Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.2

발행: 1755년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

3 2 Pars secunda. Caput LXXIX.

quemadmodum jam Romani Correctores animadverterunt ita sati erit huc illar ferre , quae apud eundem Gregorium exhibemur , nimirum in lib. . Regelli episti I 3. dc 28. indict. I. Ait Gregorius initio epith. 33. ad Candidum Abbatem S. Andreae. Sicut loci nostri cons ieratis prooidere nos admonet, ut monasteriorum negotia pacis intentio salubri fine distinguat, se iterum ratione constringimur , conjensus Osriaustoritare, quae utiliter decisa fuerint, roborare, ne sorte cuiusquam excusationis O brentu , quod a religioso preposto, aequitate Calde distentit, aἱ ευid in dubium contratio recidiva perducat, es gignat ex pace litigium Ue. Et in epistol1 28. ad Ioha nem Episcopum Syracusanum: Eccissastici vigoris ordo confundit ν, s aut temere tu cita praesumantur, aus impune oon concesta tententur cri.

De epistola ad Stylianum, aliosque Episcopos.

n. te. Ivo Carnotensis, quae Gratianus tradit in canone io. dist. s. de consecr. , resert

's, etiam in suo Decreto parte a. cap. xi 4. sub hac inscriptione: at phanu; V. Si liano Archiepiseopo. Item in parte a. cap. yx. Stephanus Papa SUliam, Anastaso, Eusebio, Joanni, Paullo Episcopis, Ge., item utrobique his verbis monumectum exaravit: Numetuid non omnia charismata sacer talia ministerii crucis Aura persciuntur 7 Numquidne baptismatis unda, nis cruce sanctificata, peccata relaxat i Et tit cetera pra tereamus, Ine cruciι Mnaculo quis sacerdotii gradus ascendit' Si quis ivonis

Codicem Gratianeo velut recentiori praeferendum velit, Poterit interea Gratiani canonem ex lvonis canone emendare. Ceterum uterque canon sive Ivonis, sive

Gratiani paulli per ab ipsa Stephani epistola dissonat. Fuit Stylianus temporibus

Stephani V. Neocaesareae Euphratesiae Provinciae Metropolita, qui interfuit Concilio ConstantinopoIitano IV. anno circiter 87o. Fjus extant epistola ad Stephanum Pontificem missae, quibus precatur, ut quidem adversus Photium Orientalis Ecclesiae turbatorem ex canonum censura agatur, clementius tamen recipiantur ii, qui olim a Photio decepti fuerant, deinde vero a schismate recedemes, unitatis Ecclesiasticae servandae studio eκcitabantur. Ad ipsum , & plures alios Episcopos Orientales, quales fuerunt Analtasius, Eusebius, Iohannes, & Paullus ab Ivone laudati, rescripsit Stephanus , cujus epistola duplici refertur editione , primo inter monumenta Stephani Papae numero a. in recentiore La eana collectione, secundo ad calcem actorum Concilii Constantinopolitani q. ex graeco in latinum traducia. Ad hanc epistolam, quae caussam Photii respicit, memoratus Gratiani canon pertinet, atque ex eadem erit emendandus. Vulgaris epistolae editio ita habet. Nee istisν

mirum, s Photium satis exosum ab Eccbsia damnatum ejecistis, qui salutiferam Domi. ηι Crucem ita desust, per quam videlicet etenerandam c rucem omnia dona sacerdotalis ministerii perficiuntur , is sancti baptismatis lavacrum μnctiscatur. Praedictus ita se Photius laicus homo , s regiam etiam ambula set, G decretis Sanctorum Patrum inhe-sget, ad tantam infamam nunquam devenisset. Quapropter qui Christi humilitat/m , venerandam scilicet crucem contemnunt, peresin sunt tamquam primogenita AEgimi, tunc enim Israelitarum primogeniti , cum essent onati , servari βυηt, ac custoditi . Luid e ro erat ille sanguis agni tu limine Israelitarum , nis crux Passonis Christi, quae in ' frontibus f lesium imprimitur ' Quicumque igitur salutarem crucem parvipendit, Eva η-m ita ense interimitur. Coulanat his altera editio, nimirum Graeca, quae ita latine reddi.

