장음표시 사용
281쪽
De epistolis ad Lotharium, seu ad Ludovicum Augustum. Item ad Ritam Comitissam.
Iungendas arbitratus sum epistolas, quae a Leone ad Lotharium Augustum scriptae feruntur, cum iis, quae scriptae esse feruntur ad Ludovicum Auguitum , si e quod apud Gratianum frequentilii me duorum haec Imperatorum nomina in inlcrbptionibus capitum promiscue usurpantur, sive quod apud eundem Gratianum Ia detur Leonis epistola ad utrumque scripta , ad Lotharium scilicet, & Ludovi eum Augustos. Non defuerunt, qui aliquot hujusmodi fragmenta retulerint potius asLeonem III., etenim Heri mannus UOMingius ' canonem 4 I. Cau. a. qu. 7. Leo
ni II l. adscribendum voluit, quia sub Leone IV. summa imperii erat penes Lotharium, non autem penes Ludovicum , quia insuper ex eo canone deducitur quasdam inter Auguitum , Sc Pontificem simultates intercelsisse , quae tamen inter Leonem IV. , di Lotharium nullae fuerunt , sed fuisse potius inter Leonem III. , & Ludovicum Pium anno 8a s. Eginhardus in annalibus test tur. Alii vero de auctore parum solliciti ad sententias potius accedentes fragmentorum illorum, quae apud Gratianum eo nomine leguntur, variis interpretationibus se divinasse saltem aliquid crediderunt. Ego Iaudo singuIorum curam, ac inlinlicitudinem , qui dum carent non minographo tantum , verum etiam exemplari integrae epitiolae, ex variis Personarum, caussarum , Iocorum, ac rerum asjunctis aliquid conjicere conati sunt. Interea tamen illud puto adseri posse, Leonem IV., ω ad Lotharium, di ad Ludovicum Lotharii filium Imperatores ep, stolas scripsisse, cum uterque Leonis Iv. temporibus imperium gessisse facile comprobetur : quod si inverosimile videri laudato Conringio potuit , deceptus forte ipse fuit. quod dum legeret Ludovici Augusti nomen, istud retulerit non ad Ludovicum Loth rii filium , sed ad Ludovicum Pium Lotharii patrem , di filium Caroli Μagni. Ex epistola Leonis Iv. ad Lotharium Augustum depromtus dicitur canon s.
i. dist. io. , ubi mendum subesse notaverunt Romani Correctores ex antiquiore sane Ivonis collectione corrigendum. Ita scripsit tuo in Parte 4. cap. 176. De capituli vel praeceptis imperialibus vestris, nostrorumpse etiam Pontiscum Praedecessorem irrest sabiliter custodiendis, ta conservandis quanto voluimus ι θ' valemus propitio Chrso,ta nune, ii in aevum confravaturos modis omnitas profitemuν. Hs fortaste quilibet v bis aliter diseνit, ves ricturus fuerit, sciatis eum pro certo mendacem. Non memora
hie quid Glossographi tradiderint ad vocem illam vestrorumque, quae habetur in ediistione Gratiani, utpote supervacaneam post factam ex codice Ivonis emendationem. Tantum proferam quid ad eam rem scripsit Antonius Augustinus in lib. 1. de emendat. Gratiani Dial. I9. ibi: A. vox Pontificum, aut vox Praedecessorum s pervacanea est . Agitur enim de capitulis, sue capitularibus Imperatorem , quae L tharius postulabat a Pontifice Romano servari. Quamobrem omissa voce Pontificum, recte dicetuν vestrorumque Praedecessorum. Si vera vox Pontificum retineatur, de Ponti cibus, Me es Episcopis, intelligi oportet, qui capitularia in SModis cum Imperatoribus fuerunt; vox Praedecessorum omitti debet, ora. Nemini sane hac displicere poterunt, nisi quispiam forte notandum arbitretur, fingi sine teste, aut sine
scriptis codicibus Lotharium a Romano Pontifice postulasse, ut Imperatorum Capitularia Diuitiaco by Coral
282쪽
De Leone LV. - aT pitularia custodirentur. Quid enim l Num quia etiam Leo IV. scripsitese dicitur, capitula, de praecepta Praedecessorum Pontificum cultodiri debere, suspicari etiam
licebit de ea re dubium apud Lotharium rutile t At vero vel ipsa Imperatorum capitula, ac praecepta ipsimet Pontifices Maximi comprobaverant , per Legatos saltem suos, quemadmodum legitur in capite ultimo libri 7. Capitularium ibi rMaxime trium ultimorum capituia i lorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia bis cudendis maxime aposolica interfuiι legatio. Ego sane arbitror nia hil aliud Leonem IV. illis loquendi formulis voluisse, quam significare, quo animo , & Praedece rum Pontilicum, & Imperatorum itatuta reciperet ac cuit diret, eo nimirum, quo leges sanctissime sapiuntissimeque editas cultodiri decebat. Neque vero admittendum ullo modo videtur, quod aliqui asseruerunt , Leoner ita scripsisse, aut quod nimio timore angeretur, cum I mPeratorem alloqueretur, aut quod assentiendo capitularibus Imperatoriis facilius obtineret Legum Romanarum receptionem, quod demonstrari Posse Putant ex can. I 3. dist. Io. , aut quod ea ratione facilius impetraturum se crederet Romanis liberam Μaximorum Pontificum electionem, aut demum quod Leo a praeconcepta suspicione de ne glectu Capitularium se purgandum voluerit, quemadmodum scripsit Balvetius in praefatione Capitularium Francorum num. 23. ad ipsam etiam Glos graphorum auctoritatem confugiens, quam aliis in speciebus facile neglexisset. Non aliar video ita scribendi causs)m esse potuisIe Leoni, quam quae suit ceteris ecclesiasticis Patribus, qui eodem saeculo cui cliendas Capitularium leges saepe ac saepius indixerunt. Sic in Concilio Meldensi anni 89 s. cap. 78. statutum legimus e 'πι capitula recissastica a Domno Carolo Magno Imperatore, nec non a Domno Ludovico
Pio Augusto promulgata, obnixe obseνvari praecipiantur , sicut ει legalia observanda esse noscuntuν. Iunge his Iohannis IX. in Synodo Ravennatens anni so*. suggestionem, qualem exhibet memoratus Balueius in Iaudata praefatione Capitulariumnum. 26., adde etiam leges Longobardorum lib. 3. tit. 37.
