Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.2

발행: 1755년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

3sa Pars Secunda. Capse LXXVIII.

Iohannes VIII. Pontificiam Sedem conscendit; ac propterea miramur inde magis Iohannis Papae moderationem , qui in sui Pontificatus exordio in re gravis m menti , non praecipitem tulit sententiam, sed antequam pallium petenti concederet, de pluribus facti ai unctis se certiorem fieri pollulavit.

De epistola ad Clerum , & Ordinem Salonitanum.

Emendanda est inscriptio canonis Ios. cau. o. qu. 3. atque legendum: Ioha

nes VIII. Clero , ω ordini Salὲrnitano; ita enim legitur apud luonem in parte x I ei p. 3s., nec non in Collecti ne epistolarum ejusdem Iohannis Papae, ubi eadem

epistola habetur numero 3 tr. his verbis: De illis Presbyteris, qui tempoνe sancti mi Deessoris nostri Domini Papae Nicolai excommunicati sacrum mimsterium contingere praesumserint , iis in se damnationis , s csti sancti canones satuunt , sententiam ineu rerunt . Tamen quia miseratio Apostolica veniam solet praestare correctis , ob multitudinem misericordiae illis hanc indulgentiam μbibemus, ut sancta communione saginati s deant tribus continuis annis per hebdomadam omni secunda, ta sexta seria, aut a vino, aut a cibo animadvertendum est in aliquibus Codicibus legi aut a tacto cibo; apud Ivonem autem habetur, ast aceto solus propterea Gratianus habet, a carne penitus ieiunare, Est ultra lugenda nequaquam committere . Similem, imo benigniorem dispensationem concessisse video Iohannem VIII. in epistola 196. ad Anspeditum Archiepiscopum Mediolanensem , qui non obstante excommunicatione Sedis Apostolicae auctoritate inflicta, in despectum, & injuriam paternorum canonum, ut ibidem legitur, sacram ministerium egerat, & Missam celebrare praesumserat,

quod sine poena dimissum voluit prudentissimus Pontifex, dummodo in proxima nodo apud Sedem Apostolicam celebranda se Μediolanensis Episcopus purgaret.

De epistola ad Paullum Episcopum in Pannonia, & Germania Legatum, &. de epistola' . ad Ludovicum Regem.

eis h. Iungere iuvat duas epistolas apud GratiaRum relatas in can. t.. , & x'. eau. . . 16. qu. 3. , quarum prior abs Iohanne VIII. scripta dicitur ad Paullum Episco. u. 16. Pum, & Sedis Apostolicae in Germania, 8c Pannonia legatum, posterior ad Lu- Ο dovicum Regem ; etenim in utraque eadem sententia eisdem etiam fere verbis exprimitur, alias autem istae ad Paullum Legatum, & Ludovicum Regem epistolae adhuc in latebris delitescunt. Vix unam ex illis indicavit Baluzius , qui in . x. cap. s. de concord. Sacerd. , & Imperii Petri de Μarca ita adnotavit, adnum. 4. Eam praeterea confirmat epistola nondum edita Johannis VIII. ad Paullum Episcopum Anconitanum fungentem Iegatione in Germania, eae Pannonia . Non solum, inquit, intra Italiam, ω ceteras Hesperiar Provincias, verum etiam intra totius III rici fines, consecrationes, ordinationes, ου dispotiones Apostsica Sedes patrare am quitus consuevit. I lius epistolae fragmentum habetur apud Gratianum 16. qu. 3. cap. 14.

Suat siue inter editas Iohamis epistolas aliquae ad Ludovicum Regem, aliquae al

362쪽

Paullum Anconitanum Episcopum, & in Germania , ac Pannonia Legatum, sed ad illas non pertinet Gratiani fragmentum. Is idem Paullus interfuit tamquam Sedis Apostolicae Legatus Synodo Photianae anni 88o. , quemadmodum ex actis illius Concilii constat. Extat etiam commonitorium Iohannis Papae eidem Paullo Legato datum, quod insertum est in actis Concilii Romani II l. anni 8 9. , sed istud suisse a Photio eorruptum Collectores ipsi testantur. Quid ergo agendum erit, ut laudati canones ad germanas Iohannis sententias exigantur ' Cum desint