382쪽

De Stephano V. seu G. 373 reddi urr Ouare mirandum non est, s satis invisum ab Ecclesia Phetium eiusti: gaipsam quoque vivificam crucem, per quam omnia sacra sacerdotii ministeria peragantιν, a Us s ipse fons Iacri baptismatis sanctitatem accipit, Iudiscatus est. Si ergo is , quem modo dixi, taleus Photius viam regiam in litisset . a Patrum decretis tit sancti ibuo non recessis t. nunquam in tantam insaniam incidisset. Hinc illi, qui htimilitat mChristi, hoe est, venerandam ejus crucem irriserant, non secus ac primogenita AEgipti pereus, sunt. Tune quidquid Israelis signatum erat, sanum fuit. 2uid enim sanguis agni in Israelit et um postibus erat aliud, quam crux patιentis Chrisi, qua eresntium frustra inuigniunturi uui us alutarem crucem contemnis, Evangelico gladio mactaruν.

Nitor, Gratiannm laudavisse Lecmem VIII., qui passim e numero

Pontificum Maximorum expungitur, atque inter invasores Apostolicae Sedis recensetur. Tolerabilius tamen est, unicum tantum sub ejusdem nomine monumentum fuisse descriptum: nimirum

Can. 23. dis. 63. incertae prorsus Is Di, nee probatae asstoritatis. ΝΕmo ignorat, quantum turbata suerit Romana Eeclesia electo in Pontisitem

circa annum ps6. Iohanne XII., cujus mores improbi, quemadmodum historici universi fatentur, & non servata erga Imperatorem Ottonem fides, diro schismati occasionem dederunt, eo usque, ut celebrata Episcoporum plurium Synodo in Urbe Roma, quo ipse Imperator accesserat. Iohannes, qui metu fugam arrbPuerat , dignus declararetur, qui esset Pontificatu privandus, imo repente dejiceretur , substituto in ejus locum Leone , qui dictus suit octavus. Eius Synodi gesta Passim improbantur , quamobrem consulere quisque poterit Natalem Alexandrum in dissertat. 16. saeculi s. & xo. quaest. unica. Sed diu non consiliit Leonis Pontiscatus; nam evectus ad illum anno s63. , quo celebratum Concilium suit, initio fere sequentis anni s64. in alia Romana Synodo auctoritate Iohannis convocata, depositus fuit, gestis omnibus praecedentis Synodi omnino cassatis. Post breve temporis spatium vita functo Iohanne novum schisma emersit; nam in locum defuncti electus illico fuit a Romano Clero, ac Populo Benedictus V., rursum vero in medium prodiit Leo VIII. Benedicti electioni refragatus, qui consentunie Cttone Imperatore anno 964. aliam Romae Synodum congregavit, sibique ejecto Benedicto, & in exilium pulso Pontificiam Sedem asseruit. Ad postremam hanc Synodum vulgo referunt constitutionem illam, quae habetur in can. 23. dist. 63. Sed in primis statim adparet, quaenam esse debeat ejusdem constitutionis auctoritas, si

tarnea illa germanum illius Synodi appellanda sit monumentum. Quae enim esse

383쪽

374 Para seeunda. caput Lxxx.

poterat ejus legis auctoritas, quae ab invasore Sedis Apostolleae per vim, & metum adductis in Pseudoriynodum Episcopis edita proponitur ' His accedit non cedito conitare, eandem conititutionem in Synodo editam fuisse : imo plurimi ex er ditis scriptoribus asseruerunt, & gravissimis argumentis demonstrarunt, illam a r centiore quodam confictam fuisse, & Leoni tributam . Ego sane video datam Leoni occasionem, ut illa constituenda curaret, quae in memorato canone laguntur. Cum enim ipse jactatus crebro fuerit, modo in Summum evectus Pontificatum, modo vexatus, & pressus; atque in sui tutelam Imperatoriam Oitonis auctoritatem vocavisset, quam facile obtinuit ob exastaratum Imperatoris animum adversus Iohannem X lI., nihil sibi utilius fore censuit, quam mulcere Ottonis v luntatem , eidem concedendo jus eligendi, ordinandique Pontificem Μaximum ;ea enim ratione suam esectionem in primis certiorem reddebat, utpotequae jamdudum facta suerat consentiente Imperatore; deinde magis ac magis sibi videbatur conciliare Principis gratiam, qua adjuvante tuto Sedem Pontificiam occuparet . Licet vero facilis esse potuerit ita conlutuendi occasio, non inde tamen concIudiis ur , captam occasionem fuisse, & revera editam illam conititutionem. Sunt enim gravia argumenta, quibus isti apocrypha censeatur, & recentiore manu conficta. Non est cur eadem a me in praesentia adserantur, eum tritissima fuit apud omnes fere scriptores historicos, inter quos unum laudo Cardinalem Baronium, quem facile consulere quisque poterit. Tantum dixero, eos, qui pro ea constitutione

