Ludouici Septalij ... In Aristotelis Problemata commentaria ab eo Latine' facta. Opus hoc iam primum absolutum in lucem prodit, auctum tomo tertio nunquam anteà edito. Habent in eo, qui occultas rerum causas inuestigant vnde proficiant, & iuuentur 1

발행: 1632년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

371쪽

Problematum Aristotelis.

de salubri dista ro.&Gal. primo de Tuenda val. qui si in sellis diutius detineantur pinguescunt. Γ-quod asi, excrementu Aundam, erc. J Qtam enim in perpetua hac corporis nostri

effluxione & restauration nihil reperiatur, quod ita in alitie partis substatiam omnino trans. mutetur, quin aliquid restet, quod naturali calore prorsus non euictum in alimontam cedat: hoc ipsem quod non cedit, excrementum aliquo pacto est, eXcernique omnino de corpore, eum nimis redundat, aut quoquomodo postulat absumi, multa ingentiaque negotia eorporibus facessiturum, nisi ita fiat calida corpora, Ob caloris vehementem actionem, aut pauca colligunt, aut collecta facillime, aut expellunt, aut absumunt. motioneque propterea non multum pro iis expellendis indigent.atque frigida sunt , Cum multa huiusinodi exerementa colligant, motione etiam multa opus habent, ut & calor excitetur , quo mediante , &comones melitis celebrentur, & excrementa aggregata melius aut expellantur, aut absise

Probi. II. Cur partium distensionem facere oportet, quod se exercentes facere consueuerunt3 An quod oportelat proprio spiritu poros expurgari

Qui ad exercitia sese comparabant.potissimum ad luctam,aut id genus alia,toto corpore Erietis, . distendi,& quasi pandiculando uniuerso corpore stantes extendi solebant,& nos idem quem utriuersi eorlibet iste ante quodcunque id genus exercitis praestare quotidiana docemur experientiar cur id fiat hoc loco quaeritin docet Aristoteles. exercitati , &c. J quemadmodum etiam M A μα, - pandiculatio, distentio est coacta membrorum omnium ad vaporum evaporationem,& iussiationem. Unde a Gal.6. Epid.sest. s.com dicebatur pandiculationem fieri a natura, ad euacuanda viciosa 2 4- .sti excrementa,quae in musculis existum.& lib. o.Aph. 16.vult fieri ab humiditate fiatuosa, aut tuta. spiritu vaporoso in musculis voluntarij motus contento. Vt igitur & ad motum promptior esse possit,de mole leuior distendendo uniuersum corpus,conatur vaporosos spiritus, & ex- clementitias, sed aereas exhalationes in meatibus uniuersi Corporis, potissimum autem in musculis motui inseruientibus contentas, extensione illa uniuersali expellere. Quod etiam a somno saepenumer6 seri quotidiana etiam docet experientia: cum in carne halituosum excrementum sentitur,quod & ex coetione nutrimenti,& per cessationem,1 corporeis motibus ..i ε' '' incollectum.natura namque ut huiusmodi excrementum depellat, eique perspiratum moliatur,talem motum machinata est.

i ProbI. III. Cur inflexo corpore cubare melius est: quod etiam medici plerique praecipiunt3 An quod c. alefactus venter volocius concoquit Z sic autem calefit maxime. Ad haec etiam statibus locum praebere, in quem tendant, oportet. sic enim minime flatus nocebunt. Sic enim & varices & alia apostemata fana sunt,

372쪽

3 set Commem. in Sech. VI.

quia cauitates habent in quibus flatus recipiunt. Extenso igitur nesta remanet

cauitas: locum enim omnem Viscera continent. Inflexo autem,fit.

Cubare-ne Inter alia,quae & de quiete,& de accumbendi rationeφro somno, pro tuenda vale..

