장음표시 사용
331쪽
321 Pars secunda. Caput LXXIII. tibus tamen Romanis Antistitibus, qui triplici jure visi sunt sibi adseruisse in illo
Regno jus etiam Patriarchicum , primo quod Bulgari ipsi sese sponte Romanae Ecclesia subdidissent, & ejus jurisdictioni; secundo quod non constarer veteres Bulgariae Provincias , dum Chiitianae essent, a Graecorum dependisse Patriarchatu, tertio demum, quod Romanus Patriarchatus jam ab aliquot annis in possessione ibidem esset jurium Patriarchalium . Qui plura ad hanc rem desiderat , adeat auctorem libri Pontificalis in vita Hadriani li. & Nicolai I. , item epistolam Hadriani II. ad Basilium Imperatorem , quae incipit Lectis excellentis Imperii vestri literis, quae habetur in fine actorum Concilii 8. generalis interprete Anastasio Bibliothe
His quasi per brevem historiam praejactis, statim intelligimus , quo pertineant
vulgata Nicolai Papae responsa ad consulta Bulgarorum . Nimirum Bulgari recens ad fidem conversi nonnulla a Romano Pontifice , de quibus ipsi dubitabant, dirimenda postulaverunt, uti liquet ex ipsomet Nicolai rescribentis exordio , ibit Ad eansulta vestra non multa respondenda sunt , nee duximus per Ingula diutius -- morari , qui Deo Auctore non solum libros divinae Legis , verum etiam missos nostras idoneos , qui vo/, prout tempus rario dictaveris, de singulis instruant, ad sa. triam vesram , ω ad gIoriosum Regem vestrum dilectum Ilium nostrum desinavimtis, quibus N libros, quos praevidimus necessarios illis nunc esse, commismus. Quibus ex verbis constat in primis, Nicolaum rescribentem non in animo habuisse, generalem Bulgaris exhibere doctrinam fidei, eisdemque omnia tradere, quae essent recens susceptae religionis necessaria adjumenta , sed tantum voluisse nonnullis pro. positis quaestionibus satisfacere ; etenim generalem fidei doctrinam asseruit aut in sacris libris, qui missi fuerant, apertissime contineri, aut si dubia quaedam de s crarum literarum interpretatione emersissent , doctrinam eandem fidei commode posse ab illis addisci, quoties legatos Sedis Apostolicae illuc ab eam rem missos consulerent. Deinde etiam constat, responsa Nicolai non ad Regem Bulgarorum
directa suisse, neque ad Episcopos eo missos ab Urbe Roma I frustra enim Niseolaus rescribens mentionem fecisset de missis idoneis destinatis, ac de glorioso Rege illorum, sed potius directa fuisse ad singulares quosdam recentes Catholicos , &quidem non de trivio homines , qui optaverint sibi per ipsummet Pontificem Μaximum in quibusdam quaestionibus satisfieri. Centum & sex capitibus responsa continentur, post qtne ita Nicolaus epistolae finem imposuit et Haec quidem suu pionibus, sue quaestionibus vestris, prout dominus dedit, respondimus , non quantum posuimus , sed quantum sincere posse praevidimus . Cum autem Episcopum Deo con fidente ρον Praesulatus nostri ministerium habueritis, illa vos decebit omnia, quae ad os scium suum pertisent, est squae sunt i quae non capiet, ab Apostolicae Sedis auctoris te suscipiet. Deus autem , qui in vodiis salutem maximam operatus est, hanc perficiat, Gnsolidet, ου usque in finem flabiliat, P corroboret. Amen.
Ex postremis his epistolae verbis Romani Correctores ad canonem et . dist. 23..hLia animadverterunt, nondum fuisse aPud Bulgaros interrogantes, qui Episcoporum, aut Presbyterorum munere fungerentur , Praesertim cum in cap. ro6., quod pintremum est , dicatur varios fuisse ex Graecis , aut Armenis Christianis , qui imversa populum docerent. Hioe sane liquet, apud Bulgaros Presbyteros extitisse Apostolico ita dixerim more vagantes, nondum institutis Parochiis, & Parochi, rum limitibus; imo etiam evenire Pinuit, ut non tam Latini illuc Pellissent ex mandato
332쪽
De Niectast. 323 dato Pontifieis , quam Graeci ex mandato Photii , seu Patriarchae Contantinopolitani , qui Provincias illas recens conversas suae jurisdictioni vindicare studebat, quemadmodum Nicolaus insinuare videtur in epistola ro. ad Hi marum Rhemensem , aIiosque Episcopos in Regno Caroli constitutos, quae incipit Omnium
nos portaνe onera. Porro ubi Graeci, ac Latini Sacerdotes eo confluerent, & quidem singuli eo animo , ut dum disciplinam Ecclesiasticam stabilirent, Graeci ad
Graecos, Latini ad Latinos mores Bulgarorum animos converterent, nihil facilius evenire potuit, quam ut Latini Sacerdotes Graecis Sacerdotibus conjugiorum usum objicerent, proindeque Bulgarorum animos a Graecis Sacerdotibus averterent. Prindemillime Nicolaus nec penitus interea abigendos voluit Sacerdotes matrimonio copulatos, ne omnino Graecos laederet adjutores ; alias vero reprehensibiles dixit,