pugnant, potissimum uti auctoritate Luitprandi, testis sane alias idonei, utpote qui Romanae Synodo eidem interfuit . verum in primis Luitprandi fides plurimis est suspecta, utpote qui curabat Oitonis Imperatoris gratiam sibi captare, proindeque assentationibus, confictisque singularibus juribus potuit Principi velificari, deinde jam persuasum viris eruditissimis est, Luitprandi opera hodie ita esse consarcinata, ut aut libelli aliena manu & recentiore conscripti sub LuitPrandi nomine cum . c teris Luitprandi libris emerserint; aut ipsimet Luitprandi libri additamentis recemtiorum depravati fuerint, unde propterea nullum rerum gestarum firmum ain

mentum deduci ab aliquo possit.

384쪽

CAPUT LXXX L

Omissis quamplurimis Pontificibus decimi, & undecimi ciculi, quorum

nulla sunt apud Gratianum, vix etiam apud ceteros Collectores quaedam existunt, monumenta, gradum facio ad Leonem IX., cujus nomine canones inferius subjecti recensentur. Ex epist. ad Μi- pchaelem Episcopum J Can. dis. 12. partim Leoni Ix, partim Nicolao I. adso Constantinopolita- .. hendu1. num . Eae dictis contra epistolam Nicetae Abbatis.

tribuendi potius Humberto ΘIdiae Candidae Episcopo, ad integros Codices exigendi. Adjicitur

Can. 3 s. de cons dist. a. incertae auctoritatis, consonat autem eum Loncilio Tolasano VI. anot 633. ANno ro . . ad Sedem Apsiloticam vocatus est vir vere Apostraicus Leo IX., cujus inlignis Pietas, ac religio in Deum potissimum eo saeculo emicuit , quod corrupti admodum essent lugens dico , quod & lugentes etiam Scriptores hcclesiastici referunt Clericorum fere omnium mores, quibus Propterea reso mandis Opportuna erat providi piillimique Pontificis vigilantia. Si hella, & clades Romanum Imperium universum, praesertim italiam, turbabant, ipse vir pacifi-c Leo animos componere studuit, Simoniacorum vitia compescuit, recentior Nicolaitas damnavit, aut in meliorem frugem reduxit, sublevandis pauperibus missericors , optimum praehens in omnibus humilitatis, & chriitianae charitatis exemplum . dignissimus , ut paucis omnia complectar, Univeriae Fcclesiae Pastor, cujus sollicitudinis fructus uberior extitisset, si diutius Pontificatum Μaximum admin, strasset; verum brevi tempore, & vix quinquennio elapso post adeptam dignitatem obiit, anno scilicet ios 4. Quae nunc ex Gratiano expendam, ejusdem Saesti Pomissicis virtutes aliqua in parie exhibebum.

Te Epistola ad Michaelem Episcopum

Constantinopolitanum . .

Veteres contentiones Constantinopolitanae Ecclesiae adversus Romanam, quas pluri motum Patriarcharum Constantinopolitanorum ambitus vehementissime concitabat, eo etiam acriores emeri aut temporibus Leonis, quum Michael Cerularius

dist. 12.

