Herodiani infanticidii vindiciae auctore f. Casto Innocente Ansaldo ordinis Praedicatorum. Accedit ejusdem Dissertatio de loco Johannis aliter atque habet vulgata a nonnullis patribus lecto

발행: 1746년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

i 34 HERO D. INFANT. VIND.nis illud accommodari ac veluti compleri r Omnis in Ascanio obari sat eina Parentis. Aut Iudaeos in exilium actos, ac Hierosolymam Iinquentes, induceremus ea proferentes , quareversa Troja Ovidius Matres Patriam lugentes suam inducit: Troja vale, rapimur, clamant, dant oscula terra Troades, oe Panrufumantia tecta relinquunt. Aut denique si Matres Infantium Bethlehemiticorum deflentes necem, Lucani terminis repra sentaremus:

Deplorat Libycis perituram Scipio telVis Infaustum Sotalem e major Cartiaginis Hostis, Non sertituri maeret Cato fata Nepotis.

Haud perinde tamen sequeretur Maronem, OULdium, ac Lucanum de id eis nostris, aut de obj ctis, quibus eorum aptamus verba , cogitasse. Itaque & numerus ille centum quadraginta quatuor millia , nil cum Infantibus Bethlehemiticis commune habet, nec eth cum numero eorum aliqua ves. levi societate conjungenduS . Numeros Apocalypsis illos explicarunt aliqui ex Platonicorum perfectione numerorum , ceu perfectio rei a numerorum perfectione repra lentaretur , iis iv. D. .h . unde & D. Thmmas docebat olim, centenarium convenienter respondere Virginitati, quod denarius ex cujus ductu centenarius surgit, estet limes numerorum , habere liquidem centenarium , quatenuS quadratus est numerus , perfectionem

152쪽

CAp UT NON UΜ. I sex figura . Centenarium etiam supra sexagenarium addere quadragenarium, consurgentem ex ductu quaternarii in denarium I quaternarium autem primum numerum esse selidum & cubum. Hasce, inquam, additiones convenire inferebat Virginitati, aliis cum pluribus, quae legi apud Ipsum possunt , ex quibus tamen nil umquam historice deductum ; nam Sc aliqui iulis Apocalypseos numeris abusi ad maledicendum sunt. Testis Nicolaus Mulerius in Vaticiniis Pathmi elucidatis , ubi somniando oracula effutiit. Viderent profecto qui ex illis Scripturae

verbis Pueros centum quadraginta quatuor mille occisos ab Herode statuunt, quam diversa ratione, & sensu quam opposito, numerum interpretetur illum Scriptor iracundus ; adeo coguntur

insanire qui suo numeros illos rebus aliquibus ex ingenio accommodant. Optime egit profecto celebris noster Cajetanus, qui enarratis sapientissime ceteris novi Testamenti Scriptis, id praestare tamen noluit erga Apocalypsim ; cujus rei caussam ex iis quae ad Carolum Caesarem scripsit, habes apertissimam. Puoniam, inquit, intentionis ' HA

meae fuit sensum dumtaxat germanum prosequi, ideo Apocal psin Joannis omisi: fateor enim ingenue , me non penetrare illius Mysteria juxta henium litterulem. Id ipsum prorsus testatus quoque est Arias Montanus in Prologo. Illo celeberrimo de Cardinali scripsin recordor Spencerum: Cum

153쪽

136 HERO D. INFANT. VIND. Castianus ruformatorum importunitate coactus incertum illum ex allegoriis Scripturas commentandi

modum desereret, oesensui litterati praessus adb

resceret, Dorum malam gratiam iniit, ut vix mul

tis Apologiis facti illius invidiam amoliri potuit.

Utinam in Apocalypsi non interpretanda, sequuti injetanum essent tot remotarum regionum Scriptores ; adeo uberem non dedissent profecto admirationis materiam nobis, ruboris suis.

