Ludouici Septalij ... In Aristotelis Problemata commentaria ab eo Latine' facta. Opus hoc iam primum absolutum in lucem prodit, auctum tomo tertio nunquam anteà edito. Habent in eo, qui occultas rerum causas inuestigant vnde proficiant, & iuuentur 1

발행: 1632년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

341쪽

Problematum Aristotelis. 321

Cur pacto difficili Se longo itinere aut cursu, si quis super summos consti

terit Aigitos, calces pedum conquatiuntur, & diuelluntur deorsum prompte An propter continuitatem dc vehementiam motus non quiescit in homine motus neruorum3Toti enim corpori dominari poterit anima,membris autem aliquibus,dum in motu quodammodo fuerint, non valebittavi cordi, & peni. causa autem, quoniam multus spiritus eirca neruos deuritur, qui non simul ac a is, si quieuerimus, refrigeratur statim. is autem mouens, veluti conuellendo , suo Tr: 'ἡ motu deorsum conuellitur: neque permittit ut distantissimae parti anima possit dominari.tales autem sunt calces:quemadmodum imum labrum iratis.

Nisi A ristoteles lib. de communi motu animalium nobis multa tradidisset, quae lucem iis, quae hoc loco in solutione pulcherrimi problematis proposuit,multam tradere poterant,dis ficillimum fuisset recte Iocum hunc intelligere.nam quod dicit, fanmpter contra uuareminec. I

Qimrum verborum is est sensius. propter continuum,velocem, dc uch mentem motum , ab

anima mediantibus spiritibus,netuis & musculis impressiam, n5 cessant ab huiusmodi actione,licet principium illius operationis,nempe anima,iam ab opere primario cessauerit. Totienim in dominari poteri de communi motu animalium docuit Ah; , i, Aristoteles,ab anima in corde in medio posito moueri animalia , spiritu Commoto, qui pri-- ςsimum illius de commodissimum statuendum est organum, sed quomodo id praestare possitanis aptissimo Ac commodissimo exemplo declarauit,dicens :animal ipsum ita hac in re es--vst dispositum,ac se habet ciuitas bene constituta,ac ordinata, optimeque possitis Iesibus vi- .2,2 'uens. Quemadmodum enim in illa, lices omnium ciuium ad unum principem omnia reserantur opera,tanquam ad eum,a quo promanant omnia, non omnibus tamen principem illum interesse illorum actionibus est necesse, sed opus unusquisque suum, de id quod ad se

pertinet,siue legibus commonefactus siue assuetudine usuque inititutus, strenue te decenter facit principe aliis rebus vacante,vel in regia sita manente. sic in animalibus ipsis suapte natura, nullo legum instituto, unumquodque membrum, dc unaquaeque partium suo fungiti rmunere, ad quod a natura est instituta, in coide tanquam in propria arce, dc regia moti ice manente Ac residente anima r quae tamen , ut res postulat, virtutem dc facultatem omnibus tribuit,& dispensat. quemadmodum igitur in bene legibus disposita ciuitate, ciues maiori ex parte principi obediunt,aliqui tamen etiam reperiuntur, qui Zc leges transgrediuntur, nec in omnibus principis mandatis obtemperant, ut fures, de homicidae, qui non statim possunt a Principe cogi,ita in animalibus, potissimum in homine hoc euenire videmus,maiori enim cx parte membrum de particula quaelibet primo demandanti, animae scilicet Obediuat quandoque fit, ut etsi in principio motionis animam habuerit primo mouentem, progressu tamen temporis ea ctiam non cooperante,operari poterit,licet non longo temporis spatio. κι cordio peni. J Cum Aristoteles lib. de communi motu animalium quomodo proce

dant actiones voluntariae a membris, mediante operatione animae, longa oratione docuisset, docet etiam moueri aliqua membra motu inuoluntario, qualis motus est periis, de cordis: Corae νεni, quae membra apparente re aliqua quanquam mens non decernat, mouentur aliquando. di. cit igitur hoc Ioco calcaneis,flc labore, & mento ab ira accidere,quod cordi de peni euenit in ih motibus sitis inuoluntariis, licet ab initio motus, de irae motus fuerint illi voluntatis: motus enim neruorum 8e cordis ipsas spiritus sequuntur motiones, ut membrorum postmoduci motus, neruorum 8c cordis, proculdubio motiones consequi censentur, qui tamen in fine quasi inuoluntarij remanent, non amplius animae operatione dc voluntate conci rrente.quomodo autem penis de cordis aliquando sint operationes inuoluntariae,haec est xatio: conspectus pucita

342쪽

Comment . in Sect. U.

spitiis inrita

ctus pitellae litauiam undecunque spiramis cordis excitat spirulim,qui commotus cum satv-guinc, 6c uniuersum permeans hominis corpus illud excalcfacit, de turgcro facit potissimum autem partes genitales, ubi humiditates Cum spiritu bus sunt plures,cum augcscere tacit,tuari motari & ob caliditatem exilire. Cor autem in subit ancis emicat pauoribus, dissipatis ob frigiditatem spiritubus, inordinatoque motu eiu S excitis ac conturbatis. reddit mox rationcm in eo libr. cur duo illa membra huic inuoluntario motui subiiciantur, dii ense Id autem illae praecipue dcclarant partes, quoniam utraque earum tanquam seiunctum est animal cuius sanc rei causa est,quia vitalem continent humiditatem. cor quidcm manifestum eam ob causam, quod principia habet sensuum: genitale autem membrum, quoniam lituusmodi est sil-gnum. ex illo enim tanquam animal quoddam genitalis seminis virtus prodit. Quae tota fententia ex Timaeo Platonis desumpta videtur. Vbi genitale, inquit, membrum tanquam animal quoddam per se esse, & cum propriam quandam habere vitam vidctur, cum peculi rem etiam motum rationis imperio sepenumero rebellem: ipsum quin etiam neruosum esse dicit, spirituque plenii m& sensu: Idcmque etiam in foeminis vulvam dicit et te,nam& coitusularunque libidinem in illis perniciose commoueri,cum praefocationes quasdam,& Mangu-