Ad eandem epistolam Leonis Lothario Augusto scribentis vulgo traditur per- eistinere canonem 13. dist. io. , imo etiam quandam velut conventionem continere initam inter Pontificem Μaximum , & imperatorem, cujus vi sicut Ponti sex profitebatur , se recepisse Capitularia Imperatorum, ita ab Imperatori hus recipi Romanas leges pollularet. Sunt istae meo judicio divinationes , ne levibus quideri conjecturis innixae . Qui animadversiones in hunc canonem Gratianeae editioni adje-eerunt , asseruere, Lotharium visum essh Populo Romano, quod Leo hie petierat . concessisse, eoque argumento comprobarunt, quod in legibus Longobar- dicis habeatur, statuisse Lotharium, ut interrogaretur Populus Romanus, qua vivere lege vellet. Constitutio Lotharii habetur in legibus Longobardorum lib. a. tit. 1 . Sed hujusmodi observationem manifesto argumento Baluzius improbat in praefatione ad Capitularia Francorum num. 24- ita scribens: Porro decretum Lotharii, quod Co νectores Romani, ac post eos sarmius, existimarunt datum esse alpostulationem Leonis ν , quodque illi descripserunt ex collae legis Longobardorum dis ante promulgatum fuerat, quam idem Leo locaretur in sede B. Petri. Conditum enim a Lothaνio fuit anno 824. tempore Eugenii II., ut legitur in veteνi Codice My. Bibliothecae Thu me, M in Collectione canonum Cardinalis Deusdedit, ex qua Ho ferius Capitulare edidit, in quo caput istud continetur. Itaque etiam ex hoc capite
283쪽
274 Pars Secunda. Caput Lora. rium, ta Lutivicum. Edita habemus Capitula quaedam sub nomine Lotharii Imperatoris in tona. a. Capitularium BaluZianae editionis pag. 317. Romae constituta sub Eugenio II. Pontifice, ubi tit. i. cap. s. haec leguntur: Volumus etiam, uromnis SenatM, ω popuIus Romanus interrogetur, quali vult lege vivere, ut sub ea
vivat, eisque denuntietur, quod procul dubio I sistenderint contra eandem, eidem legi, qua prostebuntur ex dispostione Domni Pomiscis, ta nostra omnimodis subjacebunt. lntitulo autem a. eadem fere Verba legunIur cap. 4. , ad quae ualuetius in notis ita animadvertit: Uerus nota marginalis in tino codice Regio: non es putandum populum Romanum ulterius esse interrogaηdum, quandoquidem Romana Iege consess sunt se viavere eo tempore. Haec si vera sunt, forte iuberit dubitatio , num canon ille 13. dist. io. Leoni IV. tribui merito possit; si enim jam ante tempora Leonis suinponitur Romanum populum ex Lotharii constitutione potuisse Romanis legibus vivere, Dultra Leo idem inducitur Lotharium exorans , ut Romanis concederetur vivere lege Romana. Ivo Carnotensis plura retulit sub nomine Leonis Iv. ad Lotharium Augultum scribentis, quam habeantur apud Gratianum, nimirum in parte 4. cap. 18 I. ibi: Habetis de hoc apud Dram retributionem non modicam. s antiqsae legis dogmata minime observantea vora imperiali censura pro viribus ea segatis, atque corrigitis. Item: Vestram flagitamus clementiam, ut scut hactenus Romana lex viguit, absque universs procellis, θ' pro nullius persona hominis reminiscituν esse corrupta, ita nunc suum robur, propriumque vigorem obtineat. Imo & sub nomine ejusdem Leonis scribentis ad V vidonem Comitem simile fragmentum legitur in capite sequenti i82. his verbis: Valde indignum est, futuris gentibus
etiam contrarium tam gloriosam legem, qzam multi reIro custodierunt Imperatores,