epistolarum propositarum exemplaria edita, mihi curandum videtur, ut ex vero. similibus illorum temporum , locorum , ceterisque id genus adjunctis, quoad fieri possit, Papae tententiam si non omnino adsequar, saltem attingam . Quod in primis attinet ad canonem l . , cujus verba ad Ludovicum Regem diriguntur, Puto eo referendum illum esse, quo studium Iohannis VIII. apud L. dovicum Principem ferebatur. Uidelicet cum plures essent , praesertim ex Paganorum numero, qui res Italiae variis incursionibus , atque depraedationibus vexabant , eamque ob rem plura in Romanam Ecclesiam incommoda emergerent, ac fierent detrimenta , nihil sollicitius persequebatur Iohannes, quam Ludovici Regis animum, & probatam erga Romanam Ecclesiam benevolentiam excitare, .ut Pius Rex Ecclesiam tueretur , resque Ecclesiasticas ab impiorum invadentium manu diriperet, quod studium maxime liquet ex epistola I97., quae habetur inter Labbeanas in recentiore editione. Hinc cum adversus Ecclesiam potuisset a possese solibus opponi numerus annorum , sue diuturna praescriptio , commode potuit Iohannes replicare , afferendo Ecclesiae privilegia nullis temporibus angustari. nvui1 regnorum portionibus praeju.licari; atque in eam rem confirmandam plurimum facere poterat allegare veterum ipsorum Imperatorum constitutiones, quibus ce tenaria tantum praescriptio Ecclesiae Romanae nocere posse probatur . Res ita explicata satis indicat , quaenam sit germana ejusdem canonis interpretatio; neque enim satis firma videtur mihi esse nonnullorum opinio, qui scripserunt, centenariam tantum Praescriptionem adversus Romanam Ecclesiam nocere posse non solum post tempora Bonifatii VIII. vi capituli a. de praescript. in 6. , sed etiam a temporibus Iohannis VIII., quasi ejus disciplinae' Iohannex, non Bonifacius auctor fuerit. Et nim verba Iohannis in dicto can. et . non eo tendebant, ut indicaretur, qualis prae scriptio demum Romanae Ecclesiae noceret, sed ut indicaretur ab invasoribus Ethninis & Ecclesiam vi armorum vexantibus nullam posse praescriptionem , ac POD seisionem opponi , eo velut adminiculo accedente, quod Imperatores Romani v teres ne ipsi quidem ordinariam adversus Ecclesiam possessionem, seu praescripti nem admisissent. Quod si ad Romani juris capita 'quaecumque controversia exigatur, liquet ex l. 23. Cod. de sacros Eccles. Iustinianum habuisse eam mentem, qua definiret res ecclesiastic1s nulla unquam temporis meta circumcludi; sed dei de sanxisse omnibus generaliter Ecclesiis , piisve caussis solam obesse posse prae scriptionem centenariam, quod confirmatum praeterea fuit in Novella s. Iustiniani ad Pontificem Romanum directa ; Tandem vero Iustinianus idem voluit etiam quadragenariam admittendam praescriptionem in Ecclesiis omnibus in Nov. xli.,

ω a 3 r. cap. 6. , neque videtur renovata vetus disciplina unius centenariae praescriptionis , nisi temporibus Bonifacit VIII. favore Romanae Ecclesiae ; quin adverba dicti canonis x . respectus habeatur, quibus non illum praescriptionis legit, mum eme terminum volebat Iohannes, sed tantum exemplo velorum Imperatorum,

363쪽

qui singularibus priviIegiis res ecclesiasticas tuebantur, ne ab aliis vindicaremur, voluit itimulos addere Ludovico religioso Regi, ut & ipse utilitatibus Ecclesiae studeret, nec diutius sineret, Ecclesias: ica bona a Paganis occupari, & detineri. Quod vero adtinet ad canonem 14., cujus verba ad Paullum Ancontianum Episcopum & Sedis Apostolicae legatum in Germania & Pannonia diriguntur , puto teferendum esse ad gravissimam illam concertationem , quae tunc temporis suborta fuit inter Romanum Antistitem, & Ecclesiam Constantinopolitanam occasione Bulgariae recens ad Chri iti fidem conversae, hanc enim provinciam Patriar. chatui suo obnoxiam Graeci iidem asseruerunt, quod jam attigi in praecedente capite. Praecipuum Constantinopolitanae Sedis iundamentum in eo positum erat , quod olim Bulgari ipsi Constantinopolitanis parerent, ac propterea jure quodam vetustissimo usus Bulgariam sibi Patriarcha Constantinopolitanus assereret. PaulIus Anconitanus Episcopus, qui legatione Pontificia fungebatur in vicinia Bulgariae , aliquando etiam in ipsam Urbem Constantinopolitanam missus caussa componem dorum dissidiorum, quibus caussam dederat Photius Constantinopolitanus, man. dato Iohannis Pontificis illud recipere debuit, ut assereret annorum veterum numerum parum prodesse, eo magis ubi intermodia tempora profluxissent, quibus Bulgari a Paganis detinebantur. Hoc mandatum Paullo Episcopo , & Legato datum facile agnosces in citato canone i*., quem Propterea ex his praejactis facile commodeque poteris interpretari.

