Herodiani infanticidii vindiciae auctore f. Casto Innocente Ansaldo ordinis Praedicatorum. Accedit ejusdem Dissertatio de loco Johannis aliter atque habet vulgata a nonnullis patribus lecto

발행: 1746년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

invectas fuisse mutationes, & additiones, vix aia sumentis carente Libro VI. quem ex vetustissimo , Codice Capituli Veronensis edidit Cl. Josephus Blanchinus , ait tamen laudato in testimonio mendum irrepsisse haud crediderim , sententia quippe, quam Scriptor ille satagit confirmare, illo reapse Textu inniti debebat, interrogatus enim ab Haeretico, an nomen Patris esset in Filio ac Spiritu Sancto 3 affirmative Catholicus re pondet, quod Christi nomen illius esset, qui

non ex sanguine , neque ex voluntate carnis, neqMe ex voluntate Viri, nempe, non ex hominibus,

sed ex Deo natus esset. Novam hanc vero Lectionem in vetustiore & doctissimo habemus Patre, nempe Irenaeo , cujus textum plurimum habemus emendatum ; sic enim Ille Lib. IILCap. is. Editionis Massueti: Cognoscit autem itilum is, cui Pater qui es in Caelis revelavit, ut intelistas, quoniam is qui non ex voluntate camnis, neque ex voluntate Viri natus es filius bominis , bis es filius Dei s eandemque Lectionem subobscure innuit alio in loco idem S. Pater seri bens: Et quoniam bis es Emmanuel, ne forte

tantum eum hominem putaremus ἰ non enim ex voluntate carnis, neque ex voluntate Viri, sed ex Mh m Metoluntate Dei Verbum caro factum es. Scripturae autem Verba tunc adferre Patrem, character diverius, quo ex Editoris mente scripta sunt, satis innuit. Itaque quum , Vel Hieronymi aeate, pro

182쪽

igg Dg LOCO IOHAN. pro varietate Regio m diversa ferrentur Exemplaria, in ea me maxime confirmabam sententia, aliquam furta, quae per Ecclesias circumferretur, Versionem in qua Textus, uti a Tertulliano relatus, reperiretur.

Vix tamen Tertulliani Libros adii, ut statini hasserim, atque a concepta opinione dimoveri pene coeperim. Hunc enim si Scriptorem legas priore in loco, ubi testimonium, quo de agitur,1criptum est, cernis Africanum Patrem arguere Vasentinianos quod ita legerent, non vero juxta receptam interpretationem. En Tertulliani veros tari .. ba: id est ergo: Non ex sanguine, neque ex vo- L. VI. iantate carnis, neque ex voluntate Viri, sed ex Deo

natus est me quidem Capitulo ego poIius utar,

quum adulteratores ejus obduxero. Sic enim striaptum esse contendunt. Non ex languine , nec ex earnis voluntate, nec ex Viri, sed ex Deo natus est. Ioc utique dicendi modo absque ambagibus ostendere mihi videbatur Tertullianus , eam communem non fuisse ac receptam Lectionem ac Interpretationem. Et quidem, quum palmaris, ut ajunt, Ualentini error, in eo situs esset,

ut Christum diceret s piritale veluti e cailo detulisse corpus, ac quasi per fistulam, sic per Mariam Virginem transmeasse, nihil inde accipie rem vel mutuantem, ut describit ipse Tertullianus pluribus in locis, exque Epiphanio constat ac Philastrio, proclive omnino videbatur, H