ut ab illorum disciplina, ad quorum Patriarchatum non pertinebant , Bulgarorum animos alienos redderet ; nmul autem voluit , ne Laici viri in hac Sacerdotum improbandorum vel absolvendorum specie sententiam ullam ferrent , seu sententiam designandorum Episcoporum potius expectarent, sperabat enim Nic laus brevi eo accessuros fore Episcopos Latinos , qui Latinae Eeclesiae disciplis nam rejectis Graecorum moribus instaurarent. Verba Graiianei canonis eadem sunt cum iis , quae in editis epistolae exemplaribus habemur , exceptis sequentibus,
quae in editis epiliolae exemplaribus leguntur z Consulendum . . . quo respondemu3. . . . vos tamen dominum imitari convenit, qui solem suum , ut Evavelium testatur, oriri
rem, qualescumque Iint, vobis e c. Amplius pergit Nicolaus i a capite sequenti, seu γ I. , 8e ait ne ab adulteris quidem Sacerdotibus Sacramenta divina pollui posse; quod Graiianus retulit in Can. I. Cau. t s. qu. 8. , ubi pro illis verbis : Quae purgatoria euntiarum contagim 'I' num exrsans: item , dicente B. Hieronymo e ad credendum in anima omni boptismus 'es perfectus, ta in omni Sacerdote Corpus Chrisi est perfectum; ita potius legitur in
editis integrae epistolae exemplaribus t Luae purgatoria cunctarum remedia contagi sum existunt item e Docente Sancto Hieroumo, ad eredendum in omni anima baptis.
mum esse perfectum , eae in omni Sacerdote Corpus Christi esse perfectam . Ex hoc e
none nonnulla derivata esse videntur in Capitulum . de cohabit. Cleric. & mulier. sub nomicie Lucii III., ubi sane nemo non animadvertet, emendandam esse vocem illam cogitationum , & pro ea legendum esse contagionum . Quae traduntur in canone I s. cau. 23. 'u. 8. fusius describuntur in capite 46.
epistolae Nicolai his verbis : Iam vero I uuadrage est tempore liceat, s necessias
exigit, vel I non exigit ulla necessitas , ad bella procedere, non vobis es neesarium exponendum , cum ex priorum propostionum soIutionibus , quid vos conveniaι agere , etiam nobis tacentibus jam ias colligitis . Bellorum quippe , ac praliorum cenamina , negmn omnium jurgiorum initia diabolicae fraude sunt artis profecto reperta , ω dilatam a regia eupidus, vel irae, vel invidiae, vel alius cujuspiam vitii dilectis tantum his intendere , ses delectari convineitur, est ides s nuIIa ueteas nee stas , non solum Iu Dansmali tempore, sed amni es pae iis abstinendum . di autem inevitabilis urget o portunitas , nec Quadrages ii es tempore pro defensone tam sua , quam patriae, sis lagum paternarum , bellorum procvι dubio praeparationi parcendum ; ne videsicra Deum videatur homo tranare , I habet quos faciat , ω suae , ac aliorum saluti eon. Mere non trocuras, ta sanaar Religionis detrimenta non praecaves. Porro muri Pericho
333쪽
324 Pars seeunti . caput LXXVII. filiis Israei, qui sabbatum jam observandum susceperant, etiam sabbato urbem circumeuntibusta tubis clangentibus ad terram protracti sunt. Ex capite 3. rescriptorum Nicolai depromti sunt canon a . Cau. 27. qu. a Sceam. x . canon 3. Cau. 3.. qu. s. , quos Propterea simul jungi debere arbitror imo de qu. a. ad integram epistolam exigi, atque ex illa suppleri: Ita rescripsit Nicolaus : Con- ς- I suetudinem , quam Graecos in nuptialibus contuberniis habere dicitis , commemorare , pro- Iixitatem tti vitantes , carptim morem, quem sancta Romana suscepit antiquitus , ω' hactenus in hujusmodi conjunctionibus tenet Ecelesia, vobis monstrare sudebimus . No- rares squidem tam mares , qNam feminae , non ligaturam auream , vel arSenteam , aut ex quolibet metallo compostam, quando nuptialia foedera contrahunt, in capitibus
deserunt: sed post sponsalia , quae suturarum sunt nupιiarum pram a sordera , quaeque
consensu eorum , qui haec contrahunt , ω eorum , in quorum potestate sunt , celebranture, postquam arrhis sponsam Ibi sponsus per digitum s ei a se annuis in gnitum despondeνit , dotemque utrique placitam sponsus ei cum scripto pactum hoc continente e ram invitatis ab utraque parte tradiderit, aut mox , aαι apto tempore, ne videlicet ante tempus Iege donitum tale quid Ieri praesumatur, ambo ad nuptialia sordera pediducuntur. Et primum quidem in Ecclesia Domini eum oblationibus , quas serre deberi Deo per Meerdotis manum flatuuntur, seque demum benedictionem , velamen cinisse suscipium, ad exemplum videlicet , quos Dominus primos homines in Paradiso collocans benedixit, eis dicens , crescite, EP mulaiplicamini c. Siquidem obias antequam eonjugem convenisset, oratione cum ea Dominum ora se describitur . Verumtamen velamen illud non suscipit, qui ad secundas nuptias migrat . Post haes autem de Ecelsa egres coraηas in capitibus gestant , quae semper in Ecelesa ipsa Νηι solitae r se ari . Et in festis nuptialibus celebratis , ad ducendam individuam vitam Domino disponente de cetero diriguntur . me sunt iura nuptiarum , haec sunt pr ter alia, quα nunc ad memoriam non occurrunt, pacta conjugiorum solemnia : peccatum autem esse, sh.ec cuncta in nuptioli faedere non interveniant , non dicimus, quemadmodum Graecos vos astruere dicitis, praesertim cum tanta soleat arctare quosdam rerum inopia , υτ ad
