Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.2

발행: 1755년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

362 Pars secunda. Caput Lom.

qui solas novit corda filiorum hominum . Hi autem , qui probantur, vel confitentuν talis reatus se noxios , tua eos castiget moderatio, quia s conceptum in utero, qui peν abortum desererit, homici/a est, qua to magis , qui unius saltem dies puerulum peremerit, homi-eidam se se Messare nequibiti Ceterum quacumque recipiatur editio, ego valde suspicor, illud ipsum fragmentum falso Stephano Papae fuisse tributum; etenim ex verbis Ivonis nuper descriptis constat ibidem exhiberi Stephanum de pluribus capitibus a Moguntino Episcopo interrogatum , quemadmodum demonstrant priora illa verba Consuluistis etiam ; at vero demonstrari non potpli de pluribus ad purgationem scelestorum hominum pertinentibus interrogatum fuisse Stephanum a Μο-guntino Episcopo : imo non fuisse de ea re interrogatum facile conjicitur ex canonibus Concilii Μoguntini ab eodem Luitherio anno 888. celebrati, in quo nihil hujusmodi discussum conitat, aut definitum, quod tamen definiendum, dicutiendumque fuisset, si eae tunc emersissent caussae, unde Moguntinus Archiepiscopus ad Stephanum Pontificem confugere debuisset. Non tamen ego inficias iverim, tunc temporis jam suboriam fuisse disciplinam, juxta quam alicubi ubi dubietas esset admissi alicujus criminis, ad purgationem per aquam frigidam, aut ferrum candens deveniretur. Erant medio xx. saeculo, qui eam purgandi formulam receperant, quasi ad imitationem Summi Dei, qui inveteri lege dignoscitur peccantes homines aut aquis, aut igne Purgasse, quemadmodum describit Hincmarus Rhemensis in opusculo de divortio Lotharii pag. 348. S seqv. in editione Cordesii; alii e converso superItitiosam admodum eam purgandi formulam judicaverunt, ac propterea abolendam; hinc ait Hiacmarus ibidem Pag. 34 r. Quidam dicunt nullius .ese auctoritatis, sue credulitatis judicium, quod feri solet per aquam calidam, Me frigidam , neque per ferrum calium , sed adinventiones sunt humani arbitrii, in quibus saepissime per maleficia sal tas lacum obtinet veritatis ,

of ideo credenda esse non debent. Non itaque repugnat eodem saeculo de ea purgatione recipienda dubitavisse plures, forte etiam Stephanum Pontificem interrogasse, atque intellexisse eam purgandi rationem minime probandam videri. Consueverunt tunc commissa homicidia etiam casu poenitentia purgari, at Synodali auctoritate non omnino recipiebatur purgatio aquae, vel ignis. Μemoro hic canonem 13. Tribu-xiensis Concilii anni 8 s. ita expretam . Siquis filium suum, quod abst, non sponte, sed casu contingente occiderit, secundum homici Aa sponte commissa poeniteat, ut sequesui subinfertuν capitula. Clarius in can. 37. ejusdem Concilii: Siquae mulier, ut saepe contingit, infantem proprium prope ignem collocaverit, ed alius, qui caldarium super ipsum ignem pependerit, ly aquam infuderit, atque aqua ipsa per ignem fervens egredituν , ω infami superinfunditur , ' propterea mortuus agitur, mateν infantis propto negIigentiam judicio sacerdotum poeniteat, ii homo, qsi caldarium pependis, securus peν- maneat . Simili modo de ceteris Imilibus , quae sepe diverse solent euenire, ta judicamus, hi est e volumus. Quod si proximius ad speciem apud Gratianum propositam accedere velimus, eo referre commode poterimus, quod legitur inter canones Isaac Episcopi Lingonensis ex Capitularibus Francorum Regum depromtos tit. 1. cap. xx. ibi: Siquis infamem necaverit, ut homicida teneatur, c y can. x . ibi: Multis

quae dormiens Ilium suum oppresserit, mortuus fueris, sex annis paeniteat. Vis ejus , s in domo siIius fueris, quatuoν . Si vero in uno secto , Imili modo poeniteat , duos in pane , aqua , reliquor quatuor seco sim quod Satarcto videm illaι poste, absinen iam impreat cibstram.

372쪽

De Stephano V. seu ra. 363

De epistola ad Sichibertum Episcopum Corsicae.