Credidisse vero Vulgus innumeros fuisse interfectras Bethlehemitica in laniena Pueros nos etiam haud inficiamur. Verum erroris erit prorsus pervia origo, primum si perpendimus, barbaris neglectam fuisse saeculis Lectionem Scripturarum I & Evangelicas Historias ab Apocryphis ac Legendariis desumtis . Auctor Homiliae III. in Matthaeum, quae inter opera Chrysostomi aliquibus comparet in Editionibus, nec tamen, firmissima Criticorum omnium sententia, Chrys stomi est; post multa de Innocentibus oratoria methodo enunciata , haec denique illis de Infantibus scribit: Probat novos Mercitus Cbristus, rudes milites designat, Legiones lactentes victoria perpetrata coronat. Fiunt pro CDiso victores qui aetate fuerunt coaequales . Transmisit Infantes infans Chirsus ad caelum , nova xenia Patri, primitias fructuum exbibet Genitori. Ostendit futuram faecundissimam messem , dum in semine tantam eX- bibet ubertatem. Obstat Evangelium tamen, Ob-

154쪽

3 CAp UT NONUM. ' i 3 stat &Eusebius, ita Evangelii verba reddens: πά-, άς τει Βηθλελ . Occidit omnes Pueros qui erant circa Betblebem. Fallam illam ' 'i'. de Puerorum multitudine opinionem , deque laniena per Iudaeam universam hauserunt Plebes ab Orationibus etiam , ac prope dicam, Tragicis Patrum expressionibus exaggerantium Crudelitatem Herodis profecto maximam. Tragicarum hujusmodi pnrasium specimen jam prostat in Homiliae Auctore apud Origenem; uberiusque exstat apud Gregorium Nysienum exemplum, in Sermone de Christi Nativitate, in quo, ceu in excidio Trojano:

Plurima perque vias sternuntur inertia passis

Corpora, perque domos erudelis ubique Luctus, ubique m m plumi-- mortis imago, Exaggerationes illas de barbarie maxima , intellexere Plebes , seu converterunt veluti exaggerationes essent de numero innumerabili; aut verius , quod truensive , si ita loqui fas , exaggerarum erat, extensive amplificatum esse crediderunt , & eloquentiae artem in Historiam verterunt more populari .

Accessere Poetae solita emphasi ; unde Sedulii illa: Catereta Matrum personat, Collisa defens pignora uorum Tyrannus millia Cbrim sacramis victimam.

Heinc

155쪽

x31 HERO D. INFANT. VIND. Heinc Beda, suo licet in Martyrologio nil de copia , uti vidimus , Puerorum dixerit, in altero tamen metrico ipsi asserto inducitur scripsisse: et ii Martyrio tenera prostrantur millia quinis. V. intellige Kal. Ianuarii ; ita nempe carminis legibus , libertate Vatum, ac moribus temporum olim postulantibus. Praeconcepta igitur popul lari hac idea, ex silentio Flavii argumentari per gunt Maligeranorum Editores. Verum, cur Scaligerum Criticum agentem, populariter adeo prae- concepisse , adeo populariter loquutum inducunt An a Plebeculat Libris Ecclesiasticae super rebus Hillesiae argumenta derivare se posse crediderunt 3 Sed illi Eripiunt subito nubes, caelumque, diemque

Iactorum σω oculis.

An Concionatoribus quibusdam credidere exaggerantibus numerum , & vulnera , & stragem As Contionatreum verba, ait Sixtus Senensis, non j. kt: L sent semper eo rigore accipienda, quo primum ad Auditorum aures perveniunt. Multa enimDeclamatores per bperbolem crebro enuntiant, oe inculcant, vel occasione temporum, locorum, oe Perseo narum

adducti, vel affectuum impetu, oe Orationis cm surapti. An maximum denique Innocentium numerum ex rerum sacrarum Pictoribus hauserunt

Scaligeraei 3 Verum & hi, ritu Sabino, quod aliquando volunt somniant; iccirco quale Historiae, quale Critices genus esset, quod talibus niti