haec praest ιranda nullum his suffragetur auxilium : ac per hoc susciat secundum leges solus eorum consensus, de quorum conjunctionibus visur. Qui consensus s solus in nuptiis forte defuerit , cetera omnia eum ipse coitu celebrata frustrantur , Johanne Chri-sostomo Magno Doctore resante, qui ait: matrimonium non facit coitus , sed voluntas. Jam vero sciscitamini , s muliere propria defsnaa posse vir alteram ducere , scitote. per omnia posse, Paullo egregio praedicatore eoolium dante , qui dieit : Dico autem nonnuptis, tu viduis: bonum est silis, s se maneant , Aut edi ego , quod s se non continent, nubant: iterum et Mulier, inquit, alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit ; quod I dormierit vir ejus, liberata es, cui vult nubat , tantum in Domino . Quod enim de muliere sanxit, , de viro intelligendum est, quia e coηιra saepe sancta Scriptura de viro loquitur, sed ta de muliere nihilominus dicere subintelligitur. Ecce enim dicimus: Beatus vir, qui non abiit in conscio impiorum tac. , ω iterum: Beatus vis , qui timet Dominum , ubi non solum virum , sed eae feminam , quae non abiit in constio impioνum , ta quae timet Dominum , beatam esse non immerito credimus . Integrum hoc epitholae caput non solum aptum est ad supplendum, quidquid deest Gratiani fragmentis, sed etiam plurimum valet, ut dignoscatur, quaenam fuerit Nicolai temporibus solennitas Romanae Ecclesiae in celebrandis connubiis , item quaeaam fuerit solennitas, qua adhiberi consueverat apud Graecos, semper tamen prae
334쪽
De Nicolast. 3 prae oculis habito Nicolai proposito, cujus mens erat Bulgaros a Graecorum disciplina distrahere, & ad disciplinam Romanorum amplectendam concitare .
Supplendus etiam erit ex integra Nicolai epistola cap. a. canon I. cau. 3 o. qu. 3. r, ,
his verbis: Ita diligere debet homo eum, qui se suscipis ex sacro fonte, sicut patrem; eou. o. quinimo quanto praestantior est spiritus came, quod illud spiritate es patrocinium , ω qu. I. secundum Deum adoptio , tanto magis spiritalis pater in omnibus es a spiritali Ilio diligendus. Mardus enim Evangelista Petri discipulus, ta ex sacro Die ejus baptifimate filius, quem nψ dilexisset ut Patrem , ei non in omnibus obedisset ut filius : nulla uera inue eos, ta fιios eorum consanguinitas es, quoniam spiritus ea, quae sanguinis sunt, nescit; caνo enim secundum Apostolum concupiscit adversus spiritum , ω spiritus
adversus carnem, haec enim invicem adversantur. M tamen alia inter eos gratuita,
M sancta communio , quae non es dicenda confanguinitas, sed potius habenda spiritaIis
proximitas. inde inter eos non arbitramur esse quodlibet posse conjugale connubium ;quandoquidem nes inter eos, qui ηatura, edi eos , qui adoptione siti μοι , venerandae Romanae leges matrimonium contrahi permittunt. Siquidem primus institutionum ubeν, eum de nuptiis loqueretur inter cetera , inter eas , inquit, personas, quae parentum, liberoν--τe Deum inter se obtinent, nupt- contrahi non posunt, veluti inter patrem, taliam, vel adum, est neptem, vel matrem, edi filum, ves aciam, ω nepotem, cd usque ad infinitum e P s tales personae inter se coierint, nefarias , atque incestas nuptias contra xisse dicantur: ω haec adeo sunt, ut quamvis per adoptionem parentum , liberorumve loco Mi esse experint, non mosnt inter se matrimonio jungi. Itaque eam, quae mihi per adoptionem filia , aut neptis eo e caeperit, non potero uxorem ducere: ου infra r squis per adoptionem soror esse eo perit, quamdiu quidem constat adoptio , sane inter me, S eam nuptiae Usteνe non possM . Si ergo inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio fungit, quanto potius a carnali oportet inter se contulerato cessare , si os per caeleste Sacramentum regeneratis Sancti Spiritus vineis Τ Longe igitur congruentius Ilius Patris mei, vel frater meus appeuatur is, quem gratis divina, quam quem humana volumas, ut Aius ejus, vel frater meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis commixtione secernimur, quoniam Spiritus Sanctus sua nos charitate coadunavit, quam s vel carnalis necessitudo, vel invicem nos mutabile cujuslam corruptibilis hominis arbitrium copulasset. Romani Correctores jam suppleverunt aliqua, quae deerant canoni 22. Cau. 32. C .xa. v. s. ex capite 96. ejusdem epistolae Nicolai; integrum autem caput retulissenti cam. 33. si postrema haec verba addidissent: Sicut a Christo Eeelsa iriligenda; quantum as--s tem haeνeticorum ore Christus , accusatur , EP in gentibus blasphaematur , sed hos interim