ἡ . . ,. tudine , medicis quaeri solent,illud non pauci momenti censendum est, quod ab Aristore, an e leo tele proponitur hoc loco discutiendum,praestet-ne inflexo corpore cubare,an extenso;ων, st. ' Λ quemadmodum communi omnium sententia statutum est,praestare inflexo decubitu cuia fero. bare, ita non ita omnibus rei huius ratio manifcstaci propterca audiamus Aristotelem duas huius rei rationes tradentem. venter autem Due t mari . J Est prima ratio a coctione,quae ex hoc decumbendi genere adiuuatur,desumpta. ventriculi enim facultas etivalidius suo fungitur ossicio,quo magis & a calore insito adiuuatur,& ab influxosouetur: id verb contingit facilius, quo ventriculi tota cauitas & substantia in unum ducitur, deni obliui conglobatur:hinc docebat GH.lib. de facultatibus naturalibus,ventriculum recepto pro sanitate sibo quasi corrugari,& in unum duci, quasique ingesta arcto amplecti: id veth commo- όA ...' ' praestare si inflexo corpore decumbamus, quis dubitet cum non modo ventriculus, probE eele- sed adiaccntes omnes partcs, quodammodo in unum id ipsum conspirantes, concoctio- '' modo adiuuciat. si enim in dextrum hoc modo inficxi decumbamus, facilior,be, . ita ingesto cibo,ad ima ventrieuli paratur descensius, in qua, potissimum parte praecipua, concoctionis peragitur actio.Est enim ventriculi situs ille flectentis se dextrorsum in imo. Interea ex si1ppositi iecoris viscere,venisque meseraicis, tanquam ex subditi ignis alicuius focoseruebit non mediocriter coctura. Quod si in sinistrum conuersi , & inflexi decumbamus,lecinore ipsi ventriculo superposito, quin circunquaque veluti manu totum com prehensem tenente,& undique plurimum amplectente, sotuque caloris maximo tegente, absoluendae in totum colitoni, appositissime situm inuenisse naturam ipsam dicemus. Maior namque ita ventriculo caloris vis ingruet, ex tanti visceris amplexu undequaque arcto, in quo calorificae insitaeque nobis substantiae ac qualitatis scdes prope simul eo inflexo potissimum decubitu, qno ventriculi landus paulo se altius erigii, compressor ante aristatusque magis cibus,ex decubitu in dextrum iam aliquanto diductior factus, ca lorem melius accipiet, acceptumque retinebit. quod si quis exicnso corpore, & quasi Petix laxatis habenis decumbat,quamuis natura quantum sibi parauit internae industriae,in om-ubotiosisti nibus sibi inseruiet,nunquam tamen adeo perfecte ea praestare poterit, nisi externa adhibita diligentia,corpore diducto, inflexo eadem adiuuare conabimur. si enim in faciem decubitus fiat,quamuis concoctionem etiam optime hoc modo iuuare poterimus: quod φρ 'i foueatur eo modo venter & partes adiacentes maxime, laboriosus tamen adi o cilc sbice, mista ut serri diutius commode haud satis possit. Supinum autem in decubitu te dedisse, sic enim inflecti vix potest, praeterquam qu bd illis, quae iam dictae sunt, utilitatibus caremus, internum potius calorem, insitiimque ex eo situ imminuimus,laxatis internis 8e externis omnibus partibus,nullisque internas vestientibus, aut circumambientibus: praeterquamqvbd pessima in saepe aegritudinum occasionem dare solitum esse, dedisseque iam multis obseruatum fuisse scribunt,ut attonito morbo comitiali, incubo , & quam plurimis aegritudinibus,ex defluxis a cerebro materiis ortum ducentibus. haec etiamfati lacumpraebere, in quem tendant, &c. J Aisignat aliam causam ex flatibus in concoctione ventriculi generari solitis dosumptam, dicens ut absoluatur perfecte ventriculi concoctio,necesse est flatus Aui in principio concoctionis nccessario generan tur, cum in cibum rudem adhuc&vixdum ingestum caIOrnaturalis agere incipit, IO cum aliquem habere in quem recipiantur, ne concoctionem perturbent, ventriculum-Que nimis distendant, alioqui maximὸ sita fluctuatione Minotu actionem illam impcdirent. at inflexo decubitu id maxime praestamus, comprimcntes partem extensam quasi status ti ventriculo expellentes, secus si partibus extens s. Sic enim o varices, seri, asessis sim μοι, sec. J varices iou dictae sunt, sc interpretante Galeno in exeg. est

verb varix dilatatio venarum. in univcrsitim Hesychius explicauit esse varicem, cum venae contortae nodosiim quendam tumorem arborum nodis similem faciunt, proprie ve-rd magis de tumore huiusmodi dicitur in eruribus, cum cutis nigrore, idque modo plenis venis in superficie, modo in profundo, ut optimὸ colligere possumus cx Hippocrate lib. de ulceribus : &alij abscessus. dicitur το-, ut docebat Cal. x ad , quod abscedere signiscat. Partes enim quae humorem praetcr

naturam

373쪽

Problematum Aristotelis.

naturam in se recepere,resoluuntur a se inuicem,& quae prius continguae erant, disparantur. etsi igitur tumor is de tumore animi dicatur,qui digeri non potuit, in si appuration conuersus,non tam persecte quidem,ut pus iam factum sit, sed ut vitari non possit: convcnit tamen etiam iis,in quibus flatus colligi solet, quod eo partes abscedam, SI separentur. expositis igitur de flatibus colligit, quod propterea corpora quae flatibus obnoxia sunt, ut melancholia sana redduntur, si varicibus laborauerint, aut huiusmodi tumoribus, quὁd in cauitatibus longinqui; secedant,aut detrudantur flatulenti vapores ii crassii sic enim Aphoris Li. insanis si vatices superueniant, infantam solui scribebat. sanguis enim melancholicus multus, & crastis, qui non facile cedit,sed cui contra cedere vena cositur,praesertim vero flatu lentus, deorsum grauitate tendens, nunc vcnas crurum diste cndo dilatat, nunc quae in imo ventre sunt,&in ipso scroto.& quamuis in iis,qui lacustres aquas assidue bibunt, varices sepenumero nasci docuerit Hipp. libde acr. aquis,locis,& propterea vitae breuioris es iis tamen,quae hoc loco ab Aristotele dicuntur, nullo modo repugnat,quod Hipp.de varicibus sponte nascentibus ly- quatur: Aristoteles verbii loco,&Hippo. 6. Aphon de iis sermunem habet, qui ad alios morbos sequuntur: solucre enim etiam gibbositatem superuenientes varices testis est Hip

