Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.2

발행: 1755년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

34a Pars seeunda. Caput LXXVII.

conisa sacras regulas agere. Verum quia crimina non .equalia sum, perhibesque ali Hrum propter nimiam hebetudinem in desperationem adisse , alios ob hoc ad Pagianos fugisse , tibi hoc committimus Ocernendum , nimirum qui loea, edi tempus regionis illius, modum7ue culpae , nec non ta parnitentiam , gemitus hominum ad confessionem v nientium , praesens postus inspicere vales . in lib. a. de emendat. Grat. Diat. 18. ait Antonius Ausustinus de canone x-cau. 3 o. qu. a. . Inscriptionem nos aliam is veni , quam hanc , Nicolaus Papa , a d Iuonem, eae Gratianum, est Bernarum Papiensem Romundum . Iontem tu nobis

estendes . 23. Nili fontibus obscurior est . Sane apud Gregorium IX. non ulla adjiciuntur Gratiani verbis , aliqua etiam immutantur in cap. a. de desponsat. impub. Ego in his tantum agnosco sententiam quandam Nicolai Pontificis, quae habetur in rescripto ejusdem ad Bulgaros, deinde apud auctorem Panormiae, & eum secutum Gratianum paullo aliter digestam, quemadmodum in more habuerunt Col-1ectores. Porro Nicolaus in memorato rescripto cap. 3. Bulgaros docens, qua TMtione sint contrahenda sponsalia, alte cons v eorum , qui hare contrabuην , ω e rum , in quorum potesate sunt, celebramur . Quae vero apud' regorium IX. , quemadmodum 8e in prima Decretalium Collectione, adjecta fuerunt, ex recentiorum placitis profluxerum; etenim saeculo Ecclesiae duodecimo coepit non improbari conjugium eti in inter impuberes, dixerim melius, tolerari, dum gravissimae eme gerent caussae. Similem constitutionem ad hanc rem proferre postum ex blansii

Supplemento Labbeano tom. a. pag. 67O., ibidem enim reseruntur canones quidam Concilii sub Ricardo Archiepiscopo Cantuariens habui ando II 3. , atquΔ inter eos num. 3 s. legitur ita conceptus : Non contrahatur matrimonium inter aιAεsos infra a os, οὐ ex dispensatione imeν Principes , veι magnos viros , reconcilia. tionis , vel pacis ea D . Forte ex canone ista profluere potuit exceptio tradita

in dicto cap. a. de desponsat . impub., quoniam Nicolao tributa erant priora Canonis verba juxta ea , quae ediderat Gratianus , facile etiam sub Nicolai Husedem nomine potuit eadem exceptio tradi. Quo sub Nicolai nomine . scribitur in cau. s . de cons. diit. 4. legimus apud Ivonem in parte x. decreti cap. 8 . sub hac inscriptione : Nicolatis Papa Iohanni Archiepiscopo Ravennae . Deinde sequitur fragmentum his verbis r c atechismi haputidaniorum a Sacerdotibus uniuscujusque Ecclesin possunt seri , si tu in sancta hae Rem ua, cui Deo auctore ministerium famuIatus nostri exhibemus, Eccisa, Diemniter feri comprobatur. Haec ad Iohannem Ravennarem epistola hodie non superest ; attamen Ravennatensi Ecclesiae temporibus Nicolai praefuisse Iohannem F piscopuniaminime dubito, cum ejus fiat mentio in epistola ejusdem Pontificis ad Adonem Viennensem Archiepiscopum , quae est sy. in editione La e na . Frus autem can Nis occasio, qua nimirum quaereretur , an liceret in unaquaque Ecclesia singularem catechismum baptizandis proponere , non aliena eii a Nicolat ipsius temporibus ; tunc enim non ignoramus rerum divinarum studia instaurata in Ecclesis, quemadmodum deducitur ex canone xo. inter Lingonenses propositios Concilio Tullensi I. apud Saponarias anni 8ss., ac proinde fasile fuit vatias propositas invares EecIesiis methodos, quibus Catechistae ad baptizandorum inititutiones ut Mntur. Atque id sumpere potest, ut verosimilis saltem ia re obscura laudati camnonis fides, atque auctoritas habeatur.

352쪽

CAPUT LXXVIII. . De Johanne VIII.

Hadriani II., qui Nicolao in Romano Pontificatu successit', nullum apud Gratianum monumentum extat, dummodo excipias canonem r. dii . 63. , quem jam expendi in prima operis parte, ubi actum est de oetavo generali Concilio , quamobrem ad monumenta progredior, quae Iohanni VIlI. apud Gratianum adscribuntur.

