Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.2

발행: 1755년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

llo a Pars secunda . Caput Lm. vestes sericae albae, usque ad talos effusae, manicis amplis, auro Ornatae, & clavis, seu plagulis ex purpura adsutis distinctae. Et licet sint, qui dicant, clavos fuisse .

Purpureas bullas, quasi clavorum capita, intextas, verosi milius tamen est fuisse lineas , sive virgulas, quales hodie adhuc in vestibus sacris Sacerdotum, ac ministrorum adspicimus. Sic Tibullus aureos clavos in semineis vestibus vias vocavit. Olim Dalmaticis utebantur Romani milites, item Senatores Iato clavo ipsis adsuto: equites etiam clavo adjecto angusto , sed duplici , demum Romana plebs recias Dalmaticas habebat, & nullis clavis ornatas. Aregius itaque Episcopus, dum Romae constitisset una cum Archidiacono suo, usum Romanae Dalmaticae valde comspicuum esse ratus, sibi Se Archidiacono suo concedi postulavit, praesertim quod Roma in Patriam redux quodpiam Romanae Ecclesiae ornamentum transferre vellet ad usum suum, quemadmodum jam Arelatenses Episcopi Pallii ornamentum a Romano Antistite obtinuerant. Nondum obtentis Dalmaticis Roma abscessit Aregius, qui diu Romae consistere non potuerat, ad suos revocatus ocissime urgeatibus Ecclesiae necessitatibus. Hinc Gregorius ad ipsum Dalmaticas misit, ne ejusdem Episcopi petitionem neglexisse videretur. Post verba memorata canonis Io. dist. 23. statim in epistola subsequuntur verba canonis s. dist. Ioo. , quae inte8ra Omnino consonant cum vulgatis epistolae exemplaribus.

De epistolis ad Brunichildem Francorum Reginam.

Ad Brunichildem Francorum Reginam plures sunt Magni Gregorii epistolae . In

ter Ceteras est epistola II 4. lib. . in vulgari, & xo9. lib. s. in Maurina editione , ubi Sanctus Pontifex eandem Reginam , cui eo tempore Regni totius administratio commissi suerat, ita monet, ut inteν alia bona de ordinandis curam Sacem dotibus gereret, quorum oscium c ait) in tantam illic, Aut didicimus, ambitionem pediductum est, ut Sacerdotes subito, quod graue nimis est, ex Ialeis ordinentur. Haec sane ea sunt, quae Gratianus retulit in can. r. dist. 6 I. Quae referuntur in can. a. dist. 1 oo. eruta sunt ex epistola II. lib. s. apud Μaurinos, & s. lib. 7. in vulgari editione; ubi Gregorius profitetur, se libentissime morem gerere voluntati Brunichil dis, quae pallium Syagrio Episcopo Augustodunensi Postulaverat, praesertim quod Imperatoris consensus accessisset, quemadmodum inmemorata epistola legitur. Ad ejusdem canonis interpretationem plura vulgo tradi solent, de pallii usu, sed adeo involuta, ut vix patere possit, qualis fuerit ve- tuq illa pallii disciplina. Ut plurimum enim hodiernum Archiepiscopale pallium cum antiquo confunditur; nec in ipsis palliis veterum satis distinguitur Pontificale pallium a vulgari. Ut haec in lumine collocentur, animadvertere juvabit, olim Christianos pallio iuxta usum Philosophorum amictos incessisse, atque a Romana toga, quasi a cultiore, & ornatiore habitu humilitatis caussa abstinuisse, ut tradit Quintus Septimius Florens in libro de pallio, & B. Rhenanus in librum Tertulliani de pallio. Hoc pallii genus Ianeum erat, ut plurimum pulli coloris, & quadrangulare r scilicet duo anguli ante pectus juncti integrum pallium a tergo pendens sustinebant, ut demonstrat Iohannes Lami in libello de eruditione Apostolorum cap. 4. digressione 1. Hoc tamen erat pallium vulgare , cujusmodi fere hodie commune clericis omnibus esse videtur , & Μonachis numero plurimis.

112쪽

De Gregorio Magno . Io Fuit aliud Regale pallium, quo primum Imperatores ad eximium suae dignitatis,

ac Majestatis decus, & ornamentum assumserunt. Erat quidem figura aliis, Zequidem vulgaribus palliis non absimile, ad talos usque profluens; at contextus ex bysso candente, nec non quibusdam loris, sive virgulis sub collo super humeros,& pectus pendentibus ornatum, quod vestimenti genus Imperatores deinde elargiti sunt etiam illis, qui in praecelsa Ecclesiae dignitate constituti es ent. Sic Hieronymus Rubeus in Historia Ravennatum edidit quoddam rescriptum nomine Theodosii Imperatoris quidquid sit de hujus rescripti fide, atque auctoritate , ex quo