183쪽

reticum, ad errorem confirmandum situm, Johannis corrupisse Textum, & ubi legissent alii: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate .carnis, neque ex voluntate Viri, hed ex Deo nati sunt, legendum ex opposito Ipsum voluisse: . non ex fanguine , neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate Viri , sed ex Deo natus est; quae prima specie Valentinianam confirmare Videntur maxime sententiam ; unde uti mox vidimus, Tertullianus: me quidem Capitulo ego potius utar, quum adulteramines ejus obduxero. Quae quidem ad verba ita doctissimus Pamelius : Recte vocat adulteratores Scripturae Haereticos hoc loco ς quia pro eo quod omnia Exemplaria Graeca , Latina, Syriaca, O Patres omnes eonstanter legunt, uti etiam baud dubie Evangelista Diannes : Ex Deo nati sunt ;Ipsi singulari numero legerunt, natus est. Erat hoc autem quod mihi de probata veluti olim nova Lectione cogitanti nonnulli respondebant. Quid Zinquiebant, numquid infiniti pene desunt, qui tot MM. Evangeliorum Codices inspexere , ungulas eorum paginas, singulas lineas per otium contemplati sunt, qui in eorum apices, qui in chartas diligentissime inquisivere , & quo saeculo , qua manu exarati sint integris a studio partium animis perscriuati sunt Nullus horum tamen a recepta Lectione recedendum existimavit; impervium enim est novam in admissis Versionibus suspicari, ubi a Vulgata nulli Codices dis-

184쪽

sentiunt, ubi veterem firmat omnium υ φωνίας quorum testimonium patens,&, ut sic dixerim, oculatum , haud Verendum, ne quisquam sanus non anteponat quibuscumque suspicionibus ae conjecturis . Ualentinianos reapse κα-ψώ- nisi se , & in Codicum sacrorum corruptionem propensissimos arguunt priora verba Capitis XX. ejusdem Libri Tertulliani de Carne Christi, ubi adversus eosdem ita invehitur Septimius: uualis est autem tortuositas vestra, ut ibam ex θί bam pr.epositionis licio adscriptam auferri quaeratis : oe alia magis uti quae in bac specie non inveniatur penes Scripturas Sanctast Sequitur loco de quo nunc agimus, verbis videlicet superioribus Tertulliani, haec etiam Periocha , ex qua sortius erui argumentum posset adversus novitatem Lectionis Valentini: uuasi supradictos Credentes in nomine ejus designet, ut

ostendat esse semen illud areanum EDAlarum oeSpiritualium , quod sibi imbuunt. Videtur certe mihi haec voluisse significare Tertullianus : qu si Johannes, uti Valentinus vult, scribens, non

ex sanguine, nec ex voluntate carniS, nec ex V

luntate Viri, sed ex Deo natus es, ita, inquam, Evangelista scribens, alludere ad semen illud spiritale voluisset, quod Valentinus, homini d cuerat infusum , & quo ii, qui juxta Valentinum in Ecclesia erant, imbuti dicebantur ; quasi Iohannes excludere a Christo semen voluisset,

185쪽

quod Ualentiniani Ecclesiam dicebant, uti ex ipsorum deliramentis patet a Tertulliano latis Libro adversus Valentinianos, Cap. XXV. Quum vero, juxta Tertullianum, opus nullo fvisset modo, ut Evangelista Valentinianorum , ut ita di-Cam , semen a generatione ac natura Christi excluderet , quod nempe nullo modo ex illo esset Valentinianorum semine Ecclesia ; heinc veluti inferebat, opus haud firasse legere, qui non ex

sanguine , neque ex Voluntate carniS, nec ex Vo

luntate Viri, sed ex Deo natus e s. Accedit apud Tertullianum : uomodo autem ita erit, quum omnes qui credunt in nomine Domini communi lege generis bumani ex sanguine, oe excarnis, oe ex Viri moluntate nascantur Habes in istis verbis objectionem Ualentini adversus rece-ceptam Lectionem . Hoc autem ex argumento

quod sibi proponit Tertullianus, Vetus confirmari videtur interpretatio. Cur enim adversus illam argumentatus fuisset Valentinus , nisi vidistset opinioni suae, suaeque Lectioni adversari, seu ablatum sibi vetere ac recepto legendi modo i cum, quo probaret Christum ex Virgine carnem haud sumsiste 3 Respondet Tertullianus ex P melli Editione : Etiam Valentinus ipse adeo singulariter, ut de Domino scriptum est: ex Deo natus est. Aliter autem ego punctandum ducerem . Nempe, post illa Valentini verba, seu post illam Valentini Objectionem, qua dicebat, interroga-Y bat-