Sunt autem sequentia . . Ex pistola ad C Gn. M. eas. x7. 7s. 4. ex variis Narsorum monumentis est

omnes Episcopos. 1 gestus. Ex epistola ad CRostannum Epi- Cas. 47. cas. LI. N. R. incerta admodum avgo struis . opum. LEx epistola ada

rum, & Ordinem Μ Cas. Ios. eas. II. μ. s. palliis marest in diversis meNIMosa. Salonitanum a

inania.

353쪽

ratricem .

Adjiciuatur.

Can. 17. cas. 16. qu. 3. jungendus cum cat . 14. em. 16. qu. 3. P ex adjunuis illius temporis explicandus. Can. 12. caia. 23. qG. 8. consonat cum aliis ejusdem Papae semtentiis . Cau. x. cas. 23. ρυ. 8. incertae fidei, atque aussoritatis.

Can. io. dist. io. C smul jungendi, ad Iobannis VIII. σμCon. s. dis. 86. 1 solas parum tuto reserendi.

Can. xi. dis. 96. non congruit Iohannis Olf. temporibus. Can. 1 2. cau. 3, qu. q. consevat arque , Nicolai I., ω Jaoannis VIII. monumentis. Can. 26. cau. 23. qu. F. pertinet ad Couilium Ravennatens anni 87 . e

DImillima fuerunt tempora, quibus Iohannes VIII. Sedem A postolicam tenuit

post obitum Hadriani II., nimirum ab anno 872. usque ad finem anni q8α Occidentales Christianae Provinciae quatiebantur diuturnis contentionibus, quas morin tuo Ludovico II. Imperatore trium in imperio, regnove succesinum Carol i Calvi, Ludovici Balbi, & Caroli Crassi discidia pepererant r orientalis Ecclesia adhuc turbabatur Photiano schismate; l'hotius enim nullum non lapidem movebat , ut Constantinopolitanam Sedem iterum occupareti quemadmodum tandem occupavit mortuo Ignatio Patriarcha , ipsomet Iohanne Pontifice lato suilaagio consentiente. Demum gravissimas molestias pati idem Pontifex debuit ob inserendas Sarracenorum incursiones, qui universam Italiam miserando squaliore consecerant, adeo ut necessarium fuerit libertatem annui census promissione quoquo modo redimere . Haec juvat initio generaliter attigisse, in quorum conspectu ad interpretatioue Grulaneorum canonum accederemus.

De epistola ad omnes Episcopos ..

. . .

Fuit quidem Gratiano praebita occasio, tribuendi Iohanni VIII. canonem m. cau. 13. qu. ω, sive quod praecipua, quae in illo exhibetur sententia, revera habeat Iohannem VIII. auctorem, sive quod ejusdem dintificis nomine apud rem stiores Collectores laudatus idem canon fuerit; at vero non omnia verba ita captandae sunt, ut habeantur velut germana illius Papae deereta . Multa quippe apud Gratianum sunt immutata, multa abs Iohanne traduntur non quasi propria , sed quasi tum a vel stis, tum a receqtioribus Imperatorum Iegibus derivata. In editione Conciliorum inter acta Concilii Tricassint II. 8 8. sub Iohanne celebrati haec epistola legitur et J hannes Episcopus seruus servorum Dei, omnibus Episcopis, Comitibus, Vise Comitibus ,. Ontenariis, judicibus Catholicis in Histania, hi Gabia Provinciis degentibuι, omni-gae

354쪽

que oostula Oeeidentiai Catholleo, salutem , ω Apsalicam benediatonem. Noveritis, di- Daissimi filii , quia nos pro statu sanctae Dei hecloae jussimus congregari SFnodalia

Concilium apud urbem Trecas. Ubi sedentibus nobis in corona , venis ante praesen

tiam nostram Suebodus legunt alii: Sineboidus primae Sedis Νarbonensis Episcopus , cum suis Sufraganeis Episcopis , ω detulis nobis librum Gothicae legis, ubi nihil habebatuν de sacrateriis, , in eisdem legibus feriptum crat, ut eaussae, quas tuae leges non habent , nou aurirentur a juticibus illius patriae, atque ita Iss Sanctae Ecclesiae sustoc bais ab incolis Galliae , ta Hispaniae Provinciis. Unde nostra serenitas cum praescriptis Episcopis inspectis legibus Romanis , ubi habebatur de facrilegiis , invenimus οἰa Iustiniana Imperatore legem compotionis sacrilegii constitutam in quinque libras aur optimi. Sed nos leniorem legem praecipimus esse tenendam, quae a Careso es constituta pio Principe de compostione sacrilegii, vi elicet in triginta libras examinati argenti, iis sexcentorum solidorum summam argenti puri mi. Ideoque quisquis inventus fuerit reus sacrilegii, istam leuiorem compostionem emendet Episcopis ius, veι Abbatibus,sve personis, ad quar querimonia sacrilegii juste pertinuerit: s ipse reus sacrilegii

