Herodiani infanticidii vindiciae auctore f. Casto Innocente Ansaldo ordinis Praedicatorum. Accedit ejusdem Dissertatio de loco Johannis aliter atque habet vulgata a nonnullis patribus lecto

발행: 1746년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s HERO D. INFANT VIND. potuit, ut integra Accusatorum prostet apud D mascenum Oratio , vix indicata verbulo Desensoris Persona, nullis quales ab Amico peti & expectari poterant, vindiciis Posteritati consignatisrNon igitur Damascenum modo exscripsit Iosephus, sed aliis usus est etiam monumentiS, quibus Herodis Acta concinnaret. Sed quid tempus ratiocinio terimus, quum praesto sit ipsus Flavii adversus Nicolaum Damascenum , dum hic in gratiam Herodis falsa scripsit, testimonium t Quo enim jure quis

existimare valeat, Flavium Historias contexentem Iudaicas, Nicolai Da masceni Commentarios pecuino fuisse ritu , & absque examine sequu- tum , quum prior alterius erga Iudaeorum Regem assentationem aperte adeo arguat & oppugnet 8 Scripserat Damascenus, Antipatrum Herodis Patrem genus suum μ προ- 'Iουδώων , ex Antiquissimis Judaeis deduxisse , ex iis nempe, qui in Judaeam Babylonica e captivitate Venerant, non ex adscriptitiis vero Civibus, qui co

tempti sere semper, & exosi iis esse solent, qui ab primis generis Auctoribus ortos se se in Re buspublicis solent jactitare. Inficiatus hoc autem statim fuit acriter & apertissime Iosephus, cauLiamque addidit erroris Damasceni, satius dicam doli , quod scilicet assentatoris instar , ac in gratiam Herodis ejus filii, quem fortuna Iudaeorum ad Regnum evexerat , suisset mentitus:

112쪽

ν 'Iουδωων. Non ergo tenaci praeeuntis persecutione , ceu merus Breviator ac Pedissequus , Nicolaum Josephus exscripsit, non universa silentii caedis Bethlehemiticae culpa , si quae est, in Nicolaum rejicienda ; nec assentatio Damasceni essicere inde potuisset, ut Infanticidium Herodis justii perpetratum silentio infideli premere per rexisset Iosephus, si stragis illius narratio aliquem Antiquitatum in Libris locum ex Historiae legibus habere debuisset.

Puritus validis isque moment s altera eorum oppugnaιον opinio , qui Cadis Infantium omissionem ortam adjerunt , quod FIavias in universa Historia eavisset sua , ne Romani mentem adverterent ad Oracuti de Messa , ct expectationem tuam

ΑLiam suspicatus est ejusdem silentii cause

sam Lamius in Apparatu Chronologico ac Geographico ad Commentarium in Harm niam quatuor Evangelistarum, scribens: Etiamsi Infanticidium non ignorasset Josepbus, forsan reticuissete Herodes enim Infanticida fuit , ne Messias regnaret; a quo se in libertatem asserendos Gentium jugo excusso sperabant Judaei. Josepbus

autem

113쪽

9 6 H E R o D. IN P A N r. V I N D. autem Cidetur in tota Hyaria sua cavere, ne mani mentem adverterent ad illam spem Judieο-rum. Ego Vero, ut quod res est fatear , certisti- me ignoro, an aliquid dici umquam possit a veritate alienum magiS. Quis enim primum haud

videat, eo loci atque temporis, ea vigescente mi-lera Gentis suae conditione , ea Romanorum

stante fortuna Commentarios scripsisse tuos Judaeorum Historicum , ut levillimi eum fuisse animi credendum foret, aliquam si timuisset ex Opinionibus Judaeorum revelatis ingerere victoribus suspicionem 3 Et sane, quam abjecte sentirent illo de Populo Quirites, ostendit Tullius de Iudaea loquens victa quidem ab Pompejo ac vectigali reddita, nondum tamen in formam Provinciae redacta . uuam cara, inquit Tullius Oratione pro Flacco , illa gens Diis immortalibus e Asi maxima Hostium apud Quirites timendorum ratio) docuit quod est victa , quod enervata . Si dum adhuc quasi libera , suisque relicta legibus , nil tamen posse a Romanis Iudaea credebatur ; quid posse credita fui siet, uti Iosephi erat

tempore, serva facta Sc elocata 3 Reapse Cerialem in Concione ad Milites Hierosolymam obsidentes, veterem memorasse legimus Romani τάδε ἡ 'η, nominis gloriam, antiquas recentesque victorias: in perfidum, ignavum , victum butem in. a ternum exscinderent. Ultione magis quam praelio opus esse Titum inducit Iosephus tuos in murum ut ascen