Quis fuerit Sichibertus ille in Corsica Episcopus , de quo sententiam tulisse .

visus est Stephanus v. in can. 38. dist. so. , maxime incertum est; tantummodo adnotare potuit Μansius in suo Codice Sigebertum appellari . Hinc incerta erit 'monumenti ejusdem auctoritas, quamquam videam non repugnare Stephani temporibus , quod ibidem legitur ; etenim non possumus ignorare , tum maximas fui me Sarracenorum vires, quibus fideles omnes, ac praesertim Ecclesiarum Antistites obruebantur; non ignoramus praeterea in ea temporum improbitate . nullum non lapidem motum fuime, etiam a viris ecclesiallicis , ut , quoad fieri posset, res Italiae ab exterorum Sarracenorum tyrannide liberarentur. Quid propterea miserum esse potest , si Sichibertus Episcopus vim vi repellens Sarracenos quosdam occidisse proponatur, eaque propter a Summo Pontifice Postulavisse , num can num censurae subjaceret y AEquum sane timorem illum fuisse respondit Stephanus, interea tamen adjunctis temporum clementer aliquid indulgendum voluit ; natria alias etiam homicidia non sponte commissa, Pinnitentiae subjiciebantur, quod sane idem erat, ac Clericos eadem homicidia admittentes, Potiore ratione Episcopos, a proprio ossicio, vel dignitate decidere . Ad rem Isaac Lingonensis Episcopus in suis canonibus tit. a. cap. x3. depromto ex Francorum Capitularibus scribit: Siquis quiete gradiens per viam, aut s etiam in domo sua fuerit , aut in platea Civitatis , aut in villa, subito ab alio si Iuperventus, aut Iisis commotione, volens se defendere,

non habens contra illum ante odium , interfecerit hominem, septem annis secundum e nonicam institutionem paeniteat , Uer vero a communione primetur , quatuor autem incommunione orationum est oblationum susceptus , in Sacerdotis pendeat arbitrio , utrum

dignus se Crepus Christi accipere , aut usque ad plenitudinem poenitentiae ab eo separ ri . Absinentia eoortun in providemia Sacerdotis erit , secundum possibilitatem poenirentis, ta devotionem , ω assectum.

De epistola ad Robertum Metensem. i

Epistola Stephani ad Episcopum Metensem , ex qua depromtus est canon Ix. dist. ss., integra describitur in Labbeana Collectione num. 3. , necnon apud Ivo. Hylnem parie 6. Decreti cap. 118. . Non piget illam hic exarare , ex qua, quae apud Gratianum desunt, suppleantur. Lator praesentium Flavinus scilicet Clericus ad Samaam Sedem Apsolicam veniens detuIit a te nobis directam epistolam , qua ista re istuduisti, eum a Normannis nuperrime captum snistrae manus digitum habere abscissum ita legit Labbeus: Paullo aliter Ivo lus verbis e Studui , cum a Normaneis ....

haberet abscissum sciscitara , s ob hoc ad Ecclesasticum ordinem valeret promoveri, is an non. 9uod θῆ nos reperientes , quia stratia tua magis super hoe βιlicita a Sede Apostolica edoceri flagitat , normam justitiae semper sequi exoptas, sudium ruae sanctitatis merito collaudamus , reverentiam tuam scire volentei, quoniam I ita est, quod

a Normannis digitum ipsum habeat abscissum , ad promoumdum , s alias dignus su rit , nibu ei nocebis, eo quod quid de his, qui a Dominis, vel medicis , Me a par Z et a gois,

373쪽

364 Pars secunda. Caput Lom.

ganis, ηon sponte tala quid patiuntur, sacri eenseant eamnes, diliginem tuam Iatdire non credimus , quam ei scribit Ivor quos est obviare debere , s ita es, mini

me reperimus , monentes religionem tuam , ut circa ilium ita peragat , quatenus ut

Iegit Ivo edi mercedem pro eo magnam incurrat, est des rium illius, eanonica auctoritate es in aliis non obviante, Deo adjuvante perficiat. Hinc sane liquet , Stephanum V. in proposita specie , cum laudavit ecclesiasticos canones , quos sequendos rescripsit, sese retulisse ad canonem Nicaenum I., qui apud Gratianum refertur in can. 7. dist. ss. Iis, quae in memorata Stephani epistola continentur , fidem quandam facere videntur acta Μetensis Concilii sub eodem Roberto , sive Rotherio, ut alii scripserunt, celebrati anno 888. temporibus Stephani V., siquidem in canone x. ejusdem Concilii conquestus est pius Antistes, a Northmannis plussimum exagitatos , atque injuriis lacessitos fuisse Christifideles , atque ideo res Christianorum turbatas , ut Synodales Conventus diu interrumperentur a

De epistola ad Romanum Episcopum RaVennatem.

c.,. ,. Baluzius in notis ad Gratianum ad canonem x 2. dist. 63. animadvertit, In om-dis. 43. nibus Gratiani libris antiquis , & editionibus caput istud referri ex epistoIa Stephani Papae ad Romanum Archiepiscopum Ravennatem , quo etiam modo legitur apud AnseImum Lucensem lib. 6. cap. 3 o. in Codice Sangermanensi , quod xeserendum ad Stephanum V. scribit Hieronymus Rubeus . Ego sane minime dubitarem, quia canon idem recte Stephano V. Pontifici tribuatur , nisi paullis Per in ancipiti collocarer ex eo, quod noverim apud Collectores omnes Grativno vetustiores eam epistolam desiderari , & exhiberi primum, imo tantum, apud Anselmum, cujus fides & auctoritas mihi parum probatur, praesertim in ea re,