nunc suam mim perdere ρ ac injuste damnari. Sed illud unum pro certo haberi debet in hac re, Romanas leges semper vim obtinuisse fuam, etiam ubi Romanum imperium variis vicissitudinibus fuit obnoxium, aliamque regiminis formam aceepit; & licet novae leges in medium prodierint in Europa, inter ipsas tamen veterem Romanorum sapientiam Perpetuo praeluxisse, quod in ipsa primigenia juris optimi semina inesse dignoscereatur. Hinc Longobardi, qui septimo labente saeculo Italiam invaserant, facile inducti sunt, ut ex Ceteris, quae Perdere voluerunt , unam juris Romani prudentiam Italis omnibus incolumem, perpetuamque relinquerent. In legibus ipsis Longobardorum lib. 2. tit. 7. , & tit. 16. cautum, ut si mulier Longobarda nupserit Romano juxta Romanas leges ipm etiam viveret I item ut Romani juxta leges suas successiones haberent, & conventiones inter vivos celebrarent. Carolus Calvus in Capitulari Pillensi anni 864. cap. sto. ita sanxit: In silis autem regionibus, in quibus secundum legem Romanam judicantuν judicia, juxta ipsam legem committentes talia judicentur, quia super illam legem, via
contra ipsam Iegem nec antecessores nostri quodcumque capitulum flatuerunt, nec nos , quid constituimus; & in cap. 28. De illis autem , qui secundum legem Romanam τμmunt, nihil aliud, nis quod in eisdem continetuν legibus, definimus. Hieronymus Bignonius in notis ad Μareullam lib. r. cap. 4o. memorat Conltitutionem Chiotarii Regis nondum editam, sibique communicatam ab Iacobo Sirmondo, in qua inter cetera haec legebantur: Inter Romanos negotia caussarum Romanis Iegibis praecipimus terminari. Passim vero subsequentium saeculorum monumenta plurima supersunt, ex quibus liquet, veteres Romanorum leges coli perpetuo cmsuevisse, usque donec illarum studium vigere deinde coepit alacrius erectis Academiis c
leberrimis, quemadmodum unicuique compertum est. Iun-Disitigod by Coosli
284쪽
De Leone IV. 27 sIungendam ideo volui epistolis Leonis ad Lotharium, & Ludovicum Augustos ob epiliolam, quam Gratianus tribuit eidem Leoni scribenti ad Ritam Comitiuam, o Γῆ
quia in hac epistola ad Ritam agitur de eleetione cujuIdam Coloni Episcopi Reais di. 6a. tinae Ecclesiae, de qua etiam agitur in epit tota ad Imperatores. Id liquet perspicue ex canonibus 1 ., ω 18. diit. 63. , quos junAere juvabit accuratum interpretem. In his autem eanonibus expendendis videtur emendanda scriptura; etenim Pro vocibus illis Colono , & Colonum, uti in utroque canone legitur, potius scribendum erat, Coloni, & COIonem, quam emendationem facile quil quis eruet ex actis Con-eiliorum sub Leone IV., re Nicolao I. celebratorum, in quibus, idest in Concilio Romano anni 833. , & in Concilio Romano anni 86 i. inter Episcopos, qui subscripserunt, iubscriptit etiam Colo Reatinus. Pithoeus in suis adnotationihus ad Gratiani Codicem animadvertit pro illis verbis Canonis II. dixerunt, ut Ciaonum Reatime legendum esse direxerunt, ut Colonem in Reatinae . Imo etiam in inscriptione ejusdem canonis ad nomen Ritae Comitillae, ad quam scribens Leo exhibetur , legendum voluit Iliae Comitistae . Cum vero ibi commemoret Metropolim Crant2ii pag. x4i., longe a Veritase recedit; etenim apud CrantZium mentio quidem fit idae cujusdam Domina: Sueviae neptis ex fratre Henrici III., neptis ex sorore Leonis IX. Papae, quae sane cum viveret sub finem undecimi saeculi, nihil commune habere videtur cum illa, vel Rita, ad quam scribebat medio nono saeculo Leo IU., deinde non video quid interesse potuerit Comitis Ee Sueviam regentis, Colonem potius Episcopum Reatinae Ecclesiae , quam aIium quempiam constitutum fuisse. Quidquid tamen sit de hac re , em non facile m
verer , ut eosdem Canones tanquam solida Leonis IV. monumenta reciperem,
sive quod unius Gratiani testi inonium non satis firmum milii esse videtur, sive quod invicem non bene consonant ; cum in can. 16. petere exhibeatur Leo ab Augustis , ut Colo Episcopus Reatinae Ecclesiae designetur I in can. i . profiteatur , se eundem ordinavisse Episcopum Imperatore , & Imperatrice po-itulantibus ; cum praeterea in can. 16. ab Augustis Ludovico , de Lothario desigratio Episcopi expectata videatur; dc in can. i . non Ludovicus, & Ioiharius , sed imperator . & Imperatrix consecrationem Colonis faciendam proposuerint.