Iatus alia que aegritudines ceu irritata excitet, atque coni moueat. Causa quoniam multinoirum hirca neruos deurior, S c.J Qtloniam anima in corde re-l mst ψε iidens operari pcr omnes corporis nostri partes per se varia non possiet, nisi instiumcntum

aliquod nacta esset huiusmodi, ut & vires praestare, dc affatim suggerere M dispensare posset, .i . ministrum asciuit: qua ratione spilitum aliqui animain constituerunt aliqui ani. i. 'mae vehiculum quod de facultate seu potentia fortatis dicere non esset absurdum, non de' - essentia) quod si vigens valensque est, recte se habere ad omnia opera animam obseruamus. contra tabescente N imbecilli hebescere illam, ac veluti aegrotare: tenuitate enim omnia permeans, atque disiungens, motusque pernicitate, undequaque sese insinuans aptissimus res ditur ad quaecunque animae munia adimplenda: quod ut commodius praestare posset, eius sedem & domicilium simul cum anima in corde posuit, in eaque particula ex tenuissima fanguinis parte procreati censuit. Vnde etiam libro dccommii ni motu animalium dicebat. Uidetur autem percommode se habere,ut mouere possit, & robur praestare. Motionum nanque opera sunt impulsus, & tractus, idcirco initrumentum tum augeri, tum contrahi pol se oportet. Talis autem est spiritus natura: est enim eandem ob causim sine vi contracta, cum attractiva, tum impulsoria est. Gravitatemque etiam ad ignea, & leuitatem ad contraria habet. cum igitur huius sm conditionis spiritus, ubi iis via tuerit anima, eosque tiansmiterit ad extremos pedes, ut progressivo motu moveantur, ubi ex concitato motu incaluerint, licet anima ab eo sungendo munere desistat, spiritus tamen quae inii rumenta crant, non ita cit4rcstigerari, atque ad suum locum retrahi pollunt,sed vario S aequali motu concutiuntur,potissimum grati itate partis deorsum trahente, sursum autem retrahente spiritu, tum quoniam adhuc est in fine operationis tum quopiam superiora,& locum proprium petens,quasi Contrario motu partem illam agitat, ac quatit,grauitate deorsum ducente, & leuitate spirituum sursum eleuante sicut furentibus accidit tremente inferiori labro . sed contraria tiariasse ratione nam in fine furoris N itae,sipiritus qui undequaque motus partes superiorcs maxime solet petcre ob connatam leuitatem adauctam, etiam ex eorum adaucta caliditate, cum ad

proprium locum,cor scilicet in medio positum regredi tentaverit, nec ita facile ab illa parte avelli possit, quodammodo labrum a propria figura, qua sursum versum est ad inferna retrahere conatur, taque ex motu illo contrario tremor ille excitatur. de qira re octaua sectione copiosius erit agendum.

343쪽

Problematum Aristotelis.

Probi. XVI. Cur qui non concitate admodum currunt,secundum rhythmum respirant An quia omnis rhythmus determinata mouetur mensura: talis autem motus

est,qui per aequas agitur portiones, quemadmodum agunt, qui ita currunt: simulac autem currere incipiunt, respirant. quamobrem respiratio per aequalia facta propterea quod aequali motu mensuratur, rhythmum facit. An quod omnis quidem respiratio per aequales vices fit, iis saltem qui secundum naturam

illa utuntur,non autem contineant. sedentibus igitur & currentibus moderata existente corporis motione , rhythmus manifestus non redditur: cum autem concitate cursum agimus, quὁdsensus conseqiri motum nequeat, rhythmum anhelitus conseicere non valemus: dum autem aliquis currit moderate, mensuram motus sensibilem anhelitus faciens rhythmum declarat.