qua de agitur in eodem canone , utpote quam tractabat Anselmus admodum alacriter, atque ut plurimum sine delectu monumentorum, dummodo proposito suo serviret. Ceterum nihilominus facile in eam trahor Opinionem , ut credam Eundem canonem Stephano V. convenire, quod Plurima concurrant adjuncta, de

temporibus, & locis , & personis, de quibus ibidem agitur, accommodata; atque illud unum esse potest, quod non me satis ab omni liberat suspicione ; nimirum in referendo germano monumento nonnihil paullo vividius exprimi potuisse apud Anselmum , quod non in epistola Stephani contineretur , praesertim quod temporibus Stephani nulla adhuc suborta fuisset gravis occasio, qua pressius

in ea materie quidpiam urgeretur . Dixi multa concurrere adjuncta temporum, Iocorum, ac personarum, quibus facile monumentum illud accommodatur. Revera Romanus fuit ad Ravennatensem Ecclesiam electus temporibus Iohannis VIII., uti liquet ex epistola ejusdem Papae 184. Ad eundem Episcopum aliae sunt plures Iohannis VlII. epistolae, praesertim a18. 22o. 27o. 272. 273. 27 F., & 276., &' quamquam idem Romanus in Concilio Romano VII. anni 88 r. fuerit ecclesiastica communione privatus, quod etiam deducitur ex epistola Iohannis Papae 2 8., tamen temporibus Stephani V. restitutus fuisse ad pristinum honorem videtur ex eo , quod Mantius inter acta Stephani V. duas referat epistolas , quibus indicat idem Stephanus Romanum Ravennatem, quem honorifice ibidem nominat, obiisse,

ac propterea ad alterius Epistopi electionem esse deveniendum ; quibus fane linquendi Diuitigod by Cooule

374쪽

De Stephano V. seu VI. 36ς

quendi formulis non usus fuisset Stephanus, si Romanus In ex communicatione . pertinax mortuus fuisset . Praeterea constat Immolensem Ecclesiam , de qua fit mentio in dicto can. 12. dist. 63. , fuisse subjectam veluti intropolitanae Ecclesiae Ravennatensi, ac propterea juxta disciplinam illius aetatis , vacanti Ecclesiae Immolensi fuisse per Ravennatensem Archiepiscopum consulendum . Similis fere species deducitur ex epistola Iohannis VIII. α r. superius memorata, nam cum Faventina Ravennatensi Ecclesiae subjecta vacavisset , mandavit Iohannes Romano Ravennatensi, ut electum Episcopum secundum morem ordinaret. Simile pinerea exemplum perspicue colligimus ex epistola Stephani V. ad Dominicum Romani in Ravennatensi Ecclesia succetarem; cum enim vacavisset Ecclesia PIacentina Ravennatensi intropolitae subjecta, professus est Stephanus Papa se extra ordinem Placentinum Episcopum elegisse , ac consecrasse , quia uno eodemque tempore& Placentina, & Ravennatensis Ecclesia vacaverat , ceterum regulariter ad Raavennatensem Archiepiscopum Placentini Episcopi consecrationem pertinere. Hahetur haec epistola apud Μansium tom. r. Labbeani Supplementi Pag. 2o46. d. Promta ex historia Ravennensi Rubet.

De epistola ad Guidonem Comitem.

Canon r8. dist. 63. recte laudatur ex epistola Stephani V. ad Guidonem Comitem , quem alii Midonem appellaverunt; licet enim epistola illa perierit , solumque ejusdem fragmentum apud Gratianum remanserit, tamen ego non dubito, quin eadem germana sit , utpote Stephani Papae temporibus consentanea . Erat Guido, seu Wido, uti conjicio, Comes ille Spoletanus, qui anno circiter adi. post obitum Caroli Crassi Imperatoris in Concilio Ticinensi Rex Italiae salutatus est, qui tandem curavit, ut filius suus Lambertus jura Imperii nancisceretur. Ad eundem Guidonem scripta existit epistola a t. Iohannis VIII. . atque ad eum arbitror etiam pertinere epistolam ejusdem Iohannis 3 16. ad Comites in Regno L dovici constitutos, ex qua patet, Comites numero plurimos nonnihil turbasse jura Imperatoris , unde etiam pax Sanctae Dei Ecclesiae , ut ibidem dicit Iohannes Pom sex Μaximus, turbaretur . Quaenam inter cetera essent jura, quae temporibus Si phani V. sibi vindicaret Imperator , demonstrat Caroli Crassi praeceptum, quod edidit Sirmondus ad annum 88 s. his verbis: In nomine Sanctae, ου Individuae Trinitatis Caresus divina favente elementia Imperatoν Augustus. Si ea, quae divinis conveniunt auctoritatibus praecepto nostrae astitudinis confirmamus, supeream ob id gratiam promereri nullo modo dubitamus. Quocirca omnibus sanctae Eeeis Idelibus est nostris, praesentibus, futuris, notum esse volamus , quod venerabilis Agilinaeus Arvernorum PraesuI, adiens genua fereritatis nostrae, innotuit, quoniam Gictolus Cabiloneos M. cissae venerabilis Antistes ει reverendus, in νmitate iam fmulque senio confectus, non modisum metu sui obitus civibus , filiis Eecissae suae inferret dolorem . Itaque nostram humiliteν deprecatus es dominationem, ut praefatae Eeessae canonicam elastionem concedere deberemus . Placuit ergo nobis saluberrimae aequissere postulationi. Decem mus igituν, ω mo Dei amore hoe eidem concedi πιι, ut ineunte pastore proprio, omni inreps tempore canonicam habeant electionem . Hoc denique, quod Divino amore eo D