pocrat.lib. de articulis. .

re se cur, dec. J Ex praedictis colligit conclusionem in accubitu extenso cum viscera omnia locum omnem occupent, nullus dabitur locus fiatibus, qui propterea fluctuatione &motu coctionem impedient inflexo autem quasi visceribus suspensis flatibus locus,extra cauitates,in quibus celebrantur cessiones, meditur,atque ad eas partes expellitur quasi comPressione quadam facta.

Cur surgentibus vertigo potius euenit quam sedentibus t An quoniam quiescentibus humor in unam partem coadunatam declinat. propter quod etiam cruda oua nequeunt circuiuolui, sed protinus concidunt. mouenti autem similiter humor se habet. surgiant igitur quiescentes, clim ita disponuntur. sede iit autem in motu constituti,quando aequaliter se habet humor,& dispergitur.

Aceidit interdum homines visibilia obiecta aliter diiudicare assecta quam re ipsa sint, nempe quod illis videantur pertur bato & circulari motu cieri , quae alioqui apertissime quiescunticum ipsis proprium quoque caput circumagi Conquerantur:quibus malis interdum accedit, vehiletivi de tenebris obrui videantur,quae alioqui multa luce sunt perfusa: Si oculi consestim vim a piciendi an ittant:quae tamen paulo post recuperatur. Appellant Graeci hunc affectum ιαγ- γον& δύνον quasi verticem aut circumductionem,Latini vertiginem dixere: unde male inter--i pres antiquus singultum hoc loco transtulit. lenitamefi nomina haec potissimum vertigini ζ 'illi tribuere,quae in citra laesionem ipsius visus siquidem eam cui haec est adiuncta , -- matque ,-,τ ιμαν dixerunt. vi optimc docuit Gal. 3.de loc.patientibus, cap. g. & 3. Aph. 23. pertinet au tem haec affectio re vcra potius ad sensum visus,& communem sensum cuius d prauatio quaedam cst,quod aliter sensus visus recipiat species quam sunt, sensus autem com- Imunis,quod aliter diiudicet sensibilia obiecta,quam re ipsia sint,in tenebricosia autem, & cor- babent. rumpitur videndi facultas, nempe receptio specierum, & sensus communis etiam reccptasqliandoclue non receptas iudicat, aut diuersias esse censet. Imaginatio autem, tantum abest Vmisto ut Ledatur in hoc affectu , quod tamen viris alioqui doctissimis visum est, ut potius ea statim imaginetur sensum decipi,dc in receptione, de sp cru iudicio omnino obtaedi. Qiuerit igitur surientibus cursurgentibus nobis potius,quam sedentibus symploma hoc superuenire soleat. & respondet. An quomam quiescωubm humor, oc. J Vt facilius oc planius, quae ab Aristotele hoc loco buti Gg 3 'satis

374쪽

3s4 Comment . in Sect. VI.

satis obscure proposita sunt, intelligere possimus, Ec dilucidius etiam, qtiae omissa simisupplendo explicare, operςpretium esse duxi aliqua in mcdium adducere, quae ad causas