perversa praedicantes tolerat, , respiscentes a misericordiae gremio non repellit. Postulaverant Bulgari a Nicolao, quidnam fieri tempore quadragesimali liceret . eis. δε quid vero prohiberetur. Atque eo Pertinent capita 44., 4 F., 46. , ψ T. , & 48. eαι. 33 hujuq epistolae . in capite 44. scripsit Nicolaus abstinendum esse a venationibus. qu. q. In capite . s. de modo judiciorum publicorum exercendorum rescripsit: quid scripsit in capite 46. jam indicavi ad canonem a s. cau. 23. qu. 8. in capite 47 respondit, nunquam Christiano homini jocis esse vacandum, potiore autem ratione non esse vacandum tempore quadragesimali, quemadmodum nec vaniloquio , aut scuerilitati ; vanisque rebus quibuscumque; quia eo potissimum tempore Deo per ensitentiam satisfacere pro viribus homines debent. Subdit autem in cap. 48. Unde nec uxorem ducere, nec convivia facere in quadragesmali tempore conr enire pose nullatenus arbitramur. Quae veIba retulit GraIianus in can. 11. cau. 33. qu. q. . . in . ubi
335쪽
ubi notanda sane sunt, quae prudentiisi me in ea materie prosecutus est Sant Pontifex: Breum quid hic sacri canones dicaηr, Episcopo vestro docente scietis. Quod ipsum fere tradidit in capite so. his verbis . Quid de eo, qui de quadragesmali tempore eum uxore sua eoierit, sit judicaηdum, Episcopi vestri, θ' sacerdotis, qui ab
eo constituetur, arbitrio considerandum , ac de unitam committimuι , qui Ingulorum moνes agnoscere poterunt, θ' uniuscujusque vesrum caussaι libratis personis, ac tempo. ribus discernere, seu moderari debebunt in. Prudens sane Nicolai consilium , qui per epistolam non aeque, ac per miniitrorum suasiones temPoribus, ac perso is industri follicitudine accommodatas rem illam definiri recte posse censuit. Iuvat etiam redigere ad integra epistolae exemplaria, nimirum ad Caput x i.,
canonem 24. de cons diit. 4. ibi: A quodam Judino, nescisis utrum Chrisiano, an Pagam, multos in Patria vesra baptizatos assereris, edi quid se his sit agendum, rem sulitis. Hi professo, si in nomine Sanctae Trinitatis, vel xantum in nomine oris . seut in actibus Ap iolarum legimu/, baptizati suns um quippe , idemque es , MSanctus Deponit Ambrosus constat eos non se denuo ba ieandos: sed pνimam uim CDistianus , an riganus ipse Judaeus extiterit, vel f posmodum Iactus fuerit ori.
Janus, investigandum es, quamvis non praetereundum se credamu/, quid beatrus dAE .
baptismo dicat Augustinus: jam satis, inquit, sentimu/, ad baptismum , qui verbia
Evangelicis e secratur , non pertinere cujusquam via dansis, vel accipientis errorem,
sis de Patνe, Me de Filio, sete de Spiritu Sancto aliter sentias, quam doctrina ea Isis in ume M iterum et sunt eιiam quidam ex eo numero , qui adhuc nequiteν vivant, aut etiam in haeresbus, ves gemilium supersitionibu/ jaceanι, ω tamen etiam illic M. sit Dominus ,' qui sunt ejus. Namque in ilia inso/ui praescienιia multi , qui fori midentur, intus sunt; θ' alio loco: θ' jam corde rardiores, quan iam exsimo, inteli runt baptismum Christi nuua perverstare hominis sve dotis , Me aeripientis posse .iolari; ta rursus et potes tamen, ore , tradere separatυι, scur potes habere separatus, sed quam perniciose tradere; ille σώtem, cui tradir, po es salubriter accipere , s ipse non separatus accipiat. Romani Correctores animadverterunt, apud Algerum legi pro illis verbis a quodam Judaeo ita, a quodam , υι audio. Antonius Augustinuam Dialogo 18. lib. a. de eme . Gratiani refert, se in libro Caesaraugultatio losisse a quodam viro, quam lectionem sibi veheme ter Placuisse Profitetur , ea ratione , quod non poterat dici Iudaeus, de quo dubi abatur, an Chriitianus esset , an Paganus. Verum & Romani Correctores, & Balutius in notis ad Gratianum probare non potuerunt, emendandum esse Codicem Graiiani, praesertim quod in integro Nicolai capite, quale superius nuper exhibui, ita omnia facta traduntur. quasi ille qui baptizaverit Iudaeus esset, de quo tamen dubitaretur, an Christianusetat, an Paganus; Iudaeus forte origine, sive Parentibus Iudaeis progenitus , de . quo tamen minime conitaret, an esset Idololatria deditus , an esset potius jam fide C libana imbutus. Quaecumque vero editio sit recipienda, praeterire nor debeo, torqueri quamplurimo3 in interpretatione hujus capitis in ea parie , ita qua traditur, baptisma collatum vasere in nomine Christi, aeque ac valeret , si conferretur in nomine Sanctis fimae Trinitatis juxta vulgarem eccclinameorum Ristualium formulam; imo eo graviorem dissicultatem emergere , quo validioribus Nicolaus usus fuerit ad suam Probandam sententiam monumentis, nimirum & si crarum Scripturarum, sive Amaum Apostolicorum auctoritate, & Sancti Ambrosi testimonio. Sunt eam ob renae ex ThmisSis, ac cauonum Cultoribus non pauci.