375쪽

'' s. 1M Pars Secunda. Caput Lom. Itaque in electionibus Episcoporum maximas tunc fuisse Imperatoris partes eo sat : proindeque cum vacasset Reatina Ecclesia , quemadmodum proponitur tria specie dicti canonis 18. , operae pretium erat, non aliter recipi electionem Episcopi Reatini a Guidone Comite Propositam , nisi Imperatoris consensus accederet; jure enim verebatur Prudentissimus Pontifex Stephanus ., ne, si aliter ageretur a versus veterem consuetudinem , turbaretur Imperatoris animus, in iis praesertim M temporum , & locorum adjunctis , quibus Guido idem Comes , qui jam in Spoletino Comitatu, in ipsa etiam Reatina Civitate auctoritatem, potestatemque explicabat , ad regnum universae Italiae inhiabat . Quid vero post epistolam Stephani evenerit, incertum videtur; conjicio tamen Guidonem acquievisse, neque aliter urgere voluisse novi Antistitis electionem , quam si Imperatoris tonsensus aciscessisset : etenim in Concilio Ticinensi Iaudato can. gr. & x2. Postquam enaris ratum fuerit Carolo Imperatore obeunte plurimis periculis fuisse obnoxium Re.gnum Italiae, exhibetur Guido ad Regnum Italiae evectus, quod Eeclesiarum pacem strenue tuiturum, & Ecclesiarum omnium jura servaturum, imo & singulares leges editurum promisisset . Observandum tamen est, Guidonem eundem deinde post Regni adsecutionem tale pactum , sive legem edidisse , quam minus utilem rebus Ecclesiasticis posteriores nonnulli Antistites crediderunt , ac propterea reformandum Lamberto Imperatori ejusdem Guidonis filio proposuerunt in Concilio Ravennatenfi anni so . can. 6. N 7. his verbis: it patrum, quod a beatae memoria vestro genitore cita Lambertum Imperatorem Concilii Patres alloquebanis tur Domino Midone, ly, a vobis pitifimis Imperatoribus, juxta praecedentem eonis tudinem factum est,' nunc reintegνα- , ω inviolatum servetur . De locis autem , a que rebus, quae in eodem pacto continentur, praecepta nonnulla illicita facta sunt, quae perissimus , ut in eadem S odo terminentur, of quae non reae facta praecepta sunt, com

De epistola ad Leonem Episcopum Theanensem.

Nescio qua de caussa Uanespen in Brevi Commentario ad secudam partem Graistiani ad canonem I.,cau. I s. qu. s. hanc censuram adjecerit in epistolam, quam tum in memorato can. Io, tum etiam in can. 17. Cau. a. qu. a. Stephano V.

Gratianus adscripsit . Indigna veri militer, quae huic Pontifici adscribatuν, ut propterea neo ejus epistolis tem. 9. Conciliorum Generalium descriptis enumeretur. Contemnenda sane animadversio , ubi nullum aliud argumentum adsertur , quam quod eae silentio Collectorum Conciliorum deducitur ; nemo enim ignorat , parcos ad modum fuisse Conciliorum, di Epistolarum Pontificiarum Collectores in singulis referendis monumentis, aliquando etiam sine cito criterio, ut omiserunt germana, ita apocrypha , aut dubia descripsisse. Quid vero diceret Vanespen hodiernis te, poribus, si eandem epistolam in Supplemento Mansit descriptam adspiceret , Sequidem primo loco inter fragmenta monumentorum Stephani tom. a. Pa8. Io43. , ubi etiam adnotavit se fragmentum illud excepisse ex Gerhoo de aedis. Dei i Anecdotis Pegii tom. a. P. a. pag. 374.7 Puto autem & Mansio ipsi tantum honorem jure deferri & posse , & debere , ut meliorum Collectorum stuli: Criticae arii conjuncta fuerit aemulatus . Ego sane non video , qua ratione

376쪽

De Stephano V. seu VI. 36 eonsistat Vanespenti censura ; si enim duos illos canones , qui apud Gratianum

existunt, jungamus, quemadmodum jungi debent , cum sint ex eadem epistola depromti, nihil emerget, quod aut disciplinae sacrorum , aut Stephani V. temporibus adversetur . Leonem Theanensem Episcopum labente fere sὰculo s. vixisse, iiquet ex epistola 28 . Iohannis VIII. ad eundem Episcopum scripta ; idem