Qnaerit causiam, cur qui mensuratὶ currunt, nec magno Conatu, anhelitu suo rhythmum Rh, hmis queiidam in respiratione producunt,in quo ordo quidam, tenor,& consonantiarum proportio persentitur: ut passim obseruatur in mulionibus. Est autem rhythmus debita quaedam sonorum proportio ad inuicem, secundum acuitatem dc grauitarem concordantium,eodem qui seruato tenore. Huius problematis de suo more duas affert solutiones, quarum prima exaequalitate 3c modo anhelitus, quem sortiuntur currentes desumitur,quae traditur illis verbis, pisd ἀν-- -- deur rara πυ-tur m m J sumitur responsio ex rhythmi proposta nim definitione, dicens rhythmum omnem fieri ex debita inorum commensuratione. talis autem ea est , in qua M aequalitas M proportio seruari soleta duo autem haec obseruant, qui moderate cursum ineunti statim enim ac cursum aggredi incipiunt ,εc respirationem ita insit tuunt,& moderantur,ut ea commensuratione, c exhalationes a corde pt opellendo,& aeremfiigidum ad cordis refrigerium attrahendo, diutius cursum illum seruare, citra multam mo. lestiam possint: unde cum in cursu ordinate procedant, cum iam non violenter dc concitatε currere supposuerimus, thythmum etiam illum eundem seruare ordinem ac aequalitatem oportebit:quo demum diutius perseuerante, defatigata natura in expellendo sonum quen dam edit ordinatum. πιριι omnis uti res rasis per aquailes visessit,scc. J Alteram causam afferi ex natura arihelitus in uniuersum desumptam:quia omnis in uniuersum respiratio fit modo non sit vio-Ienta,aut retenta,seruata aequilitate, dc mensura exspirationum M inspirationum. quo fit, ut sedentes,aut ambulantes lente, non producunt rhythmum hunc sensibilem, quod non ex calefactis spiritibus neque corde aut pulmonibus fit quidem rhythmus quidam, sed vix persentiri potest,spiritu attracto, Eee uoleuiter, nec ulla vehementia, unde sonus ille rhythmicus excitatur. in iis autem qui concitate admodum currunt,ac inordinato cursu agitantur, cum inordinate 8c spiritus trahaturae sine mensura expellatur, cum neque metam sibi prael xerint, neque tempus attingendi illam, fit ut nulla seruata mensura aut ordine, respiratio fiat, rhythmumque nullum producat, scit omnino inaequalis, ac incommensurata reddatur. At qui medium seruauerit, ut 6c cursu calorem in spirit sibus partibus concitet,de ordinatἡ moueatur,acremque aequaliter dc attrahat,3c propellat, rhythmum proculdubio producet.

344쪽

3ὶ Comment . in Sech. V.

Probi. XVII. Cur in currendo videtur nobis aer ventus fieri 3 An quod dum per cursvinagitamur, aerem corporibus nostris circumfusum movemus, qui est ventus: quocirca non videtur solum , sed etiam secundum veritatem aer fit ventus. An quia currentes percutimur aere: quo facto ob motum, sensu aeris magis assici mur. Merito igitur ventus videtur fieri. Hoc autem fit propter motum.

Cut in eur- Quaerit cur ipter currendum aer in flatum verti nobis videaturi duplicemque assignat ra- ... ., 79; tionem: primam quidcm probabilem, & cx antiquorum sententia potius desumptam: alte- vitet r. ram veram, & propriis dogmatibus omnino consentientem: prima enim quae illis verbis

continetur.

εο quod dum re sum agitimur aram nostris caumbus cis musam-est venim J Supponit,ventum,aerem esse motum:& propterea dicit nobis currentibus vi deri nobis immore vera aerem ventum fieri agitato acre corporibus nostris circumfuso. Pocuimus in libro primo, comment. ad lib. de acr. aq l . comm. h. antiquos Anaximan-jό drum,S alios,quos postea Stoico. secutos fuisse Seneca noster docuit, redidisse ventum es. tum λiem se fluxuin aeris,cuius subtilissimas , maximeque humidas partes sol iam absumpseris et umciis mox u aerem viderint vim habere modo spissandi se, mod5 expandendi, in hac expansiono

agitatur,& fieri ventum censuerunt. Itaque inter acrem & ventum hanc esse differentiam Theo hi a. ceruuerunt,quae inter Iacum & flumen Theophrastus quin etiam lib. de ventis , qui proxime a doctissilio Federico Bonaventura in Latinum sermonem emendatus est cinisi us, di com-s uia. mentariis eruditione varia & multiplice doctrina refertis illustratus, similem ex parte habuit sentcntiam,dum ventum ei te atriis commotionem, &agitationem cum impetu factam icti

piis tradidit ab antiquis illis, & posterioribus Stoicis in hoc diuersus, quod commotionem

hanc aeris ab exhalatione tumida a superiori latione oblique mota originem primam hab re volestinon enim ex seipso acrem motum, aut ab alia solidiori causa percussum atque agrutatum ventum producere posse censuit. priorem tamen illam sententiam,quam in prima r sponsione recepisse visus est quodammodo Aristoteles,primo & secundo Met corolog.ubi ex prosella totam hanc materiam pertractat de natura ventorum, & causa motus eius obliqui, non modo non recepit,sed multis etiam rationibus est insectatus:de quibus in praesentia non est,ut longiori oratione agamus,cum obiter solum, & ibabitandi quodam modo ut sui moris est,uisus sit hanc amplecti opinionem. locus autem de hac re disputandi commodior fortasse sese offeret Σ6.sect. problem .ubi quaestioncs omnes,quae ad vent OS PCrcincnt,proponens,n

bis hac de re longiori oratione disserendi fortasse praebebit occasionem. Nisi amicissimus Gmul ac doctissimus Federicus Bonaventura in com quae ad Illam sect. problem. promittit I borem omnem praeueniendo nobis abstulerit,ut iam in hac materia secit in pulcherrima disputatione de causa obliqui motus ventorum.opinioni igitur illi antiquorum inhaerendo problematis causam esse dicit, quoniam si ventus est aer cum impetu motus, dum nos impetu quodam movemur,aerem corporibus nostris offusum, ac circumductum quoque agitamus, ac impetu magno movemus, atque discindimus. qui quidem aer ita diuulsus venti naturam nobis repraesentat,imo vetum ipsum producit. Verum quoniam videbat responsonem hanctis, qui sua dogmata sequuntur non esse accommodatam,aliam proponit, quae optime satis facit,atque a propriis principiis non est dissentane M inquit an quia currentes percutimur a re, &c. J Dum nos in aere quieto versemur,eumque quietum inspiramus,nullum in sensu i

ctus motum excitatiat cum aut aer mouetur violenter, aut nos cum impetu movemur, percutimur ab aere e quo nos tangente, mediante motu & percussione qua uos assicit, eandem propemodum in nobis producit affectionem, quam vento flante Depenumero perpeti solemus.