facere noluerit, tam is excommunicationi subjaceat, usquequo praedidiam compistionem

sexeentorum solidorum personat. Et s in hac obstinatione mortuus fuerit, corpus ejus eum psalmis , edi bmnis τon deferatur ad sepulturam. Et praecipimus , ut in f e .codicis legis mundanae scribatuν haec Ieae. Haec ipsa verba referuntur etiam apud Ivonem in Parte 3. decreti cap. 98. Inscriptionem aliam ejusdem monumenti nobis exhibet ex vetere quodam Iibro Antonius Augustinus in dial. s. Iib. a. de emend. Grat. his verbis: Lex sacrilegum edita a Johanne Papa coram serenissimo Lu obico Imperatore, edi Episcopis LIII. in Concilio Trecacens, ta eorum auctoritate

juncta Gothicae legi: per desectum sacrilegii . Initium autem epiliolae his continetur. Johannes Episcopus servus servorum Dei omnibus Episcopis per Narbonensem , atque Hispanicas Provincias conmentibus, Albutibus, Prebbbteris, cunctisque smuI Ordinibus

inluserio mancipatis , necnon Comitibus , Vice-Comstibus , I scariis, Centenariis, Judicibus , ta omnibus in potestatibus constitutis , ω omni populo , ω cunctae smul geneνati Ecclesae salutem carissimam cum benedissione Apsolica. Auctare omnipotenti Deo me iante, Incarnationis Domini Nostri Jesu Chrisi an. Dccc Lxxxvi x x. xv. RaIend. Septembris India. t. Domno videlicet Ludovico Serenisi. Rege anno t. astum est hoc a nobis πιιι urbem Trechas pro statu Sanctae Dei Eccissae Ssnodale Concilium tae. Ridem tamen monet Antonius Augustinus erratum esse , & pro notis illis an.

Dccc Lxxxv x II. India. I. ita legendum putat M. DcccLxxv II. India. II., ut possit Iohannis VIII. temporibus convenire. Ut interpreteris hanc Iohannis epistolam actis Tricassini Concilii insertam, observare debebis in primis nomine Gothiae Provinciae intelligi Galliam Narbonensem, utpote quae fuit una cum Hispania Gothis obnoxia; illi autem Narbonensi Provinciae praefuisse Sigehodum , sea

sine ldum superius memoratum, qui vehementer Optaverat, ut Imperiales leges adversus sacrilegos latae Gothicarum legum codicibus insererentur. Videatur Ba-luzius in notis ad Capitularia Francorum tom. a. Capitul. Pag. II 18., & 1287. Non poterat praeberi occasio magis opportuna renovandis Imperatorum legibus

antiquis adversus sacrilegos, quam hi eo ipso Concilio, in quo & Ludovicus Princeps, & Iohannes Pontifex Μaximus publico Ecclesiae bono interfuisse feruntur , quemadmodum facile demonstrari potest exactis Concilii, prout habemuria tom a. Capitularium Francorum Balvetianae editionis pag. 274. di sequentibus,

355쪽

346 1 ars secunda . Caput LoVIII.

ubi inter cetera habetur allocutio Papae ad Ludovicum Regem. Alias autem Operae praetium erat, ut Ieges adversus sacrilegos latae utriusque potestatis auctoritate, vel intercessione restaurarentur I elenim cum Sarracenorum vi sacra omnia turbata fuissent in scandalum bonorum Omnium , per legum sanctarum restaurationem sacra omnia in pristinum decus decebat, honoremque restitui. Observandum praeterea erit, duplicis generis leses in medium productas fuisse ab Iohanne VIII., quarum aliae ex vetusto Romanorum Codice, aliae ex Carolinis libris derivaremur. Ex vetusto Romanorum Codice, sive ex Codice Iustinianeo lauda, tam voluit Iohannes legem Arcadii, & Honorii, quae habetur in l. 13. Cod. de Episc., & Cler. ibi: Si venerabilis Ecessae privilegia cujusquam fuerint vel temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum hoc quinque librarum auri condemnatione plectetur . Ex Carolinis legibus voluit laudatam Iohannes eam Caroli Magni Imperatoris Constitutionem, quae legitur in lib. a. Iegum Longin bardarum tit. 39. num. 4. ibi: Siquis tu immunitate damnum aliquod fecerit , Dc. selidos componat ; s autem bomo furtum , aut homicidium, vel quo Libet crimen soris committens , ω infra immunitatem fugeris, mandet Comes Episcopo, vel Abbati, veι Hic Comiti, aut qui locum Episcopi, vel Abbatis tenuerit , ut reddat et eum. Quod sille Episcopus, foe Abbas, sue Custos contradixerit, ta eum reddere noluerit , in prima contra lictione solidos xv. culpabilis Iudicetur. Si autem ad secundam requistionem eum reddere mIserit, solid. xxx. culpabilis judicetur . Si nes ad tertiam inquisitonem consentire noluerit, quidquid reus damnum fecerit, totum ille, qui infra immunitatem eum retinet, nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse Comes unicus habeat licentiam ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit,