114쪽

CAp UT SEPTIMUM. 97derent hisce etiam inter cetera concitantem Verbis : uuo pacto non tin rideatur, Judaeos quia dem , quibus non magno pudori es vinci, qui se mire didicerint, ne in posterum id patiantur , mortem contemnere , atque in nos medios frequenter ex currere , non victoriae Ipe, sed ad levem Cirtutis ostentationem 2 nos autem totius pene terrae marisque victores , quibus etiam non vincere probro ba

hetur , otiosos sedentes, ne semel quidem in Hostes aliquid audaciteΥ expertos , famem oe Draunam i lis admersam cum ejusmodi armis operiri, idque cum parvo discrimine totum escere possitisῖ Πλ

commentatus Videtur elegantissimus Scriptor, qui sub Esesippi nomine Hierosolymitanum ex Lint,m ς ν Flavio descripsit Excidium. Majore contemptus Ulia, ty- Flavio si fides , Proceribus Judaeorum loquutus με ηις ξ est Titus. Profecto si non ea ipsa, quae refert, Tuti fuere verba, inficiari haud tamen possumus, huju1 modi fuisse Romanorum, falsos licet fortasse, Iudaica de inertia sensus, nec illa unquam

115쪽

de Gente, nisi contemptissime judicasse. Quamvis enim ab aliquibus Criticis notatus Iosephus fuerit, ceu Historiographi licentia abusus in Co

cionibus repraesentandis; nec Veram idoneamque loquentis aliquando induerit Personam ; in negotio tamen suorum gloriae prorsus adverso. juxta rei exigentiam loquutum Ipsum fuisse valde proclive est. Vix certe Gentem olim invenias de se altius cogitantem, Gente Romanorum; quorum omnem vitam militiam esse, quarum etiam foeminas ceterarum Viris Gentium gloriabatur Ma-α inertiniis esse sortiores. Itaque si hi de semeti sis, hi si suismet de viribus, hi denique si rerum

Iudaicarum de angustiis erant Romanorum se sus, si, Flavio teste, uti suarum Romani virium maximi aestimatores erant, ita, vel ante Excidium , contemptores erant maximi Gentis I daeorum, quo eos, obsecro, loco habere debuerunt tempore, quo Flavius scribebati Non igitur aliqua in ipso cura concipi jure potest, ne Victores jam facti Romani, mentem ad Orac la adverterent, aut ad spem illam Iudaeorum, qua Messiam expectabant, unde Herodianum

praetermitteret Infanticidium. Sed & mentem jam advertisse Romanos ad

spem illam, qua se, jugo Gentium excusso, liber ratem indepturos sperabant Iudaei, illamque irridere solitos expectationem, Oracula de Victoriobus imo Judaeorum Gentis, suismet videlicet de

116쪽

Imperatoribus interpretatos, fidem faciunt apertissimet

imam, ea quae apud Suetonium scripta legimus ac Tacitum, quorum prior haec in Vita V spasiani: Pererebuerat Oriente toto metus oe eoim

'ans opinio, esse in fatis ut eo tempore Iudaea pro secti rerum potirentur. Id de ImperatoN Romano, quamum eventu postea praedictum patuit, Judaei ad se trabentes rebellarum; caesoque Praeposito L gatum insuper Syriae Consularem suppetias feremum rapta aquila fugamreunt. Tacitus haec iisdem pene verbis exprimit: Pluribus persuasis inerat, eo ipse Obsidionis videlicet Hierosolymorum tem- pree, fore ut valesceret Oriens, profectique Judaea rerum potirentur, quae ambages Vespasianum ae tum praedixerant. Sed Vulgus, more bumanae cupidinis, sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati, ne adversis quidem in vera mutabantur. In hac autem Romanorum, ita ut dicam, persuasione, illis vigescentibus apud Romanos de Opinionibus ae oraculis Iudaeorum interpreta tionibus, ecquid Messiar adventui timescendo credendoque apud eosdem prosuisset, Infantes no nullos ad seditionem aliquam in Judaea praei. candam Bethlehemae fuisse olim ab Herode trucidatos Errasse tamen Lamium eam de Flaviis sentio suspicatum originem aut caussam, nemo ipsa evincit magis Flavii Historia, agendique ratione, qui abest adeo, ut in Scriptis cavisse sate- gerit suis, ne Romani mentem adverterenu ad

117쪽

spem illam & expectationem Judaeorum, ut potius disertisti me in Historia demonstrare perrexerit sua, Judaeos eo seculo, imperantibus nempe Nerone, Velpasiano, ac Tito, in ieditiones ac bella fuisse maxime proclives, quod antiquis futurum sponderetur Vaticiniis, ipsa met aetate illa, Iudaica aliquem e Gente Orbi imperaturum universo: tametsi illa cum eventa, uti male interpretabantur, conjuncta haud fuisse, sat scirent Victores Iudaeorum Romani , aut cum eventinconjuncta reapse subjiceret Iosephus, ea tame lege ac mente, ea profecto interpretatione, ut illis de Vaticiniis superbire potius Romani debuissent, quum suorum in gloriam Imperatorum eae vertisset etiam Flavius. Sic ille quippe: Tο δὲ -ί