Probi. XVIII. Cur magis currentes quam ambulantes cadunt Z An quod magis priusquam moueantur, eleuant. Cutius enim ab ambulatione in hoc differt.

345쪽

Problematum Aristotelis. 323'

Optini e se gerit in hoc explicando problemate Aponensis. cum non eam modb, quam Cerrent. proponit problematis causam Aristoteles , explicuit, sed alias ctiam dc admodum natu ratibus principiis consentientes proponit: quarum lc ipse in praesentia ero simplex enat- misti, rator. Causa igitur ab Aristotele tradita haec est: quoniam currentes priusquam moueantur, pcdemque antequam fixerint,vt dc longius,& citius alterum pedeni extendant, alterum etcuant,dumque alterum pedem altero magis eleucnt,nec corpus in libramento positum esse sinant,nec firmamento firmari, quod necessarium in progressivo motu anima- 'lium esse,multis demonstrauit Aristoteles lib.de incessu animalium,sequitur ut frequenter cadant Ambulantes autem,cum lc leuiter alterum pedcm cleuent,ut progrediantur, fi andque uno ac fixo terrae inhaereant,dum alterum proserunt,tub cadunt, clim & in aequilibrio quasi positum sit corpus, & pondere suo terrae innitatur bcne firmato pede. Aliam sine quam ingeniosam affert Aponensis, quoniam corpus si debet erectum persistendo currere, ncccise est motricem facultatem,quae in musculis fere tota posita est,codein sero tempore,contrariis motibus agitari velocissime,& frequentissime laxando & contraliendo mempe ut una pars eleuetur,& antcstratur,laxari debet, altera veth ut firmetur, contrahenda est:laboriosum autem id ac dissicillimum est naturae quo sit,ut facile in opere e sciendo Ze laboret,& deficiat,sici currendo cadunt. Alteram ctiam addit,quoniam cum mouens fulcimento caret deficiat oportet quoniam omne mouens immobili alicui inniti necesse est: chm autem quis Vehementissimo motu concitatur,vix pedem terrae assise-xe videmus,illinc inniti.

Probi. X IX. Cur asco dentes, genibus,descendentes semoribus dolemus 3 An quod dum ascendimus corpus iursum iactamus:& euullio multa corporis,dc a genibus iit: qua ratione genibus dolemus. In declivibus autem , propterea quod deorsum ferimur cruribus,scinoribus firmati, iis dolemus: sic omne quod praeter naturam fit, laborem Jc molestiam parat. Est autem secundum naturam,genibus ut

tinte flectantur, moribus autem ut retro. In ascensionibus autem genua retro

sectuntur quὰd fulciri velint, in descendentibus autem semora in anteriorem partem flectuntur: propterea quod corpus nostrum in anteriores partes progreditur.

Quoniam S: duobus in Iocis Aristotcles problema hoc disclutiendum proposuit, nempe hoc I9. NI 14.huius sectioitis,& apud Theophrastum in duobus libris impressis, idem repetitum videmus in libro icis' M-ν Basileae impreta,&in eclogis κ τ .ahis' κοπων ab Henrico Stephano editis: in quibus omnibus quamuis idem fere sit in responsione de propositione sensus, aliqua tamen reperiuntur varia,manca, & adiuuanda. propterea antequam ad illius explicationem descendam,varietates has cum Stephano considerare, Mad pensum reuocare operaepretium esse duxi. Primum illud obseruandum cst, Aristote- Lb.ἱ Α, n. Iem v αm,idost,senibus dare πονον illum id est,tassitudinem seu defatigationem quem in xςl Y ς tribuit:quemadmodii etiam facit Theophrast.lib. κόπων. ubi etiam similia, me, sali iaimmo eade fere verba habcntur:obseruandu est autem in Germanica Theophr.Basiliensi E e cditionc,

346쪽

Comment . in Sect. V.

scendendo

Ia descensu

quibas par tibus maxim E innita Motus pro grelsuus Quomodo

m eati .