anno 432. Ravennatensi Episcopo plures subjiciuntur civitates, & pallium simul ab Imperatore conceditur. Praesertim vero concessum ab Imperatoribus fuisse pallium Romanis Antistitibus tamquam singulare dignitatis ornamentum, liquet excan. r4. dist. 96., qui licet apochryphus videatur, aliquid tamen ad hanc rem probare potest, eum antiquus ille sit. Porro inter cetera inducitur ibidem Constantinus Imperator ita scribens favore Romanorum Pontificum. Contradimus palatium Imperii nostri Lateranense , deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri,smulque phrraium , nec non ta superhumeraIe, videlicet larum, quod Imperiale circumdare adsolet collum , verum etiam cla dem purpuream No. Quis non agnoscat in postremis hisce verbis imperiale pallium demonitratum ' Clamydis enim nomine . pallium dicitur, cui lorum , seu superhumerale erat adlatum , sive fascia quaedam, quae pallii ipsius partem collo adhaerentem ornabat. Itaque interea pallium pontificium ita elaboratum erat, ut ad talos usque demitteretur, ac flueret, quemadmodum universa veterum monumenta probant, in quibus ubi de pallio agitur e de eo tamquam de splendido vestis genere sermo fit. Fuit etiam variis crucibus in .

tota sui latitudine depictus; at quod potissimum in pallio considerabatur, erat fascia iIIa superhumeralis, sive lorum, in qua situm esse quoddam insigne regium

credebatur. Hinc fictum est, ut veteres Pontifices Μaximi , cum vellent alios Episcopos in excellenti dignitate constitutos, praesertim vero quibus vices suas gerendas mandarent, pallio decorare , id non auctoritate sua impertiri consueverunt,

sed ab ipsis Imperatoribus, ut impertirentur, impetrarunt, ne quod sibi liberalitare imperatoria concessum erat imperiale insigne, ad alios liberalitate propria extenderent . Imo N Episcopi ipsi pallium velut imperantis donum exceperunt. Liberatus Diaconus in cap. at . sui Breviarii scribit, Anthimum Constantinopolitanum Patriarcham a Sede sua dejectum, Pallium , quod habuit, Imperatoribus reddidisse . vigilius Papa in epist. i. ad Auxanium non primum pallium eidem Auxanio Episcopo Arelatensi se concessurum scripsit, quam Iustiniani Imperatoris consensum postulasset. Item Gregorius Magnus in hac ipsa epistola ad Brunichildem missurus pallium ad Sy1grium Augustodunensem asserit, hanc se facultatem ab Imperatore obtinuisse . Postquam vero Romanum Imperium ad Occidentales reversum est, pallii Omamentum mere ecclesiasticum videri coepit, datumque fuit a Pontificibus Μaximi jure proprio illi , quibus antea concedi solebat , Episcopis, praesertim qui Vicarii Sedis Apotholicae dicebantur. Tandem ubi Μetropolitani fere omnes in Occidente visi sunt a Sede Romana immediate pendere, praesertim quod major praeceteris Episcopis Μetropolitarum dignitas ex quadam veluti Pontificia delegatione apud plurimos adparuerit, hinc factum est, ut Μetropolitani omnes pallio donarentur Pontificis Μaximi liberalitate. Sed interea observare iuvabit, pallium illud vetus mutasse figuram. Etenim, ut riebam , pallium illud antiquum constabat ex

113쪽

Prolixa clamyde variis crucibus depicta, item ex superhumerali, sive loro, quod

erat potissimum in pallio ornamentum; at pallium novum in solo superhumerali consistere coepit, ut commodius ad Episcopos mitteretur a Romano Pontifice, de cruces in superhumerali adsui coeperunt, quae olim in tota clamyde pingebantur ;quasi in hac sola fascia antiquum adhuc pallium repraesentetur, quae Olim tamquam praecipua in pallio considerabatur . His praeja iis, lacile erit interpretari memoratum canonem a. dist. Io O. apud Gratianum. Misit Gregorius Imperatoris accedente ccnsensu ad Syagrium Augustodunensem Episcopum pallium, quod asseruit, exigentibus caussarum meritis, de fortiter postulantibus tantummodo debere concedi; erat enim tum Regium insigne, non adeo facile, ac sine discrimine impertiendum. Hinc probare omnino non pol Ium, quod ad hanc Gregorii epistolam adnotaverunt Maurini Μonachi r nimirum , ideo Gregorium expetiisse consensum Imperatoris in pallio concedendo Antistiti Gallicano, ne Romanus Pontifex , & in eo Romani omnes viderentur spontanea pallii oblatione sibi alienam benevolentiam , favoremque mercari , ut forte Graecum imperium fastidientes, Orientalium jugum finitimarum gentium sub