336쪽
De Nicolao . 3 γquos adeo movit Nicolai L superius exposita sententia , ut censuerint valere baptisma tantum in nomine Christi collatum, etiamsi expressa non fieret mentio Sanctissimae Trinitatis. Verum viri gravissimi adhuc in contrariam abire opinionem minime dubitaverunt , animadvertentes in rescripto Nicolai tria exhiberi , quae sejungi necessario debeante in primis actuum Apostolicorum monumenta,
deinde Sancti Ambrosii testimonium , demum Nicolai ejusdem Pontificis sen
Fatentur in primis in Actibus Apostolorum saepe fieri mentionem baptizatorum in nomine Christi, sed ad horum interpretationem verborum in duplicem dividun. tur classem e Ajunt aliqui, sorte id factum ab Apostolis fuisse prima illa Fidei propemodum nasceutis aetate, quadam velut dispensatione recedentibus, Deo ipso ia- pirante, a generali Christi mandato, quo baptizandas gentes esse in nomine Patris, ερ fuit, ει Spiritus Sancti acceperant, idque ex eo factum, ut Christi nomen gentibus inclaresceret magis , ac facilius illae Christi Fidem profiterentur . Alii e comverso id ab Apostolis factum denegant, & non aliter in nomine Christi baptizatun .fuisse volunt, quam juxta formulam a Christo praestitutam , quod idem est, ac in expresso nomine Trinitatis. Revera Dequentissime verba illa in nomine nonisa sonant, quasi nomen aliquod sit pronunciandum, sed quasi quod fit, illius fiat
auctoritate, ac mandato, in cujus nomine fieri dicitur, quemadmodum cum d Apostolis dictum est In nomine mea Gmonia ejiciem , linguis loquentur novis, iri.
Neque est, cur quisquam forie sacrum Scriptorem ita loquentem redarguere posset, quali verba ambigua posuisset; nam mens sacri Scriptoris non erat, indicare verba formulae, quibus Apostoli baptizando uterentur, utpote de qua salis conitabat in Evangelio juxta generale mandatum Domini; sed potius indicare , quo baptismate quidam baptizarentur, num baptismate Christi, num baptismate Iohannis , cum . tunc duo haec baptismata ministrata adparerent. Posterior haec opinio mihi magis Placet, quae congruit in primis verborum formulis a Scriptore sacro adhibitis et congruit deinde, quod potissimum spectandum est, cum expresso Christi Domini mandato de baptismate ministrando expresso nomine Sanctissimae Trinitatis ; prior autem opinio, quae ad dispensationes contra jus divinum confugit , quandam aut injuriam Apostolis infert, quasi Christi mandata non servaverint, aut supponitdio pensationem , de qua non constat , adversus jus divinum nuper Christi ipsius ore firmatum , dum esset Caelos adscensurus. Ego sane reor, non facile hujusmodi dispensationes praesumendas esse, nisi sorte talis emergeret casus , quo aliter inter. pretari sanctissimorum Virorum acta non possemus. Nec sorte dicas, causam fuisse gravxssimam dispensandi, quod Christi nomen magis inclarescere videretur; nam. si Christum a Filio Dei non distinguit fides eostra, non video, cur aeque non iri. elaresceret Christi nomen, ubi baptizaretur etiam in nomine Filii, una cum Patre , se Spiritu Sancto; imo cum potissima Christi claritas si ipsa Divinitas, quid aptius ad eam demonstrandam, quam ita baptizare, ut Christus, sive Filius Dei a Patre, & Spiritu Sancto minime sejungeretur ΤVeniunt deinde ad expendendum Sancti Ambrosi testimonium, & clunt ad hane maestionem Ambrosii sententias vix pertinere . Sane praenotare juvat , ibidem. vultum aliud Ambrosii monumentum resem, quam quod habetur in lib. a. ejusdem Sancti Doctoris de Spiritu Sancto cap. 3. , ubi totus est Vir eximius, ut demonstret ex sacris literis Spiritum Sanctum esse Deum , quemadmodum eisdem