editione vel τιο, diri vel A deesse: legendum enim est,uel τόπον υ Ami , ut in Stephani est editione: 'el τα κα τανυ,ut est apud Aristotelem problcm. 24 ubi etiam math tribus in loci ς -- monet' melius enim Jπαπι i ei ut in editione Theophrasti Basiliensi: vel , ut in editione Stephani. nani cum siue Aramis ιν hic pro Γλκεα accipiatur,vel magis proprie ess- nullo modo vcrbo Ain. Βειν significari potet it. In Aldina praetet ea te Isingriana Grς-ca problematum editione diminute admodum legitur. sic θ'αον -- ναων νε εις το Clim ut optime annotauit hc Stephanus, Be Sylburgius,ex antiquis libris, interponcndum sit post-ςυ. νwhoo,, ωρ ον λυπουτο κῶα φυαν τοις - ρ-Mν, dcc. Sic enim&sensius optimus est,quem ad inodum versum est a nobis: Si quemadmodum N antiquus interpres,de Gaga habitisse visi sunt. Sed iam verba ag grediamur Aristotelis .Quaerit cur dum quis ascendendo, puta per ardua & montes, defatig tur, doloribus circa Maiia tentatur, ubi os coxae part inferiori in duobus ossibus cruris subrotula coniungitur problemate autem 2 q. non modo hac parte in ascensu per ardua dolere nos dicit, sed cruribus,quod utrumquc ctiam verum est: dum autem per decliuia,& valles descendimus, dolor excitatur circa semora, id est in parte superiori, cum inserior pars femoris cum tibia per ginglymon articuletur: unde genu etiam produci diximus. Loquitur igitur desuperiori parte,quae per cia arthrosin cum ischio coniungitur. quod dum abendi ,3cc. J Solim primum primam partem problematis, Cur ascendentibus genua dolore asticiantur. S dicit id euenire, quia cum ascendimus corpus sursum propcllimus,animae virtute contra naturae inclinationem, sylae efficit ob grauitatem, ut deorsum potius feratur: unde multa fit diuulsio, dc distractio Circa cas parto, quae maxime laborant,ut si Int genua,& tibiae hinc cxcitata continui solutione dolor excitatur. In decisui ι autem. J Nunc reddit rati curem secundae partis. cum deorsiam ferimur, puta ad valles & decliuia loca, senioribus dolemus quia his innixa crura fulciuntur,nc corpus ob graue pondus deorsum cadat. quo si,ut clim duae eae partes vario modo laborent, cum positae sint in statu praeter naturam, dolorem e molestiam nobis inierunt, quorum illud corporis laborem,hoc vcro animi tristitiam significat. Hi autem secundtim naIuram genium, flec. J Docuit lib. de incessu animalium iuncturas insim tutas esto ad flexioncm,genua autem propriam habunt flexioncm ad partem anteriorem, ita

ut pars convexa incuruatura sit in parte antcriori, concaua autem in parte posteriori: sem mra autem naturaliter flectuntur ad partem posteriorcin se sic inflcctcnuo, ita ut convexa pars S concaua apposito omnino modo se habeat, ac gclauum flexura. convexa enim ad posteriora flectitur convexa anteriora rospicit: at clim ascendimus, genua , quae natura tua ad anteriora flecti debebant, ad partem posteriorem, quantum pulti r natura illius articuli, necessariA flcctuntur: quoniam corpus uniuersum illis innitit ut, quae, ne si flecterentur naturali flexione corpus sursum non scrrent, contra innituntur, ac quasi vim sibi inserentes recta tibias serendo quasi ietro flectuntur. autem dc scendimus, femora, contra naturalem dispositioncm , in anteriorem partem incuruantui : cum corpus nostrum ad anteriora m ucatur: quo motu ncces iccst icinora in anteriora ficcti: ut corpus iis innixum rectum comsistens progredi possit: quibus nisi inniteretur in anteriora , pronus statim cadcret. Vis autem tota huius responsionis iis innititur quae libro de progressu animalium ab Aristoteledicta sunt primum versus principium , cum dicit , semper autem illud quod mouetur,

duabus ad minus organicis vicias partibus mutationcm cssicit, ut altera quasi comprimatur, altera vero comprimatur. quod cnim stat, comprimitur, quoniam scit. inod autem eleuatur, extenditur ad id, quod pondus sustinet. exemplo id constat manifeste: cum quis laeuum proscri pedem, S terrae iniittitur, dextrumque ad illum trahit crus, tunc ipso laeuus pos , non sollina dextrum crus , sed cum illo uniuersum ctiam siustinet corpus. comprimitur igitur tunc ab illo , tum a reliquo , quod scit corpore. dextrum autem crus, quod eleuatur , extendi percipitur. & sinistrum comprimere pedcm, Id illumque vcrgere e quo dum pcruenerit, tunc vice versa , dextrum quidem stat crus , pondusque sustinct, B: comprimitur: sinistrum autem cum cleuatur de extenditur, tum ad dextrum vergcias , comprimcie illud percipitur. quod autem in duobus membris coim tingit in progrestione, in quocunque motu locali animalium ncccsse esse fieri, in quocunque membro moto,ut pars una moueatur,altera, cui innitatur, quiescat. Manifcstis verbis

docuit idem libro de communi motu animalium ab initio. dicit enim. Et in anima libus manifestum est non posse quicquam moueri , nisi aliquid quiescat. oportet namquc, si aliqua pars mouetur, quiescere quippiam. Et hanc ob causam articulorum flexus animalibus

347쪽

Problematum Aristotelis. 327

animalibus insunt. Iis enim utuntur flexibus, ut centro quodam. fitqile totum irembrum, in quo articuli est flexus unum & duo: nec non rectum, curuum inflexus gratia, mim actu, tum potestate Commutatum. cum mouetur autem & inflectitur, alia quid m mouetur mota, alia vero in ipso inflexu quiescit. subdit, in articulorum autem curuaturis potestate R actu, modo quidem fit unum, modo autem partibile. verum initium, ut eiusmodi est, quiescit inseriori parte mota: ut brachio quidem moto, Cubitus, toto autem membro, humerus. Et tibia quidem mota, genu: tota vero tibia: coxa. Quod igitur unumquodque in se ipse quiescenς quippiam habere oportet, unde motionis est initium:& ad quod innisum totum smul mouebitur ,& pcr partes, manifestum est: Vnde lib.de progressu animalium volens ostendere in quo loco positus sit primus mouens non motus, docentque in iuncturis positum non esse, adaptat ostensionem suam brachio, quae etiam negotio nostro, & genu,& semoribus optime quadrare poterit. dicit enim hominem toto brachio moueri, ut unico mombro per carnis 8c neruorum continuitatenxut obuolus autem,quomam commota manu, contingit partem illam, quam vocant,quiescere. similique modo brachio commoto ipsum quiescere cubitum contingit. sic ultimu ipsius brachij. i. manus mouetur quidem, & non mouet cum non se principium. Flexus autem ille qui in cubiti est articulo, cum mouetur, tum quiescit, 3emouet. mouetur quidem,cum totum mouetur brachium:illius enim portio est: non mouetur autem, sed quiestit & mouet, cum inferior & ad manum vergens brachij pars, iIsi innisa mouetur. cum igitur omnis pars mouens alteri quiescenti innitatur necessc si, in motu autem ascensus descensus genua & semora, quibus & crura, & coxae,in motibus iis innituntur, insitas suas & naturales positio res le figuras, vario modo immutant, diucrso etiam modo Belabor, di molestia illis euenire solet.

