Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.2

발행: 1755년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

τ χ Pars seeunda. Caput L m. iMSS. Sane facile suit Typographi inscriptionem ita immutare, cum eadem epi'

stola media esset inter epistolas ad Μaximianum. In epistola numero 11. quatuorbis. ii sunt Gratiani staLmenta . ata exorditur Gregorius: Olim quidem Frruernitati tuae,. Nostra fuerat auctoritate commissum , ut squae in Sicilia exciderent Ecclesiae, ceteri πε Penerabilibus locis, vel incongrue gererentur , nostra vice corrigeres . Sed quia post bαο de quibusiam neglectis hactenus capitulis ad nos querela pervenit, rursus ad eorum cor reptionem tuam Fraternitatem specialiter prae vidimus excitandam . Co ovιmus namqGede reditibus Ecclesiarum noviter adquistis saec. Hic subsequuntur Verba Canonis 29. Cau. I a. qu. a. , ubi tamen Pro illis r 9uam rem pravam . . . Me de his , quores venient, vel obvenerint, quartae tac. Maurini Monachi legendum monent: se uamo rem pravam ... sve de iis, quae nunc obvenerunt, vel obve Nerint, quartae lic. Polt ver- .is. ba hujus canonis, itatim in epiliola habentur verba canonis 3ου. Cau. I s. qu. I., e . 16. quem animadvertendum est consonare quidem Codicibus editis Gregorianis, paullo tamen aliter legi in Codicibus MSS. juxta adnotationes Maurinorum, etenim in istis desideratur particula quodammodo, & pro illis verbis, aut admissa clericatus militia monasticis non promoveantur ordinibus . legitur : aut omisa clericaιus militia , mon chidis promoveantur ordini.us, item pro illis verbis prae sui magnitudine legitur pro sui magnitudine. Prosequitur Gregorius . inquiens e Sicque invicem li eccloiasticus ordo vitae monachicae, Ex ecclesasticis uti batibus regula monachatus impediat, clegunt , i. s. aliqui, impediatων ). Illud quoque charitatem tuam commonere curavimus Pe. Iungenda

ea ι. ia. hic sunt, quae le8imus in can. 4s. Cau. in . qu. Σ., in quo tamen nonnulla occur-τ runt observanda; etenim pro illis verbis: Convenientibus oeconomis , cunctisque Cloricis prioribus legunt Maurini: Conuenientibus Hierat obicis aliqui ΜSS. Codices habent Peralbicis , alii ad marginem , idest Oeconomis , eunctisque Clari prioribus . Ex ea sane marginali adnotatione in textum irrepere potuit vox illa Oeconomis , quae legitur apud Gratianum pro alia voce Hierarchicis. Ceterum ego reor, nomine Hierarchicorum venire Visitatores Episcopos, qui vacantibus Ecclesiis. praeficiebantur , quorumque solertia potissimum fieri consuevisse successoris Episcopi electionem pallim ex epistolis Gregorianis adgnoscimus. Item pro illis verbis ejusdem canonis 4s. ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore eryc. Iegitur in exemplaribus epistolae integris : it illia consequotur stipendium, quo pro tempore lic. At si quispiam quaerat, quid nomine specierum in eodem canone designetur, dixero illo intelligi res Ecclesiae pretiosiores, quemadmodum intelliguntur apud Gregorium Turonensem lib. 6. historiae Francorum cap. 38. ibi: Magni ibidem thesauri ex auro, argentoque, Et multarum specierum reperti fist. Insuper in eodem canone 4 s. aliqua omisit Gratianus post illa verba labore tollatur, quae ita describi debent. Sionam se ea, quae ad munitionem pauperum facultatis pertinent, des feriamus expleri, ut Gn. 11. nulla penitM in rebss eorum ambitiosis hominibus venalitatis relinquatuν occaso. Visi-can. xo. latores Ecclesarum lyc. Demum post verba ejus canonis postrema, ita clauditur Gregorii epistola : Juveneulas abbatissas seri vehementissime prohibemus . Nullam igitur Fraternitas tua, nis sexagenariam virginem, cujus aetas hoc, atque moreS exegerint , velari permittat, quatenus tam prioribus , quam praesenti capitulo tuael districtionis instantia , Domino adjuvante, correctis, Ei diu dissolutum rerum venerabiaium flatum canonicis nexibus religare sesines, ut divina negotia non per incongruas voluntates hominum , sed competenti possint districtione disponi. Ita emendare oportebit, ac supplere

82쪽

De Gregoria Magnε. 73 Haec omnia, quae descripta sunt, integram exhibent epistolam Q. Ex 12. autem, cis, i aut 14. nihil est in Gratianeo codice . Tantum adparet fragmentum ex II., quae cau. non ad Maximianum Syracusanum scripta est, ut nuper animadvertebam, sed ad qu. R. Clementium Episcopum Byzacenum. Atque hoc in loco emendanda est editio Gratiani , sive, ut verius dicam, veteres Gratiani codices restituendi sunt, in quibus legebatur in inscriptione ejusdem canonis : Gregorius Clementino Episcopo Primati By- emo. Praeterea pro illis Gratiani verbis, tamen paullo latius judicavimus, apeν-tiusque resexendam . . . pro suis ornandis negotiis . . . subtiliteν, distriaeque debeas esse βιIustus . Quod I G. legendum volunt Μaurini Monachi: tamen paullo judicat vimus opertius retexendam . . . pro suis ordinandis negotiis . . . sollicite, dbtriaeque

fiscutias. Iuod si ρος.