337쪽
328 Pan secunda. caput LXXVII.
sere rationibus den Ionstrabat S. Basilius in libro etiam de Spiritu Sancto in cap. ro: . & i2., ita ut dixeris, Ambrosium de divinitate Sancti Spiritus scribentem habuisse prae oculis librum Basilii, ex quo plura in librum suum derivaret . Inter cetera Sanctus Antistes ea profert Scripturae, seu novi Testamenti fragmenta , ex quibus constat tacite etiam intelligi Spiritum Sanctum, ubi Pater, vel Filius nominarentur , quemadmodum intelligebatur Pater , aut Filius, ubi nomen pronunciaretur Spiritus Sancti; exinde enim facile consequebatur, sive Uatris, sive Filii . sive Spiritus Sancti eandem esse naturam. Ad hanc rem pertinebat, quod in Actibus Apostolorum dicitur cap. 8., Eunuchum Reginae Candacis AEthiopum baptizatum fuisse a Philippo , poliquam professus est, se credidisse filium Dei esse Iesum
Christum, ad quod ait Ambrosius, tacite Eunuchum credidisse etiam in Spiritum Sanctum ex eo, quod expresse in Christum crediderat; eodem modo, quo ubi in Evangelio dicitur , Christum baptizaturum esse in Spiritu Sancto, eadem Spiritus Sancti virtus indicabatur, quae Patris erat, & Filii. Itaque huc spectat, quod ait Ambrosius, idem esse in sacris literis nominare Christum, aut Filium Dei, item
Patrem Deum, ac nominare Spiritum Sanctum; nemo vero non videt, qua Paruiri conveniat hoc propositum cum ea disputatione, utrum suificiat bapti Eare in nomine Christi, non expressio aliarum Personarum Divinarum nomine. Non I
quebatur Ambrosius de formula Sacramenti pronuncianda , sed potius de vi verborum sacrae Scripturae, quae identidem de Filio praedicavit, quod etiam voluit de Sancto Spiritu praedicatum, quemadmodum, ubi dicitur per Filium omnia esseta creata , virtutem sancti Spiritus minime exclusit. Sane ubi de formulis sensibilibus Sacramentorum agitur, non est investigandum , quid tacite intelligatur, sed potius, quid expressum voce sit, cum Sacramenta signa sint sensibilia, qua verbis , M. rebus conitant; secus enim ex Ambrosii sententia concludere etiam Oporteret, valere Sacramentum baptismi tantum in nomine Spiritus Sancti collatum, non expresso nomine Parris, vel Filii, quod non arbitror dicturos eos, qui asserunt valere ex Ambrotii sententia baptismum in nomine Christi collatum . Propositum autem
exemplum Eunuchi a Philippo baptizati plurimum ad rem hanc explicandam facere videtur; etenim cum sacra literae doceant, non quidem Philippum baptizasse . in nomine Christi, sed potius baptigasse , postquam Eunuchus credidit Christuntaeme Filium Dei, perspicue liquet non agi apud Ambrosum de formula a baptizante pronuncianda. sed potius de formula fidei, quae proserenda st a baptizato; de quamvis verum sit , satis fuisse Philippo, quod Eunuchus crediderit Christum esse Deum, quia hac fidei formula etiam tacite credidit Deum Spiritum Sanctum, non tamen satis esse Philippo potuit Eunuchum baptizare in nomine Christi, qui ex Christi ipsius mandato baptizare debebat etiam in nomine Patris, & Spiritus Sancti. Adde his omnibus animadversiones Μaurinorum Μonachorum , qui Ambrosii libros ediderunt: siquidem ipsi demon' ratum scripserunt, Ambrosum aliis
in locis docui me, non aliter valere posse baptismatis Sacramentum, nisi quum expresso Sanctissimae Trinitatis nomine collatum fuerit; quamobrem concludere exinde Iicebit, Ambrosii loca ad propositam quaestionem pertinere vix posse. Ita expositis & sacrarum Literarum , & Sancti Ambrosii monumentis una saperest expendenda - Nicolai Papae doctrina, perspicue concludentis, idem esse & ici nomine Trinitatis, & in nomine Christi tantummodo Sacramentum baptismi co ferre. Verum qui necetarian asserunt expressam Sanctae Trinitatis invocationem , recte
338쪽
De Mestuo. .' 329 recte animadvertunt In Nicolai rescripto duas esse partes, quarum prior explicat,
quomodo etiam ab ignoto, nec christiano viro Sacramentum baptismiuis collatum. valere dicatur juxta vetuitam Ecclesitae traditionem I posterior explicat parum referre, utrum sacramentum baptismatis collatum sit sub ea formula, qua soluin inv eetur Christi nomen, an sub ea, qua nomen sanctissimae Trinitatis exprimatur. In prima rescripti parte jus esse dicunt, at in secunda privatam Nicolai opinionem, cui non sit juris auctoritas. Revera, uti ex toto superius descripto contextu patet abunde, non fuit a Bulgaris Nicolaus interrogatus de formula, aut formulae qualitate , sed potius de miniitro, seu miniitri conditione. Regula autem eit rescriptorum, quae POitulat, ut rescripta in ea tantum parie vim juris obtineant, in qua vere rescripta dici possunt, sive in qua interrogationi respondent.
De epistolis ad Episcopos omnes.