sidio excuterent. Haec enim nuda suspicio est Virorum eruditorum . Ego verosimilius arbitror, non aliam rationem esse Gregorio potuisse, cur Imperatoris consensionem exoptaverit, nisi quam super tradebam, quia videlicet imperiale ornamentum non erat sine imperiali consensu aliis communicandum. Prope finem ejusdem epistolae Gregorius eandem Reginam hortatur, ut, quoad potest, ecclesiasticam utilitatem auctoritate sua foveat, ac curet , quo Pertinet canon 47. Cau. 23. qu. 4., cujus verba omnino consonant cum editis epistolae exemplaribus , dummodo tamen ratio habeatur adnotationum a Romanis Correctoribus adjectarum. Ad eandem Brunichil dem extat epistola Gregorii apud Μaurinos 6. lib. 13. , in vulgari editione 8. lib. D. , ubi agitur inter cetera de Μenna Episcopo, cujus caussam asserit Gregorius se Romae discussisse, eundemque purgatum de more veterum per solemne jusjurandum ante corpora Μartyrum remittere in Gallias; atque huc pertinet canon I. cau. a. qu. f., cujus verba a principio usque ad versiculum Purgationem recte consonant cum integra epistola : verum quae in eodem versiculo subsequuntur usque in finem, in Gregorii epistola desiderantur. Adnotaverunt Correctores Romani, posteriora haec referenda potius esse ad canonem Q. Cau. a. qu. F., ut Potiore jure tribuamur Alexandro II. Pontifici. Revera Ivo Carnotensis illa Alexandro adscripsit juncta verbis ejusdem canonis Q. Et quidem non contemnenda est Ivonis auctoritas in monumento suae aetatis, quod in

epist. 74. ad Hildebertum Cenomanensem Episcopum refert ibit ita scripsi Alexander II. Papa Ramat o Cumano Episcopo . Super caussa Gisiandi Presbyteri tui

de morte Episcopi sui Praedecesseris tui infamati in medium consuluimus. Itaque circum astantium omnium fratrum abreno unanimi tuae dilectioni rescribimus, praefatun Gislandum ante te praesentandum: ubi si certi aceusatores desuerint tune dictante jus stia, Me omni controversia Presbter quaecumque ob hoc inguste amist, ac sacerdotiun ω integra accipiat beneficia : purgationem tamen antea legunt alii ante te duobus sibi sacerdotibus junctis , ubi accusator cessaverit, eundem ex se praebere tuo committi-msr arbitrio. Vulgarem denique legem ac nulla canonica sanctione fultam , ferventis scilicet, Me frigidae aquae, ignitique Ierri contactum, aut cujuslibet popularis inventi nis

114쪽

De Gregorio Magno. 1Οsη0 quia fabricante haee sunt omnino Ista invidia nee ipsum exhibere, nec aliquomodote Volumus postulare, imo Apostoliea auctoritate prohibemus firmi me . Laborant Viri eruditi in inquirendo, quisnam fuerit Meanas ille , de quo Gregorius egit: alii enim in Gallia, N Toletanum Episcopum putant, ad quem est epistola s8. lib. 11. in IIa riaa, & sa. lib. s. in vulgari editione ; Gunt alii , ipsum fuisse Episcopum tria Campania, de quo sermo eit in epistola ad Syagrium Augustodunensem Ii 7. lib. 7. in vulgari editione. Qui Gallicanum, & Tolosanum fuisse Episcopum censent, ex eo conjiciunt, quod is absolutus in Galliam remissus fuerit, ut in memoratoeadone T. legitur; quod praeterea de eo ad Galliarum Reginam Gregorius scripserit. Nihilominus tamen aliorum opinio mihi magis adridet, vel quod in memorata epistola ad Syagrium dicatur Mennas in Romana Dioecesi Episcopus, & apud Romanum Antistitem accusatus , apud quem solemni jurejurando purgari debuerit; quando Gallicanus Episcopus caussam dixisset apud Primatem Arelatensem juxta receptos illius temporis mores. Quae in contrarium adferuntur, exigui admodum momenti esse videntur: quod enim dicitur, Μennam in Gallias fuisse remissum poli ablatutionem, ex eo profluit, non quod Μennas gereret Episcopatum in Gallia , sed quod, licet esset Campaniae Episcopus, in Gallia aliquandiu constiterit ob certas caussas nobis ignotas. Neque vero mera sunt haec indicia, aut divinationes ; etenim id conitat perspicue ex laudata Gregorii epistola ad Syagrium, in qua mentio fit de Μenna Episcopo Campaniae commorante apud Gallos, quem accusatum Romam accedere defendendum voluit Pontifex Μaximus.

De epistola ad Constantiam Reginam.

Toto coelo aberrant a veritate, qui canones 8. & ν. cau. II. qu. 2. Gregorio Can. 8.