Si autem statim in prima inquistione Cemiti responsum fuerit , quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus es, A flatim juret, sue Episcopus, Me Abbas, sse Custos, quod ipse eum ad justitiam cujuslibet dis aciendam fugere non fecisset,

EP st ei in hoc satisfactum. Si autem intraverit in inam immunitatem Comes couecta manu, ta quislibet rostere tentaverit, Comes hoc factum ad Regem, uel ad I rincipem deserat, ubi judicetur, ut scut iID, qui in immunitate damnum fecerit , DC. Ριidos componere debet, ita qui Comiti collacta mans res ere tentaverit , vel praesumserit, Dc. solid. culpabilis iudicetur. Hanc Caroli Magni legem voluit insuper hahitis veterum constitutionibus executioni demandari Iohannes Papa , subjiciens in Codicibus mundanae legis hanc ipsam Constitutionem eme adsuendam. Addidit Io.hannes, excommunicationis pinnae subjectum eme eum, qui poenas indictas minime lueret, quod sane jam aliis Conciliorum decretis nuper fucrat stabilitum, uti liquet ex Capitulari II., quod Baluzius retulit ad annum 8r4. intom. r. Capitae. Francorum pag. si p. cap. m. praesertim in illis verbis: Talium vera scelerum patratoribus, ns pos praedictam satisfactionem , nee vivis , nec mortuis communicare debemus: Exposui integram , ac germanam Iohannis VlII. sententiam; nondum tamen ista sussicere videntur ad interpretationem memorati canonis M. Cau. IT. qu. g. anam hujus canonis verba quidem priora usque ad versiculum Sacrilegium committituν facile ad ea, quae dicta sunt, exiguntur; sed verba, quae subsequuntur a laudato versicillo usque in finem canonis, alio referri necessario debent. Itaque quae exhibentur in vers. Sacrilegium committitur sunt non Iohannis VIII. Papae, sed Ιvo

356쪽

De Johanne VIII. 347

Papa descripserat; nam ipse postquam exaravit verba Iohannis VIII. quae supe-Tius edidi, itasim prosequitur lvo: Huc usque lex Papae, ac deinde haec subjicit: Sacrilegium enim committitur, s sis infregerit Ecclesiam, vel xxx. ecclesiasticos pathfus , qui in circuitu Ecclesiae fuerint, veι in domibus, quae infra praedictos passus suerint , alla d inde diripiendo, vel auferendo, seu qui injuriam, vel ablationem rerum intulerat, Clericis arma non ferestibus, vel Monachis , sive Deo devotis hominibus, ecclesasticis personis. Non enim cappellae , quin infra ambitum murorum castellorum Dnt, mittuntur, vel ponuntur in hac observatione. Similitest etiam sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro , vel non sacrum de sacro, sive sacrum de non sacro. Non sacrum vero de non sacro , quia non potes computari in crimine sacrilegii, secun-dtam mundanarum legum rensuram debet emendari, vel secundum morem patriae. Quae sequuntur in vers. Siquis domum Dei apud Gratianum , pertinent ad Concilium Ravennae habitum ab Iohanne VIII. convenientibus i 3 o. Episcopis anno 877., iaquo haec leguntur can. s. Siquis dom m Dei violaverit, , aliqua sne Iicentia illius,cvi commissa esse dignoscituν, inde abstulerit, vel ecclesasticis personis injuriam fecerit, donec conventus , admonitus legitime satisfaciat, sciat se communione fore privos m. Si vero post secundam, ta tertiam eonventionem coram Episcopo satisfacere detrect verit , sacrilegii periculo ab omnibus obraxius teneatur, ita ut secundum Apostolum ne mini si Itum misceatur. Demum quae legimus a vers. Siqui monasteria usque in finem apud Gratianum, reserenda erunt ad Concilium Meldense anni 84s. , in quo can. 6o. ita decretum agnoscimus . it hi, qui monasteria , atque sacrata loca, vel Ecclesas infringunt, ει deposta, vel alia quaelibet exinde alsrahant , ω Sacerdotra , ac viros ecclesasicos non solum dehonorant, verum ly dimerso, atque adserjo modo affligunc , vel ι sacrilegi canonicae sententiae , quae ex his decreta esse dignoscitur , Iu

De epistola ad Rostannum Episcopum.