Sub nomine Nicolai Papae ad omnes Episcopos scribentis duo habemus frag- cis. s.
menta apud Gratianum. Primum legimus in can. 6. Cau. IT. qu. q. , quem l . cov. 17. .
primis exigere juvabit ad decretum 1vonis , ex quo videtur excerptus , deinde s quid de eo senserint viri eruditi indicare. Itaque ivo in parte 3. decreti cap. IoΦ.
ita habet: Ni Iaus Papa omnibus Episcopis e De confiniis Gemeteriorum , Mut antiquitur a Sanctis I atribus satu tum es , statuimus : ita ut major Ecclesa per circuitum sexaginta passus babeat, Capellae vero, vel minores Ecclesin xxx. Quι autem coonium eorum confringere tentaverit, aut personam hominis, vel bona ejus imis abstraxerit, nispublicus iviro fuerit, quousque emendet, ii quod rapuerat, reddat , excommunicetur .
Hinc sane adparet non sermonem inititui de Ecclesiarum confinibus, quod videtur apud Gratianum, sed potius de confinibus caemeteriorum non violandis ; si enim caemeteria suapte natura, sive ex ipsa Romanorum etiam veterum lege, tanquam loca religiosa habita semper fuerunt, omnique humano commercio exemta, deinde ubi echieliastica illis benedictio accesiit, sacra quodammodo loca evaserunt, nulla ratio eadem violari permittit; religionis enim species semper fuit apud homines defunctorum cineribus nullam injuriam ., quocumque tandem modo injuria fieri di, catur, inferri . Antonius Augustinus in dialogo x . lib. a. de emendat. Gratiani adnotat inscriptionem illam Nicolaus omnibus Episcopis, memorato canoni adjectam, haberi qaidem apud Gratianum, Ivonem , de in libro Tarraconensi , sed in Panormia duplicem esse inscriptionem, nimirum 8c Agathensis Concilii cap. 29. , & Nicolai, quamquam nihil tale in Agathensi Concilio reperiatur . Item adnotat , quod etiam Romani Correctores observaverunt, legi in veteribus codicibus LX. postra pro M., dc confinia earum, pro confinio eorum. Ego hunc canonem agnosco Pe tinere potius ad Nicolaum II., cum legatur eisdem omnino verbis , quibus apud luonem exhibitus est, in epistola ejusdem Pontificis ad Episcopos Galliae, Aquitaniae, de Vasconiae , in qua reseruntur decreta Concilii Romani anni xoss. edita in recentioribus Conciliorum collectionibus ex apographo Sirmondi, ubi tamen pro illis verbis vel minores Ecelsae, legitur, sue minores LGlesin. Quum vero in e dom canone legatur , A. t antiquitus a Sanctis Patribus statutum es, arbitror id referendum esse ad illa, quae constituta fuerunt in Capitulari a. anni 8o3. , in Capitulis legi Salleae adjectis, editisque sub Carolo Magno, de illis, qui ad Ecclesias
339쪽
33. . Pari secunda. Caput Laestu
confugientes sese in atria illarum recipiunt; nam in cap. 3. haee leguntur e siquis ad Ecclesam confugium fecerit, intra Usus M ia Ecclesin pacem habeat, nec si ei necesse Eeelsam ingredi, ει nullas eum inde per vim abstrabere praesumat, sed liceat et . consteri, quod fecit, N inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publicum.
perducatur. Relata haec sunt in librum l. Capitularium Francorum cap. 134. , se in librum a. legum Longobardarum tit. 4o. cap. s. , atque ad hoc ipsum caput respicientes, ut arbitror , Episeopi Hispani in Concilio Coyacensi anno roso. , una cum Ferdiuando Rege, accedente etiam Sancta Regma, ita conlitiuerunt communi suffragio in can. 12. Duodecimo quoque titulo praecipimus , ut s quilibet homo pro qualicumque culpa ad Ecclesam confugerit, non si ausus Miquis eum inde violent reabsrahere, nee persequi infra dextros hccιsae, qui sunt triginta passus, demorum mentionem fecit, qui edidit appendicem formularum Μarculsi formula x ., quasi mensurae cujusdam agri, seu soli sed sublato morsis articulo, edi corporis deturbatione, facias quod lex Gothica jubet. 2ui aliter secerit, anatbema A, est sonat Episcopo milie solidos purissimi argenti.
Caa. s. Alterum fragmentum habuinus in can. 23. cm. 24. qu. 3. , quod tamen nec cm. 24. tribuere potamus Nicolao l. , sed Polius adscribendum videtur Nicolao II., quem- μ 3 admodum jam animadvertit Balutius in notis ad Gratianum, eam potissimum adserens rationem, quod in eo canone agatur de treuga, pace, quae istius tantum Nicolai is uto reperta es, Nicolai I. ατο audita nondum fuerat . Revera inter docreta Nicolai II. , quae Balvetius idem edidit in tomo 7. Μiscellaneorum diltrihuta in capita is. Mec habemur num. I. Primum qωidem, ut pax, ω r ua Domini astilibus ebristianis reperta, edi laudata , scut scriptura habentur, ita smiter teneantur, infractores vero anathemate feriantur. Haec sane verba eadem sunt cum iis , quae Gratianus retulit in memorato canone et s. in fine. Qui plura desiderat de modo, treugae servandae, animadvertat canones numero plurimos Concilii Narbonensis aBaluato editos anni ros . Priora autem ejusdem canonis verba leguntur in nuper
memorata epistola Nicolai II. ad Episcopos Galliae, Aquitaniae, & Vasconiae, ubi
Sanctus Pontifex tradit nonnulla edita in Concilio Romano anni ros s. , inter cetera hunc canonem describens: Illi etiam , qui peregrinos, vel oratores cujuscumque Sansti, s νε eiericos , Me monachos, veι temium, seu inermes pauperes depra dati sudi int , vel bona eorum rapuerint, vel in malum eιδ obviaverint, anathematis vincula seriamur , nis digne emendaverint.