huius symptomatis facere videntur. sensoria externa 8c scias is communis externa obiecta percipit, secundum naturae praescripta, quoties 5 illa ossiciantur, S in organo proprio nihil sit a natura alienum,quod impediat. sic enim aut specierum ingressus impediri poterit, aut certe intcrnae facultatis iudicium. chm igitur vertiginosi 5 proprium caput, quae illis obiiciuntur obiecta circumagi iudiccnt, neque culpam ullam in obiecta referre polli vertiginis mus, intus aliquid esse censendum erit, in quod huius mali culpa reseratur,quod cum circulari motu feratur, essici at,ut etiam externa obiecta, codem quoq; motu agitari videa nae. tur Hano internam causam,& proximam, diccbat Gal. esse animalium spirituum in cerebro existentium, tanquam in proprio domicilio, ad inseruiendum facultatibus animali bus , quae in ea parte exercentur, inordinatum & circularem motum : commotio autem haec,& circumagitatio,aliquando nobis sanis existentibus euenit,nunc facilius nunc dissicilius pro maiori vel minore robore cerebri , ut ex loci praecipitis , vel rotae currentis, vel rapidi fluminis spectu, aut quod ipsi in orbem exerceantur. primum illud accidit, quoniam ob timorem spiritus subito quodam, de inordinato motu ad intimas cerebri partes recipiunturii dem vero in aliis causis obseruamus, quod animales spiritus ob eas causas in orbem ducantur, aut obtutu externarum rerum, quae simili motu seruntur, aut a simili exercitatione corporis uniuersi ,etiam interni spiritus eodem motu ferantur. at in aegrotis, internas aliquas subesse causas necesse est,quibus interni animales spiritus circulari motu in sinibus moueantur. Inter has causas,ictus Ac percussio caluariae reponitur, quibus sirpe numero videmus cum vertigine etiam homines in terram cadere: nam huiusmodi causis, naturalis animalis spiritus motus perturbatur, sicque minus recte etiam animalis facultas suo iungi potest munere. quod si nulla huiusmodi procatartica causa praecesserit, censendum erit aut flatum, fuligin sinue,aut vaporem illius symptomatis causam esic: quod materiae genus, cum ex se inordinate, aut in orbem moueatur in cerebri sinibus redundans, excitat in ipsis spiritubus similem motum:qui si a materia crassiori, ac turbidiori agiten tur vehementius, in icnebricosam vertiginem homines compellunt: vapores autem ii S turbidae fuligines,aut a materia in ipso cerebro contenta, aut ab insernis x subiectis partibus,puta ventriculo &utero, potissimum solent elevari. Quod igitur Aristoteles dicit:

scentibin humidum in unampartem coacerussum declinas. antecedent in hanc

causam unde vapores ij cleuantur, respectum habent: humidum autem hoc quicscens, in unam partem coadunatum declinans,vel in cerebri sinibus esse potest, aut in infernis. unde quiescentibus nobis, humores&quiescunt, de in unam partem coaceruati declinant, ncc flatus aut vapores emittunt. otia ooda Propter quod etiam cruda oua nequeunt circumuolui. J Exemplo quodam pulcherrimo, nec

it min is scitu digno suam hanc sententiam Confirmat, nempe humida interminara semperium .etiati in Vnum coaceruata declinare. id vero ex ouis sumitur, quae dum cruda sunt, vix circum

ό όν possimi, ubi vero cocta sunt,optimc circulari motu seruntur. quo signo an cocta sine etiam mulieres experimento communi solent experiri: Causa vero cur in gyrum verti nequeant, dum cruda sunt,ea cst, quod cum in internis partibus oua humiditate plena sint, interminata,& molli,si resident,moueantur, nec in gyrum humidiores illae N aqucae partes in sernas partes petunt, in Vnsimque coniunctae, grauiorem partem infernam reddunt; sicque miniis idonea redduntur,ut uno quasi puncto orbis innixa in gyrum verti possint; at ubi cocta sint, humidum ipsorum est conterminatum, atque per omnes partes tum super nas,tum infernas,in orbem dispertitum ac densatum , hinc cum deorsum ferri totum nequeat,sed aeque in omnibus partibus grauiter,cum rotunda sint oua, ubi in gyrum ducantur,facilius motum illum suscipiunt,diutiusque etiam susceptum retinent. Duemi autem,&c. J Applicat similitudincm dicens,quod cum quis quiescit, humores resident,nec commoti spiritus flatus-ve cxcitant,at ubi surgimus,sparguntur ipsi,indetque facilius vapores eleuantur,aut in sinibus cerebri, vel a ventriculo ad supernas partes.

375쪽

Problematum Aristotelis.

Probi. V.

Cur super dextram cubantibus facilius somnus aduenit Z Vtrum quod contrario moὸo se habentes vigilant & dormiunt 3 quoniam igitur vigilantes super sinistram decumbunt, contrarium crit in alio principio de contrario 3 An quoniam immobilitas somnus est: partes igitur quarum mouere interest,oportet quiescere: dextrae autem sunt, quae mouent. Fit autem iacentibus, ut quasi deligetur principium quoddam insurrectivum.

Quaestio est quam ob causam, cum Corporis dextra parte cubamus, somnus magis are dit3respondet f V rem quod ram modo oc. I Duas huius problematis attulit rationes,qua-latii 1 euerum priorem,quum probabilem omnino censeat, parumque firmam,de more utitur dictione' ω'

vinam. Haec autem eo nititur, quod contrariorum Contraris sunt ar Iectus,&modi: liet.