De epistola ad Prahectem Illustrem Panormitanum.

Quidam Praejectes, seu, ut aliis placet, Projecta, seu Praerectes vir illustris e ,

Panormitanus convenerat cum Fantino Defensore Ecclesiastici Patrimonii de quibusdam bonis Ecclesiae adcensendis: Pollulatum autem fuerat a Pontifice Μaximo, civ. a. ut gelia utriusque ipsius auctoritate confirmarentur. Annuit Gregorius per epistolam 61. lib. 7. in vulgari, & s . lib. s. in Maurina editione, ex qua depromtus est canon I a. cau. as. qu. a. , poliquam enim Gregorius professus eii, se illorum Mita auctoritate sua per ipsam epistolam confirmare, ita ut spoponderit nec se , nec suos successores irrita aliquando declaraturos, addidit: Quia valde eccIesa ilicae es moderationi conveniens , ut quae ordinata fueνιnt, vel decisa , nulla in posterum debeant refragatione turbari. Similia propemodum leSuntur in can. 1. Cau. 33. M. 9.

De epistolis ad Petrum Subdiaconum.

Duae Iaudantur apud Gratianum Gregorii epistolae ad Petrum Siciliae Subdiae num. Prior est in vulgari editione 42., in Maurina 44. lib. r. , in qua agitur de diversis ecclesiaiticae disciplinae capitibus, praesertim vero de Clericis conjugatis,& eorundem uxoribus. Hujus epistolae initium ad caussas pertinet rusticorum, qui ecclesiasticis praediis colendis addicti erant; hos enim laedi in facultatibus suis aliquando a Subdiaconis rei rusticae ecclesiasticae praefectis Gregorius agnoverat; inter cetera, si quispiam villicus obierat, statim Subdiaconos a successione propinquos repellere , & Ecclesiam subitituere , item, si quispiam villicus delictum aliquod grave admisisset, non in reorum ipsorum personam Subdiaconos animadvertendum curare, sed rebus & bonis quaesitis reos spoliare. Haec omnia, ne fierent, Gregorius vetuit, ad quae Pertinet canon Φ. cau. 16. qu. 6. his verbis describendus: Cogno- 'vimus etiam , quod s quis ex familia cintellige familiam rusticorum cu*am fecerit Eecloae . non in ipso, sed in ejus substantia vindicatur, de qua re praecipimus , si quis suis culpam fecerit, in ipso quidem, ut dignum est, vindicetur a commodo autem ejus omnino abstineatur, vis forte parum aliquid, quod in usum executoris , qui ad eum tranf- missus fueris, procere post. Ex iis sane liquet, quam depravata sit Gratiani scriptura, qui Pro iis Verbis et commodo . . . abstineatur legit: Communione abstineatur.

83쪽

4 Para secunda. Caput LIX.

Post multa ad varias privatorum caussas dirimendas pertinentia ita prosequbtur Gregorius: De laus Sacerdotibus , vel Levitis Ue., quemadmodum legitur incan. s. Cau 16. qu. 6. , ubi quaedam salubria traduntur de clericis graviorum criminum reis paenitentiae addicendis. Μaurini Μonachi verba illa vel Levitis Ombserunt, quemadmodum & pro illis verbis Gratiani: Vivere sciuntur . . . ut reae

lapsorum . . . qui de correctione . . . in poenitentiam voluimus Uc. potius scribem dum voluerunt: Vivere sciunt, . . . ta res lapsiorum . . . qui de correptiov. . . .

in paenitentiam volamss M. Nonnulla adhuc ex integra epistola assuenda sunt postremis Gratiani verbis, ut tota exhibeatur Gregorii sententia ibi: Ne , s nudentur,

locis, in quibus dati fuerint, oneros sint. Si qui parentes in possessioηe habest, ipsis

res eorum tradendae sunt, ut in ipsis jura Ecesesiae conserventur. Statim post haec sequuntur in epistola Gregorii, quae eisdem omnino vectis legimus in can. 1. dist. 3I., ex quo liquet, tunc temporis non generaliter Subdiaconis omnibus, sed Subdiaconis tantum Romanae Ecclesiae, eorumque deinde exemplo Subdiaconis Siciliae impositam fuisse continentiae legem; imo & Gregoriur summa moderatione usum fuisse in ejusdem recentis legis executione; cujus disciplinae inducendae caussa fuit, quod inciperent tunc Subdiaconi ad ministeria altaris propius accedere, unde paullatim factum est, ut Subdiaconatus inter sacros Ordines recenseretur; quod ostendunt postrema illa canonis vectar 2uia nullus debet administerium altaris accedere, ns cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit adprobata. Eadem verba in can. 1. dist. 3 i. relata jampridem descripserat Gratianus in

Can. r. dist. 28. , mutatis tamen nonnullis ex eodem propterea emendandis.