κατάγνυτα χοας α ό ό 2 ριηυς εςι τοιάτον. διο το-α - μά-λμα πονουμ . Probi. X X. Cur in itineribus femoris media parte potissimum dolemus λ An quia totius longi dc unius existentis est medium 3 fulcito autem medio dolor maxime fit. qua etiam ratione confringitur maxime ea parte. femur autem tale est: ideo & media eius parte dolemus.

Non est quM immoremur in hoc probi. explicando. clim quae in superiori dicta sunt fatis Ili lQῖ, H- superq; explicationi huius fatisfaciant. in longis enim itineribus, in medio ipso semore dolo--Σ rem persentimus potissimum: quod cum corpus unumquodque in progressionibus per par- O doletes moueatur, donec ad eam deuentum sit, quae conquiescat, clim pedes crura moueant ,haec genua, hinc coXae moueamur, quae semoribus i. extremis partibus innitentes, quasi mediae maxime laborabunt, cum fulcimenta sint inferiorum partium, ut moueri possint, & supel iorum quasi pondus sustinentes, fit, ut iis maxime de laboromus, de doleamus, quod in medio positae duplici labore conflictentur. sed haec ex superioribus. '

Cut humida corpora cito a labore & aestu prae cantur An quod humor ca- E e L lefactus

348쪽

Humida

corpora a Iabore Maestu eurmas it sos

318 Comment. in Sed . V.

te factus in aerem vertitur, & magis Vrit. quando igitur extrahi non potest ob

multitudinem, nulla subsequitur refrigeratio. quare cito exardescit, tum inna

to,tum aduentitio calore. Qia propter dia facti iudores, & seirituum euacuatio iis prodest, qui sese exercent, quique tandem aliquo modo laborant. segregato

enim atque attenuato humore, spiritus generatur. Quaeritur cur humida corpora facilium labore & aestu prae centur, dubitandi ratio sol tasse ea esse potest, quoniam cum ex labore &aestu Pi Miscetur homo, multiplicato calore, videri cuipiam sertasse potuisset debere cum in quo caliditas praedominctur & siccitas, exaestu & labore potius su cari. Respondet igitur dicens, hum reatescrus in aerem lenitar. J Manifestum est Aristotelem loqui hic de praefocatione, non de qualicunque Iaesone: certum enim est eos, qui temperamento calido sunt dc sicco, ex labore,& aestu , solsDe ardore facilius in tabem verti posse,aut in ardentem febrem:at certum est tamen eos,qui humido sunt corpore, quIque in thorace & pulmonibus collectam habent multam humidita tem, Acilius ex labore excedente, N ex immodico aestu, solisve calore suffocari, & ob hane causam praecipites in mortem ruere. quoniam humor tum in thorace Zt pulmonibus coli ctus,tum in omnibus venis de arteriis, qui in uniuerso corporis ambitu collectus, concaleta Eius in aerem vertitur,& spirituosam substantiam, qui cum multus ita sit, ut expelli natura non possit,aduritur magis,magisquc cor adurit, quod propter duas illas causas, maiori etiam indigeret refrigetior potissimum cum subtiliores ec acriores redditae, facilius intimam cordis substantiam permeate possint. Cum autem ob attenuationem, extenso enim vapore, hae humiditates maiori 6c capaciori loco indigent,qui cum non detur, cor ipsum opprimunt, atque pulmones ita premunt, ut vix suo iungi Possint ossicio in refrigerando corde, attrahendo acrem frigidum Ec vapores calidos, tum dc excrementa collectar unde oppressum cor, δι calore aestuans,suffocatur: refrigeratio propterea Vniuersi corporis, quae motu arteriarum fieri solet ob eandem causam impedita,eidem occasioni maiorem praebet ansam, potissimum si ambiens de ipse exaestuans suerit. sicque,Vt optime annotabat Aponensis , quadruplici calore aestuans cor, de uniuersiam corpus sustocatur. adest enim innatus de ingenitus calor, qui per se semper refrigerio indiget: adest calor aggeneratus ob prohibitam euentationem: est calor ambientis aestuans,non aptus subsidio esse interno calori, dc postremo calor acquisitus ex linmoderato labore:quae ubi simul iungantur,facillime internum calorem sustolare, de omnino