De Epistola ad Demagum Ducem.

omnibus Gratiani Codicibus , sive recentioribus, sive vetustis haec habetur imscriptio canonis Ιχ. cau. 23. qu. 2. JohanneF VIII. Demam Duci glorioso. Non cle. 8. fuerunt, qui testati sunt in aliquibus Codicibus pro Demoso legi: Hermanu. Apud Ivonem, cujus codex velut antiquior Gratianeo majori videtur praeditus auctoriatate, in parte Io. cap. 7 o. ubi eadem ipsa canonis verba leguntur, dummodo proverbis illis Gratiani, nis eos compescueris, verba ista substituas nis eos compresseris, haec inscriptio exhibetur. Johannes VIII. Domo a Duci glorioso. Utinam vero superesset in praesentia Iohannis epistola, non solum, ut integra exinde redderetur scripturae editio, verum etiam ut facilior & commodior, velut ex integro textu educta, redderetur interpretatio . Sed una cum aliis monumentis epistola haec periit, neque aliud illius extat fragmentum, quam quod in dicto canone I a. apud Gratianum habemus. Ceterum nemo exinde colliget de auctoritate ejusdem canonis

dubitari quoquo modo posse; etenim quidquid ibidem legitur, saepissime in aliis Iohannis VIII. Epistolis repetitur, nimirum ex epistolis ejusdem Pontificis, quarum

numerus tercentas multum excedit, inter editas, Paucas admodum invenies, in quihus non conqueratur religiosus Papa de rebus Ecclesiae Paganorum, Se Paganis faventium incursionibus, & depraedationibus miserandum in modum obnoxiis, in quibus non omnes passim, praesertim Potentes Principes, & Gloriosos Exercituum Duces extimulet, ut praedonum, & imPiorum impetus cohibeant, frangam, conficiant. videatur inter ceteras epist. 43. ad Gregorium Imperialem Paedagogum, epist. 34. ad Carolum Calvum Imperatorem, de epist. 17 a. Quibus si addas epi

stolam 1a. ad Lambertum Comitem, statim sententiam ipsam , quae in dicto

caua

364쪽

ean. xa. legitur tibi exhibitam agnosces. Ita legitur ibi: Rogamus, M. . . quae no-srum de tuis hominibus Pontiscium pudant, emendare nullatenus praetermittaa; non enim

speramus , ut talia scias , qualia ab eijdem tuis hominibus in nostris Inibus perpetrantur. 2uae oportet glariam tuam studiose inquirere , cur condecet pro Dei, ta nostro amore omni conamine emendare , quia tam hominibus S. Petri Apostoli, quam hominibus Guidonis tui homines , scut fertur, innumera mala faciunt, P rapinas multas exercent. Quae ruamus satim emendare facias, edi tibi subjectis ultra late quid sacere non consentias . Verum s id forte emendare te non pote fateris, ut cum pace tuo dicamus, in pravos, atque iniquos homines illos ob tui amoris dilestionem tuo consensu adhibito , nostri Apostolatus sententiam dabimus, ει quousque respiscant, a liminibus sanctae Eceles sequestrabimus . In conspectu epistolae hujus , quis dubitare poterit sententiam can nis 12. cau. 23. qu. 8. a sententiis Iohannis esse alienam, licet injuria temporum epistola illius Pontificis integra deperierit Τ Nonnihil etiam in eundem canonem traductum fuisse videtur ex can. 3. dist. 86., sed dedaoc agendum erit inserius.

De Epistola ad Angelbergam Imperatricem.

Angelberga Imperatrix mortuo Ludovico II. Augusto conjuge a filiis suis de Im-Perio , regnove capessendo ac retinendo valde sollicitis plura pati incommoda de- buit; verebantur enim illi, ne mater in Bosonem comitem & generum Imperii G ἡ Τ' jura transferre curaret. Hinc Vidua Augusta ex ea suspicione in exilium misia , frequenter obteitata est ossicia Iohannis VIII.; qui filios Principes per epistolas saepius hortatus eli, ne eandem defatigarent amplius, illos de concepto anxio tis more data fide liberans, imo etiam plurium Episcoporum ossicia requisivit, ut apud Principes eandem ob caussam intercederent. Plures extant editae Iohannis VIII.

