum factitasse scimus i Id ipsum ab Arrio, Sabellio, Nestorio, sed in primis a Paulo Samosateno , qui neglecto iudicio sacerdotali, Aurelianum quendam tyrannum, non modo it Iius fidem implorans, appellauit,sed etiam suum dominum uocabat factitatum filisse narrat Eusebius in Historia Ecclesiastica, libro septimo, capite

trigesimo. Reiiciuntur nunc a nouis quibusda AquiIonaribus The Iogis paternae traditiones , necnon communis Apostolicae haereditatis, & sanae fidei thesaurus a catholicae ueritatis hostibus hoc nostro tempore proteritur,& conculcatur: Idem c6sceleratum facinus pari impietate sui temporis Haereticos per uniuersum orientem patrauisse conqueritur diuus Baiasilius in Epistola septuagesima, quam ad Galliae & Italiae Episcopos scripsit. Et Montanus primus traditioni contraria noua quaedam ingessisse, dicitur Historia Ecclesiastica libro quinto, capite decimosexto.

SE D quid harum impietatum tot monstra longius enuis

merando reseram ὸ satis igitur sit aliqua ex parte explicasse has, di huiusmodi reliquas sanaticas opiniones alios

atque

76쪽

LIBERI. l 43

atque eos, a quibus nunc asseruntur, habuisse Iustores. I-- - LFuerunt namque, ut paulo ante uidimus, omnia uetustissia si morum Haereticorum inuenta, toties alias sacrorum Co vita his aciliorum authoritate reiecta, catholicorum Patrum incoria diu. 3ω - ,ru &inuina fide uagulata, alq. sepulta, quae denuo Eua- gelici illi doctores, non sigillatim, sed uniuersa simul hac no Imano Diniastra tempestate ab inseris reuocauerunt: ham. in re praeserta tim suis praeceptoribus maxime excellant. Illi enim pauca

quaedam, & singuli singula sere dogmata, & aliis atque aliis

temporibus aduersus catholicam Ecclesia defendenda proposuerunt. Nostri autem Haeretici, non singuli singulos, sed eorum bona pars singuli omnes simul errores eodem tempore profitentur. Atque utinam hi eodem modo ut illi, a quibus originem traxerunt, sua placita profiterentur. Qti

doquidem prisci illi Haeretici philo phicis rationibus, ct diauinis testimoniis, quamuis non satis recte intellectis, suas assertiones defendebant. At nunc praestantes isti uiri seditionibus, conuitiis, apertissimisq. mendaciis,& bello quoq. teterrimo, & exitiali suas fabulas tuentur: parum . interest, immo prorsus nihil abest, quin miseri ad perditam Maho-

metis lactam, uel ad uanos gentilitatis ritus, aut, quod longe detestabilius & facilius est, ad Atheismi impietatem non sciscant; quando ijdem omnia catholicae ueritatis mysteria non secus ac immundae Harpyae suis impietatibus & u nitatibus foedauerunt. Neque apud eos aut recta ratio, aut Rimmorum uirorum grauissima authoritas, aut catholicae de Apostolicat Ecclesiae suprema maiestas, aut diuma testim nia, eodem tamen,quo dictata fiterinat, spiritu intellecta,aliquid ualent.Sed eo tantum praecipites seruntur,quo spiritus mendaci j eos impellit, sira omnia temerario quodam ausu, captiosa quadam argumentatione, & saepe etiam perspicuo Ompudenti mendacio conspergentes. Nusqualia, b Rex,

illis aut turbulentiores, aut impudentiores, aut mendaci res homines inuenies. Quas fibulas, quos errores, quae mcdacia Medissimi,& perditissimi sectarij isti catholicis Patribus

77쪽

DE VER OPEI CULTU LIB. I.

oon adscribunt ut eorum sententiis & authoritate, sua leuia & impura dogmata stabilire &illustrare uideantur. tomittam tot sacrarum scripturarum,eorum opera,deprauatos locos, mendosas interpretationes, peruersiones, facili gia, corruptelas, menda, quibus omnes ueterum, & sacrorum,& ethnicorum scriptorum codices repentina quadam

alluvione aspersere. Non habent Talnaudici libri tot uanitates, quot figmentis, & uitiis nostroru Haereticorum scriptiones resertae fiant. Quid enim non ubique passim, prinsertim autem in suis tam impie coaceruatis, & male ccnti riatis Centuriis, Pseudocvangelici isti, ne dicam magistri,& authores mendaciorum non mentiuntur ξ Ita ut huius. modi uiri omnes ad unu essent legis .Corneliae De falsis rei, etiam si apud suos Principes huius iudici j causa aliquo modo rite expenderc tur.Et prostelo non alienum esset illorum innumera fere in cndacia hoc loco sigillatim recensere,& r darguere: quandoquidem & hoc quoque ad rem Christi nam spectarc uidetur V impietatis uidelicet, ac falsitatis eos aperte conuincere. Verum, cum illorum impudentia tot c tholicorum & dodlisi imor uin Theologorum laboribus iam satis reiecia sit, & apud omnes detecta & peruulgata,in pn sentia silentio inuoluendam horum turbulentorum hominum cum suis mendaciis memoriam iudico, in aliud opportunius tempus hunc laborem re ij ciens. Qua equidem in re, Christo Deo sauente, qualis ipse cumque sim , meae imbecillitatis oblitus, & diuinae potentiae, atque beni itatis me mor, quae semper pijs incoeptis, & sanctis ausis alpirare comtheuit, λrtasse non inutilem operam me Christianae reip. nauaturum spero, si mihi meos intimos sensus , & cogit tiones meas ijs, quorum maxime interest,Sacris Piocerubus, coram liberius explicare tandem aliquando dabitur. Neque enim magna sine magnorum Principum consilio a

que praesidio fieri satis commode possunt.