Magno tribuendos esse arbitrantur. Non sunt illi invicem disjungendi, unum enim, ' ut iusta videbimus, eundemque habent auctorem ; imo, quemadmodum animad- 'verterunt Correctores Romani, tum in veteribus Gratiani codicibus, tum apud vetustos Collectores juncti sunt penitus, unoque contextu descripti. Haec in recentibus Gratianeis exemplaribus praefixa inscriptio est: Gregorius ad Constantiam Regi-ηam Galliin lib. 4. epis. 33. , verum libris Gregorianis non consonat; siquidem epithola 33. lib. 4. , qualis heic laudatur, non ad Constantiam Reginam Galliae, sed potius ad Constantinam Augustam scripta fuit. Et quamquam initio ejusdem epistolae haec legantur e cum serenissimam Dominam sciam de coelesti patris , atque an mae suae vita cogitare, eulpam me committere vehementer existimo, s ea, quα pro re more omnipotentis Domini sunt suggerenda, fluere; quae sane eadem sunt cum Gratianeis verbis initio ejusdem canonis 8., verum quae in ipso canone 8., & 9. se quuntur, ne vocula quidem tenus, apud Gregorium ibidem leguntur, imo nec in alia Gregorii ipsius epistoIa . Neque sane haec Gregorio Magno convenire queunt. In primis enim quaenam erat Gregorii tempore Constantia Galliarum Regina IHanc nomine Brunichildem fuisse ex superioribus agnovimus. Deinde, quod maxime demonstrat, Gregorii temporibus haec fragmenta non convenire, est, quod ibidem Longobardorum leges memorentur de invasionibus rerum ecclesiasticarum; imo & Longobardorum leges ibidem dicantur Ieae vulgaris. Hujus nomine resedi ur lex r. Iis. 18. lib. I. legum Longobardarum a Rothare Rege constituta, qui

Tom. III. O circa Diuitiaco by Corale

115쪽

xos Pars secunda. Caput Lm

circa annum 638. Rex est inauguratus. Quomodo Gregorius, qui jam a triginta& amplius annis objerat ante Rotharis leges, istas laudare potuit, istas appellare legem vulgarem , ea praesertim aetate, qua Longobardi invisi erant apud omnes, nec sine discrimine a Romano Pontifice commendandi r Aperienda itaque rei veritas est, ac rellituenda vetus inscriptio Gratiani, ita , ut deleantur ea verba: lib. q. epist. 33. ρω cap. 77., ea autem sola remaneant: Gregorius ad Consantiam Reginam Galliarum. Inscriptione capitis hoc modo restituta, & canonem 8., & canonem p. simul jungendos, suo auctori facile tribuemus. Est haae epistola Gregorii V. anno s98. ad Constantiam tunc Galliarum Reginam, & Roberti Regis conjugem scripta, quam polleriore aetate hoc nomine edidit Sirmondus ex apo- grapho exscripto ex codice S. Sergii Andegavensis. In hae autem epistola eadem verba leguntur, quae habemus in memoratis Gratiani canonibus, ex quibus etiam Iiquet, quae esse occasio potuerit, ut fragmentum Gregorio Μagno ab aliquibus tribueretur; nimirum quia Gregorius V. imitatus est initio verba Gregorii Μagni in epistola ad Conltantiam Augustam. Nonnulla adhuc animadvertenda sunt, quae

spectant codicum varietatem. Pro illis verbis Gratiani in can. 8. Decreta pro violata emunitate . . . . Si vero incendium fecerint, ibi novies tantum componant, si miniam vero in quadruplum restituant; legit Sirmondus e Decreta pro emunitate . . . Ivero ineendium fecerint, sbi nonam componant, praedam vero in quadruplum restituant. Item in canone 9. pro illis Gratiani verbis et Et quia summum in rebus bonum es. . . . Ecessae transmittemus .... immunitas violata, edi praesumtio, legit Sirmondus et Et quia summum in Regibus bonum es . . . Ecclesae transmittimus . . . emunitas , N praesumtio. Non heic tamen constitit Cossutius, qui hanc a Sirmondo editam epistolam in suam collectionem traducens, emendare voluit notam numeralem indictionis; ubi enim apud Sirmondum, & Gratianum legitur, secunda indictione, Cossartius legendum voluit indictione undecima , asserens hanc epistolam non alio anno scribi potuisse , quam anno 998., in quem incidit undecima indictio. Ante illum annum scribi epistola non potuit, cum eodem anno 998. Constantia nupserit Regi Galliarum: post eundem annum non facile admittetur, cum annos; . Gregorius obierit. Non est inverosimilis Cossartii emendatio, praesertim quod Amanuensibus errandi occasionem praebere potuerit nota ipsa numeralis a I., quae aliquando pro undecimo, aliquando pro secundo accipitur. Insuper animadvertem dum est, plures ex eruditis suspicari, Iulianum, de quo sermo fit in eisdem canonibus, fuisse Episcopum Andegavensem, ex ea conjectura, quod haec epistola primum , ut dixi, in codice S. Sergii Andegavensis reperta fuerit, quasi epistolae in illis locis inveniantur facilius, in quibus epistolarum materies agitata fuit. Ego id non ausim fidenter adserere, praesertim quod inter monumenta ecclesiastica non adpareat, Andegavensem Ecclesiam tunc Iulianum Antistitem habuisse ; quamquam tamen non ignoro, Gallicanorum illius aetatis Episcoporum, ac praesertim Andegavensium epochas fuisse plurimum turbatas, quemadmodum universi Eruditi, fatentur , ut propterea quisnam fuerit sub Gregorio V. Andegavensis Episcopus, dignosci non valeat.