De epistola ad Salonitanum Episcopum
c.. , Ex iis, quae superius tradidi ad epistolam Nicolai ad Rodulium Episcopum Bi-
eau. 3o. turi ensem , atque ad canonem 6. cau. 3 o. qu. x. , facile liquet non injuria tribui v. 3. eidem Nicolao Pontifici canonem 3. cau. 3 o. qu. f., cujus eadem fere sentensia
est, Iieet ea, quae ibidem memoratur epithola, inter eas, quae usque nunc editae sunt, non reperiatur; neque vero inanis esse potuit hujusmodi conititutio , quum dixerimus temporibus Nicolai gravem suisse, & inserendum abusum illorum conjugum , qui religionis praetextu conjugiorum dissolutionem meditabantur. Tantum heic dixero, non in omnibus codicibus eandem esse hujus canonis inscriptionem;
quemadmodum enim jam adnotavit Antonius Augustinus in lib. a. de emend. Gruriani tuiti eo by OOQl
340쪽
De Ni Iaa. 33 trini dial. xy., apud Ivonem in deereto legitur: Idem, nimirum Nicolaus , Salemonio Episeopo, de in Panormia edita Salamonitano, in libro Caesaraugustano Salaminis , de in Tarraconensi: Nicolaus ad Salammiam.
De epistola ad Frontarium Archiepiscopum. Burdegalensem. .
Frontarium , sive Frotarium , aut etiam , ut alii scribunt, Froterium fuisse . Can. iν Burdegalensem Archiepiscopum temporibus Nicolai I. facile deducitur tum ex lah. cau. a. striptione privilegii monasterio Atrebatensi concessi anno 366. apud Baluzium de concord. Sacerd. & Imper. lib. s. in fine, tum ex subscriptionibus Concilii Tubleniis a. anni 86o. apud Labbeum, tum ex subscriptionibus Concilii Pontigonensis anni 836. apud eundem Lahheum, in quo Concilio idem Frontarius, quidquid plurimi in contrarium molirentur Galliae Antistites, morem illico gessit tum Imper, tori Carolo Calvo , tum Iohanni Pontifici Μaximo in caussa Ansegisi Senonensis Primatis constituendi. Verum quis fuerit vir ille nefandus Burganήus nomine , tarabie insana commotus, de quo mentio fit in can. 37. au. 12. qu. a. adscripto Nucolao Pontifici adloquenti memoratum Frontarium, admodum est in obscuro , ac propterea quoquo modo dubitare viderer de auctoritate canonis, nisi generaliter liqueret, temporibus Nicolai plurimos fuisse rerum ecclesiasticarum invasores, ac depraedatores. Dubitationem forte augere posset, quod nimis subtiliter obeundae injungantur variae paenitentium stationes, di gradus, quae disciplina paullo asperior videri posset illis, qui norunt, quam irrequieti fuerint tunc temporis Francorum animi variis disputationibus concussi, quemadmodum liquet ex pluribus epistolis Nicolai Papae; cum illis propterea mitius agi decebat, ut suavius ad disciplinam δε- tram custodiendam traherentur . In hac dubitatione , ipse suspicor , eum canonem lane tribuendum esse alicui auctori, de quidem incerto, libri Poenitentialis, cujus generis volumina plurima olim fieri poterant, atque ita composita , ut quod codicis auctor tradebat, sub nomine cujusdam Pontificis Maximi, vel ecclesita ilicorum Ρatrum ederet. Proinde evenire potuit, ut auctor libri Poenitentialis, quem Gratianus , aut quisquis Gratianum manuduxit , sequeretur, eundem canonem compo. 'suerit, & Nicolai Papae ad Frontarium scribentis nomine inligniverit. Revera in nitentiali Romano edito ab Antonio Augustino eadem omnino verba leguntur in titulo 8. cap. xy. sub nomine Nicolai.
De epistola ad Humifridum Episcopum Morinensem.
Ex Ivonis Carnotensis decreto supplenda est inscriptio canonis s. dist. so. , ete- n. s. nim in parie 6. ad caput reto. , ubi eadem fere Gratiani verba leguntur, ita legitur : Meolatis Mi*redis Morinensis Ecclesiae Episcopo; proindeque nil dubi O , quin c. i. nad eandem epistolam sit canon iste referendu- , ad quam .referendus etiam sit ca- eo. non QT. Cau. T. qu. 1., utpote qui apud Gratianum tribuitur Nicolao ad Humi- φ . 3.fridum Episcopum Morinensem scribenti. Fateor minen hujus Morinensi ς Episcopi paullo aliter in variis, qua Conciliorum nono saeculo celebratorum actis, qu i CONT t a lectin