Propterea Leo potuit adhue inter vivos esse temporibus Stephani V. , eum vix anni quatuor ab uno ad alterum Pontificem interfluxerint . In ejus autem Dic cesi facile emergere potuit controversia de purgatione Alderici Diaconi de ceditis criminibus accusati; non enim infrequentes erant tunc temporis de Cleric rum accusatorum purgationibus quaestiones , quemadmodum nemo ignorat. Quid vero congruentius adferri in medium poterat , quam definire , in crimine .

manifeito ac publico nullis opus esse testibus , viceversa in occultis , in judiscium tamen deductis, necessariam esse probationem , quae si firma non sit, tota res abs jurejurando accusati dependeat 3 Non aliud arbitror in similibus illius temporis Pontifices Μaximos respondisse ; neque aliud ex memoratis Gratiani can nibus Stephano adscriptis colligitur. Ivo Carnotensis, cum ageretur de quodam eIecto in Episcopum deinde a nonnullis accusato , in eandem Propemodum ivit sententiam in Epist. 68. ita scribens ad Hugonem Lugdunensem. Manifesta atitem accusatione non egere testatur B. Ambrosius super epistolam ad Corinthios , ita dicens de eo , qui noverca sua manifese abutebatuν et Judicis , inquam, non es Me accusatore damnare, sinito autem opere istius, pellendum eum de fraternitatis coetu censuit; omnes enim crimen ejua sciebant, in qua re. neque testibus πω erat , neque tergive

satione aliqua poterat tegi crimen . Simile quid scribit Papa Nicolaus Carolo Regi r&tiae Lotharius Rex vester nepos operatur, accusatione non indigent; manifesta quippe in eo sunt opera camis , quae sunt fornicatis, immunditia . Quoniam vero integra Stephani epistola non ad nos usque pervenit , licet illius exemplar Romani Correctores se in quadam anonyma Collectione vaticanae Bibliothecae reperiss asseruerint, alias autem fragmenta etiam Gratiani sive apud Ivonem , sive apud Μansium legantur, juvabit adnotare quandam verborum varietatem. Iis itaqueia omissis, in quibus Gratianea lectio consonat, legit Ivo in parte ε. Decreti cap. 43r. De manifesa ει noto plurimis caussa . . . ut Beatus Ambrosus in epistola ad Corinthios scribit, de fornicatore . . . quia Dominus Iudam , cum fuisset fur, quia non es accusatus, minime abiecit. Ac ωκ. Cognito autem opere pellendum illum de Metu fuisse fraterestatis eosvir ωc. Apud Μansium ex Gerhoo : De maηifesta . . . ad Corinthios dicis, de fornicatione sedentiam exponens Apostoli Pudicis , inquam, non es . . . eum fuisset fur, quia Bon accusatus, minime abjecit . Cognito autem opere isto, peIIendum illam de coetu fraternitatis eresuit in. His addi potest canon

et . Cau. 23. qu. Φ. Quod vero Periinet ad verba canonis t. cau. x s. M. F. Ea

dem paullo aliter habentur apud Μansium ibi r De erimine μιι illato D Monus reus .eri me fatebatur , se esse immunem . Verumtamen s suspicio super viacuIum adnotat vir eruditus forte legendum esse piaculum habetur, M aeeusatores id mi reperiuntur, ly teser , quales sacri canones sanetunt, cum fuerit legitimis resibus approbatus eamniea sententis feriatur . Quod s nee sponte constetur, neque legitimiaecusatores, vel testes reperti fuerint, ta mala fama crebescit, non publico examine, sed coram te , est coram Reverendissimis Henseris ει Diaconis se eis iuramento

377쪽

Ceau

Ecclesiae tuae filios, ne neredatem Dei uIterius infamare praesuinant ' timenter, quod Cham maledictus es, quod Parris verenda derist. Paullo aliter habentur apud Ivonem in parte 6. cap. 43o., cujus verba describam , ea omittendo , quae consoriam cum editione Gratiani, ibi e De crimine Ibi illato Distanus tuus verissime se fruebaιur immunem .... quod s nec sponte . . . est mala fama crebescit . . . . compesce, as admone . . . Sacerdotem Dei infamare viserius praesumant, timestra mal didiosem Cham , qui Patris vereηda derist.

De epistola ad Girardum Leodiensem .