ad Imperatricem epistolae, nimirum 43. η3. 86. 9 i. 9 a. & ao4., sed in nulla ex illis reperire possumus, quae tradidit Gratianus in can. I. Cau. 23. qu. 8., neque

ibidem velligium reperiri potest, undo dignoscatur, quam ad rem Grarianei canonis sementia pertineat; imo adeo anceps in eo fragmento reddita eit Pontificis propositio, ut in utramque partem flecti facile postit: etenim videtur hinc Iohannes Papa non satis probare, Episcopum Iohannem de armis tractare, quod munus illud terrenae potestatis est; illinc videtur eundem Episcopum quodammodo redam guere, quod arma tractare, & militiam saecularem exercere formidet, & nimi ut vereatur. Quid ergo' Non possum non concludere dubiam esse monumenti illius fidem, atque incertam auctoritatem. Ceterum si conjecturis in re ancipiti indulgem dum est, referendus erit canon eo, ut intelligatur de Iohanne Episcopo Ravenn te, cujus praesidio multum fidebat Iohannes Papa, atque futurum sperabat, utres Ecclesiasticae Paganorum vi & incursionibus concussae redderentur incolumes , ablatae etiam restituerentur. Cum Iohanne Ravennate necessitudine jungebatur Α gelberga, quamobrem non dubitavit Johannes VIII. ita ad Angelbergam scribet

in epist. 92. inter editas: Ceterum rogamus , ut Johanni Episcopo Ravennati mittatis 'epistolas ex nostra parte consolatorias, incitantes, ut pro nobis orationes Iaciat, edi co

ira Dei inimicos se praeparare nequaquam sormidet, est nostris Meesibus Romae Iegatis consoIando transmittat tae. Neque vero novum fuit Iohanni Episcopos ea ratione excitare; quemadmodum facile deducitur etiam ex epist. 43. ad Αjonem Episco

365쪽

puna; quidquid enim a Nicolao statutum legamus in can. 19. Cau. 23. M. 8. , singularem tamen disciplinam temporibus Iohannis Postulare videbamur singularia. illius aetatis adjuncta, quibus nihil adeo sacrum, & religiosum erat, quod non Paganorum militum vexationibus subjaceret.

De ceteris capitibus Iohanni VIII. tributis.

Inter ceteros canones, qui apud Gratiauum Iohanni VIII. Pontifici tribuuntur, duo potissimum sunt, quos jungere oportuit, videlicet canon ro. dist. xo. , occan. 3. diit. 86., etenim uterque apud Ivonem uno fere contextu descripti Ie-e, ean. 3.guntur in parte 6. decreti cap. in s. his verbis: Lim idest Iohannes VIII. ad Lu.ds. 86. vivisum Imperatorem . Vides, fili carissme , quia quod contra leges accipitur, per seges dissolvi meretur. Item. Facientis procuI dubio culpam habet, qui quod potes corrigere, quemadmodum exhibentur apud Gratianum. Ex quibus adparet Iu nem quidem voluisse priora illa verba, vides sit chari me . . . . dissolvi meretuν , nomine Iohannis ad Ludovicum Imperatorem scribentis recitare, quemadmodum ea ipsa alio in loco recitavit, nimirum in cap. 23 o. Partis 4., at vero non ita voluisse intelligenda posteriora verba illa: Item. Facientis etc., nam particula item demonstrat, Collectorem ad alia disjuncta gradum fecisse, quemadmodum juxta similem scribendi formulam ex aliis capitibus numero plurimis perspicue colligitur. Itaque Gratianus in referendo can. xo. diit. io. vestigia ivonis Pressit, ει quod duobus in locis Ivo tribuerat Iohanni scribenti ad Ludovicum Augustum, ipse in dicto canone io. eodem modo descripsit; verum in can. 3. dist. 86. errore facti lapsus est Gratianus, qui putavit ab Ιvone descriptum esse nomine epistolae Iohannis ad Ludovicum Imperatorem, quod post verba Iohannis ad Ludovicum Imperatorem scribentis subjiciebatur. Sane quod spectat verba canonis io. dist. xo. , dicere quidem possumus, ibidem directam epistolam ad Ludovicum II. Αυ- gustum , quem superius diximus fuisse Angelbergae maritum; imo ulterius progredi licebit, Mendo eam sententiam pertinere adspeciem, quam continuator Pontificalis retulit in vita Iohannis VIII., scribens Ludovicum Imperatorem ab Adalgiso M. Neventano Duce adactum fuisse timore vitae, ut jurejurando firmaret, nunquam se Beneventi fines ultra intraturum , neque ex periculo injuriae tunc sibi illatae vindictam aliquando exacturum; deinde vero ab eodem Pontifice Iohanne abso- Mutum jurisjurandi vinculo fuisse Ludovicum , cum gesta contra publicas leges rescindi per leges publicas mereantur: verum certa non est haec interpretatio, cum 4ntegra Iohannis ad Ludovicum epistola perierit, & vix supersit memoratum Gratiani fragmentum, quod ita in dubio forte juvabit interpretari, ubi commodior nulla alia esse interpretatio potest. Quod vero spectu ad canonem 3. dist. 86. jam adnotaverunt Romani Correctores, illum esse ex variis laciniis contextum, illis praesertim, quae ad Mercatoris epistolas facile exigerentur. Non immoror diutilo in illis investigandis, cum contineantur ibidem nonnullae breves sententiae, quarum singulae .idem omnino significant inter se collatae; erant autem quaedam dicendi sormulae, quae palum taeulo Ecclesiae nono recinebantur, velut adagia probatilsimat Hinc ad instar earum ita scriptum legimus in cap. 386. lib. 7. Capitularium editionis B1luzianae: omnibus Idelibus notum fore des ramus, quod quorundum peccatorum