Superius in cap. 3. , ubi agerem de Stephano IV., seu V., S ad canonem 28. cisis. ii. dist. 63. memoravi canonem ii. Romani Concilii anni 863. qualis editus est d s. ει apud Μuratorium , & tributus Nicolao I. Pontifici. Is idem canon tribuitur apud Mansium in toin. a. supplementi Labbeant pag. sa9. Romano Concilio anni 13. cum hac inscriptione depromta ex Anielmo Lucensi in tractatu contra Uvibertum lib. a. Ex Concilio Leonis IV. Episcoporum L. cap. V. Verba canonis hae subsequuntur: Siqui Sacerdotibus , seu primatibus nobilibus, seu cetero clero hu-jM Sanctae Romanae Eectoae electionem Romani Pontificis contradicere praesumserit , sicut in Concilio Is. Stephani legitur statutum, anatrima st. Item, quod electro Ponisti cis non pertineat Laicis tantum. In Synodo Romana Eugenii Il. anni 826. similia quaedam de canonicis Episcoporum electionibus sunt constituta in can. s. ibi roscopum enim eonsecrare non convenit , nisi a Clericis , populo fueris p 'status. Quim Synodum cum Leo IU. confirmaverit anno 833. , incertus scriptor de vitis Romanorum Pontificum in suo Breviario ita quintum canonem
285쪽
fle dipiscopis constituerunt, t elicet, ut non conveniat Episcopum consecrari, nis a CIe-νieis, populo fuerit conjecraru quia nulla ratio sinit , ut aliter consecrati inteν Episcopos habeantur. Haec, quae de Episcoporum electionibus in Conciliis ejus aetatis pertractabantur, renovando confirmandoque generalem illarum disciplinam, verosimilem fidem faciunt canonis 31. diit. 63., qui non solum apud Gratianum, sed etiam apud Ivonem tribuitur Leoni IV. alloquenti Imperatores Lotharium ,& Ludovicum . Maxime autem decuit, tunc temporis nonnulla definiri de electione Romani Antistitis data occasione celebranda, cum identidem illam difficilia temporis adjuncta quoquomodo turbare potuissent. Cum enim Romanorum Imperatorum fmgularia quaedam & propria jura viderentur in electione explicanda, velut illorum , qui vel in sideli Populo praecipuam haberent dignitatem , vel populi ejusdem jura ad se pertraxerant, facile proficiscebatur, vix electionem Papae in generali omnium concordia posse celebrari, seu quod Imperatores Romana urbe ut plurimum dii siti essent, seu quod Romani urbs hostili impetu identidem concussa non luto Imperatoris sententias, & suffragia expectaret. Demonstrat id manifeltissima ejusdem Leonis Iv. electio , qualem describit auctor libri Pontificalis. Potiquam enim enarravit, Romanos omnes Cives concordi fuse fragio in I eonem IV. consensise, subdidit οῦ Romani quoqse novi electione Ponti is
congauderi es, coeperunt iterum non mediocriter contristari, eo quod sne imperirii ou ebant auctoritate futurum consecrare Ponti cem, periculumque Romanae Urbis ma-κime metuebant, ne iterum, ut olim, aliis ob hostibus fuisset obsessa. Hoc timore, tafuturo casu perterriti, eum sne permissu Principis Proiam consecraverunt, Idem quaque illius, sue honorem pos Deum per omnia, ed in omnibus conservantes . Singula haec temporum, rerum, & caussarum adjuncta me dubitare non sinunt , quom, nus de memorato canone 3 I. ita concludam, ut ad germana Leonis IV. monuismenta jure optimo reseratur; nihil enim tunc aptius inter Leonem ipsum , &Ludovicum ac Lotharium Augustos definiri poterat, quam modus , quo electio Pontificis Μaximi sine alicujus controversia celebraretur. Quod Leoni IV. scribenti ad Ludovicum Augustum tribuitur in can. 4 I. cau. h. qu. ., Nicolao Papae tributum Videtur apud Ιvonem in parte s. cap. 22. i. quemadmodum jam adnotaverunt Romani Correqores: nimirum apud Ivonem re i. a. haec praeponitur canonis inscriptio ἔ Quod in praesentia Legatorum Imperatoris Ψ 7 Ι eo Papa causam suam examinari volueriι. Idem Nicolaus Imperatori. Nos s incompeteηteν e. Deinde ubi Gratianus leSit , ω subditis . . . corrigere peccata , pejora . . . quod ab eis indiscussom, vel di itum remaneat, Ivo haec exhibete Et in subditis ... corruere, pejora . . . quod ex bi1 indiscussum, vel indefinitum remaneat. Ceterum vel in monumentis Leonis IV., vel in monumentis NicoIai II. haec desiderantur. Imo, ne Leoni IU. haec tribuantur, prohibere videtur Ivonis auctoritas, qui resert quidem Leonem Papam voluisse caussam ab Imperatoris Legatis examinari, sed non indicat nominatim Leonem IV., unde suboritur suspicio, Gratianum ex eo erravisse, quia in capite praecedente Ivonis, nimirum in cap. 21. partis f., nomen erat adscriptum Leonis IV. scribentis ad Carolum Regem. Cum ergo Ivo nomen Leonis Papae caussam suam examinari Postulantis pronunciavit, potius eo nomine design1tum arbitror Leonem III., cujus purgatio cum Ιvonis etiam saeculo
esset famigeratissima, ejusdem Leonis indicandi gratia suffciebat Leonem Papam nominare quia adderetur agnomen tertii. Hinc mihi displicere non potest, quod ex
286쪽
De Leone II 27ν Hermanno Confingio adnotavit Balugius sive in notis ad Gratianum ad hunc ea-nonem, sive in praetatione ad Capitularia Francorum num. a I. 28. , & 29. Ait ille ex Conringio Leone IV. Pontificatum gerente summam imperii fuisse no penes Ludovicum, sed Penes Lotharium , quamobrem ad Lotharium potius, quam ad Ludovicum dirigendam fuisse epistolam Leonis, si Leoni IV. tribuenda esset. Addit, apud neminem veterum scriptorum reperiri, intercessisse simultates aliquas inter Leonem IV. , & Lotharium ; verum liquere commotum adversus Leonem III. fuisse Ludovicum Pium anno 8ss. , de qua re ego nonnulla superius tradidi in cap. 7 a. ad canonem 18. Cau. a. qu. s. Cum igitur memoratus Graistiani canon aptius Leoni III. conveniat, cum alias minime constet pertinere ad Leonem IV., cui tantum Gratianus voluit tribuendum, non erit, cur non Leoni III. potius adscribatur. Quod ubi fiat, facilem quoque obtinebit interpretationem idem Gratiani fragmentum, dummodo ad ipsum referatur memoratus canon 18.cau. a. qu. s. cum iis omnibus, quae fuerant ad eundem canonem observanda. Quod dixi ad canonem s. cau. 23. qu. 8., idipsum fere dici posse videtur ad Agationes 7. , dc 8. eadem Caussa , & quaestione , ex eo praesertim quod ἡ ' memoratus canon 8. in uno, quem habeo, vetuito edito Gratiani codice noria e . 23. Leoni Papae, sed potius Gregorio tribuatur. Verum a Canonibus 7., & 8. non v. e. adeo absona sunt adjuncta temporis Leonis IV., quem scimus plurimum adversus barbaras gentes elaborasse, ut praecipuam Italiae partem, Romam ipsam praesertim, ab illarum impetu vindicaret. Cum autem eo collineare videantur duo ista fragmenta, nihil est, quod me morari possit, ne Leoni IU. eadem adscri-ham, licae huc usque in integris Leonis monumentis edita non adpareant. Vim addit non levem Ιvonis auctoritas, qui haec ipsa descripsit in cap. 83. , & 84. partis xo. ibidem memorans Registrum Leonis IV., quod sane indicat, tunc te foris epistolas Leonis IV. in volumen digestas fuisse sub Registri nomine, quemadmodum factum est de epistolis Gregorii Magni, & Gregorii VII. Pontificum, licet volumen illud epistolarum Leonis non ad nostram usque aetatem pervenerit. Tantum adjiciam , apud Ivonem non omnes Codices aeque indicare, ad quem nam
Leonis epistola directa fuerit , aliqui enim Codices ad Lotharium, aliqui ad Ludovicum Augustum scriptam epistolam exhibent.
De ceteris canonibus Leoni N. adscriptis.
Aliquot supersunt monumenta Leoni IV. apud Gratianum adscripta. Primus est
canon Φ s. Cau. 16. M. I., cujus Verba iterum sub nomine Leonis IV. integra qu. I. reseruntur poli canonem I. vers. Item Leo IV. Cau. 13. qu. x. Ego jam animadverti ad canonem a s. cau. I a. qu. a. , eadem verba ab Ιvone in parte 3.