186쪽

a o DE LOCO IOHAN.batque: Quomodo ita erit; videlicet, qua ratio. ne legendum erit qui non eae sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate Viri, Ied ex Deo nati liunt, quum omnes qui credunt in nomine Domini, communi humani generis lege ex Ianguine, ει ex earnis, ct ex Viri voluntate nascantur Τ Post haec, inquam, verba, Tertullianus veteri de Lectione sollicitus regellisse videtur '. Hiam. Nempe, ita reapse eis; hoc quidem nos fatemur atque propugnamus ; fidem scilicet, qua qui in Christum credunt filii Dei fiunt, non ex langui

nibus, neque eX voluntate carniS, neque ex Vo

luntate Viri, sed ex Dei esse voluntate; ceu allusisset tunc Iohannes ad Matthaei locum , quo de

ν. Vi Petri dixit Christus: Beatus es Simon Bar-

Iona, quia earo oe languis non rem avit tibi, sed Pater meus qui in Caelis es p Johannis saltem ea videtur fuisse mens, quod Epistola sua primari ,. V. . seripserit. Omnis qui credis, quoniamJesus es CD

sus, ex Deo natus es. Sequitur apud Tertullianum rursus: Valentinus ipse adeo singulariter. Nemper Uerum Valenti nus aliter legendum, singulariter legendum ait, ut de Domino seriptum es e ex Deo natus es. Valentinus locum esse vult de Domino intelligendum. Tunc quid Tertullianus 3 Lectionem, seu

conditionem accipit, ac permittit, relinquit, concedit ultro Valentino sic etiam , videlicet, legi posse singulariter, quin tamen Valentinianorum

error Diue zeu bu Coos le

187쪽

error ex illa Lectione confirmetur 3 imo ea utitur ad bominem adversus Valentinum, sive contra Adversarium retorquet, Ostenditque Lectionem illam in singulari Catholicae non ossicere sententiae, sed Ualentini potius adversari opini ni. Ita enim orationem prosequitur Septimius: Merito de Domino scriptum eth: & ex Deo natus est quia Verbum Dei, ω eum Verbo Dei θ ritus , ω in Spiritu Dei virtus , ω quicquid Dei

es, Cbristus. Qua caro autem, non ex Ianguine,

nee ex earnis iis Viri voluntate: quia ex Dei voluntate Verbum caro actum es. Ad carnem enim, non ad Virbum pertinet negatio formalis nostrae natisitatis ς quia Caro sic babebat nasci, non verbum.

Negans autem ex carnis quoque volum aIe natum,

cur non negavit etiam ex substantia carnis ' neque enim quia ex sanguine negavit, jub antiam carnis renuit, sed materiam feminis, quam constat 1 anguinis esse calorem : ut despumatione mutatum in coagulum Ianguinis foeminae. Nam ex coagulo in easeo vis est Fubflantiae, quam medicando conseringit, ides lactis. Intelligimus ergo ex concubitu nati:itatem Domini negatam, quod sapit voluntas Viri oe carnis, non ex Vulvae participatione . Dquid utique tam exaggeranter inculcavit, non eχ sanguine, nec ex carnis voluntate aut Viri natum: nisi quia ex ea erat caro, quam ex concubitu natam nemo dubitaret ' Negans porro ex concubitu, non negavit ex earne: quia non proinde negavis Y L eta

188쪽

i L DE LOCO IOHAN. ex carne, sicur ex concubitu negavit. Itaque hunc ad locum ita Pamelius: Isud Auctor ex sententia non Da , sed secundum praedictam Lectionem adulteratam Valentini ς quia numquam in Scria pluris alibi legitur illud de Cbristo, & ex Deo n rus est. Hoc igitur ex testimonio erui videtur tantum, Ualentinianos nova illa usos fuisse L ctione ad opinionem adstruenda in Catholicae sententiae adversam, hocque ex testimonio videtur confirmari modo posse effatum Cl. Morini, quod nempe Versionibus ab Haereticis Haboratis P. utiliter usi siunt sancti Patres, aliquando scilicet, i ut καψ' ac talicius digladiari cum ipsis postent. Negotium facere tamen omnibus deberet maximum ejusdem Tertulliani, & quidem quod mirum infinitum quantum eodem in Libro de Carne Christi locus , in quo oblitus propem dum Africanus Pater, corruptorem se Vocasse Valentinum , quod legendum contendisset, qui nou ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex moluntate Viri, sed ex Deo natus es y adversus Ebionem Ipse inὸe disputans, Christumque haud fuisse solum hominem ostendens, Johannis testimonitim adversus Haereticum adducit illum hanc juxta interpretationem. En Tertulliani verba: Ideo