Altera Gregorii epistola ad Petrum est y. lib. I. , ex qua depromtUS eli canon 2. Cau. I 6. qu. 4. , ubi pro illis verbis, inconcussos quadraginta annis legendum est: inconcussis quadraginta annis . Ibi totus est Gregorius in sopienda lite , quae mota fuerat de finibus quorundam agrorum ad Monasterium s. Theodori Panormitanum,& Romanam Ecclesiam pertinentium. Atque in ea specie Primum animadvertendum voluit Sanctus Ρontifex, ejus favore dirimendam esse controversiam , qui jure quadragenariae praescriptionis potiebatur. Ex hoc non desunt viri eruditi, inter quos Gussanvillaeus, qui adserant, Gregorium primum fuisse quadragenariae prae,

scriptionis auctorem, quando tamen ante Gregorium tricennalis praescriptio sufficiebat. Verum quicumque ita sentiunt, Imperatorias sane Constitutiones ante Gregorium editas se prorsus ignorata fatebuntur. Porro usque ad tempora Iulliniani viguit lex Theodosii junioris, qua cautum erat, ut actiones omnes ultra triginta annorum spatium protendi non possent. Iustinianus in leg. 23. cod. de Sacros. Eccles. primum asseruit se voluisse aeternam firmitatem dare actionibus, quae competerent Ecclesiis, Μonasteriis , aliisque piis, religiosisve locis, ut nullo unquamismpore circumscriberentur: eo tamen rem reduxit, ut sive in mobilibus, sive in immobilibus rebus Ecclesiarum , piorumque locorum sola centum annorum praescriptio obesset. Hanc vero Iustinianeam Constitutionem vel nunquam , vel brevissimo tempore fuisse moribus observatam, aperte colligitur ex Novella ejusdem Iustiniani 13 i. cap. 6., qua statutum cernimus, omnibus generaliter Ecclesiis, ac piis locis quadraginta annorum praescriptionem Objici posse. Itaque Gre. gorius non quadragenariae ipse praescriptionis auctor exstitit, sed juxta leges Iustinianeas, quae nuper suis temporibus invaluerant, in proposiva specie rescripsit. De

84쪽

De epistolis ad Romanum Defensorem.

Defensoris Ecclesiastici patrimonii munere in Sicilia fungebatur Romanus, ad uem plures numerantur Gregorii epiitolae . Ex ipsis illa est, ex qua Gratianus

escripsit canonem a s. diit. 8i., numero 39. lib. 7. in vulgari, & 6o. lib. s. in Μaurina editione, cui haec inest inscriptior Gregorius Romano Defensori, Pantino Defensori, Sabino Subdiacono , Hadriano Notario , Eugenio Notario, felici Subdiacono, Sertio Defensori, a paribus, ta sex patronis . Spectat haec epistola, ut Patet, non . Siciliae tantum, sed nonnullas alias Provincias, quarum ad Defensores, Rectores. que Ecclesiasticos a paribus, idest stingulis exemplaribus ad singulos missis directa est. Ejusdem caussa melius percipitur, describendo potistimam Gregorii sententiam, ex qua memoratus Gratiani canon suPPleri pollit, ibi: Pervenit autem ad ησι quosdam Episcoporum sub praetextu quas fisiarii in una domo cum mulieribus conve Dei. Et ideo ne per hoc aut subsannatoribus justa obtrectationis detur occasio, aut facilam antiquus humani generis inimicus materiam deceptionis o sumat, hujus tibi serie praeceptionis injungimus , ut strenuum re studeas, ta sollicitum exhibere . Et s 1si unscoporum , quos commissi tibi patrimonii Iniι includit, cum mulieribus degunt, hoc omniam compescas, ει de cetero eas illic habitare nullo modo patiaris, exceptis eis, quas sacroνum canonum censura permitιit, idest matre, amita, germana, edi aliis hujusmodi, de quibus pra is non posit esse suspicio. Melius ramen faciunt, s etiam a talium DP .cohabitatione contineant. Nam legitur, quod I . Augustinus nec cum sorore sua halitare eo senserit, dicens: seMae cum sorore mes sunt, sorore1 meae non sunt. Docti ergo viis cautela, magna nobis esse debet instructio. Quod de Augustino licic dicitur, consonat cum iis, quae scripsit Possidius in vita ejusdem Augustini cap. 26. Alia ad Romanum epistola xi. lib. 8. in vulgari, & Io. lib. Io. in Μaurina