In veteribus Gratiani codicibus haec erat adjecta inscriptio canoni 4 . eam a T. qu. a. Johannes Chris omus Rostanno Archiepiscopo. Romani Corretiores Gra tiani erratum emendaveru' ex Codice Ivonis, qui in parte r4. decreti cap. 6 . eadem verba referens, iste exhibet inscriptionem: Johannes VIII. Rostario A chiepiscopo . Alius esse nequit Archiepiscopus iste, quam Rottagnus Arelateasis, qui pluribus Conciliis Iohannis VIII. temporibus celebratis interfuit , atque suta scripsit. Ad eundem plures extant Papae johannis epistolae, quales exhiberi possuat 93. 94., & ro 3., quibus patet Rostagnum Arelatensem vetera Sedis suae privilegia iterum obtinuisse ab Apollolica Sede, nimirum ut Apostolicae Sedis Vicarius Constitueretur, quod se confirmavisse Iohannes idem Papa testatur in epist. ys. ad universos Episcopos Galliae. An vero epistola illa , quam memorato in

canone Gratianus, & ante Gratianum Ivo recensuit, revera Iohanni adscribendasH, Plurimum dubito, non tam ex eo, quod eadem inter ceteras epiliolas a collactoribus editas non reperiatur, quam ex eo, quod verosimiles in contrarium urgeant conjecturae, & quae in eo canone traduntur editis aliis monumentis non bene conveniant. Enarratur ibidem, Athonem conquestum fuisse uxorem , vel

sponsam suam fuisse ab alio raptam . Caussae cognitionem Mitagno mandavit Io X x a hannes

357쪽

348 Pars seeunda. Capue LXYGII.

hannes, ut illa discuteretur in Concilio Episcoporum, quod in vim Apostolici

Vicariatus a Rostagno celebraretur, & ibidem raptor, & xapta communione Pris arentur , quoties Primum conjugium quoquomodo turbarent. Scio quidem Arelatensi Episcopo inter cetera vicariatus privilegia illud potissimum fuisse concessum , ut Gallicanorum Antistitum conventus idemtidem celebraret in gravibus caullis, quemadmodum ex literis abs Iohanne VI ll. ad illum datis 93., & 94. facile colligitur; at non video, cur mandari debuisset Rostagno , ut in levillis Ina, ac facili quadam caussa singulorum, in qua de raptu feminae ageretur, Suffraganeorum suorum Concilium convocaret. Siqua inquistio de Ide scribit Iohannes ad eundem Arelatensem Antistitem in dicta epit tota s4. veι fortasso

aliarum rerum inter Episcopos caussa emerserit, quae discerni discuius pest, collectis duodecim Episcopis ventitetur, atque decidatur e e. In epistola etiam ps. ubi Iohannes certiores reddit Gallicanos Episcopos de facultate Episcopo Arelatensi concessa, ita scribit: Cui etiam injunximus, ut s quarundam causarum tale fueris certamen exortum, in quo aliorum praesentia opus si, congregatis Ibi numero compserenti fratribus, ta Coepiscopis nostris, salubriter servata hoc aequitate discutiat , Ucanonica auctoritate doniat. Me praeterea admodum movet , quod legitur interasti Concili Tricassini anno 8 8. celebrati . ubi num. s. legitur monumentum sub hac inscriptione . Statutum Johannis Papae admersus ιaicos, qui viventibus υκοφribus alias ducunt, contra Episcopos, ui de minore ad majorem Ecclesam ambitus caussa demigrant. Verba Iohannis VIII. ista subsequuntur. Inter nonnuIla nece latum a sancta Θnodo reclamatum est, quod Iaicorum quidam, sortitia primo Iegaliter conjugiis, postposto Dei timore , secundi, τeI tertii , adhuc uxore vivente , conjugii copulam contrahant. De quibus Otilo quidam, intra Parochiam Rotagni Arelatensa