cum igitur somnus & vigilia contraria sint, contrario etiam modo producentur: at, ut infra ostendet,vigilamus commode magis,& maiori delectatione in sinistris, ergo in dextris facilius somnus superueniet. ubi notandum est, antiquum interpretem male locum hunc traduxisse, aut certe dcprauate legisse. V bi enim in nostris est ipse vertit, super later preti dextra iacent,cum sinistra vertendum sit. f immisitita omnus estoc. J Veram &magis naturalem affert solutionem,supponens somnum priuationem esse motus. Idem libro de somno & vigilia licet multa genera somni & vigiliae tradid crit,sumit tamen primo somnum immobilitatem quandam ,ee quasi nodum & vinculum sensus: eiusdem vero exolutionem,ac relaxationem vigiliam. Argentei ius, lib. de somno&vigilia, hoc somnes genus ab Aristotele ii positum ex ipso met in Topicis impugnat,ac sibimet ipsi repugnantem csse conatur ostende- re.6.cnun Topicorum genus hoc reiicit, nec admittit ut v cI sanitatis genus constituatur , et e lita itide sedimentorum modorantia,vel somni,primi selisiterit,uci priuatio, vel impotentia, vel refrigeratio. nam ast cistus omnis inquit,eius partis est affectus,in qua eli, somnus 5 vigilia in toto sunt animante,non sunt igitur primi sensoris affectus,sicque si in cercbro demus eine somnum,uel in corde cor aut cerebrum dormire fatendum erit. Accedit ad hoc quod impotentia illa admotum sequitur ad somnum,erit igitur somni effectus, non autem genus. quomodo igitur a seipsis non dissentiet Aristoteles3 An dicendum est cum GaI. pi imo de locis patientibus f &dotiissimo Vega, Philosophos rerum quandoque tantum variciates inquirentes, quae rationis & nominum tantum separationem habznt,3c quaestioncm,quaeque tractationem, quam Drae manibus habent transcendunt, cum laude omnino omitte: C. Hinc videmus aliquando Aristotelem philosophum agentem in definiendo addere:& si quid aliud addendum est,piopter dialecticas importunitatus: innuentem ea commemoratione non latere se ad exactam definiendi illam rationem aliquid desiderari. sic vinculum,sic impotentiam primi sensite iij, m- num definiendo similia verba addere potuit,ciun re vera somnus nulla res alia sit, quam vinculum hoc,siue impotentia haec ad motum. solus intellectus in toto vivente, considerat aptitudinem ad sentiendum, aut ineptitudinem, a dispositione primi sensorii pendentem: hanc totius aptitudinem appellat vigiliam,& ineptitudinem,somnum , ut sit in dialectica & curio a definitione genus animalis dispositio, ex primo pendens sensorio. Physicis igitur & medicis recipi sine errore memoratum genus potest. ita tamen ut per immobilitatem non omnino priuationcm,sed exilitatem dc languiditatem intelligamus, ut optime docebat Gal. praIino de sympt.causis,cap.vit. Sed age,antequam ex hac motus priuationc,quae genus cst, somni problema dissoluamus, alteram pulcherrimam consideremus dissicultatem, cum motio abundantiorem requirat vim,quam sensus: cur nullus dormientium sentit, mouentur autem non urantur, pauci: nam & surgunt multi,ia tantur omnes, quin & multi per somnum gradiuntur, aliqua a*ere aggrediuntur, & etiam aliquando aemulos impetierunti dis ficultatis ea est ratio, quod lio, fili miscum ab uno membro mouendi sentiendique facultas oriatur, Simque utrique actioni nerui communia instrumenta,& voluntas utramque vim agitet, rationi quidem consoni in videretur , ut simul sensus de motus consistere deberent ἱ aut certe sine sensu, motus obiri nequeat: Argentetit cum potissimum Gal. libris de locis patientibus,sensu sine motu facilius exerceri posse docueriti Argenterius lib. primo de somnovi vigilia cap. 1 I. ira satisfacit, Motum nequaquam

376쪽

Comment . in Sech. VI.