editione integra refertur in can. 4. diit. 88., quam etiam epistolam memorat Io- Γοη hannes Diaconus in lib. 3. cap. 36. , aliis 47. . Ubi Gratianus legit: velut unum ''''de Ialeis in causis saecularibus occupari, P praetoriis inutiliter deservire . . . . ad reis verendum tae. legendum malunt Maurini Monachi : velut unum de ultimis in esusis occupari, praetoriis inutiliser observare . . . ad revertendum Edic. Scriptura ita reia stituta aliam plane a Gratianea Gregorianam sententiam reddit. Etenim ibidem reprehendit Sanctus Pontifex Basilium, quod velut unus de ultimis, scilicet ex iis, qui in Clero constituti sunt, Ministris inferioribus, & temporalibus cavlIis occuparetur , quae minime decebant Episcopum spiritualibus tantum negotiis Praefectum. Porro tunc temporis res Ecclesiae rusticas, litesque caussa rerum ecclesialticarum subortas solebant tractare Subdiaconi, aliquando etiam Diaconi, frequentius Defensores , quorum gradus inter minora miniiteria recensebatur. Praetorii nomen significabat Iocum, in quo jus reddebatur, quemadmodum eo in sensu usurpavit Latinus Interpres Iohannis in cap. xy. Evangelii. Verbum autem observare tempore

Gregorii sumebatur pro munere fungi. Sic Concilium Andegavense anni 433. can. 1 o. ita habet et De Laicis , via CIericis, qui Ministri ordinati observare noluerint . Eodem sensu accipitur in can. 4. & 26. Concilii Aurelianensis iv. anni 14x., imo

S apud eundem Gregorium in epistola ad Amos Episcopum Ierosolymitanum, &in epistola ad Victorem Episcopam Panormitanum. Reprehendit itaque Gregorius

85쪽

ν6 Pan secunda. Caput LIX. Episcopos illos , qui neglecta animarum cura, spiritualibusque negotiIs, tribunalibus potius insidere carabant. Qua in re non erit inopportunum animadvertere , quod narrat Nicephorus lib. 1 o. cap. 13. , nimirum Iulianum Imperatorem, qui& Apostata vulgo dicitur, dolo malo Clericos dignitatibus senatoriis auxisse, ut religioso quodam praetextu ecclesiasticorum Virorum animos a divino cultu, sacri seque ministeriis alienaret, futurum sperans, ut ea ratione facilius Christiana religio interiret. Qui plura ad hanc rem desiliterat, adeat S. Bemardum in Iib. 1. de consideratione ad Eugenium Cap. 6. Quae in nuper memorata epistola Gregorius scripserat, tantam vim apud Ro- '.39. manum habuerunt, ut ipse contra mentem tamen Gregorii ipsius caussas Cle- ψη ricorum, ne ab Episcopo quidem cognoscendas voluerit, imo & Episcopo incom sulto ipse cognoverit. Id Sancto Pontifici displicuit, quemadmodum enim eo memtem intenderat, ut Episcopos a Decularibus negotiis, ac caussis alienandos curaret. ita voluit, ut Clericorum cura ad Episcopos potissimum pertineret, suaque illis jurisdictio publicis etiam legibus firmata servaretur. Exhibetur Gregorii sententia incan. 39. Cal , 2I. qu. I. decerpto ex epistola ad Romanum 32. lib. .9. in vulgari,& 3 . lib. 11. in Μaurina editione. In codicibus editis epistolae Gregorianae proverbis Gratianeis ad eligendos judices legitur ad eligendum judicem. Item in postremis verbis animadvertunt Monachi Μaurini, ita legi in aliquot exemplaribus: Nisi ut praeterquam ecclesiasticus cstodiri silic ordo debuit, confundatur. a , 3 In epistola ad Romanum in vulgari editione 24. lib. 7. indict. a. , in Maurina 27. lib. s. legitur Canon 3. Cau. 14. qu. 6., cujus priora verba ita supplenda sunt ex editis, integrisque epistolae exemplaribus : Fervenit ad nos, quia quidam homines, minorem omnino discretionem tenentes, in suis nos periculis implicari des ierant, atque ita solum ab ecclesiasti is Personis defendi, ut ipsae qsoque Personae ecclesiasticae ex eorum culpa teneantur. Idcircs praesenti re praeceptione admoneo, ta per te fratrem, NCoepiscopum nostrum Domnum Johannem c forte is est Iohannes Syracusanus Episcopus vel ceteros , qui intereste possunt, ut patrocinia eccloastica , sive mea suscipiatus cripta, sise etiam minime suerint directa , sub tanto moderamine debeatis impendere , quatenus hi, qui in furtis publicis implicati sunt e. Quod hic dicitur de intercessionibus Episcoporum, ac Clericorum apud publicos Magistratus favore reorum , disciplinam exhibet vetustam; constat enim apud Sanctum Augultinum, illius temporis Episcopos libentissime eo ossicio functos, quemadmodum deducitur ex ejus epistolais a. , & a 33. , aliisque etiam monumentis facile demonstrari potest, prae ceteris

ex can. q. cm. 23. qu. F.

De epistolis ad Secundinum.