etiam Marcionem prospiciens, Spiritus Sanctus )Ego sium, inquit, Deus, oe alius ab sique me non es. Et cum alias idi um eodem modo dicit, nescio

189쪽

quas illas Valentinianorum Eonum genealogias pulsat. Et, non ex sanguine, neque ex carnis oeViri voluntate, hed ex Deo natus es , Hebioni respondit. En profecto Johannis locum ad verius Ebionem in medium productum juxta Valentini Lectionem, ceu non corrupta foret, sed Spiritus Dei sententiam, ita enunciata repraesentanS. Pamelius, qui superiorem ad locum statuerat, Tertullianum jure ac merito Haereticos Scripturarum Corruptores appellasse, quod insolitam inducerent Lectionem, laudatum mox respiciens

ad testimonium subdidit: me interim mirum, quod eodem modo citet Septimius) illam Script ram infra. Haud facilis profecto qui prima specie solvatur nodus. Si enim de Scripturae sensu. tantum, atque Scriptoris Sacri mente sermo hic esset, si de diversis ageretur Africani Patris Scriptis , facile solvi posset, Memini quippe quae

olim docuit Simonius: Si F ne crastnois d'et Ang, j examinerois io en particulier os Interpretations que Tertullien a donniss a ungrund nomisede misages si Nouueau Testament, dans os Liamres quia a reris contra les Hereiiques. Bien que: ceux qui disputent ne lihent pas tomours exacts, oeque cet Auteur en particulier s' abandonne quelquefois a L ebuleur de son naturet, on ne laisse pus de trouver Iouvent dans ses discours des Interpretations literatis oe judicis es . On dest neanmolasse precautionner en is lifanis a cause de certaines

190쪽

i DE LOCO IOHAN. expressiora, qui ne s' accordenν pas eniterement avectes notres. Ce qui es commun a la Hupari des an- cietis Ecrimaras Ecclesiastique1, qui ne parient pasto ours comme nous, Hen que leurs sentimens fussient peu disserent des notres. Uerum hic non modo , eodem in loco , eodem in Libro ea utitur Septimius Lectione , quam ante pauca dixerat corruptam, sed non sensum Spiritus Sancti, non Scriptoris Sacri mentem, sed ipsius potius verba, ipsius adducere voluisse testimonium, evincit ille dicendi modus: Hebioni respondit; cujus quidem emphalis est, se non interpretari tunc Scripturam Sacram , ted ejus adferre verba. Porro, si, uti ex Pamelio adnotarum, nusquam in Scripturis alibi legitur illud de Christo, ω ex Deo

natus est, sequitur, ad hunc modo Iohannis alludere locum potuisse Africanum Scriptorem , ad Evangelistae videlicet verba juxta novam Lectionem; maxime quod doctrina ejul modi recentiori in Lectione contenta e diametro opponi vide

batur Ebionis haeresi , quem de Josepni ac Mariae consortio putasse Christum esse genitum pro dunt Epiphanius, Philastrius, Augustinus, Tne doretus, post Origenem & Eusebium. Denique

quum mutuata sint e textu Scriptura: Sacrae verba: Ego sum Deus , ω alius ab sique me non est ,

quibus Marcionem, & Valentinianorum AEonum genealogias, Vel ante earum ortum, pulsasse ait Tertullianus Spiritum Sanctum ; ita & derivata

e Di iti n

SEARCH

MENU NAVIGATION