78쪽

LUDOVICI MAIOR ANIGRA VINATIS

CANONICI ORDINIS LATERANENSIS

DE VERO DEI CULT V

AD CAROLUM NONUM: Gallorum Regem Christianissimum,

Liber Secundus.

E D ad institutum nostrum redeuntes, dicamus , quod clan omnis haeresis sit catholica ueritate posterior , sicut umbra corpore , illud summopere catholicis principibus , & pijs omnibus animaduertcdum cst, ne,ut canis ille Aesopicus,omisso corpore, .umbram sectentur. Corpus Christi catholica Ecclesia est, umbra autem corporis Christi est Ecclesia malignantium,&synagoga Sathanae. Et certe hoc est praecipuum catholico rum & haereticorum discrimen: quandoquidem catholica Ecclesia,

79쪽

s DE VERO DEI CULTU

Ecclesia, quae Christi capitis corpus est, nihil umbratile,nihil fictum, nihil simulatum habet: quia illos tantum motus agit, quos ei assistens Christi spiritus ingerit: & uelut quoddam diuini numinis organum, aut calamus diuina manu agiatatus, non aliud reddit aut exprimit, quam id quod tacito quodam Dei motu, uel iussu ei praecipitur, aut imprimitur. Hinc forsan diuus Paulus appellauit Ecclesiam Dei columnam, & firmamentum ueritatis . eritas enim non est in umbra, sed in corpore: nam corpus ad uiuum assequitur, ut diis ximus, & exponit omnes agitantis animi motus. Umbra autem uix tenuem quandam corporis motionem effngere potest: quia non est spiritus umbra, sed corporis, & per se aspiritu non agitatur; quapropter licet uideatur, tamen uiua non est. Quis enim dixerit unquam umbram uiuere, tametsi eadcm aliquo modo ad motum corporis cieatur : Aut quis aliquando assirmauerit, umbram suapte natura exist re, cum omnis umbra si appositi corporis umbra, & ten bris superuenientibus evanescat Quamobrem umbra non semper eadem est, nec semper eodem modo se habet: admotum enim obiecti luminis circumfertur, augetur, & mianuitur . Et quidem haereses alicuius obliqui Iuminis beneficio ad tempus apparere, di ueluti spectra, & phantasmata quaedam, quas in immensium se se porri ere, & tangere cinium manibus uideri possunt. Quod autem uere & semperita sint, fieri certe nullo modo potest: siquidem deficiente obiecto lumine, hoc est, seditiosorum conatu, & populari aura, ut in nihilum abeant necesse est: immo in perpendiaculari etiam luce omnis recti corporis umbra dissoluitur. Hocque nimirum est, quod Haeretici semper in angulis I litant, & modicum quoddam lumen assectanti: quia meridiana , & clarissima illa Oecumenicorum Conciliorum,& catholicae ueritatis luce, uniuersa illorum latibula aperiuntur. Quare ueluti nocturnae aues tanto lumini cedere coguntur,

de quasi tenebrae,Sole aduentate,dissipantur: quippe quod de corpore,id est, de Ecclesia catholica uere dici no potest, utpote

80쪽

utpote quae I in luce, & in tenebris semper eadem est. Sem Ier enim eodem diuino spiritu rectore , & moderatore gu-ereatur ; semper potentissimo Christi praesidio protegittar Psemper in Dei tutela conquiescit. Id propter, licet Haeretiaci,& impi j omnes odio plusquam Vatiniano catholicam E clesiam persequantur; nunquam tamen in illam ualebunt rquia nunquam Ecclesia catholica diuino auxilio destituitur, aut destituetur. Hinc nimirum semper erit immobilis & inuicta: quia bcne fundata est super firmam petram.Nam impeti humanis praesumptionibus possunt, quae diuino iudicio constituta sunt, sed uinci non possunt.

IMMO uero dissatatur tan Sem Ecclesia in angustiis, non Ia in Ree a coarctatur: non debilitatur in infirmitate ed roboratur. Agitatur procellis, non opprimitur: quatitur tempc state, IO non stangitur: si oppugnatur, non expugnatur: si eoncutitur , non euertitur. Confirmatur in utraque fortuna, non N.

infirmatur: proficit in aduersis, non deficit. Cum diripitur, ditatur, caenueratur, illustratur. In calumniis fit praestantior; in martyrio triumphat ministriis est beata , in morte regnat. omnia illi cedunt in bonum. In omnibus uel ut aurum igne perficitur: quia non humanis artibus, sed diuina uirtute, de prouidentia regitnr. Hinc oportet haereses esse, necesse est ut eueniant scandala, ut probentur & exercea tur fideles r ut qui uere ad Christum attinent, manifesti fiat: ut Ecclesia Dei, sicut aurora consurgens, sua incrementa accipiat . Esset plane adhuc paruula , & quas infans Ecclesia, nisi tanto Christi,& tot sanctorum Martyrum sanguine adoleuisset. Quo magis impiorum tyrannide & Tyrannorum D . chum. impietate, atque saeuitia pressa suit Ecclesia, cis magis cre- ο --πι- a. Luit & propagata est, & mansit apud Fideles fidei robur imia i ... .' mobile , & stabilis atque inconcussa uirtus contra omnes incursus, atque impetus oblatrantium Buctu una. Pharaones populum

SEARCH

MENU NAVIGATION