fieri dormientibus, nisi per insomnia: quo fit ut motiva vis ab imaginatrice , aut alia ficultate quae soniniorum est causa, conm ota, gai: ut natrium non sit scitius a nulla re incitatos ociari, motum vcio exercerim initru in qu m impellat vis, quae ei praeeit , dc calorem natiuum ad se tractum ad id tum motum ei sciendum comtertcre poteli. Nam ut in ventriculo non semperagit expultrix facultas,etiam si adeit illi influens calor, ita absurdum non est credere, quieseere posse sens us,ubi aliae facultates calorem ad se attrahunt:quomodo videmus eos, qui attentius aliquid cogitant, etsi multa ob oculos vetiantur, tamcn non videre, non audire illa, quae alioqui auditum asti cro sunt apta : ct si intcrimin uniuerso capite abundat calidum influens: quod quidem argumento ult, calorem huiusmodi non conterre. aut ii on sufficere ad alitionem, si aliqua facultas uniuersiam illius vim occupet: aut expediat aliam facultatem quiescere: igitur quiescunt tunc scnsus, & motus fit:quia caloris vis ab imaginatrice facultate, aut voluntate,aut alia,quae motrici imperat,ad motum cssiciendum convortitur, intacta interim sensitiva:quae in si niis nequaquam parere est nata. Recepit selutionem hanc doctissimus Thomas Rodericus a Vega in coin. ad 3. lib.de locis afl ectis,ac multis etiam exemplis confirmauit. Sed hac non contentus duas alias solutiones addidit. prima est. quod, si per eundem meatum vis sensifica simul& motrix profluerent , conuinceret ratior modo sensus per cerebri poros ad ianctiones principes meci: per neruos veri , ad sensuum externorum opera: ad motus vero exercendos S pectoris δe artuum per amplam dotialis inanitatem : eo fit ut per somnum aut refrigeratio, vel densatio,vel obsti uetio procestum sin silicae facultatis inhibeat,non ita motionum. Altera est,qudd docuerit Gal. in A. de locis paticntibus cap. h. in somno pati anteriores ventriculos magis,quam posteriorem: atque a polleriore nerui mot xij originem trahunt cum dorsali: propterea non esse mirum, si seriantibus sensibus, aut vinculo ligatis motio exerceatur: at non perpetua tamen est,sed languida,omnino, & interpolis: ut merito cellationem aut priuationem motus hoc loco dixerit Aristoteles. Partes igitum rum mouere mures,&c. J cum omnia sensus 3c motus inlitumenta, per asisiduam actioncm quae tit in vigilia,dcbilia reddatu ur, ut optimc dicebat lib.de so m. dc vig. rationi consonum cst,partcm,quae maxime laborat,quaeque assiduo motu cietur,quiescere. hu iusinodi autem cile dextram partem de docuit Arili Gietes tum 1. de caelo,tum lib. de incessu

animalium: dc experientia cuique ostendit. sinistra vero potius sulci menti ioco est & quietis, hinc Ee dextris magis decumbimus,& in eo accubitu Emnus facilius superuenit, diutiusque perdurat,quoniam quasi deligatur illud,quod veluti principium erat motus de surrectionis, laboreque ex vigilia pars illa defatigata quicte recreatur opposta. Quod si nos addici crimus cor minus angustiis piemi, miniisque pulmonum actiones B: dilatationem thoracis imperiai.ri,ubi quis dextris decubuerit, nati e problematis huius non debilem etiam solutioncm aD seremus. Quod si aliam de qua in superiori adiungemus ab .luissenos problematis solutionem credemus facilior enim ita ingesto cibo,ad ima ventriculi, ubi potissima maximaque peragitur concoctio p. aretur descensus. Est etenim ventriculi situs ille flectentis se dextrorsum in imo. Interea ut dicebamus ex supposto iecore, venisque mesera icis, tanquam ex subditi multiplices magis dc blandi vapore ignis alicuius foco, fervebit coctura non parum, sicque superiora petentes somnum conciliare facilius potet unt

Cur stuporem patiuntur L hominesJ in manibus & pedibus magist An quia infrigidatio quaedam est stupor: propter priuationem enim sanguinis fit, dc

transmutationem: carne autem maximὸ sunt destituta haec, id maxime neruosa : potissim sim autem pedes. quare parati sunt a natura ad refrigerationem

celerem.

Cur stupor maxime manus & pedes Eleat infestare, hoc problemate quaerit Aristotele..

est autem

377쪽

Problematum Aristotelis

est autem stupor Graecis ναρ- η ναρκώας dictus, a nobis etiam torpor. Est alit in Galeno tum primo de symptomatum causis capite s. tum a. de loc. patientibus in princip. sensus motusque diminutus neruosarum partium. Hinc Gorraeus in definitionibus meis

dicis dicebat symptoma esse sensius non exquiliti in partibus sciasii praeditis, sed debilis, eum motu itidem debili & languido. Galenus in initio 1. libri de symptomatu in causis 4 Wpor

inter deprauati motus symptomata recensuit,quae naturae dc morbo communia sunt:hoc est, quae citra naturae operam ficri non possunt. Est enim stupor ex facilitate & mor- stuporbo mixtum symptoma: ita ut morbus quidcm urgeat: sed facultas aliqua ex parte reluctetur. Quo fit, ut cum membriim aliquod stupidum cst, ij quicquid tetigcrint, obscuro&hebeti sensu percipiunt,nuque persecth dc sine dolore moueri possunt: si namque morbus virtutem prorsus superet, nullo modo torpus, vel partem eius stupore corroptam sustinere poterit : lia virtus vincat, nulla in re laborabit. At si veluti pugna quaedam sit, mouebitur quidem membrum, sed aegre, atque si iubeas, ut cἰim membrum laesum cxtendunt, ipsum cxtensum seruent, nequeunt : siquideri' propter sustinentis virtutis imbecillitatent, naturali pondere deorsum decidit. V t autem in motu, sc & in sensu dubia mediaque affectio est,eo non prorsus extincto,sed admodum obscuro,de hebeti .Quamobrem non immerito dictus est via,qua ad paralysim itur, vel parua etiam paralysis, propterea quod sola causarum magnitudine disserre vidcantur. Cur igitur affectio haec pedes Mnianus potissimum aificiat,quaerit hoc Ioco Ari stoteles. a quia infra datio qu. t meu stupor , dcc. J Stuporem in frigidationem appellat, elim