Episcopi, ω EooIdus intra Ottramni Viennenss Archiepiscopi, talia fecisse multorum

fama refertur . . . . Nos quoque eorum , quos veneranter imitamur, atque complecti

mur, quorumque statutis consentimus, Ecessarumque gubernationem tenemus fulti vim rute interdicimus , cae inhaerendo prεhibemus . ne qui quam catholicorum taIiter audeat amodo, est deinceps agere , ω s, ut non optamus, hactenus quidquam taliter actum es, digna poenitudine eccisastica corrigatus . Denique hae auctoritate apololica virtute Dei nostri intercedimus, ut . . . laici redeant ad primum conjugium, M autem vincalaanathematis innodentur. Quicumque conseret monumentum istud cum laudato

Gratiani canone, facile animadvertet, quantum discnptat invicem duo illa fragmenta in ea ipsa, quae utrobique meo judicio proponitur, caussa; ego enim Athonem apud Gratianum non alium esse puto, quam otiionem illum, de quo sermo institutus est in Concilio Tricassino, sive in statuto Iohannis Tricassini Concilii actis adjecto, nisi dicere malis duplicem similem controversiam tunc in eadem Rostagni Dioecesi emersisse, de qua separatim Iohannes aut scribere , aut

statuere voluisset. Cum vero id inverosimile prorius videatur , alias Athonis,& Otilonis ninnina maxime amnem habeant sonum, unde diversitas ex una Amanuensium oscitantia profecta videatur , mihi facile persuadeo, canonem 47. Gra' laneum confectum fuisse ab auctore incerti nominis, qui vellet sententiam Iinhannis Papae paucis perstringere adversus raptores, illamque a ceteris sententiis in eodem statuto contentis adversus nonnullorum Episcoporum inertiam separare ;quam dum sejungeret stylum immutando, sententiam quoque ipsam prircipua

Iohannis innexit, atque a facti veritate detorsit. Quam ob rem quicumque Op tabit

358쪽

tabit germanam Iohannis doctrinam accipere , poterit potius in nuper exarato Iohannis statuto consistere, illud sequi, & ex illo deducere , qualis esset Iohannis

tempore constituta adversus raptores alienarum conjugum ecclesiastica disciplina.

De epistola ad Cenomanticum Uticensem Episcopum.

Quod Iohanni VIII. ad Cenomanticum Uticensem Episcopum scribens Gratia--nus adtribuit in can. 4. dist. so ., apud Ivonem tum in cap. 114. partis 6. decre- ὰ I. io ti, tum in cap. si . partis Io. adscribitur Iohanni VIII. in epistola ad Cennemocum,

seu Cennomocum Episcopum Venetiensem . si antiquiores codices in dubio sempersunt praeferendi , editio Ivonis vel ob unam vetustatis caussam erit Gratianeae editioni antehabendat . Ceterum ipsemet integra epistola hodie non superest, sed tanquam monumentum quandam privati hominis caussam spectans facile periit . Quod tamen in eo ipso canone legitur , consonat cum germana canonum sanctorum prudentia , juxta quam & Gratianus idem in can. 29. dist. so. concludere non dubitavit, Sacerdotes e gradu semel dejectos ne post poenitentiam quidem regulariter esse restituendos, ita scribens adversus eos, qui lapsos Clericos poenitentes facile restituebant . Sed sorte major es in illis pietas , quam in s proscriptis cccxv et xx. Episcopis r νέον in iliis misericordia, quam in Sango Johanne Apostolico Papa Τ major charitas , quam in reliquis sanctis Sacerdotibus Uc. Eadem propemodum sententia expressa legitur in canone s. Concilii Duziacensis II. anno 814. sub Iohanne VIIl. celebrati, quamquam tamen non inficias iverim certis in casibus a generali ac severiore regula abs Iohanne fuisse recessum, ac nonnullos ex Sacerdotibus lapis post probatam poenitentiam fuisse in dignitatem suam . atque ossicium restitutos, qua in re non regula constituta fuisse videtur, sed datus singularibus exceptionibus locus , ubi graves quaedam caussae, aut singularis poenitentiae adjuncta id postulabant . Hinc in epist. 34. directa abs Iohanne ad Anspertum Μediolanensem Episcopum professus idem Pontifex , se in eo periculoso tempore compelli ad pene cuncta dispensatorie moderanda , nihilominus subdidit, homicidam, & homicidae socium ab omni esse praepositura Pellendum sinctia spe restitutionis, & in epist. 146. ad Odonem Episcopum Bellovacensem scribit, non aliter impuberes ipsos inter se rixantes deinde ad Ecclesiasticos ordines promoveri , quam si peracta ab ipsis poenitentia inculpabiles reperti fuerint . . servatis in omnibus Patrum regulis, canonum institutis. Id magis confirmatur ex epistola i s. ad Iohannem Episcopum Ticinensem , ubi Iohannes Papa rogavit, ut restitueretur Clericus post exactum paenitentiae quinquennium , quando lamen Clerieus ille non homicidio caussam dederat, sed intererat praesens , dum femina quaedam furem interemimet ; subjiciens tamen , si id forte impossibile visum fuisset, Apostolicae Sedis judicio esse caussam eandem reservandam . Item in epistola 283. ad Wilibertum Archiepiscopum Agrippinensem , ubi agebatur de restituendo Clerico , qsi per annos undecim illatam sbi excommunicationis sententiam humiliter sustinuerat , ω quod ex polistae consortio feminae venenum adtraxerat, longae poenitentiae satisfactione purgaverat, non aliter eum in priorem dignitatem revocandum v. luit, quam misericordiae intuitu , atque ut precibus inclinaretur petentis Episcopi.