quod maxime eos ad bellum excitaverat, Vaticinium erat ambiguum in Saeris Libris repertum, ii lis eirciter temporibus quemdam ex ipsorum Inibus profectum Orbis terrarum Imperio potiturum. Id

enim illi quidem quasi sibi proprium acceperunt, multique Sapientes ejus interpretatione decepti sunt. Significabat nempe oraculum Vespasiani Principa tum, qui in Judaea declaratus es Imperator. Illo

de Diqitigod by Cc oste

118쪽

de Oraculo, illa de Iudaeorum opinione dixit etiam Pseudo Egesippus, qui sua omnia e Flavii Libris derivavit. Inter quae , inquit, illud praeceia lentissimum, quod in Literis aeque vetustis quas sacras vocabant, manebat impressum , quod secundum iEud tempus futuirus esset vir, qui de regione eorum Imperium assumeret in Orbem terrarum . uuae res eos in tanto fino re posuit, ut sibi non solum tibertatem, sed etiam Regnum pollicerentur. Alia igitur incedendum via procul dubio videtur ut essicacior ac . equior πκ-ων ac silentio ab

Iosepho presi, ratio in medium adducatur. Haud possum tamen, quin antequam Institutum progrediar, animadversionem aliquam hic intexem, qua timore ac caussa Romanorum Flavium caedem haud Omittere debuisse Bethlehemiticam evidentius dignoscamus . Casaubonus

ad laudatum Suetonii testimonium suis in Animadversionibus haec subjicit: Videntur oe Taentus, oe Suetonius, qui verbis iisdem Me Oraculum referunt, ipsa verba expressisse , quibus id eone pium et in quibus apparent vestigia veritatis, crejus Vaticinii, unde ψiud manavit. Scriptum enim

in Sacris Litteris, εα σού ἐξιλ--ω ο Ex te exiet Dux . In Exercitatione vero I. adversus Annales Baronii idem Scriptor haec habet: obser-bamus ad Sietonium JJoseptam ω alios ejus temporis Judaeos , qui misimarunt Imperium Vespa

siani in sacra pagina fuisse predictum , videri respexi

119쪽

pexisse ad Propbetiam, quae babetur Michaeae Cap. V.

Ibμαλ . Ex te egredietur Dux qui regat Populum meum Israel. Pertinet quidem Me Praedictio ad Christum , ut docet Munbaeus Cap. II.; ω quia I equitur apud Misbaeam, Miam qui egressurus erate Judaea dominationem Jam usque ad ultimos te rae fines producturum, videntur cryoseptas, O alii exsimasse, Me Oraculum non solum ad Regem Messiam pertinere, merum etiam ad Imperatorem Vesspasianum . His enim est mos Scripturarum , ut quae de Messia leguntur edita Vaticinia , de Davide, vel Salomone , via aliquo alio intellectu primo ac liter ali, qui es fundamentum omnis Olegitimae interpretationis, sist exponeruda , de Cisso vero secundaris, Myaepe allegorico, vel anagogico-Adjuvit conjecturam nostram vox α- simul, qua

ibi utitur J0eptas. Deus es Libro Belli DLici

hoc Oraculum significabat Vespasiani Principatum k qui in Iudaea declaratus est Imperatoria Puid es simul γ rusi quod obscure videtur innuere hoc Vaticinium babere oe aliam magis arcanam F

pe significavit Oraculum . Peritisermonis Πα- ei agnoscent familiarem Herodoto, aliis Hiasoricis bae in re sicutionem. Calaubonus hucuiaque Diuitiam by Coosl

120쪽

que 3 cujus equidem suspicio veritati si accederet, Iosephum tunc scilicet ad Michaeae riticinium respexisse, mirarer ego potius quam maxime , cur idem Historicus, Romanorum ingratiam, Herodianum late non expresserit In fanticidium; erat enim ille, si quis alius, id neus & ad rem Omnino locus, & se se tunc a tissima Ipsi obtulerat occasio , qua Victoribus gratificaretur suis, & Prophetae verba ad Caesares referret. Narrat, uti notissimum, Matthaeus, Herodem auditis Orientalibus, qui natum Puerum quaerebant, congregasse Sacerdotes atque

Scribas, & sciscitatum ab eis fuisse locum ubi Christus nasceretur. Regessere illi in Bethlehem Judae, producto in medium Michaeae Vaticinior Inde neces Puerorum Bethlehemiticis in finibus equutas. Itaque si Vaticinium illud de Uespasiano intelligendum existimavit Flavius , narrationem facti non omittere prosecto , Roman rum caussa , sed explicare potius, & universam consequenter enarrare Historiam debuisset; potuisset enim narrationi addere quod absque narratione tradidit; deceptos videlicet tunc fuisse Sacerdotes atque ScribaS interpretationem illam Herodi suggerentes, cujus caussa innocentes

Pueri Bethlehemae perierunt; significasse quippe oraculum, Vespasiani Principatum , qui in

Iudaea declaratus Imperator, super Orbem regnaturus erat universum. Ceterum, vix credi potest

SEARCH

MENU NAVIGATION