V. 7.

Ad Secundinum Taurominitanum in Sicilia Episcopum est Gregorii epistola 3 t.

lib. V. in vulgari, & lib. 8. in Maurina editione. Huc Pertinet Canon 34. Cau. i 6. qu. 7., cujus verba ita supPlenda erunt ex integra epistola. Ait Gregorius r uuerimoniam Monachorum Monasterii Castelliensis oblata ab eis petitio, quae tenetur iet subditis, patefecit. Proinde Fraternitas vestra haec, quae adserunt, sollicita perscrutari euνa sudeat. Et si ea invenerit veritate subsistere , rationem tuitionis tuis impendat, ta

nasterium, quod Moyosterio eorum vostsm es, sec.η Gm consuetudinem deputatis dia

86쪽

ctvregalisne eo sim silis Monachis prosideat ordinari: quia rationis ordo ηθη patitu , ut Monasterium ipsum ly maxime contra voIuntatem Fundatorum, ab earum dipstione ad arbitrium suum praesertim Latea Persona subducat, aut aliquis Iibi in id jus debeat vendicare. Μonasterium Castellionense, sive Vivariense, de quo heic agitur, erectum olim fuerat a Cassiodoro, quemadmodum ipse testatur in lib. Divinarum Iectionum Cap. 23. , ejusdemque illustris Viri secessu nobilitatum . Illius jura laici quidam deturbare volebant, in eo praesertim, quod aliud Μonasterium illi a Fundatoribus ipsiis subjectum , sejungere meditarentur . Urget Gregorius Μonachorum Patronus Secundinum , ut caussa cognita Μonachorum Castialiensium jura

tueretur.

Alia ad eundem Secundinum epistola est in Maurina editione sy. lib. 3. , tria Can. r.

vulgari s . lib. a. indict. 1i., quae integra refertur in Can. T. Cau. 28. M. a. a P . 8.

ubi pro verbis illis propter Monachorum molestias ex veteribus Codicibus ΜM. legen- τ dum est: propteν Monachorum insolentias. Ad illa autem verba canonis r Repleto loco ipsorum fontium , animadvertendum est, non olim, Prout hodie uiuuenit, baptisteria fuisse in altum erecta ad manum baptizantis accommodata , sed potius in imo solo concavata, ut aptius baptizandi immergerentur . Hujusmodi baptisteriorum figuram tradunt Iohannes Chrisostomus homil. 4o. in cap. x s. epistola x. ad Corinthios, Ambrosius homil. 16. in Psalmum II 8., Gregorius in libro Sacramentali de Sabbato Pentecostes, quibus addi potest Isidorus in lib. a. de Divinis ossiciis cap. 24.

Duae istae, quas nuper memoravi, ad Secundinum epistolae jure optimo Grego-- ιrio tribuuntur. Num vero alia epistola ad Secundinum apud Μaurinos sa. lib. S., ἡ f. so apud alios s4. lib. 7. Gregorii sit, Viri eruditi plurimum dubitant. Haec exhibe- rur epistolae inscriptio : Gregorius Secundiso servo Dei incluso. Aliqui codices habente Gregorius servus servorum Dei dilectissimo filio Secundiso servo Dei incluso. Ex his

jam liquet, secundinum ibidem memoratum non esse Taurominitanum Episcopum, sed potius professione Μonachum. Sunt qui hunc Secundinum eundem esse velint cum Secundo Ravennate, de quo superius egi. verum hujus opinionis non solum valida desunt argumenta, sed & desunt conjecturae. Ceterum hujusmodi epistolam apocrypham esse multa demonstrant. De ea ita scribit Gussanvillaeus. Haec epistola facilius expungeretur, quam sanaretur. Eam variis adsumentis austam fuisse probaης Mn. Codices I consentiunt Eruditi, quibus palatum sapit. Textus ipse in nitis vitiis scatet, θ' manuscriptorum perpetua fere est inconvenientia. Non est cur singula persequar in eadem epistola contenta. Tantum me reseram ad canonem 16. diit. sci.,

qui ex illa depromtus est, ubi fingitur Gregorius a Secundino Monacho interrogatus , utrum Sacerdotes lapsi a sua dignitate, iterum post paenitentiam reciperentur in pristinum gradum, respondet autem recipiendos esse . De hoc fragmento ita prosequitur laudatus Gussanvillaeus : Ex triginta manuscriptis vικ unus, aut alter eodeκ continet eηorme fragmentum de Iapsts, quod incipit , ii quia Tua Sanctitas edici Paucis Μonachi Μaurini operum Gregorianorum editores et illud rejiciendum putamus . Sane sententiae ibidem traditae universa propemodum adversatur antiquitas . Ut enim omittam canonem 6 i. ex iis, qui Apostolici vocantur , epistolam Codinelii ad Fabium Antiochenum apud Eusebium lib. 6. cap. 3 f., Cyprianum epist. 64. 8e 68., Basilium epist. i. ad Amphilochium cap. 3. , idem ipse Gregorius

alibi saepissime scribit, Sacerdotem semel Iapsum, ne post pauitentiam quidem , iu

87쪽

8 Pars secunia. Caput LIX.

pristinum gradum restituendum esse. Conferatur canon I., 3. , Io. , & 11. dist. so. Quomodo verosimile erit, Gregorium ita facile suam revocasse sententiam, & quidem in ea epistola, quae scriberetur ad Μonachum, sive ad inelusum , ad quem regilla pertinere nullatenus poterat Τ Imo quis suspicetur, Gregorium adeo fuse eam materiam fuisse persecutum praeter morem suarum epistolarum, quum tamen disciplinae hujus nec leve ex sacris canonibus vestigium exhiberi potuisset y Sunt qui