Videatur etiam ad hanc rem epistola 29 . ad Athanasium Episcopum Neapolita

num a

359쪽

sso Pars seeunda. Caput LoVIII.

num, ex qua deducitur, quanta moderatione etiam cum lapso de paenitente Episco po Iohannes Papa agendum esse decreverit.

De epistola ad Anselmum Lemovicinae Ecclesiae Episcopum.

Quoad inscriptionem canonis I. cau. 3 o. qu. r. nihil aptius huc adferri potest, quam 'i, quod ad eundem canonem tradit BaluZius, scribens, in omnibus vetuitis Graiiani exem- i. plaribus, & editionibus caddere potuisset Codicem luonis parte i. cap. 3o6. legi LimDeinae, vel Le Zinae, excepta prima estIibne Moguntina, in qua legitur Lemosesinae: in codice vetere Monasterii Rivi pullensis, & apud Anselmum lib. Io. cap. 3o. legi Lemo nae. Addit vir eruditus, Anselmum Lemovicensem Episcopum, ad quem scripta est Iohannis epistola , Synodum suam plenam habuisse Lemovicas Civitate anno 897. orta. nationis suae anno 28. , ut patet ex charta edita a Clarissimo viro Chriitophoro Iustello in probationibus historiae Vicecomitum Τurennensium pag. xq.; unde Cobligitur , factum illum fuisse Episcopum anno 869., item in Chartulario Ecclesia Lemovicensis extare quandam chartulam Frotarii militis datam anno 8 1. indictione 4. regnante Ludovico Rege filio Karoli Regis in Aquitanorum Regno anno s., in qua Anselmus Episcopus nominatur. In editione Conciliorum Veneta Labbeana ad annum 867. Iegitur Privilegium Μonasterio Atrebatensi concessum , cui inter plures Episcopos Anselmus Lemovicensis subscripsit, quemadmodum etiam subscripsisse legitur actis Concilii Pontigonensis anni 8 6. Quid plura Τ Inter epistolas Iohannis VIII. in ea, quae habetur numero x et x. scripta ad Episcopos plurimos pari exemplari ad singulos misso, adnotatur, simile exemplar etiam ad Anselmum Lemovicensem fuisse directum . Integra autem epistola hodie edita est inter epistolas ejusdem Iohannis Papae num. 188. , quam hic describere juvabit, tum nonnulla sint apud Gratianum paullo aliter descripta; una etiam juvabit adnotare ea, in quibus in codice Ivonis quoddam discrimen agnoscitur . Ad limina Beatorum Petri, ta Pasili Apostolorum Primipsm hic praesens homo , nomine Stephanus, orationis caussa veniens nostro Praesulatui suggerendo innotuit , quod Ilium suum in extremo vitae postum, nec baptismatis unda lotum, absentia scilicet Sacerdotum neces rate cogente baptitasset , eumque ipse propriis manibus retinendo suscepisset: atque prehujus rei negotio notitiae tuae patefacto , reverentia tua quas erio rectitudinis famam praefatum hominem a sua judicaverit conjuge separandum, quod feri nullatenus debet, diuente scriptura a Deo junctam viro esse uxorem , ω quod Deus conjunxit , homo non sepaνet: Unde G Dominus in Evangelio neminem posse dimittere uxorem suam , niscaussa fornicationis , aperti me jubet paullo aliter Ivo : Unde ae Dominus in Evangelio ait: nemo dimittere potest uxorem suam , nis caussa fornicationis . Vu propter ω Nos tantae auctoritatis jussione praecipue freti, dicimus omittendum esse , Sista abile judicandum , quod necessitas intulit. Nam baptizandi hoc opus etiam Laicis delitus juxta eanonicam sanctionem , s necesse fuerit facere, libere eonceditur. NPndes praedictus genitor Ilium suum corpore morientem ad piciens , ne animam morte per pGua pereuntem dimitteret, sacri baptismatis unda lavit , ut eum de potesare auctoris mortis, ta tenebrarum eriperet, ta in regnum Christi jam regeneratum indubitantis

mitteret, bene Iecide laudatur c legit Ivo et V cum dι potestate . . . . eripuis , ta