156쪽

CapuT NONUM. 13ν pergeret fundamentis 3 Illa porro Patrum, Ecclesiarum , Concionatorum , intum, Imaginum, Vulgus denique consensio, substantiae, ut ita dia eam , Infanticidii veritatem certam essicit, non illorum autem numerum , multituatnem , ac

copiam; nec hujusmodi faistum, ex Evangelicis primum esset, quod in Vulgaribus Codicibus, tu Libris Plebis videlicet, fuisset interpolatione, additione, ampliscatione corruptum. Vir illustris. smus, ac omni laude dignus, Iohannes Bona rius, in Epistoliea Praefatione ad Cl.nostrum Iosephum Augustinum orsum, Historiae Sanctorum Barlaami de Iosaphati ejus studio editae praemis. sa , hisce veritatem illorum Martyrii fabulosis tametsi circumvestiti circumstantiis propugna vit fila lectio νὶ I'addumre in eonfermaetione

deI mio detio una Storia similissima a questa noOra in quanto alia perseume, e alia purita delia lingua, e quesa F la mira di S. Gior Buttista, dome trande avere e ripula di nostra δευiu Fima faωella, ethe percio di elsa foventa si vale la se re grande eademia delia Crusca hel suosmo Vocabolaris , L quaI visa in ques' anno appunto i 3 )e uscita per la prima fata alia luce net Stumperia delia medesima Areademia. Or ques Imria per timauior parie e plena di sole, quasi di si romanet

157쪽

Evangelica essere stam traim. Lo sessimo si nodire della Storia di S. Maria Maddalena , cia die Fa peressere uello sesso volume flampata non bo

Diaulo lasciare di far menetione . Quod in vulgari bus Libris, quod in Vulgi accidit opinione tu per factis ac Personis Evangelicis Baptistae & Magdalenae, cur accidere non potuerit Infanticidio Vel ab errore tamen, factum aliquo vides modo confirmatum , quod illud non nude quidem ,

i nstar Evangelicat Historiae, omnes tamen, EXCepto uno Flavio, uti certissimum retulerunt. Qua re illum Editores Scaligeranorum errasse viden-ῆur errorem ,eadem videntur argumentati rati

ne , qua Batavi quidam, exeunte Saeculo elapso, quo Synopsim tradentes funereae nescio cujus Pompae apud Italos celebratae , in qua plurima recitata fuerant Guarinianae methodi, nunc eliminata: & antiquatae carmina , inferre aperte perrexerunt, que les Nations Septentrionales re-gardent presentement L Italis comme un nis per ' poin tes Scientes. Ceu Omnes Scientiae ab arte Poetica penderent, & Italia veris tunc ac Petrarchicis carens Vatibus , omni etiam genere Musarum caruisset; ceu non gavisa fuisset tunc Italia Viris Cli. Segnerio , Bellino, Bellorio, Ma gliab hio , Averantis, Gravina, Crescimbeno, Menzino, Redio, Lana, ac Norisio . Haec , inquam , argumentati sunt ratione in facto Infanticidii Adversarii. Valeret enim tunc negativum, Diqitigoo by Corale

158쪽

sve ab Flavii silentio desumtum argumentum, si repertum in Matthaei Evangelio testimonium,si Kalendaria ac Martyrologia, si, Diptycha E clesiae emendata , intersectorum Infantium maximam repraesentassent umquam copiam. Primi qui populari opinioni Catholica videntur occurrisse in Ecclesia, doctissimi fuere Bollandiani, qui in Adnotationibus ad Ephemeridas Graeco-Moscas, ubi hae de Insamibus loquuntur, haec optime subjiciunt: Eorum num rum, inquiunt 2.Mi is Graeci in titulo, fuit millia quatuordecim. Non exi- 'μ'

simo tantum fuisse, cum Bublebem oppidum pasuum fuerit, nonnisi septem passuum millibus Hierosolymis dimns, ω mes ejus in quibus omnibus O cisi Pueri non admodum magni possint concipi. Itaque ad reteras Graecorum fabulas sum quoque numerum adjicias licet. Vulgari tamen esto errori aliqua adversentur ratione Bollandiani, apertam adhuc tamen non ingerunt atque sat idoneam Veritatis speciem, tepido illo significandi modo: non exi simo tantum numerum fuisse. Tale enim hoc est in loco erratum Graecorum , ut severiori censura dignum videatur, nec adeo leniter erat procedendum, ubi, Si tantum spectes hominis caput,Hectora credas, Si stantem videas, Alanacta putes.