Putaverunt, varias istas Gregorii sententias facile componi posse, quemadmodum composuit Gratianus; eam ob rem distinguunt inter privata , ac publica crimina, adique clunt, Gregorium perpetuo, & sine spe restitutionis rejecisse a gradu suo Cle- vicos omnes publicis criminibus obnoxios, eos autem, quos privata tantummodo criminis conscientia premit, facile restitui. Verum hanc conciliandi rationem, duo evincunt esse a veritate alienam. Primum est perpetua Ecclesiae traditio usque ad ipsam Gratiani aetatem constantissime producta. Ejus testem optimum laudo Urbanum II. in epistola ad Constantiensem Episcopum ita scribentem : De Presbyteris , Diaconis, Subdiaconis, qui pos acceptum ordinem in aliquo crimine Iaps fuerint, Me palam, sue clam, eo sat quidem eanonum censura ab ecclesiasticis eos ossiciis inhi- heri . AIterum est ipsamet canonis ejusdem inconcinna compositio, ex qua illa privatorum, publicorumque criminum distinctio aut non probatur, aut etiam excluditur . Quaecumque enim rationes ibidem adferuntur, ut demonstretur, Sacerdotes lapsos Post paenitentiam restitui, aeque privatim , ac Publice peccantibus accommodantur . Ipsummet Sancti Petri exemplum ibidem propositum rem perspicuam facit, cum enim Petrum publice peccasse sciamus, alias autem restitutum in gradum, atque honorem suum, concludendum esset, aut exemplum Petri memoratam distinctionem rejicere, aut rei propositae non satis convenire; quodcumque . autem dicatur, conjecturam gravissiniam praebet, qua canonem ipsum a Gregorii sententiis abjudicemus. Vidit sane Gratianus ipse , quam infirmum praesidium esset memorata criminum publicorum, privatorumque distinctio, eamque ob rem i tota dist. sci. modo in unam, modo in alteram partem declinavit; quamquam Commodius sese expedivisset, si apocrypha, quae ibidem adsert, monumenta a Sermanis secernere scivisset. Quod profecto ausum magis detegit auctoris epistolae ad Secum dinum , illud est, quod illius opinionis fundamentum esse adfirmet in quinque generalibus Synodis ante Gregorium celebratis, quando tamen in illis nihil tale adparere unquam Potest.

Idem omnino dicendum erit de canone 24. dist. so. , cujus sententia in hac eadem epistola legitur his verbis, quae sane referenda erunt ad memoratum Can

nem is . ejusdem distinctionis so. Nimirum post illa verba canonis 16. post dignam igitur satisfactionem credimus posse rediri ad honorem, ita prosequitur epistolae auctor: Dicente Propheta: numquid qui odit, non adjiciet, ut resurgat ' Et post pauca : indeta PDImista ait: Cor mundum erea in me Deus, ta spiνitum tuum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, ω Spiritum Sanctum ne auferas a me. Dum enim petiit, ne a Domino projireretur, pro lapsus eu*a alienam Rex, di Propheta ImsI rapuisse uxorem tremefactus expavit, Est Propheta indicante flagitium suum poenitentiam agens, addebat: Redde mihi Miltiam salutaris tui, θ' spiritu principati coorma me . Si enim condignam Deo poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis prα- dicaret: Ait enim, docebo iniquos vias suas, Et impii ad te consertentur. Dum enim peccata prospexit Propheta mundatus per paenitentiam, non dubita est praedicando curare alic λ

88쪽

De Gregorio Magno. adiena , hy sae virium de seipso Deo osserre suduiς, cum dicebat: ne elum Deo spiritus contribulatus . Haec si cum memorato canone 24. conferantur, statim liqumbit , Palearum auctorem paucis perstrinxisse Prolixi hujus monumenti sententiam, di quadam veluti epitome expressisse sub nomine Gregorii.

De epistola ad Venantium Syracusanum.

In epistola 33. lib. x. objurgat Gregorius Venantium Syracusanum Patritium , cis. cum monasticam vitam olim professus fuisset, deinde monasticae ejusdem vitae per- dis. 43 taesus ad saecularem reversus fuerit, imo & conjugem duxerit, ex qua duas filias susceperat. Epistolae ipsius initio asserit Sanctus Pontifex , se ratione Episcopatus sui teneri, ut Venantium ipsum admoneat , Corrigatque , quo pertinet canon 4. dist. 43. his verbis legendus: Hinc etiam Ephesis Paullus dicite Mundae sunt hodie

manus meae a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quominus annunciarenta. vobis omne Dei concilium. Mundus ergo a sanguine omnium non esset, s eis Dei con- Iium annunciare noluisset; quia cum increpare delinquentes noluerit, eos procul dubio tacendo Pastor occidit. In hac quoque epistola Iesitur canon 3. Cau. II. qu. cu- Can. 3. ius verba omnino consonant cum vulgatis Gregorianae epistolae exemplaribus . ςφη