116쪽

De epistola ad Desiderium Episcopum .

Ex pluribus Gregorii epistolis, praesertim epistola s4. lib. 6. , & epistola Io 6. lib. s. apud Maurinos constat, Desiderium fuisse Viennensem in Gallia Episcopum. AIpse spreto Episcopali ossicio, & cura sacrorum totum se Grammaticis institutionibus tradendis intenderat, proinde objurgatus a Gregorio in epistola 48. lib. s. in vulgari, Si s4. lib. II. in Μaurina editione, ex qua legitur canon s. dist. 86. , ubi pro illis Gratiani verbis poposcit, minime valeremus, legunt Μaurini, poposcerat, minime pate mur. Nemo vero ex eo canone forte conjiciat , Gregorium artem Grammatices, velut Episcopis noxiam improbasse: non artem ipsam Sanctus Pomtifex , sed Episcopi propositum redarguebat. Ceterum Grammatices artis utilitatem etiam de Episcopis loquens agnovit, ubi tradidit per illam nos plurimum juvari posse in interpretatione sacrarum literarum , quemadmodum ex ejus Commentariis in librum I. Regum cap. 3. 'deprehendimus.

De epistola ad Etherium Lugdunensem Episcopum.

Ad Etherium clegunt aliqui Eleutherium Episcopum Lugdunensem est apud cish. , .

Gregorium epistola s. lib. 13. in Μaurina, & 7. lib. D. in vulgari editione , cau. 7. quae fere integra legitur in Minone I 4. cau. 7. qu. I. , ubi pro illis verbis: Com-- .mino flere . . . ut quod mente . . . , ideo quia viventem Episcopum ab oscio suo necti stas tormitatis . . . ordinari: sed s intervalla . . . ad hoc ministerium intellectum habere, nec ad alia Icta . . . solemniter ordinetur, legendum potius est ex codicibus optimae notae : Compassone flere . . . ut quid mente . . . se ideo quia viventa Episcopo, quem ab osscio suo necessitas infirmitatis . . . ordinari, s intervalia . . . ad hoc ministerium intellesiualia nempe oscia . . . . censacretur .

De epistola ad Serenum Massiliensem Episcopum .

Serenus Μassiliensis Episcopus, cum quosdam agnovisset in Ecclesia, Dei, & San. λη- .ctorum imagines colere ipsos acriter reprehenderat, imo & imagines ipsas dele--iverat, pravorum sane arbitror hominum consilio, quibus ille adhaerere solebat, quemadmodum colligitur ex canone 19. Cau. a. qu. 7. Factum hoc improbavit Gregorius duabus epistolis, scilicet xio. lib. 9., 8c 13. lib. II. in Μaurina, seuros. lib. 7., S s. lib. s. in Vulgari editione. Ex posteriore epistola depromtus est canon a . de cons dist. 3. Cum sententia Gregorii omnino consona est Tridem

117쪽

De epistolis ad Syagrium Episcopum Augustodunensem.

Sunt qui Syagrium Augustodunensem in Gallia Episcopum cognatum Reginae Bru- nichildis fuisse censuerunt, atque eam ob rem pallium ex singulari privilegio a Romano Pontifice facilius impetrasse, quemad*odum conjici potest ex memorata superius epistola Gregorii ad Brunichil dem. Ego cum noverim singularia fuisse ejusdem Syagrii in Ecclesiam merita, quippe qui Augustinum Anglorum Episco

Pum in evangelico munere adjuverat, eaque ratione Gregorii Magni eximiam sibi conciliaverat benevolentiam, quemadmodum Gregorius idem profitetur in epistola ad Syagrium io 8. lib. s. in Maurina, & in a. lib. 7. in vulgari editione, in hane potillimum caussam singularia privilegia resero ipsi concessa , quibus & pallio ornaretur ipse, & Augustodunensis ejusdem Ecclesia, servato Metropolitae honore, su-2 pra ceteras Gallicanas Ecclesias post Lugdunensem eveheretur. Huc pertinet ca- μ' 7' non . dist. i . , postquam enim Gregorius eam praerogativam Syagrio concesserat, ita subdidit: ceteros vero Episcopos secundum ordinationis suae tempus, tac. quasi diceret, non ita Syagrio, quemadmodum ceteris Episcopis, sedem, aut locum in conciliis esse adsignandum; etenim ceteri juxta tempus suae ordinationis aut sedebant, aut subscribebant: at vero Syagrio hac in parte praerogativa concedebatur, ut post Lugdunensem Episcopum primus subscriberet , ac sederet. Post verba cis, o memorali canonis T. sequuntur in epistola verba canonis s. dist. ioci., ibi: Ωuia