Longissime quippe & infinitum prope ab illo ,

quem Graeci existimarunt, numero, numerum

abesse Puerorum Bethlehemae reipsa interfect

159쪽

a L HERO D. INFANT UIND. rum evincere pIuribus proclive erat; nee Gravitantum erant emendandi, sed etiam nostrarum

homines regionum I ubique scilicet & semper PopuIus ut Populus, qui in in litis & impossibilibus solum sibi adulatur insanienς.& pla dit, de infinitum adfert sobrietati ac judicio E Hessit detrimentum. Non gestit illa. quidem Ini micorum placitis moveri; scit hac simplicitatis

amen cura , hac oeconomia tandem viam ipsis sternit ut vetus ad ovile reducanturo Quotus.

quisque enim est, qui haud semel moderatiorum

Protestantium in operibus non legerit, futurum, ut, si Sirmondiana omnes ac Mabilloniana moderatione ageremur, Ipsi hac in re nostram descenderent statim ac facile in sententiam 3Clari ut usus est Oratione sincerissimus noster Serrius, qui de Christo & Virgine ejus Matre agens exiguam fuisse Infantium interfectorum classem ita demonstrasse s Puerorum caesorum numerum non

m de inimit Emangelium. nec quotus ille fuerit expriseis Patribus liquet. Graeci in suis Menologiis, oraibispes in Litu is sua numerum extentant ad

quatuordecis millia , praeter omnem veri speciem . uuandoquidem Bethlebem miculus dumtaxat erat,

imo Casellum, uti sigiluas obannis VII. 1., cujus etiam mes angustissimi eranν, extra quos Carni Τrisam tuam non extendis I Fodes, uuis porro sibi fingat, in tam angusto terrae angulo, spatio duorum

dumtaxas amorum, quatuordecim Puerorum mita

160쪽

M in Leem prodi et Imo iis longe plura' Siquidem . ultra neros illos occisos gladio, alii intra biennium iliud nati, perinde fuissent ante Carni L nam illam morte sub ti. Pari etiam circiter numero intra biennium illud in Iucem prodi issent Pue

Iae in eo occistaram Pueroram numero minime com

putatae ς eum in eas saevitum ab Herode non fuerit, a quibus Ubil sibi simere poterat, qui Cissum marem . non foeminam fore. non ignorabat. Neri e go utriusque sexus Iupra triginta millia intra hiennium nati sui deberent in Bethlebem,oemitasejus, si quatuordecim millia Puerorum mas Ioram Herodiano gladio cecidissent; quod quis credati Cummis totidem in popuI0 a Promineia biennio nascantur. δε itaque Puerorum Belbi emi occisorum numerus , ad ceteras Graecorum fabulas amandandus est. Puamquam magnum pro conditione loci fuisse

numerum non negavrrim. Quibus equidem Sapientissimi Viri verbis esto Grae coi -n fabulae videantur modo prima specie oppugnatae, ali Innuitur adhuc tamen quantum latis est, exiguam maxime fuisse in se spectatam Infantium illorum copiam , aliqualis licet relate ad viculi cooditionem veluti momenti , nec illis cum fabulis ulla componi ratione posse; ast immaginari potius numerum debere, aliquam habentem misera cum Villula proportionem. Post Bollandianos doctissi mos, & Sertium , Grave nus, & alius Scriptor Infantium adhuc Bethlehemiticorum copiam

SEARCH

MENU NAVIGATION