Valde in obscuro delitescit epistoIa , quae fertur a Stephano scripta ad Giradidum Leodiensem , ex qua depromtus dicitur canon 3. cau. 3. q. R. Referam hic, quid nonnulli jam tradiderunt, licet nihil adhuc definierint, deinde ex quihusdam eonjecturis , quid addi alienis traditionibus possit, indicabo, interea nit, diora lumina ab aliis expectaturus . Romani Correctores ubi observaverunt ad eundem canonem codicum varietatem , in aliquibus enim noverunt epistolam scriptam ad Girardum Laodicensem, in aliquibus scriptam ad Girardum Leodie,sem , posteriorem hanc editionem priori antehabuerunt, ex eo, quod mansorum mentio, quae in canone fit, satis indicat non ad Graecum Episcopum, qualis fuisset Laodicensis, sed potius ad Germanum, veI Gallum, qualis fui sint Leodiensis in Belgii finibus, canonem pertinere . Non placuit haec emendatio' Balutio, qui in notis ad illum canonem, postquam animadvertit in Codice Sangermanensi hanc haberi inscriptionem , Item Stephanus Papa Giraria Laodices , in Regio Leod cens , in antiquiore Victorino radicens, in recentiore Gerardo Leodicens, in Cobhertino demum Grando Leodierns , subdit , manifestissime constare epistolam im scriptam esse cuidam Clerico Leodiensi , seu is Episcopus erat, sive in inferiore gradu constitutus, eum veteres Codices nihil de dignitate hominis habeant. His praejactis, inquit, si de Leodiensi Episcopo Mic agitur, necesse esse, ut Franc vis nomen pro Girardo substituatur , quum nullus sub Stephani V. Pontificatu Leodiensis Episeopus fuerit Girardus , sed Franco , uti constat ex historia Episto- Porum Leodiensium . Paullo aliter Pithinus, qui putavit pro Gi ardo lagendum esse Ratheris : quod deduxit ex Sigeberis , Trithemio, dc Placentino . Manlius in Supplemento Labbeano postquam eundem canonem juxta Gratiani edicionem descripsit, haec ad.marginem adnotavit: u MS. Codice meo per compendium δεν bituν : Gigia Goduens. Sed quocumque modo Meo accipiantur, vix cohaerent Episcopo alicui, qui tum Leotiensem cathedram teneret. In tanta dubitatione si licet cori icturis indulgere, atque si opus est emendare scripturam , ego potius ita emendarem, ut quanto minus fieri posset, corrupta olim videretur Hinc legerem GDaeso Laudens: scio enim Grudum Laudensem Episcopum Archiepiscopi Mediolanensis suffraganeum vixisse temporibus Stephani U. , qui subscripsit Concilio Ticinensi anni 8 6. & Concilio Ravennensi anni 877., atque ad eum scripta Stophani epistola nihil continet, quod locis, vel temporibus dissonum dignoscatur ;Scimus enim in Italia tunc res Ecclesiasticas variis direptionibus obnoxias fuime, neque inverosimile est , cum de illarum restitutione ageretur, ita omnia fuisse composita Pontificum auctoritate, ut non aliter in communionem Synodali judicio

378쪽

De Stephans V. seu VI. 369reciperentur rerum Ecclesiasticarum invasores, quam si direpta primum restituissent. Non tamen inde illud perspicue deducendum velim, ut in memorato canone 3. eertum agnoscendum sit disciplinae Ecclesiasticae monumentum.

De epistola ad Gualbertum Patriarcham.

Can. 2o. cau. 9. F. 3. non ad alios codices commodius exigi potest, quam ad Geodicem Ivonis, & quo Gratianus ipse fragmentum descripsit. illic in Parte 1. cap. eou.

a 3. ita legitur: Stephanus Walberio Patriarchae . Miramur prudentiam Γιam Cumens qu. I EGI sae denegare eo secrare pasorem , cum te jam ab hoc provocatum noveris Apostolicambortatione. Sic enim in ejus elictione, quoi tibi displicvit Doris canonibus interdictum, apolageticis literis tuis responJere nobis debueras. Nunc vero iterato tibi scribimus, no

sentes alicujus EccDsi privilegium infringere, licet Apostolica praerucrivo pessimus Jequalibet Ecclesia Clericum ordinare. Desne iam cujuspiam Zelo elestum a Clem, Nexpetitam a populo Listoardum Cumens Ecclesi Antistitem protelare: quis A pr

telaveris, ta eum consecrare ιotiens monitus non malui a veris, am at nos venerit,

procul -dubio consecratus abibit, qsia liere apostolica auctoritate id facere valeamus , tuo tamen incitamur exemplo, qui trangressis terminis tibi commissis in Eccleso Salonens Episcopum ordiηaνe ad indecentiam Apsolicae dedis pra D si, quod quantae praevarica ionis st, ipse perpende. Nonnulla ex his retulit idem tuo in epistoli 6 i. ad Hugonem, ex quibus Line multa suppleri possunt, quae desunt apud Gratianum . I go ero paullis per coduum lectionem corruptam puto, ubi scilicet Cum insis Ecclcsia memoratur; nam pro voce Cumero legerem potiuς Comerss, quando scimus C mensem Ecclesiam subjeltam fuisse Aqui triensi Patriarchatui, quem tuncbat Wal-bertus , seu Gualbertus, Cumensem autem Ecclesiam subjectam fuisse asserere minime Possumus; alias autem Stephanus nolebat a V Valberto fieri Episcopi ordinationem extra Provinciam Patriarchalis Aquilejensis jurisdictionis . Interea vcro nollem certo concludere, eam epistolam sine ulla dubitatione tribui posse Stephano V. Generaliter tamen dixero fuisse media praesertim Ecclesiae aetate Romanorum Antistitum morem, ut ipsi ad consecrationes electorum Episcopum progrederentur, quoties Metropolitani, vel Primates, ad quos ordinario jure suffraganeorum consecratio pertinebat, electos suffraganeos consecrare in longiora, quam Par essed tempora differebant. Sic Gregorius VII., cum vacasset Carnotensis Ecclesia, non tam populum & Clerum admonuit de successoris Antistitis facienda juxta canones electione, quam Richerium Archiepiscopum Senonensem de electi consecratione non differenda, ita. subdens: quem electum eanonice cognoveritis, ta manus imponere , P in Episeopum consecrare nulla occasone recusetis ; scientes quoniam I illud timore aul