cap. 111. tribui Gelasio Papae scribenti ad Iustinum Archidiaconum, & Faustum defensorem; ceterum observavi perperam Gelasio tributa suisse, ac potiore jur Leoni IV. Pontifici adscribenda , utpote quae Leonis ejusdem temporibus valde sunt accommodatiora. Revera Paschalis II. sub finem saeculi 1 t. ad Baldricum Episcopum de Leone IV. ita scribit: Idem etiam Leo Episcopis Brittanniae seribens, illis tantuim Ecclesis, qsiae plebes vocantur , deberi decimas indicat, ubi sacrofa Eα- stuν baptismata. Ex his facile est colligere, mema tum Gratiani monumentum
287쪽
αγη Pars secunda. Caput LXXVI. res rendum esse ad illam epiliolam Leonis, quam scriptam fuisse ad Episcopos Brittanniae superius animadverti; quod clarius etiam hodie demonstraretur, si integra eadem epit tota ad nostram usque pervenisset aetatem . Ceterum & sententia , & stilus Leoni 1 U. maxime congruit. Scimus enim illius temporibus baptismales Ecclesias plebium nomine appellatas fuisse ; quemadmodum inter cetera colligitur ea canone η. Synodi Romanae sub Eugenio celebratae, & a Leone IV. confirmatae. Scimus praeterea , eisdem temporibus caveri debuisse pluribus in Conciliis , ut decimae baptismalibus Ecclesiis persolverentur , quemadmodum liquet ea canone io. , dc Q. Concilii Μoguntini ahes 84 . , ex Capitulari ad Salia anni 8o4. cap. 2. , apud Reginonem lib. I. cap. sa. , ex Capitulari Ludovici II. anni circiter 8s s. cap. ra. , & cap. 13. Capitularis Caroli Calvi apud Piltas anni 86 . Quid plurar Rem hanc conficere videtur famigerata , quae vulgo sub Leonis 1 v. nomine praefertur, homilia, in ea enim inter cetera legimus , decimas non esse facile recipiendas ab eis , ad quos pertinere non dignoscitur.
Pithoeus ad canonem 3. Cau. 2I. qu. I. asserit eundem tribuendum esse Leon, IV. ad Episcopos Brittanniae scribenti. Quonam vero monumento fretus vir erum
ditus id asserat, mihi non liquet. Balugius in notis ad Gratianum ita de hoaipso canone scribit: Verum es, biam constitutionem Leoni IV. tribui in vetustis Gratiani libris, sed tamen ego puto dubitari posse, an sit Leonis IV. Ego etiam facile in eandem dubitationem adducor; nam scio in Concilio Romano sub Eug
nio II. celebrato, & confirmato a Leone IV. curam illorum Pontificum MDximorum fuisse praecipuam, ut vita communis a Clericis restauraretur , rursum que in communionem quandam revocarentur bona Ecclesiarum Clericis concessa titulo beneficii singularis, uti deducitur ex can. 3. cau. I a. qu. 1., quod quiden
propositum scimus executioni fuisse demandatum in Ecclesiis Cathedralibus ; i Ecclesiis autem minoribus iidem Pontifices solertillimi fuerunt , ut Clerici constitueremur, nec illae vacarent diu interea Clericis aliis concessae sub titulo commendae, quemadmodum perspicue colligitur ex cap. 24. ejusdem Concilii. Quamobrem non video, quae ella occasio potuerit Leoni IU., ut uni Clerico duo beneficia, vel duas Ecclesias concederet generali quadam constituta regula, dum modo una Ecclesia daretur in titulum , altera ici commendam : idipsum confirmari poteit eo, quod legitur apud Kraatrium lib. 3. cap. 37. in Metropoli, sive Historia ecclesiastica Saxonum; nimirum tempore Othonis Ill. Imperatoris, a. propterea multo post tempora Leonis IV. Pontificis, dicitur Giselerus Merabu sensis Episcopus translatus ad Episcopatum Μa8deburgensem retento priore . Episcopatu in commendam. Subdit autem Krant2ius: Id mero aetas no ira jam sit pro frequentia mirari, quod passim cernimus , alteram alteri Ecclesiae in una
persona accedere, in habeat alteram in titulum, alteram in commendam. Sed non p/ιuere tum pro rei novitate placari homines. Quomodo vero contingere potuisset
eam novitatem plurimos conturbavisse , si jam edita fuisset memorata Leonis IV. Pontificis definitio 7 Forte hoc fragmentum proferri in medium , imo edi eriam a quibusdam recentioribus potuit , qui dum pluribus beneficiis locupletari vellent , di itinctionem illam invenerunt inter titulos , Sc commendas quae reprobari tandem debuit in Concilio Tridentino, quo decretum est,
aequis duo beneucia sive in titulum, sive in commendam Possideat ses. 24. de res
288쪽
eap. I7. Quicumque autem hunc edidit canonem, sorte etiam Potuit ideo I conis IU. me ininisse, quod in ea homilia, quae Leoni eidem tribuitur, aliqua legantur ad hanc ipsam materiam pertinentia, ibi in editione Labbeana: Nullus plures h eIesias teneat sne adjutorio aliorum presisterorMm . Quod si quisquam adhuc detineatur