Quod factum Venantii spectat, certum est, Venantium olim Μonachum diutissime P 'in coniugio postea inito constitisse, dc usque ad finem vitae suae desidem sese exhibuisse , ne ad Μonasterium reverteretur . Nimirum constat ex epistola Gregoriis a. lib. 9. in vulgatis editionibus scripta ad Iohannem Episcopum Syracusanum , Gregorium ipsum monilis Iohannem excitasse, ut Venantium ex monachum in extremis laborantem corriperet , atque hortaretur , ut saltem moriturus in monachali habitu constitutus ab hac vita decederet. Sunt porro haec omnia referenda ad veterem disciplinam , juxta quam nondum illud receptum fuisse videtur, ut Μωnachorum conjugia prorsus essent invalida, licet illicita haberentur, ac poenis ecclesiasticis gravissimis coercerentur , quemadmodum deduci facile potest ex can.

De epistola ad Urbicum Abbatem.

Panormitano Sancti Hermetis Μonasterio praesidebat Abbas Urbicus, ad quem scripsit Gregorius epistolam in vulgatis editionibus 43. lib. f., apud Μaurinos 48. C - s. lib. 6. illum exhortaris, ut Agathonem quendam, ut converteretur , postulantenc. in ' φ7'in Μonasterium benigne reciperet, dummodo tamen Agathonis ejusdem uxor comverti etiam voluisset. Ex hac epistola depromtus est Canon a s. Cau. 27. qu. 2. , in quo vocum quarundam transpositio ceteroqui levissima conspicitur r ubi enim Gratianus scripsit: hi s uκον illius, Iegendum potius est: Si ei uxor illius . Non defuerunr, qui crederent, Agathonem, de quo huic agitur, illum eundem esse , qui deinde Μaximus Ponti sex electus est circa annum 679., moti ex eo , quod scripserit Anastasius Bibliothecarius in libro Pontificali his verbis: Agatho natione Siculus ex Monachis tae. Uerum non sunt haec omnino verosi milia. Siquidem Gregorii epistola scripta est circa annum syc., in qua dicitur, non solum Agathonem

89쪽

8ο pars secunda . caput LIX.

memoratum conjugio iam adstrictum fuisse, verum etiam Divina insipiratione ram- punctum, relictis saeculi hujss actionibus ad Deum converti festinare; ex quibus deduci videtur, Agathonem Gregorii Magni tempore adolescentiam jam excessisse . Sed licet fingere juvet, vix illum attigisse annum aetatis suae vigesimum tempore, quo Gregorius epistolam scripsit, jam oporteret, Mathonem fingere electum Pontificem post annum aetatis suae centesimum; quod sane non facile dixeris.

De epistolis ad plures Siciliae Episcopos.

h. i. Dissicilis vulgo, ac salebrosa visa est interpretatio canonis x. dist. , quem dis. si . ut recte expendamus, operae Pretium erit, quaedam ex fide historica praenotare . Nemo ignorat, quaenam fuerit aetate Gregorii Μagni Imperii Romani conditio , quod Longobardis hinc illinc irruentibus pene ad interitum deducebatur. Quamobrem Mauritius Imperator sibi maxime opportunum esse cognoverat , si modo milites strenuos colligeret, quorum copia hostium arma retunderentur, modo rerum publicarum ministros optimos inititueret, quorum consilio sive belli , sive pacis adminicula exacte, solliciteque initaurarentur. Neminem praeterea latet, te poribus Gregorii numero plurima erecta Monalteria fuisse, in quibus viri aeque, ac mulieres quietam vitam traducerent Procul a saeculi curis de aeterna solummo. do vita solliciti, eademque large, aut donis aucta fuisse, qua viventium eleemosynis, qua ultimis morientium voluntatibus, aut privilegiis non contemnendis distin- , quemadmodum legentibus Gregorii epistolas facile constat. Clericorum item conditio optima erat, praesertim quod referente Iohanae Diacono lib. a. cap. as. Gregorius ipse Laicos omnes a sua familiaritate abjecisset, solosque Clericos domesticae vitae socios adscivisset, imo & ceteris Episcopis auctor fuisset, ut idipsum

Peragerent, argumento' canonis F8. cau. a. qu. T.

Itaque diversa prorsus erat laicorum, nec non Clericorum, Μonachorumque vita, atquc conditio. Laici gravissimis negotiis occupati in facultatum modo, m do etiam in vitae periculo constituti, curis undique gravissimis angebantur; Clerici e contrario, aut Μonachi tranquillo sacrae pacis Otio fruebantur. Quis inde non videat, optatissimam tunc extitisse laicis hominibus aut clericalis, aut monasticae vitae rationem, non religionis, aut pietatis initam studio, sed quietis ' Res eo devenit, ut Civilis Respublica necessariis subsidiis destituta in interitum vergeret, civibus huc illuc abscedentibus ad Ecclesias, vel ad claustra, nonnullis etiam p. blico jam munere, atque administratione functis in detrimentum publici aerarii religiosam vitam in fraudem ratiocinii ingredientibus. In his rerum adjunctis Ιmperator Μauritius legem tulit saluberrimam duo capita continentem . Primum ut quisquis publicis administrationibus fuisset implicatus, ei ad oscium eccles istum venire non liceret. Quae quiὸem constitutio veteribus jam legibus consonabat; jam enim Imperator Constantinus id primum decreverat in l. 4. cod. de Episcop., ω Cleri c.,

dein confirmaverat Arcadius, & Honorius in l. 12. eod. tit. ita, ut quicumque curialibus adhuc negotiis obnoxius esset, atque ad Clerum deinde promotus, rursus ad curiam revocaretur, quemadmodum tradit Innocentius Papa in can. 3.dis . si . , firmatque Gelasius in can. s. dist. 34. Hoc legis caput Gregorius idem

in epist. ad Mauritium valde ιaudavit, evi emissime scietu, ut ipse laquit epist, o a. Disiligod by Coral