opprimere possunt: ut a maiori flamma e tingui solet minori de hoc est quod dicit reei ιὸ exardeserit tum im to Mn aduentim caure. J Quanto autem corpus aliquod humidius fuerit,tanto oppressio haec dc in corde,& in uniuerso corpore facilius producetur,sed multo magis si humiditates, quae alioqui circa pulmones multae aggregantur, vaporibus serium elatis, ac in aquam humiditatem -ve crassiorem conuersis: tum etiam illis quae a natura tributae sunt, ut cordi subsidio esse possint, ne arescat, tum insito calore,tiim Continuo motu partium etiam adiacentium, assidue partes illas irrigando, in Vapores acreamve substantiam vertantur: adebenim thoracis capacitas,& pulmonum locus repletur, ut aer vaporosus contentus adeo pulmones comprimat, ut nullo modo eleuari am comprimi amplius possit, sicque praefocato calore mors statim consequitur. propter osa sitams,dec. J hinc etiam fit, ut qui laborant, de ex exercitationibus maxime incalescunt , sudoribus promanantibus , ab huiusimodi prae catione liberantur : quod collecti vapores,ic attenuati humores emu tam inuznientes,neque adeo cor opprimunt, neque uniuersi corporis calorem suebcant, sed evacuata parte huiusmodi materiae, de pulm nes suo funguntur munere, se cor restigeratur, dc fuligines expurgantur, de denique uniuersum corpus per poros insensibiles naturales naturalem sitam euentationem nanciscitur.

349쪽

Problematum Aristotelis. 329

idem utrunque euenit: aequale enim est commensuratum: quod autem aeqtiale,

idem est & patibile. si igitur aliqua laborauerit pars,protinus uniuersum colla

borat, incommensurabile autem,tanquam magis in/ependens, non consentit

cum partibus laborat igitur saepe hanc ob causam,facile autem libetatur,quoniam uniuersum corpus participat labore illo. Pluribus autem communicata passio fit infirmior,qua ratione permutabilis. Incommensurabile autem, quod

partibus non communicet, minus quidem laborat, sed dissicilius liberatur, quia passio est vehemens.

Si quis diligenter consideret,nuae a Galeno dicta sunt libro de optima corporis consti- α- α tutione,facith animaduertet 8c Theodorum Gazam in interpretando hoc problemate,de

Petrum Aponensem in eodem explicando longe deceptos esse. Gaza enim ita interpretatus est:Cur corpora quae modich constant,temperataque sunt, in morbum saepius incidunt,dc facilius curantur:/Aponensis autem in comm.ita quaerit. Quare est, quod temporata corpora aegrotant frequenter: Ec quare de facili permutantur ab aegritudine in sanitatem:veliquare permutantur de leui,& alterantur ab esse suo naturali,acquirentia quamlibet dispositionem S post quaerit detur-ne corpus temperatum, Quae omnia de falsissima esse omnino demonstrabo. falsum enim estprimb Aristotelem de optima hac corporis temperie in hoc problemate loqui falsum item in praedicato assumi, facilE in morbos incidere,falsis limum denique assumeret, si integram propositionem ex subiecto I: pra dic,

to constantem coniungamus,optimo temperata corpora facile in morbos inciderc: & ut a postremo exordiar,cum duo illa priora ad verborum explicationcm pertincant Gal. lib. de optima corporis constitutione haec habet. Porris si a communi notione exordiamur, saluberrimum corpus omnes uno ore laudant. nec non id quod Graeci Z'εκτ31κοτα re ν vocant , hoc est, optimo habitu praeditum, idque ad unam eandetinque rem respicietates. Quippe omnium ipsius corporis particularum functiones esse robustas aiunt, nec a morbiseris causis facile vinci posse. caeterum, cum ipsae particulae functiones secundum naturam prompte obcunt, sanitas est: ubi verb id cum quodam etiam robore praestant, bonus ilicinito habitus dicitur. Commune autem utrique est, non facile morbis succumbere.ecce lain eam ab omnibus constitui optimam corporis constitutioncm,quae non facile a morbi ii. o mis mi

cis causis cuincatur. siibdit,quod non parum facit ad intelligendum quid per Isbi voluerit Arist. Quib. praemissis, crit optima corporis constitutio ea, in qua similares partes propriam temperiem possident: nec non cuiu*tie instrumcntariarum compositio ex illis,secundum ipsarum magnitudinem, numerum, figuram, mutuumque interi connexum, certa quadam 3c exacta monsura constructa fiterit. Quocirca id tale corpus optime sivis fungetur actionibus, ac proinde aliorum omnium de firmissimum erit, dc minimε prolabetur in morbos. subdat rationem: siquidem uniuersis causis morbificis, tam extriniecis facile reluctabitur: qubd omnino ab utrisque cxt semis recedat, ade6que optimis succis redundet, ut tristitiam,iras, vigilias,curas, imbres, uallores de pestilentia aliis omnibus ferat facilitas multo. n.Mn quae maximc vitiosis Occis redundat, cile ab huilismodi

causis tentantur, ut pote quae per sciam morbis proxima sint. Quinimo haec quae dixerat, non modo vera esse in exactissimc tuperato, quod tanqua Polyclcti regula ad alia cognossicenda proponi potest,scd etiam de co,in quo leuc aliquod deficit, non tamen adhuc insignem ιdmodum lapsum nactum est.& lib.de optimo corporis habitu distinguens optimu ,

corporis habitum,ab optimo statu S habitu athletarum: liunc cum ad summu peruenerit, Mille leus

periculosum esse censet cum Hipp.primo Aph. at qui optimus simpliciter est, qui adoptimam corporis constitutionem sicqititur, ipsamet optima sanitas est, x proinde dicit esse omnium corporis affectuum tutissimii, quod in hoc optima adest sanguinis comoderatio Ec 3 ac totius

350쪽

33o Commenti in Sect. V.