gratia cujusquam praetermiseritis, nos tamen inordinatum eum nuliatenυι relinque ΓΤ ,

, vos eo honore , ω dignitate, quam ignobiliter deserere non erubescuis , deinceps indignos fore judicabimus. Habentur haec in epist. 1 f. lib. 4.; addi his potest epistola Urbini Il., quae est secunda inter epistolas Ivonis Carnotensis iuncta epistolae 8.ejasdem Ivonis, ex quibur deducitur, ideo Ivonem in Carnotensi Ecclesia fuisse auctoritate Pontificis Μaximi consecratum, quia Senonensis Metropolita illum ordinare neglexerat, imo illius electioni certis de caulsis diu restiterat. Hinc si forte quisquam de auctoritate dubitaverit memorati canotas zo. cau. 9. qu. 3. , alia haec A a a mo

379쪽

37o Pars seeunda. Caput rom. monumenta in illius vicem substituendo, eandem servatam fuisse colliget disciplinam

apud alios Pontifices mediae aetatis, exinde etiam eapiet conjecturam, ut auctoritatem ejusdem canonis ao. minus ancipitem, di, si nou Omino certam, saltem verosimilem arbitretur.

De epistola ad Hastulphum.

Iam persuasum est viris eruditis, epistolam ad Hastulphum quendam, quam Ste-τι. a. phano V. Papae tribuit Gratianus in can. 8. cau. 33. qu. 1. , nullo modo Stephano V. tribui potuisse ; siquidem illa potius pertinet ad Paulinum Forojuliensem Epist pum, qui illam eat disse fertur in Synodo Francosordiensi anni 794. Revera Budi Chardus eundem canonem referens in lib. 6. deereti cap. 4o. sub hac inscripssone voluit exarandum : Epistola PauIlini Forojuliensι Episcopi ad Hesulphum. Sub hoc ipso titulo edita fuit apud Labbeum ad calcem memorati Francosordiensis Concilii, nimirum in rom. p. pag. io 8. Venetae editionis, quam Collector eruit ex Μg. codice Rhemensi collato cum codice Burchardi. Adnotat . autem Baiurias , dubium esse non Polla, quin ea sit vera, ac genuina epitholae hujus instriptio, cum diserta illius mentio extet apud Flodoardum lib. 3. historiae Rhemensis cap. 2I. ia Commemoratione epistolarum ab Hinc maro Rhemensii χrchiepiscopo scriptarurri . Verba Flodoardi haec sunt: GIDA Bituνicens Archiepiscopo, de his , qui conisuetixores suas interficiunt, sententiam Paullini, quam Ilibi mitti petierat, scribens . Fateor quidem apud Ivonem in parte 8. decreti cap. 126. eandem epit totam legi sub hoe nomine: Stephanus V. Hastulpho. At ex eo quidem deducitur, errare facile potuisse Gratianum, qui Ivonem ut plurimum sequebatur, non tamen colligitur ceteris Ivonis codicem antehabendum esse, quemadmodum nec antehahendus esset Poenitentialis Romanus editus ab Antonio Augustino, in quo tit. r. cap. 1 r. haec ipsa epistola refertur sub nomine Deereti Pii Papae. Quoniam vero & in Gratiani decreto , & in Poenitentiali Antonii Augustini, & in decreto Ivonis, & in editione Conciliorum, & apud Burchardum varia est paullisper epistolae editio, alias autem nimis operosum esset, huc singulas atque integras referre scripturas, tanIum exa rabo verba, quae habentur apud Burchardum, sive quod antiquissima omnium videatur editio, sive quod mihi singula conferenti visa fuit ceteris accuratior , sive demum quod hodie Burchardi codices pene interierint, nec facile sit ad illos manum admovere; qui autem curiolius ceteras etiam editiones animadvertere volue-Tit, & comparare, commode id, quo proprio studio satisfaciat, inveniet. Itaque his verbis apud Burchardum inregra Paullini Forojuliensis Episcopi ad Heistul-phum epistola exprimitur: Admonere te cum Iacmmis, multo gemitu euro fli Hesesulse, s tamen filius dici debeas, qui tam crudeliter infelix homicidium perpetraret . Nam occidisti uxorem tuam partem corporis tui, legitimo tibi matrimonio sociatam sne

caussa mortis, non tibi rementem, non infidiantem quoquo modo vitae tuae. Non inve nisti eam cum alio viro nefariam rem facientem, sed imitatus a diabolo, impio in ammatus trurore, latrocinii more, atrocior ,-cνudelior omni bestia , eam gladio tuo interemisti. Et nunc post mortem ejus addis iniquiratem super' iniquitatem suorum tuorum,

improbe praedo, qui matri non pepercisi, ly Ilios tuas ideo orphanoa fecisti, ut super- . Ddaceres morsu caussam post mortem: ta peν unum homiciiam , reprobum resem