.is ibo. omnino rationis ordo nos admonet, ede. Pro verbo ecrescere apud Maurinos legitur excrescere . Porro si haec consideraverimus, facile eruetur, Olim in subscriptionibus synodalibus Episcoporum quendam ordinem fui me servatum , ut excellentiores dignitate primi subscriberent, & seniores inter eos qui dignitatem parem haberent. Verum nemo hodie ignorat, subscriptiones veterum Conciliorum adeo esset turbatas, ut vix singulorum Antistitum praerogativa dignosci aliquando pos

Alia est ad eundem Syagrium epistola to6. lib. s. in Μaurina, Sc iso. lib. I. in vulgari editione, cui haec inest inscriptio: Gregorius S Furio Augustodunensi, Etherio Lugdunens, Virgilio Arelatens, ta Desiderio Viennens Episcopis Galliarum. a paribus. Notanda sane hoc in loco est formula illa a paribus, quae N in aliis

. Gregorianarum epistolarum inscriptionibus aliquando legitur. Alii enim opinantur a paribus scripturam dici, quum non est authentica, sed ex authenticis desumta, idest, quod par, & similis authenticae habeatur. Alii ita nuncupatam volunt, quod Gregorius exemplar epistolae miserit, aliud exemplar penes se retinens, quae duo exemplaria appellarentur paria, sive a paribus, eodem fere modo, quo sententiae olim dicebantur ex pariculo recitari, idest per exemplar omnino consonum, quemadmodum constat ex titulo codicis de sententiis S paruulo recitandis . Vero- smilior vero mihi videtur opinio asserentium, epistolam a paribus missam fuisse tunc intelligi, quando ad plures scripta profertur ita, ut ad singulos singula epistolae exemplaria transmissa fuerint; siquidem non alibi inter Gregorianas epistolas haec clausula reperitur, quam ubi ad plures scriptum est. Hujusmodi epistolas hodie

vocant circuIares. Dicendum itaque in memorata epistola formulam a paribus nihil aliud significare, quam Gregorium eandem epistolam ad plures Episcopos similibus Diuitiaco by Corale

118쪽

De Gregorio Magno . Io libus exemplaribus direxisse . Quod si ad epistolae ipsius sententias accedendum est, adparebit, in illa diversa disciplinae ecclesiasticae capita contineri, tum de abominanda haeresi Simoniacorum, tum de Neophitis non ordinandis, tum de comm ni clericorum vita. Ubi in primis de Simoniaca haeresi agitur, legimus verba Canonis γ. dist. 47. , & Post pauca exhibentur etiam verba Canonis a. Cau. I. M. 1., qui ita erit emendandus: vehementi ωdio maeroris ad scimur, si in eccIesiasticis osciis quemquam habeat Iocum pecunia , stat saeculare, quod sacrum est. Quicumque vero Le pretii studet datione mereari, dum non incium, sed nomen attendit, sacerdos non esse , sed dici tantummodo inaniter eoncupiscit. Paullo post sequuntur in epistola verba canonis 3. cau. a. qu. 6. ibi: sicut autem is, qui invitatus renuit, quotus su-gis , in. Romani Correctores in hoc canone emendaverunt illa Gratiani verba ad summum Sacerdotii, vel rontificii, & legendum voluerunt: ad summa Saceν- dotii . Monachi Μaurini legerunt: ad summam Sacerdotii. Prosequitur post aliqua Gregorius de haeresi Simoniacorum ita scribens: cum liqueat hanc haeresm in Eccle-fla ante omnes. radice pestifera, e c. sive, ut in quibusdam ΜSS. veteribus legitur: ante omnes radices pestiferas, Eic. Habebis haec integra apud Gratianum in can. I 3. Cau. I. D. I., cujus canonis verba in parte jam retulerat Gratianus idem in can. 4. eadem caussa, & quaestione . Subdit Sanctus Pontifex , ne eleemosynae quidem tria Pauperes erogandae caussa posse intercedente pecunia clericis officia sacra concedi, ruo spectat canon 27. cau. I. M. I., his verbis: Neque enim eleemosyna reputans est, s pauperibur, tac., usque ad illa, gravatur potiss, quam juvatGr , nam post ista ita legitur apud Gregorium t EIeemosna redemtoris , cum ceteris, quae exhibentur in integro can. 7. cau. 14. qu. s. , post cujus verba subjicitur ve siculus viae etiam, qualis habetur in memorato canone 27. , dummodo pro illis Gratiani verbis, aperte sacra scriptura nos prohibet . . . quia offert sacriscium de substantii pa perum, quas victimat filum .... q savium apud Deum dolor . . ut si impar est, abstineat, ει ad id eum metu etiam, cui se sincere existimat, accedat, ita legamus :operte sacrae scripturae ordo nos prohibet . . . qni seri sacri cium de substantia pauperis, ac s vibimet Ilium . . . quantus apud Deum doIor . . . ut S impar abstineat, edi ad id eum metu etiam, qui se suscere exisimat, accedat. Postrema verba hujus Canonis et . a S. qui quis usque in finem pertinent ad secundam epistolae partem , ubi agitur de Neophitis non ordinandis, quemadmodum & ad eandem referendus est canon a. dist. 48., cujus verba apud Gregorium leguntur Paullo ante memo-πatum S. quisquis hoc modo: Sicut autem tunc Neophilus dicebatur , qui initio in sanctae Fidei erat eonuessatione plantatus, A modo Neophilus habendui est, quι repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit . Ordinate ergo ad ordines adscendendum est, nam caseum appetit, qui ad summa loci fastigia poli situ gradibus per abrupta quaerit adscensum. Et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipuIum, manum non esse cuiquam citius imponendam , quid hoc celerius, quidve praecipitantius, quam ut exoriatur a summitate principium, , ante est incipiat Episcopus, quam miniser ' Quisquis ergo Sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem adipisci des erat, prius vires suas cum hoc, quod es subiturus , onei emetiatur; ut ed impar abstineat, ta ad id cum metu etiam, qui se sincere existimat,