Habires in totius solidarum partium molis.In athletarum autem habitu,utrumque hoc in mole excedi proinde peticulum illis impendet. Haec igitur cum ita sint, quis unquam ausus fuerit as-no tem- serere temperata corpora saepius& facillime in morbos incidere consueuisse potissimum in medio positum,vel paululum a medio distans a causis morbum facientibus omitibus aequaliter distet ita ut nec a calore, nec a frigore, nec a siccitate, vel humiditate facile euinci possit:quamuis non negauerim calidius corpus facilius eas noxas euitare poste,quae a frigore excedente ortum habent, quam temperatum, quod maiori gradu contrari; aduersus inimicum decertare possit, sicut quod frigidius iusto suerit, dissicilius calidis passionibus, quantum sit ratione qualitatum,tentabitur, ut sebribus qu- temperatum, ut optime obseruauit Gal. lib. 8. Meth. medendi. sicque de siccioribus, aut humidioribus ad contrariat verum resistentia haec ab intemperatis facta in uno silo est morborum genere: at temperatum omnibus aequaliter resistere omniumque contrariorum vires infringere valebit,.sic omnium dissicillime in morbos incidet in uniuersum: explicuit hoc pulcherrime Gal. pulcherrimo libello de opticorporis constitutione,cum dicit: At ea corpora, quae iam calidiora sunt, plus quis pars sit, non tamen admodum multo, pariter etiam,quae frigidiora,humidiora & sicciora modice, etsi

partem unam non reste efformatam habeant, corpori tum symmetro nonnunquam praestare videntur. Quippe ubi id genus corpus moderato durius euaserit, aduersus omnes exteris nas causis,firmius & tutius rcdditur: ubi vero mollius,aduersius internas. Atque eadem rati ne ubi denuus fuerit, externis magis resistiti ubi vero rarius, ab internis minus offenditur.

Ratitas siquidem corporis, quibus plus excrementi per distationem educitur, salubrior existiti quibus vero minus, insalubrior. Nam ab omnibus externis causis facilius corpus rarum oblaeditur. Corpus autem quod exquisitissima constat mensura, nec rarum,nec densum, dici potest sed in medio prorsus consistit. Cui quidem utrunque excedentium corporum praeliat secundum allquid. inod enim densius est,magis ab exterioribus causis eli tutum: quod vero rarius,ab interioribus . virisque autem quod exacto resistat, plane non inuenies. Sed mediocriter id resistit, quod inter omnes excessus est medium: quodque omnium etiam corporum.. 'tata tac filuberrimum estis censemus. Quare in singulis excedentibus medium, secundum aliquid est

sutata de deterius: collectim vero omnium optimum: & maximε eligendum videtur. Cum vero Aristoteles dixerit commensurata corpora. i. quae partium positione, magnitudine, istunt. figura,& numero, secundum debitam naturalem proportionem sunt constituta. neque enime.ἡῶε, bene temperata, sed sic igitur de commensuratione in resipon sis , . .. sone loquitur & Parium laesione: si igitur,inquit, aliqua laborauetit pars, protinus uniuersum colla rat. Sed neque in praedicato delapsu in morbos vcrba facit: praeter quam enim quod . it., i, ab locus non est hic delapsu in morbos agere, sed de laboribus, Ecde causis defatigationum, . . .. .' ipsum quo utitur, , - , potissmum lassescit aut fatigatur significat.quod opti-α ne ii tui me ObscIuans antiquus interpres, vertit laborat, quamuis laborare nobis potius dicatur de ex iisdein te actione producente lassitudii lem inaestio igitur est, cur commensurata corpora ex laboribus facilius iii lassitudinem incidant, di facilius etiam eadem leuentur. propter idem et rara qMeuenis. qirale. n. 6cc. J Soluit, dicens eandem propemodum causam est e cur facile lallescant,& liberentur. e. Iu.rte enim,&c. J Quae commensurata sunt sunt utique o aequalia:quod aequale est, ita in commensuratione it dispositum,ut una parte laesa , uno id eodem tempore laesio uniuerso corpori commiaicctur: tanta enim vis est symmetriae, ut una parte laesa, aut deprauata, necessest totam illam unionem,& partium commensuratam proportionem distblui. - - -- bile aut tanquam,&c. J Clim autem corpus symmetria hac non suerit constitutum: tunc cum siris partibus non comicrtitur: ita ut patiente una particula uniuersum in consensem trahatur: cum ea non insit proportio prefecta, qualem in optime commensurato reperiri iam mstendimus ob hanc igitur rationcm , in laboribus optimc commensuratum corpus facilius defatigatur,ac in lailitudinem incidit. f esse autem liberatur quoniam, est. J Docet quod secundo loco proposucrat discutiendum. cur commenserata corpora facith a lassitudine liberentur: dc dicit , commensurata corpora cum passionem hanc utcunque leuem uniuerso corpori ob partium symmetriam & colligationem communicare soleant, facile etiam ad pri rem naturalem statum traduci poterunt:quae enim leuis uniuerso corpori communicata crataffectio,cum altius radices egisse non potuisset, facile etiam auferri poterat contra in incommensurato cum lassitudo haec aut in una parte retineatur tota aut si uniuerse sit communica-ia,ne sic erit vehementiorem causam habuisse,non nisi dissicillime tolli poteuti

SEARCH

MENU NAVIGATION