ex instigidatione potius lic: duplicem vero hanc infrigidationcm es ' cognoscimus, po- gidationa sitiuam unam,priuatiuain alteram. quam etiam insinuauit illis verbis, i Propterpriaasi rimemm mpter transimuMunens J Cum enim sensus & motus omnis operatio ea-lore insito perficiatur,tum influente,& perseueret, de conseritetiar, si intemperies stigida priori illi calidae contraria introducatur: certum est torpidam illam tum ad sensium, thim ad motum reddi.&haec est, quam nos positi uam dicimus. introducitur vero haec aut ab ambiente frigido, aut a stupefacientibus medicamentis frigidis nimium 8c humidis: pri- s άν. uatiuam eam censemus qua pars aliqua frigida dicitur, impedito influxu caloris naturalis ominfluentis,qui tum sanguine constat,tum spiritibus:fit autem id, aut quod nerui, per quos defluunt Se sipiritus, & facultas ipsa, duriorcs Ze crastiores redditi sint, ab alimento multo lento, rasib,aut frigore violento & adstringente, aut vitae ignauia, aut sblitae excretionis suppressione. Compressio ctiam id praestat ab aliquo corpore duro neruis extrinsecus an presso,ut vinculo,sessione,innixu, compressu manuum, vicinae partis phlegmone, scirrho, osse fracto vel luxato. Adhaec obstructio neruorum undequaque facta. Siquidem ob cascausas animalis facultas in neruos transmitti solita, tum de spiritus illi inseruientes, per neruos transfundi ac penetrare nequeunt constrictos, pretas, obstructos, ut sotis radij per aerem tenebrosum, caliginosum, fumidum, de pcr aquam limosam, spleniorem syncem in transmittere nequeunt. inae igitur partes minus carne vcstitae sue int, tu qua naturalis calor infixus residet potissimum, maximὶ autem ostiae ex neruis de lictis constitutae, quae particulae exangues Omnino sunt, Sc natura frigidae potissi inum Inrupore ob eas, quas commemoraui causas, tentari poterunt. huiusmodi autem pedes esse, M manus,quis non yideat8cum partes illas carne omnino destitutas videamus, ac non niti ex ossium multiplici congeric compaginatas, atque ligamentis, tendonibus, ac neruis omni ex parte referrias, sici sanguine, de spaltibus quasi destitutas, dc ex consequenti calore. . cum enim caloris in animantibus duplex sit genus implantatum a natura, quod in carne potissimhm residet,& influens a corde, quod in venis 3c arteriis continetur, de per eas de fertur,utroque hoc de pedes 8c manus lare destitutas esse manifestum est. Accedit addioechm a fonte caloris,quin 1 fonte facultatum omnino quamplurimum distent, non mirum

si tum ob frigiditatem posititiam tum ob facultatis, sanguinis Sc spirituum diminutionem pedes,& manus potissim im stupore tenentur.

378쪽

3 8 Comment. in Sect. VI.

Probi. VII. Cur accumbimus super sinistrum latus iucundius, dormimus autem in dextrum magis Z Vtrum quoniam contiersi ad lucem non dormimus. In tenebris autem velocius somnus obrepit. An quia Vigilantes, accumbentes iuper sinistrum , dc operationes nostrae ita sunt promptae : quare ad contrarium situm prima operatio. Ad opus enim unumquemque aduocat figura magis. D. ubliis Quamuis quae hoc loco ab Aristotele proponuntur in quaestionem, & discutiuntur in in sim: solutione, facile M intelligi Sc explicari possint ex iis quae a nobis in superiori quinto prosit, is l. blemate proposita sunt,ubi candem ferὰ quaeitionem explicandam proponit,quoniam ta- mu P non quaerit modb cur in dextris somnus promptius adueniat, sed cur cum in si-y ' ' ' '-deeumbamus, libentius de maiori voluptate, somnus tamen magis prompto super' ueniat,ac maiori delectatione perseueret: opterea nonnulla etiam 1 nobis hoc loco pro expositione huius problematis erunt superaddenda Vm- quotam eoa-s ad lucem non δε--, 3cc. J Probabilem fanh affert rationem, nam uti solere diximus Aristotelem in probabilibus, , Vtrum, diistione, superius.