occedat: Ab re autem non facimus, s ad argumentum rationabilium usum rei cim irrarionabilium colistamus. Apta namque aedi eationibus Iuna succiduntur , eee tamen a nuc

viridibus aediscit pondua imponitur, nis eorum viriditatem multorum dierum mera δε-

caurit,

Disiti sed by Corale

119쪽

can. s.cau. I.

II O Pars secunda. Caput LIX. eaverit, ta apta ad necessarium usum effecerit: quae observantia s forte negligitur, citius superimposta mole istanguntur, ta gignit ruinam ad auxilium res prouisa . Similia propemodum habentur in epistola ad Virgilium Arelatensem, de qua inferius sermo

recurret, & cujus occasione nonnulla adhuc de hoc canone tradentur. Ad hanc eandem epistolae partem etiam pertinet canon 3. dist. 19. , ubi tamen pro illis Gratiani, verbis: Praestituti sunt, qui antequam disciplinatu1, dic., legendum est: Praesituri sunt, qui antequam discipulatus, citi. Refertur apud Gratianum tamquam ex hac ipsa epistola depromtus canon s.cau. i. qu. x. Sane si canonis sententiam consideremus, illa non est ab eadem Gregorii epiliola aliena, cum in ea & Simoniacorum , & Neophi torum ordinationes improbatae fuerint; at si verbis Gratiani sit inhaerendum, frustra haec ad Gregorii epistolam referemus . Vix aliqua addenda essent hodie ad hunc canonem , pomquim Romani Correctores summam in eo exigendo ad Gregoriana monumenta

diligentiam impenderunt , quemadmodum ex subjectis ipsorum animadversionibus statim liquet. Tantum dixero epistolam illam, quae sub nomine Paschalis II. ibidem memoratur, & cum qua plurimum consonare Gratianeum canonem Romani

Correctores adnotaverunt, non facile Paschali II., & recte tribui posse , quidquid ex Ivonis, similiumque Scriptorum codicibus erui videatur. Etenim ejusdem epistolae mentionem fecit ante Pontificatum Paschalis II. Gomidus Abbas Vindoeinensis in epistola ad Urbanum II. lib. x. epist. i. Hinc ibidem monuit Sirmondus e Nuper canones relegens quandam sententiam inveni, quae Pasthali Papae inscribituν, ubi Neophilum factam Episcopum haereticum vocat, Est scut Simoniacum , ita tabe bitum a Sancta Ecessa debere separari docet, ta praecipit. An potius Paschali I. haec sint tribuenda, non ausim adserere. Apud Ivonem Carnotensem parte a. cap. 84. legitur epistola sub nomine Paschalis Papae, eademque est, cujus fragmentum adparet in can. 7. cau. I. qu. 3. , atque ibidem haec sub initium traduntur : --dibimus enim quod valde miramur , quod sacri apud vos ordines pecuniis distrabantur. Dum quicumque tale aliquid adsentaverint , omnino haereties probentur , Spiritu Sancto per Gregorium intimante , quia quisquis per pecunias ordinatur, ad hoc ut sat haereti-eus , promovetur. Et ut hujus nostrae paginulae non praesumtionis , sed timoris caussam fuisse monstremus, Beatus idem prosequitur. Quisquis contra smoniacam, EP Neopbi rum Hersm pro officii sui loco vehementer non arserit, cum eo se non dubitet habiturum portionem, qui priss commisi hoc periculosum flagitium . Hinc visus est canonem suum exhausisse Gratianus, ubi tamen quicumque epistolae auctor extitit, Gregorii no verba, sed sententias describendas oratione compendiaria voluit. Dicendum adhuc superest de canone s. dist. 83. Legitur is in epistola ad Syagrium ri7. lib. 7. in vulgari, & II 3. lib. s. in murina editione; ubi agitur de caussa Μenatis, & Theodori Episcoporum improbam vitam agentium . . Cum enim Μenas Romanae' Diceceseos Episcopus in Gallicanis Provinciis versaretur, monuit