90쪽

De Gregorio Magno. 8 ilib. a. in vulgari editione, quia qui saecularem habitum deserens ad ecclesiastica officia

venire festinat, mutare vult seculum, non relinquere. Alterum linis caput erat, ullei, qui fuerit eisdem publicis rationibus obnoxius, aut etiam militiae adscriptus, non liceret in Monasterio converti, quam constitutionis partem se expavisse Gregorius fatetur in eadem epistola ad Μauritium, quia per eam caelorum via multis

lavditur, rogans Propterea Imperatorem, ut aut temperando , aut immutando vigorem ejusdem legis inflectat. Interea vero Gregorius illam Mauritii legem, prout sis bi ab Imperatote mandatum erat , promulgari curavit, quemadmodum ipse ibidem fatetur his verbis: Ego quidem iussoni subjectus , eandem legem per diversas temrarum partes transmitti feci; ει quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meae paginam Serenusimis Dominis nunclavi . Utrobique ergo quae debui, exolvi, qui ta Imperatori obedientiam praebui, pro Deo, quod sens, minime tacui. Duo igitur peragenda hac in re sibi Gregorius proposuerat, primum ut i gem, qualiscumque ea esset, promulgaret, quo mandato imperatoris indulgeret,

alterum, ut eundem Imperatorem ossicio fere paterdo moneret, quo secunda

ejusdem legis partem immutaret, aut saltem inflecteret. Iuno his posset Gregorii alia epistola ad Theodorum Μedicum, quae est 6 s. lib. a. in vulgari editione. Ista praefatus facilem habeo interpretationem dicti canonis 1. diit. 13. depromti ex epistola Da. lib. 7. in vulgari, & s. lib. 8. in Maurina editione, cujus haec inscriptio est e Gregoriust Eusebio Thessalonicens olim Macedoniae Μetropolitano Umbitio Diracitano, vulgo Durateo urbi Μacedoniae in Provincia Albaniae) Constantis Mediolanens, An reae Nicopolitano, Johanni Corinthi, Johanni Primae Justinianeae, Iohanni Cretens Scoritano, ita dicto ab Urbe Scodra olim in Dalmatia, quae nunc dicitur Seditari ) , Johanni Larissis, Mariniano Ravennae, Januario Caralis, ta omnibus Episeopus Siciliae. His omnibus Episcopis Metropolitis excipe Siciliae Episcopos, qui, ut diximus, Romano Pontifici, etiam ut Μetropolitano subdebantur promulgaverat Imperatoriam laudatam legem Gregorius ex Mauritii mandato. Secutus stat Μauritius morem Iustiniani sui Decessoris, qui Constitutiones Religionem quoque modo spectantes a se editas ad Patriarchas dirigebat, a quibus ad Metropolitas, & a Metropolitis ad Episcopos devenirent, uti colligitur ex Novella s. in fine, ibi: Haec itaque omnia Sanctissimi Patriarebae sub se constitutis Deo amabilibus Metropolitis manifesta faciant; at illi subjectis sibi Deo amabilibus uiso

pis declarent, Est illi Monaseriis Dei sub una ordinatione constitutis cognita faciant tac. Hinc Gregorius memoratis Μetropolitis velut eorum Patriarcha, Episcopis Siciliae velut eorum Μetropolita legem Imperatoriam exhibuit, quemadmodum verba ipsa ejusdem canonis i. aperte demonstrant, in quibus Maurini pro illis verbis: Ex

militaribus viris, legendum voluerunt: Ex militaribus numeris. Porro numerorum

nomine veniunt cohortes, juxta illud, quod tradit Optatus Mileuitanus in lib. 3. de schismate Donatistarum cap. 4. ibi: Revertuntur vexati milites ad numeros suos . Ex hujus canonis verbis Iiquido constat, Gregorium ad memoratos Episcopos transmisisse exemplar Imperatoriae legis , quamquam tamen in ipsa legis executione rem non adeo expeditam voluerit singulari sane prudentia. Quod enim spectabat pri rem 1egis partem, eam voluit adamussim esse servandam; scilicet praepropere non esse ordinibus sacris initiandos, aut ad Monasteria admittendos, quicumque rationibus publicis obstricti dicerentur; sed primum inquirendum fore, num revera obnoxii tenerentur, quo casu non primum ordinari praecepit, quam rationibus eis

SEARCH

MENU NAVIGATION