desumpta vero est ex luce de tenebris. dum enim vigilamus, eum situm simimus, qui nobis non modo tenebras non afferat, sed in luce nos constituat, econtra vero, dum n bis somnum conciliare solemus. at conuersi ad lucem decumbimus, clim super latus sinistrum cubamus, opposito vero modo, dum in dextrum, nempe versus tenebras. at quomodo id verum sit, multa commentus cst Αponensis, dum perpetub oculo dextro maiorem lucem tribuit. neque enim de visiva facultate valentiorum oculorum Arist telem hoc loco agere certum est: neque verum esse perpetuo oculum dextrum in viii

ne valentiorem esse. Crediderim igitur potius Aristotelem ad decubitum, qui in tricliniis N coenaculis fiebat pro cccnis,respexisse in quibus certum est,ita in accumbendo disipositos fuisse,ut superiore parte corporis modice inflexa, Capite leuiter erecto, tergo aliquantulum subleuato nempe ceruicalibus aut puluillis subiectis: rcliqua parte corporis in Iectos reclinata, atque in sinistro cubito iacente, decumberent, ut optime doctissimus Mercurialis in primo Gymnasticae multis comprobauit: & eruditissimus Iustus Lipsus tertio antiquarum lectionum, & ante eos praestantissimus Phalander in comment. ad vitruvium. Cum vero hoc ita sit , coenacula etiam ita disposuerant, ut ex occidentis solis radiis lucem per fenestras exciperent. Verisimile veth maximὰ est, &mensas ita fuisse stas, Zc lectos, ubi cornaturi decubituri erant, dispositos, ut super sinistrum latus decumbentes , lucem maximὰ δ fenestris exciperent, ne, si obuersi fuissent, umbris inmorum sibi ipsis coenantibus tenebras obsudissent. sic fere Plutarchus s. Sympos prostemate sexto, Viros enim scribit in principio coenae , cubito sinistro innixos, pectori bus mensam ut plurimum tetigisse, quo sola dextra manu illam circumire possent , in sine vero ita se ipsos vertisse.non secundum latitudinem, sed secundum longitudinem, locu in tangentes. cum igitur somnus vigiliae aduersetur, quae uni prosunt, alteri obesse facile est credere. Cum igitur vigilia lucem expostularet, quae maximi ex deeubitu in sinistram excipitur, somnus, cum versia in oppositum facie, luci corpus nostrum opponentes , quodammodo tenebras producimus, facit E sic conciliari poterit: non tamen hocidicimus, quia nesciamus lectos tricliniorum, Ac somno excipiendo paratos, non suisse eosdem.

qu et, -- seper 1laiaram, &c. J Videtur mihi Aristoteles iis verbis hoc sibi vo

luisse , qu bd cum decumbamus vigilantes iucundius in latere sinistro ob multa, quae dicta sunt, tum propter illud potissimum, qubd cum decumbentibus in sinistrum latus , dextra manus, quae operibus peragendis maximὰ est accommodata, maxime fungi possit munere suo, succedente quiete , somno, qui vigiliae e dareisto oppositus cst, verisimile est facilius somnum de conciliari , & perdurare magis in eo situ posse, utpote iam defatigato nimante , in ea positione diutius constituto, tum potiismiim, qubd contrariorum clikctuum

379쪽

Problematum Aristotelis. 379

l chaum contrarias causas inueniri mani sestum sit: sed multa alia esse,quibus liomo de com modius, 3e felicius in dextrum latus decumbendo dormire solet, iam superius in proble- mate 3. 3e s. 1 nobis est explicatum. Accedit etiam qubd si somnus in dextrum latus de stetit, quemadmodum incepisse optimum esse docuimus, paratus magis, descendenti iam in intestina cibo, positu eo transitus fit, propenso tunc in id ventriculo, in ima sua parte, qui αυλα εις est. quae tamen hactenus de hominis positione ad somnum M conci- Iiandum,&vtiliter capiendum dicta sunt, intelligi debent in exquisito temperamento, omnique ex parte sano homino. pnestat enim cos, qui calidiore iecoris temperamento' - . .

l simi, in sinistro non decumbere, quive ventriculo stigidiore, in dextro: propterea quod Titi det

ex sinistro decubitu iecoris calor nimius decubitu veluti succendatur, ex dextro ventriculi frigiditas, nullum eatoris, cuius maxime eget, usum sentiat. Econtra autem, qui frigi se j diore sunt iecinore, in dextro, & vcntriculo calidiore, in sinistro latere cubare non de Dent, qubd nec is impositi iecilioris calorem sine noxa laturus sit: & illud si in dextro ca- Iotificavi qua maxime eget, sit c riturum. Hinc etiam si quis laxa nimium a natura aluo praeditus sit, praestabit magis somnum in latus sinistrum terminare. quod ex huiusmodi situ non usque adeo prompte essiuant de ventriculo contenta. sed haec priuatarum nitet peraturarum sunt,illa meliorum atque exquisitarum.

SEARCH

MENU NAVIGATION