osseσorum conscii, vis ea emendationis, ta salusis cauda prodiderisi, delinquant: ΠVnde . scriptum Diuitiam by Gorale

366쪽

μν tum est: nihil prodes illi suo errore Mn polivi, qui πηρηsum praestat erranti. Ee alibi: non solum qui faciunt, μι qui consentiunt facientibus, rei sunt. Adde his can

nem 3. 4. & s. dist. 83. junctis meis in eosdem canones adnotationibus. Nullibi inter monumenta Iohannis VIlI. reperire possum verba canonis i t. dist. co. r. 96. , unde Vacuus omnino non abeo a dubitatione, ne forte canon idem falso illi

Pontifici adscriptus fuerit, praesertim quod antiquiorem ex Collectoribus, qui eum sacris codicibus inseruerunt, non gnosco, quam Anselmum Lucensem , cujus in monumentis veterum reserendis integritas, ac fides parum probatur , & quidem potissimum in iis, quae ipsius proposito intervirent. Sed si forte haec parvi a nonnullis existimentur, plurimum auget dubitationem meam singularis observatio , dum animadverto, non solum nullam occasionem oblatam fuisse Iohanni VIII. ita differendi, que dmodum in illo canone legimus, sed eam fuisse oblatam potius occasionem, qua diversis admodum verborum formulis Imperatorem alloqueretur Siquidem ibidem exhibetur Iohannes, quasi de Imperatore conquelius, quod Ecclesiastieis sese negotiis immisceret. Non conveniunt haec temporibus Iohannis. Vel enim intelligenda illa sunt de Imperatore, qui erat in occidente, Carolo Calvo. aut etiam ejus filiis. Quis autem ignorat, quot Precibus usus fuerit Iohannes , ut Principes illos ad occurrendum labentibus Ecclesiae rebus vehementissime concitaret , quin tamen, prout Pol halaverat, cum effectu obtinuisset Carolo Calvo morte praevento. Id dignoscitur pastim ex editis ejusdem Pontificis epistolis. Alias autem tantum abest, ut Iohannes de Imperatore conquereretur, quin potius illum tria episti ψ . praedicaverit Ecclesae patronum invictum , defensorem potentem , strenuum adjutorem, ta in omnibus ecessasticis utilitatibus quas vindicem Dei minifrum. Quid- quod In epist.. o. ad Archiepiscopum Ebredunensem, improbavit electionem cujus- clam Episcopi, quod facta esset adversus aliam Imperatoris electionem λ Quidquod Johannes idem Episcopum Vercellensem a Carolomanno Rege eligendum postulavit in epiit. 171. & 183. t Addi his potest epistola etax. 2aa. & sta 3., in quibus agitur de simili Episcoporum Mediolanensis, ac Vercellensis electione. Vel quis quam dixerit, reserendum esse canonem ad orientis Imperatores, quales erant BD suius, 'aut Constaritinus, aut Alexander; sed istorum erga Ecclesiam, & res ecclesiasticas propentionem semper laudavit Iohannes, quemadmodum constat ex ejus epistola 169. ad Gregorium Primicerium, ex epist. 8o. & 81. ad Basilium Imperatorem , ex epistola 199. ad Basilium, Constantinum, & Alexandrum Imperatores, & ex epit . etsi . ad Impesatores Augustos. Qui ergo voluerit cum his epistolis omnibus, & germanis Iohannis Papae monumentis memoratum Gratiani

canonem conferre, facile concludet, canonem illum aut temporibus, aut sententiis Iohannis VIII. minime congruere, proptereaque recensendum esse inter ea monumenta, quae Anselmus Lucensis aut ipse effinxit, ut suo serviret proposito. aut ab aliis efficta, ut suo semper serviret proposito, in suum codicem derivavit. Potius ad eam rem siquis nonnihil accommodatum desideraret, arripere posset eanones a. & 3. Concilii Mogunctanensis paullo post Iohannis VIII. obitum celebrati , nimirum anno 888., de temporibus Stephani Papae.