Syagrium Gregorius, ut curaret Romam reduci Μenatem, inquiens : Consentire videtur erranti, qui corrigenda, ut resecari debeant, non corrigit. Μaurini legunt: non

concurrit. Quae sane verba eadem sunt cum Gratianeis, licet in aliquibus editis Gringorii epistolis desiderentur. DE

120쪽

De Gregorio Magno .

De epistolis ad Reges Theodoricum, & Theodebertum.

Ex iis, quae superius animadvertimus ad epistolas ad Syagrium missas , liquet Cis.,o. Gregorii Μagni temporibus apud Gallicanos Antistites smoniae crimen frequens O ατ. fuisse in ordinationibus sacris admissum . Quamobrem prudentissimus Pontifex, ut ς-μ malo gravissimo occurreret, operae pretium duxit, de simoniaca haeresi profligan- 'da ad Francorum Reges aliqua scribere, quorum auctoritate eandem facile conficiendam fore sperabat. Erat tunc divisa Gallia inter duos Fratres Theodoricum, S Theodebertum , quorum prior Burgundiae, posterior Aquitaniae Rex dicebatur. Ad Theodoricum scripta est epistola s3. lib. s. in vulgari, & s9. lib. o. in Μauxina editione, ibidemque legitur eisdem verbis canon 2o. Cau. I. qu. I., ad utrum.

que vero scripta legitur per similia exemplaria epistola xio. lib. s. in Μaurina ,

ee xa 4. lib. 7. in vulgari editione, ex qua depromtus est Canon 2 8. Cau. I. qu. I.,

cujus priora verba ita legenda erunt : Fertur autem hanc Simoniacam haerom , qua prima, tae. Item pro illis Gratiani verbis: Episcoporum culpa . . . j-are . . . Sic enim dignus is sacerdotio creditur, qui non actionis merito, sed praemiorum caussa suffragatur , restat, ut nihil Mi in ecelsasticis honoribus gravitas .... inducantur . . . placere debuerant, ita potius legendum erit: Vesrorum Episcoporum culpa . . . juvari . . . Si enim is dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed praemi rum copia suffragatur, restat, ut nihilsbi in honores ecclesasticos gravitas . . . sndis

cantur . . . placare debuerant.

De epistolis ad Virgilium Episcopum Arelatensem.

Det eadem simoniaca haeresi scripsit Gregorius ad Virgilium Arelatensem Episcopum , quem sacro pallio ob ejusdem insignia merita decoraverat ; his etiam nonnulla adjecit de Neophitis non ordinandis in epistola s3. lib. s. in Maurina ,& st. lib. 4. in vulgari editione. Ex ea repetendus est canon a. dist. 48. , licet Can. s. apud Gratianum referatur, tamquam depromtus ex epistola Gregorii ad Syagrium dis. 3. Augustodunensem; etenim, quemadmodum superius attigi, potius sententia, quam verba ejusdem canonis a. in illa epistola ad Syagrium continetur. Porro in illo canone ita legendum erit: Sicut Neophilus tunc vocobatur, qui adhuc noviter erat eruditione plantatus in Ide , ita nunc inter Neophilos deputamus, qui adhuc novus est in saera conversatione. Scimus autem, quod aediscati parietes non prius tignorum pondus accipium , nis a nativitatis suae humore Acratur , ne s ante pondera, quam solidantur , qaecipiunt, cunctam ImuI fabricam ad terram deponant. In eadem epistola ad Virgilium legitur canon 6. dist. io o. , ubi pallii concessio Virgilio facta dicitur ob sin. Con. s. gularia ipsius merita , simulque ob specialem delegationem Apostolicae Sedis, quo munere virgilium Gregorius distinxerat, quemadmodum liquet ex his Summi Pomficis verbis: Itaque Fraternitati vestrae vices nostras in Mesesis, quae sub Regno sunt, Praeeellentissimi Filii nostri. Childeberti juxta antiquum morem, Deo auctore, committimus . Singulis squidem Metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore si vato pallium quoque transmismui, quo fraternitas tua intra Ecclesam ad sola Musarum solem is Matur. Hiae

SEARCH

MENU NAVIGATION