380쪽

De Stephano V. seu VI. 3Trinovsa e vis mortuam ' hoe nec Evangelium , nec vita divina humanaque Ieae conoedis , ut unius testimonio etiam idoneo aliqvis condemnetur, uri j scetur : quanto magis te

istum ram flagitiosum, edi scelestum nec illa viva debuit condemnari, nec tu poteris post ejus monem excusari ' Prius eatissa criminis subtiliter erat investiganda, nunes rea fuisset inventa, secundum legis tramitem debuit excipere ultionis vindictam. Nam edi flverum, quod ast, fuisset, Aut ille adulter mentitu3 es , pos septem annos poenitentis peracta dimittere eam peν approbatam caMstam 'poteras, A voluisses, occidere eam nullatenus de uisi. Duo consilia proponimus tibi. Accepta tecum deliberatione duorum, elige magis, quod placeat, ta miserere animae tuae. Et tu hic in isto angusto tempore postus , ne is tu ipse tuimet homicida , edi in aeternum pereas, relinque hoc malignum seculum, quod te traxit ad tam immanissimum peccati facinus. Ingredere monasterium , humiliare sub manu Abbatis, ta multorum fratrum precibus adjutus, obf ris cuncta

Implici animo, quae tibi ab Abbate fuerint imperata, s forte igno1cat tonita Dei bonitas peccatis tuis. I iud coninium ut cenissime scias , levius , ω solubriux es, ut subruterius custodia lugeas deflenda peccata. Secundum autem consitum tute est. Arma de me , ω cuncta secularia negotia dimitte. Carnem, e, fagimen omnibus diebus vitae tuae non comedas, excepto uno die Resurrectionis Domini, eae uno die Pentecostes , uno die Mialis Domini, ceteris temporibus in pane, edi aqua, edi interdum leguminibus, Molaribus poeniteas , in jejuniis, in viguiis, est in orationibus, ta in eleemosFnis persediem omni tempore. Vinum , medonem , ω mellitam cervisam narisam bibas, nis in illis prindissis tribus diebus. Ῥωδrem ne ducas, concubinam non habeas, adulterium non facias, .sque spe conjugii perpetuo permaneas . Nunquam te lave3 in balneo , equum non ascenda , caussam tuam V alte ius in oonventu fialium non agas, in conviviis G tantium nunquam sedeas, in Ecclesa segregatas ab aliis Christianis pυὶ ostium humiliter es, ingredientium, era egredientium orationibus suppliciter te commendes, remmunione Sacri CDporis , MSanguinis Domini cunctis diebus vitae tuae indignum te exsimes. In ultimo termino vitae ux pro viatico, s observaseris conflium, ut accipias tibi concedimus . Sunt ed alia mulinta duriora, quae tibi juxta pondus tanti facinoris essent adjicienda, sed I bae omnia , quae supra misericorditer dicta sunt, perfecto corde Deo auxiliante perfeceris, edi custodi ris, consedimus de immensa Dei clamentia, remissionem tuorum peccatorum habiturum, Msecundum boni justique Pastoris imperium, resolvat te Sancta Ecelsa ab hoc vinculo peccari in terris, ut per esus gratiam, qui.eam suo sanguine redemerat, M solutus in caelis. Sin autem aliteν feceris, ta Sanctae Matris Ecclesae salubre conflium despexeris, ipse tibi sa judex, n laqueo diaboli, quo irretitus teneris , maneas, sangvdque tuu3st super caput tuum: nos alieni a consortio tua , sub indissolubili anathemate pedimoveas , donec Deo, ta Sanctae Ecclesae satisfacias.

De Epistola ad Paullum Episcopum Placentinum.

Paullum Placentinae Ecclesiae Episcopum vixisse temporibus Stephani V. vero- Can. a. smile admodum est; scimus enim ad ipsum scriptam iuisse epistolam ab Ichanne VIII., . quae inter editas est numero a 42., item scimus illum subscripssse Conci. 3μ'eilio Pontigonensi anni 8 6. Num vero ad illum revera scripta epistola fuerit ,

cujus fragmentum refertur in can. a. cau. 33. qu. s. non satis compertum est ;Cum inter editas Stephani epistolas nullibi integra habeatur. At quoniam nihil in eo canone fere continetur, quod non excerptum sit ex epistolis Gregorii N agni , A a a a quem

SEARCH

MENU NAVIGATION