Romani C'rectores ad canonem xa. cau. 3. P. 4. Observaverunt, non esse Can. aa.

quidem inverosimile, illum adscribi Iohanni VIII., quia Engeldrudis, sive, ut alii rau. I.

vocant, Ingelarudis, vivere potuit sub eodem Pontifice, attamen una animadvertunt, i

euadem canonem facilius adscribi Nicolao Papae l. , cujus temporibus Ingelaudem

367쪽

3 38 Pars Secunda . Capue LXXVIII.

anathemate damnatam fuisse non ignoratur, utpote impudieam seminam , quae amarito adulterii caussa diverterat, atque huc illuc in eodem scelere pertinax vagabatur. Huc sane referri potest Concilium Romanum III. sub Nicolao celebratum anno M 3. cujus in canone 4. ita definitum adparet. Ingeltrudam Iiliam quondam Matrefredi Comitis, quae a Bosone proprio viro relidio, ecce jam per septem circiter

annos hac, atque illas vagabunda discurris . nuper cum fautoribus suis regulariter an tbematizauimus, sed propter contumacra eam iterum anathematis vinculo duximus inno.

dandam Eic. Addi praeterea potest epiliola s3. inter editas ejusdem Nicolai Papae, qui scribens ad Ludovicum Regem, eundem conscium reddit de anathemate in Ingestrudem non resipisentem , sed nequisis sua pertinaesteν tam flentem illato, deinde etiam rogat, ut invitam & reluctantem feminam auctoritate sua compescat, & ad

Priistini mariti conjugium reducat. Addatur epistola s4. Nicolai ad . piscopos in Regno Caroli constitutos , una cum epistola Arsenii Episcopi Hortensis Sedis Apo, stolicae Legati ad omnes Episcopos & fideles in Gallia, Germania, & Neustria tommorantes, quae subjecta est in collectione Labbeana memoratae:epistolae s Nicolai; ex his enim omnibus monumentis satis liquebit Ingestrudis factum, Manathematis caussa. Plane ex his Perspicuum redditur, dictum canonem 12. noutemere adscribi Nicolao Pontifici potuit se. Sed mihi verosimilis admodum videtur Gratiani inscriptio, praesertim quod idem monumentum referens Ivo in parte x decreti cap. si ., ejus auctorem ita designat. Johannes VIII. Luuberio Archiepif-capo Moguntino . Vixisse. Lutiberium temporibus Iohannis compertum est: etenim sunt ad illum directae Iohannis epistolae, quales sunt ro6. M io 8. 1mo de eadem Inget trudis caussa saepe mentionem factam fuisse ab Iohanne VIlI. ex ipsius Papae epiliolis abunde colligimus. Sic in epistola ios. & ras. Iohannes plurimum curavit, ut bona Inget trudis huc illuc vagantis, di jam anathemate percussae filiis ejus justis concederentur, exclusis aliis, quibus illa, ut marito, & mariti filiis fraudem faceret, bona sua iniqua voluntate concesserat. Quod fi consistaeus in epist. ιοΘ scripta ad Luilbertum Archiepiscopum Moguntinum, agnoscemus illico abs Iohanne illum Episcopum admonitum , ut curaret, bonx Ingelarudis ad justos ejusdem mi devolvi, quin aut jure repugnare possent ii, quorum favore donata fuerant, aut do. nans ipsa Inget trudis, utpote quae sine mariti consensu non poterat illa donare . Imo cum ibidem Iohannes memoret, aliam epiliolam se jam scripsisse, quae sane hodie non extat, illa facile esse potuit, quam Ivo, & sequens Ivonem Gratianus in dicto cano.