auctoritate quadam Gratianei fragmenti, in primis velim animadvertat, quaniumst inter recentiores, di vetustas Ecclesiarum commendationes discrimen, ne sorte illius fragmenti sententia recentioribus commendis accommodari posse videatur. Si. quidem recentiores commendae ad instar fere bcneficiorum redactae sunt, quando veteres non aliud erant, quam simplicia rerum Ecclesiasticarum deposita certo tempore circumscripta, ex quibus commendatarius nihil omnino commodi, atque uti. Iitatis hauriret argumento legis 24. ff. depositi. Deinde ad rem erit observare huna Canonem forte, si tanquam germanus habendus sit, explicandum csse juxta eos , qui in memorata Romana Synodo Eugenii, ta Leonis editi deprehenduntur. In Canone xo. decretum est, Sacerdotes nonnisi in Ecclesiis, aut Monasteriis esse constituendos, ne in saecularibus domibus habitarent; deinde in canone 2i., qui est eanon 33. Cau. I 6. qu. 7., decretum fuit constructoribus monasteriorum licere cum consensu Episcopi commendare presbytero, cui voluerim, ipsam et monasteria, ita tamen ut presbyter in monasterio constitutus ad placita, ad justam reverentium tuis Episcopi obedienteν recurrat. Quae verba clarius explicans auctor Breviarii ejusdem Concilii, cui nomen Luitprandi, ait, Presbyterum , cui monasterium commendesur. fretum esse bonae auctoritatis dimissoria eum consensu Episcopi. Colligitur ex his tempore Leonis Iv. clericos omnes in Ecclesiis consistere debuisse, quasi erecto in Ec. Clesiis collegio clericorum, interea vero, ubi monasteria sacerdotis officio indige-xent, mitti consuevisse a clericali collegio Sacerdotem , cui commendari monaiievium dicebatur: ac proinde ordinationem quidem susceperat clericus ille titulo EGClesiae, cujus collegio adscriptus fuerat, di cujus collegii adhuc jura retinebat, u Pote ad quod revocari ab Episcopo poterat; S praeterea commendatum sibi rTorasterium Ecclesiasticis ossiciis juvabat. Haec plane mihi videtur aptior interpretatio, quae astingi memorato canoni possit, quoties a Leone IV. non sit abjudicandus , nisi intelligendum sorte velis de commendationibus, quibus non Ecclesia Clerico, feci potius Clericus Ecclesiae commendaretur, juxta ea, quae traduntur inean. s. ει 6. eadem caussa, & quaestione. od sub nomine Leonis IV. habetur in can. 16. Cau. 23. qu. t. decerptum fuit ex Ivone in parte 4. Decreti cap. x86. , ubi haec habetur monumenti ejusdem C . cetinscriptio. Leo ΙH. Colorodo Archiepiscopo, Isertuso . Quis nam fuerit sive Colorodus i Ile Archiepiscopus, sive Bertusus, facile conjici non potest, cum nemi- 'nem hujus nominis Episcopum Conciliis illius aetatis vel interfuisse, vel subscripsisse liqueat . Ceterum non est cur fragmentum illud a Leonis IV. sententiis abjudicemus , cum similia quaedam in illis legantur; hinc in fine epistolae Leonis ad Episcopos Brittanniae haec habentur . 9uam ob catissam luculentius, ei magna voce pro-mnciare non timeo, quia qui illa, quα diximus, Sanctorum Patrum fututa, quae apud nos eanones praelitulantur , Me si Epistonis, sue Clericus , Me Laicus, non indisserenteν receperit, ipse se convincit, nec catholicam , ω apostolicam Idem , nee sanctavera ChVisit Evangelis quatuor utiliteν , θ' scaciter ad essessum suum retinere, vel credere. Ego suspicor, ea Gratiani verba depromta fuisse ex quadam homilia nomine Leonis IV. vulgata, in qua omnibus Episcopis proponitur servanda generalis Disitigod by Cooste
289쪽
'o Pars seeun D. Caput LXXVI. ralis Ecclesiastica disciplina; quae sane homilia tanti aliquando habita suit, ut passim initio cujusque Synodi praelegeretur Episcopis, eamque ob rem homilia synodica
appellaretur. Initio autem ipsitus generaliter traditur, Episcopos A postolorum vice fungi, & esse summo Pallori rationem de animabus reddituros, ac propterea sita. gularem esse ab illis adhibendam sollicitudinem, ut semel constituti tauhriter canones constantissime serventur. Quoniam vero eadem homilia non eisdem omnino verbis in omnibus exemplaribus edebatur, sed retenta generali Leonis sententia in aliquibus immutabatur, modo breviore, modo fusiore stilo, quemadmodum L. quet ex collatione exemplaris Labbeant cum exemplari Μarienti, aut cum exemplati Lucensi apud Manlium, facile evenire potuit, ut Ivo, vel Gratianus eum prae manibus habuerint codicem, in quibus ea ipsa legerentur verba, quae illi iosuis collectionibus deicripserunt. Pithaeus ad canonem D. de cons. dist. 3. fidenter adserit, illum esse tribuendum Leoni IV. ad Episcopos