360쪽

De Johanne VIII. 3 s

in remam . . . mist, bene fecisse laudatur . Et idcirco eum sua uxore Hi jam ali

Iegitime sociata impune, quamdiu vixerint, jsdicamus manere conjunctum , nec ob hoc contra praefatas auctoritates divinas aliquatenus separari debere. legit Ivo i Et idcirco suam uxorem sibi jam olim optime sociatam impune . . . manere conjunctam , neque ob

hoc . . . separari debuisset . Data vi i. die mensis Junii , indictione x D.

De epistola ad Vulibertum Episcopum Agrippinensem .

Periit quidem epist. Iohannis ad Vulibertum , seu, ut alii scribunt, Wilibertum

Agrippinensem,sive Coloniensem, quilis exhibetur apud Gratianum in can. q. dist. x oo. verum ex aliis monumentis epistolae illius , sive canonis argumentum deducitur,& demonstratur auctoritas . Iam a temporibus Hadriani II., qui Iohannem praecessit , depositus fuerat ab Archiepiscopali Sede Coloniensi Guntharius, & quidem

auctoritate Apostolica, ita tamen, ut nondum ejus caussa absoluta fuisset, quoniam Hadrianus spoponderat se iterum controversiam excussurum , iterumque judica turum . interea vero in locum dejecti ordinatus fuit Uulibertus nescio cujus auctoritate, consentiente quidem Ludovico Germaniae Rege , de ordinatione autem conquerente Pontifice Maximo , qui in epist. 27. ad eundem Ludovicum ita scribit . Miramur praeterea gloriam vestram in praesciendo Episcopo Agrippinae Coloniae tam indiscrete praebuisse consensum: eum evidentissime scires , quod Apostolicae Sedis judicio , atque consulis ibidem debuerit ordinari Antistes, cujus censura nuper fuerat ei

dem Ecelsa suo privata Rectore. Et quidem quod ps judicium Sedis Apsolicae fastum est, dure suscepimus e sed quod tua super hoc devorto , quam circa nos habere pro ιaris , omnimodis laeuit, duriss aestimamus. Praecipue quia Guntharii dudum Archiepiscopi caussam, antequam in locum illius substitueretur Episcopus, nos iterum audituros , ω vocem ejus admisturos sore spopondimus . I'r satam quippe ordinationem nec confirmamus , nec ratam habere decernimM , qvusque cis , qui ordinatus est, nostrae exhibeatur praesentiae , ta utraque pars coram nobis discussa , conventus S odalis pedipendatur audientia. Nondum , ut conjicio , absoluta fuit haec eadem caussa temporibus Iohannis VIII., qui prudenter concessionem pallii novo Episcopo in opportunius tempus differre voluit, allegans aliquot caussas, quae in laudato can. 4. describuntur. Erat enim jam tum receptum , ut Archiepissopi pallium a Sede

Apostolica peterent, quemadmodum deducitur ex epistolis Iohannis VIII. 93. 94.& ss. , quamobrem Vuilibertus nihil magis anxie quaerebat, quam pallii usum, quo obtento , quasi probata ab ipsamet Apostolica Sede sui consecratione , facile Episcopatum suum pacifice possideret. Verosimile tamen est, Iohannem Papam tandem illius ordinationi morem gessisse , quemadmodum liquet ex epistola ejusdem Pontificis 283. ad Wilibertum Agrippincnsem Episcopum scripta , ubi Iohamnes illius Episcopi sollicitudinem Episcopalem , & prudentiam Sacerdotali vigilantiae junctam plurimum laudat; quemadmodum etiam liquet ex eo, quod postea Vulibertus ipse Episcoporum Conciliae celebravit, & praesentia sua , ac su scriptione firmavit, quale demonstrari potest Concilium Cotoniense anni 873. , di aliud Coloniense anni 888. Ex hoc vero ipso , quod anno 873. celebraverit Concilium, quo sane tempore jam pallium istinuerat, deducitur perspicue can nem memoratum 4. eduum fuisse, aut annia ipso 833. , aut 87a., cum primum, Iohan-

SEARCH

MENU NAVIGATION