ne i 2. indicare voluerunt: quamobrem conjecturampi facilis potest, ex qua idem Gratianeus canon non tam NicolaoPapae,quam Iohanni VIII. recte adstriptus existimetur. Quod sub Iohannis VIII. nomine legimus in can. 26. cau. 23. qu. λ, habet C η-36. eisdem omnino verbis in canone I 3. Concilii Ravennatensis anno 877. celebrati , ex quo etiam dixi decerptum fuisse canonem et . Cau. II. qu. 3. apud Gratianum

adscriptum Honorio Papae. Cum autem Concilium illud Ravennatense non solum Iohannis temporibus, sed etiam Iohanne' eodem VIII. convocante, praesente , ac subscribente celebratum adpareat, quemadmodum praeter acta Concilii plures ipsius Papae epistolae demonstrant, ae Prae Ceteris s3. ss. 16. 7. 39. & 6o., non injuria Gratianus potuit eundem canonem Iohanni tribuere. Am Concilii Ravennatensis& canones rursus probati dignoscuntur, ac confirmati in alio Concilio Iohannis Papae anni 878., nimirum Trical sino, cujus in canone 3. ita legimus . it sita C pitula , quae anno praecedente apud Raue Oam salsimul Onodali collegis, inconvulsis ab omibus observentur. CA-

368쪽

CAPUT LXXIX.

. De Stephano V. seu G.

Stephani V., qui apud alios VI. apellatur, haec reseruntur

i apud Gratianum monumenta.

Ex epist. ad C

Humbertum , aliasJ Can. x3. dis. χ6. incertae omnino auctoritatis. Luythobium Mogun- , Can. 2o. cav. a. qu. s. non satis tuto Stephano tribuendus. tinum Episcopum. L

Sichibertum Episco a Cas. 38. dist. so. non omnino certae auctoritatis. pum Corsicae.

Ex epist. ad 7

Romanum Raven-a Gη. ra. dist. 63. non inversmiliter Stephano V. tribuendus.

natem .

369쪽

giso Pars secunda. Caput LXXm. Patauri Epicies,umi ' *--q.. s. M Gregorii Magni sententias comm de Placeatinum. L Vs 'dM . Ex epist. ad sStylianum, aliosque Episcopos. LCan. ro. de cons dis. s. en integra Stephani epistola emem

are Stephanum, qui Romanam Sedem tenuit ab anno 88 s. usque ad annum

891., quintum, vel sextum ejus nominis Pontificem appellaverim, facile - unusquisque deducet ex iis, quae superius tradita sunt in cap. 7o. & 7 3. Successit ille Hadriano III., quem post Iohannem VIII. praecesserat Marinus ah aliis dictus Martinus II., at de his .duobus Pontificibus frustra sermo instituendus esset, uIPote quorum nulla extant apud Gratianum monumenta . Quali autem fuerit Stephanus morum integritate ornatus, quanto cum gaudio apud Romanos fuerit ad supremam Pontificatus dignitatem evectus, quam sollicitus ici Ecclesiarum curandis utilitatibus, exhibendis pauperibus, captivis redimendis, quam pius in miseros fideles tum innumeris propemodum calamitatibus, qua caussante bello- Tum injuria, qua agrorum sterilitate, vexatos, quam demum religiosus in Deum, historici Scriptores abunde testati sunt. Inter cetera vero illius animum exagitavit vetus Photii caussa; ut enim Photius vir erat in sthismata admodum pronus, re Romanae Ecclesiae praelationem aegre ferebat, idemtidem , prout sese offerebat occasio, Romanam eandem Sedem perfido animo adoriebatur; cui ut obsisteret Stephanus optimum duxit invictam Praedecessorum suorum constantiam aemulari , nunquam ab egregia animi moderatione disjunctam. Insignem Pontificis ejusdem virtutern non modicum ostenderent, si superessent, integra illius monumenta . V Tum vix pauca apud Gratianum habemus; utinam saltem ea integra essent, & certa consisterent auctoritate.

De Epistola ad Humbertum, alias L thobium Moguntinum Episcopum.

Can. 13. Si revera Stephano V. adscribendus esset canon r3. dist. t 6. , non dubitarem , ais. 16. quin inscriptio emendanda esset non solium apud Gratianum , verum etiam apud ΙVonem, qui in parte 4. decreti cap. 232. eadem verba retulit; atque pro illis

verbis: Stephanus Lytbobis Moguntino Episcopo, ita scribendum adsererem: Stepha- ι Luisberio Moguntino Episcopo ; non enim dubitare possumus, quin Laetber tus Μoguntinae Ecclesiae Antistes esset temporibus Stephani, quando scimus ab eo celebratum fuisse Μoguntinum Concilium anno 888. Verum canon ille passim apud eruditos fallitatis suspicione laborat, quemadmodum testatur Vanespen i

tractatu historico canonico parte a. cap. i. g. 6. , ubi de numero Nicaenorum canonum verba faciens inter cetera haec habet. Hagmentum epistolae Stephani PapAE ex Ivone Gratiani decreto insertum ean. x3. ea ι. dist. , in quo dieitur, a . rantiam cis

pitula Nicaena Ssnodi in x EcςIsa Romana haberi, sed quo neglectu alia defecerum,

ambi.