Brittanniae scribenti. Quibus ex codicibus, aut monumen. tis id tradiderit, prorsus ignoro. Ego sane cum nullum habeam argumentum , ea quo canon idem Leoni IV. tribui Polla, alias autem non destituar conjecturis gravissimis, quibus ille ab eodem Pontidice abjudicetur, non dubitabo concludere, falso Leoni 1 U. Pontifici tributum fuistis. Sententia canonis paucis perstringitur: nimbrum inducitur Leo statuens, ut sive quarta, sive sexta feria a carnibus abstineatur juxt i veterem Ecclesiae consuetudinem . Cujus Ecclesiae consuetudo memoretur ibidem , anceps eii disquisitio propter varietatem codicum,. quorum alii exhibent apud vos, alii apud nos, proindeque dubietas est, num ea reserenda sint ad consuet dinem Ecclesiae Romanae, an potius ad consuetudinem illius Ecclesiae, cui eram adscripti illi, ad quos Leo scripsisse sertur. Verum quaecumque Ecclesia memoretur ibidem, sive Romana, sive Brittannica iuxta opinionem Pithini, facile et demonstrare, temporibus Leonis IV. dici non potuisse, aut apud Brittones, aut apud Romanos veterem fuisse jejunii quartae, Sc sextae seriae disciplinam . Foris prioribus Ecclesiae saeculis eam fuisse Graecorum consuetudinem demonstrari posset ex constitutionibus Clementis lib. 7. cap. a . , ubi laudatur jejunium quartae feriae, de Paresceves, improbaturque jejunium Sabbati, ac Dominici diei, excepto tamen annuo die Sabbati Dominicae sepulturae, quem hodie sanctum Sabbatum apis pellamus ; demonstrari etiam posset ex canone 6 . ex iis , qui Apostolici nuuis Eupantur , ubi jejunium generaliter observandum praecipitur tempore Quadragesimae, quartae, & sextae seriae, nisi tamen haec monumenta parum auctoritate sua consi- fierent , 8c tamquam apocrypha haberentur ... Nihilominus tamen Cum aliquando haec decreta apud Graecos nonnihil valerent, recipi in aliquibus provinciis potuerunt, uti tradit Balsamon, & Zonaras ad eundem Apostolicum canonem, Eutychius Alexandrinus Annalium tom. h. pag. 322. &Iohannes Antiochenus i collectione canonum tit. 3r. , at in Latina Ecclesia nunquam ea invaluit consuetudo ; sed potius quaedam jejunii species observata fuit seria sexta, & sabbato per
hebdomadas singulas, quemadmodum colligitur ex Innocentio I. in epist. ad Decentium Eugubinum cap. 4. Non diffites tamen aliquibus indictum esse non solum feriae sextae, sed etiam secundae, & quartae jejunium, sed hoc tantummodo onus impositum paenitentibus, qui gravissimorum criminum rei essent agniti, uti habetur in cap. 7. epist. Gregorii III. ad Bonifacium , quae incipit Magna nos.
Ceterum regulariter iaculo 9., atque ipsis temporibus Leonis IV. jejunium, siva Diuitiam by Gorale
290쪽
De time I . . - 28 I abstinere a carnibus praeeeptum erat diebus sabbati, & feriae sextae. Sic in Francorum Capitularibus lib. 6. cap. x8 . Baluaianae editionis poli commemoratum de junium adventus, quadragesimae Paschalis, & quadragesimae post Pentecosten, ita legitur: Praeter haec autem legitima tempora jejuniorum, omnis sexta feria propter possonem Domini jejunetur. Sed edi sabbati dies a pleriIque , propter quod in eo Christus jacuit in sepulchro, jejunio consecratu habetur. Praeterea Nicolaus I. in responsis ad consulta Bulgarorum cap. 4. & s. memorat quidem jejunium sextae seriae , quod obfervatidum. ab omnibus esse definit; feria autem quarta liberum statuit unicuique elis a carnibus abitinere, vel non abstinere, quod sane non statuisset, si a praedecessore suo Leone lv. scivisset eandem habitam fuisse & quartae , de sextae feriae rationem . Quae cum ita sint, jure concludere poterimus, fatis tributum esse Leoni IU. memoratum canonem . it., & forte Confictum ab eo fuisse, qui Graecorum disciplinam ab apocryphis, ut praenotatum elt , fontibus derivatam voluerit ad Latinos recentiore aetate Iraducere.
Nicolai I. Pontificis nomine quam plurima sunt apud Gratianum , quae sane in ordinem certum dirigi commode minime possunt, . cum turbata admodum sint ejuidem Pontificis monumenta, quemadmodum tellantur, quotquot . in ibis edendis singulari
studio adlaborarunt. Sunt autem quae sequuntur. Ex monumentis Concilii Romani.
Ex epistoIis ad Adonem , vel At l, num Viennensem κArchiepiscopum, vel Alvinum Ianuensem. Ex epist. ad Carolum Mogunti, lnensem Archiepiscopam , te ejus sustia- l
Cas. 22. cav. 1. qu. I. ad integra Concilii monumenta exigendus. Can. 1 o. cau. 11. qu. 3. ex integro Coneilii canone emendan MS.Can. 18. csu. a F. qu. a. paullo varius in disersis exemplaribui.