370쪽

De Stephano V. seu ra. 36x ambiguum esse , ejusdem eum praediaea epistoIa Athanasi fidei fore, Omssus Diae persum

sum es. Apud Ivonem verba canonis Stephano tributi haec sunt. Capitula Nicaeni Concilii tesimonio Asbanasi, septuaginta in figuram septuaginta discipulorum seripta non diaitamus. E quibus viginti tantum in Ecclesa sancta Romana habentur, sed quo

neglectu reliqua defecerint, ambiguum est. Arbitrantuν enim plurimi ea Antiocheno inserta Concilio. Antonius Augustinus haec verba postrema expendens in dies. ao. lib. a. de emendat. Gratiani, ita interrogat: Quod dicit hic Antiocheno Concilio insertos esse plurimos aisurari Nicaenos illos septuaginta canone1, velim scire a te, an vero- ile sutes Τ Quibus ita respondet: quod ait, plurimos arbitraνi, ita ipsum a tephanum invenisse misimo, licet ego non meminerim alibi legisse. Itaque Sard ensi pro A

tiocheno sincerem . Namque Antiocheni canones κκυ. tantum fuerunt, quorum auctorei s illi sunt, ad quod Iulius seriis, hostes erant Athanasi, aliorum Patrum cccxviis. Qua de eatissa nihil de Ide Nicaeni Concilii, sed de Paschate tantum flatuunt capite primo id Conciatum esse observandum . At Sardicenses Patres CathθIicialiquos canones scripserunt, qui pro Nicaenis habiti sum, ut consat ex Concilio Carthaginens vi. Ego pluribus non immoror in hac re, quam ex certis monumentis , imo ne verosimilibus quidem, deduci haud posse dignosco. Habebo canonem illum. inter incerta Papae Stephani monumenta, sive ille Quintus sit, sive alius post Quintum , quin tamen alicui antiquiori tribuendum credam, quemadmodum tradidi s perius in cap. 7o. Μajor vero fit dubitatio ex eo, quod non liquet, quaenam porrecta fuerit occasio quaerendi de numero canonum Nicaenorum, ae quibus nulla eme potuit eo tempore disputatio; atque ejus disputationis, si forte emersisset, vestigia quaedam adparerent in actis Concilii Μoguntini memorati, in quo tamen nihil

omnino deprehenditur. Non absimile judicium serendum erit de canone 2 . Cau. a. qu. F., cujus ia' ean Eo.. scriptio videretur in primis emendanda, ut pro Humbreto Moguntino Episcopo eou. α.

scribatur Gliberto. Varios in hac parte luisse codices Balvetius testatur in notis ad 2 s Gratianum : in aliis enim legit Huberio, in aliis Giberto ,. alibi Guiliberto, alibi . 'Liberto, alibi Lamperto, alibi demum Lucterio. Deinde addit ejusdem Moguntini Episcopi epistolain ad Ludovicum Regem extare in calce opusculorum Hiacmari

apud Cordesium pag. 618., cui adjici potest epistola Otisi di Μonachi ad eundem

Luilbertum Pag. 63 t. iterum apud Cordesium. Demum Besuesus observat ad illa Gratiani verba occulta vera ta inest ita tui sunt relinquenda, tae. , ita potius legi in quodam Puteano codice: Oeculta vero, cu incognita illius sunt judicio reIinquenda. ωο. Apud Ivonem in parte ro. decreti cap. 27. nonnihil diversum agnoscitur in verborum formulis, ac conceptionibus, unde propterea juvabit eundem canonem velut ex codice antiquiore describere, ibi: Consuluisti etiam de infantibus, qui in

in uno lego cum. parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro candente, an

fervente, seu alio quolibet. examine parentes se puri care debeant, eos non oppressisse . Moendi namque sunt, protestandi parentes , ne tam tenellos secum in uno collocentucto, ne negligentia quolibet proveniente suffrentur , vel opprimantur, unde is homicidii rei inveniantur. Nam ferri candentia, vel aquae ferventis examinatione confessi nem extorqueri a quesibet sacri non censent canones, ta quod sanctorum Patrum documen ta sancitum non es, supersitiosa adinventione non es praesumendum. Spontanea enim com fessione , vel testam approbatione publicata delicta, habito prae oculis Dei timore . consemissa sunt regimini judicare et occulta ιero, ta ima ita illisι βος judicio relinquenda,

SEARCH

MENU NAVIGATION