385쪽

3 6 Pars secunda. Captit LXXXI.

rius Constantinopolitanus Antiitii es Romanae Ecclesiae mores, disciplinam, imo leipsam Romanam Ecclesiam improbis conviciis lacessivit, aliosque etiam in perh-diam suam attraxit, quos inter suit Leo quidam Acridianus Archiepiscopus , &Bul Arorum Ecclesiae Primas. Opponebant adversus Romanam Ecclesii am , quod Sacra Eucharistia in azymo conficeretur apud Latinos, quasi id esset adversu Christi Domini in: titutionem, & exemplum, unde ludibrio quodam Romanos addimitas vocabant. His accesserat Praecipuus orientalium scopus; etenim Michael se universalem Ecclesiae totius Patriarcham dicere non verebatur: omitto quae de Spiritus Sancti processione a Patre, ει Filio adhuc disputabant, aut qua Tatione Latinos Sacerdotes quasi Haereticos a suis Provinciis exclusissent, & templa, monasteriave Latinorum, quasi superstitiosa delubra ,& haereticorum conventus clausissent. Leo Pontifex Maximus studiosissimus pacis, atque unionis inter utramque Ecclesiam nihil curavit sollicitus , quam ut tandem aliquando Patriarcham Constantinopolita. num ad fidei, Se animorum unitatem adduceret, una cum iis, qui Patriarchae eidem adversus Romanos adhaeserant. Fuit quidem sine fructu quaecumque lallicitudo ;interea tamen non omisit Sanctus Pontifex schismaticos per epistolam admonere blandis aeque, ac vividis rationibus, quemadmodum inter cetera liquet ex epistola 1., qaae incipit In terra pax distributa in capita 4 t. quasi Ii5ellus. Scripta eadem fuit ad Michaelem Constintinopolitanum Patriarcham, nec non ad Leonem Acridanum apud Bulgiros Metropolitana Michaeli adhaerentem: ibidem plurima trudita sunt de cultodienda Ecclesiarum pace, atque unitate, plurima etiam de obedientia erga Romanam Ecclesiam , veluti ceterarum Omnium matrem I plurima de azymorum consecratione; atque ubi eo ventum est, ut do disciplinae capitibus dissereretur, quae, salva unitate fidei, varia escte in variis provinciis possunt, ut quem admodum etiam in latinis provinciis non rejiciebatur usus Graecorum in fermenturo consecrantium, ita rejiciendus non esset apud Graecos Latinorum usus in azymo consecrantium , subjicit Leo lX. in cap. 29. Omnes Latinorum basticas penes vas couin stis, monaebis MDnasteria P Abbatibus test iis , donee vestris viverem inΝιuus. Ecce in hac parte Romana Ecclasa quanto diJcretior, moderatior, eae ciementior his est tSiquidem cum intra, ta extra Romam pIurima Graecorum reperiaπtuν monasteria, sue Eolesue, nullum eorum adhue perturbatur, vel prohibetur a paterna traditione, sue suo consuetudine, qsin potius suadetur, edi admonetur eam obserνare. Nec enim animost

rem impiae haereseri habet, quae semper didit ione gaudet, dicens per patricidam meretricem : nec mihi, nee tibi si, fed dividatur: sed pietate vere matris sic Salomoaem deprecatur: obsecro, Domine, date hure infantem vivam, fra nolite inreMcere eum. Scit nam se, quia nil obsunt saluti credentiam dive ae pro Ioco tempore consuetudines, quando una fies per dilemonem operans bona, quae potes, uni Deo commendat omnes. Idipsum fere antea scripserat, in dissimili tamen caussa, Nicolaus I. ad Photium Constantinopolitanum in epith. in recentioribus collectionibus 6., quae incipit Postquam B. Petro: cum enim Nicolaus Photium objurgasset, quod repente ex Laico factus esset Episcopus, rhotius vero quandam consuetudinis speciem in contrarium opposuisset, ait Nicolaus: Ue consuetudinibus quidem, quas nobis opponere vis estis, scribentes perdiversas Eccles as diversos aest e consuetuIsnes, s illis canoniea non ob stit auctoritas , pro

qua eis obviare debeamus, nil judicamus, vel eis reseimus: tamen cavere volumus, ne haec vestra consuetudo, quae omnium Sanctorum Patrum pνomulgatione convincitur, ut eae

Laico non subito ordiretur Episcopua, mires accipiat, aut in vestra Ecclesa mulapsi κα

386쪽

. De Leone M. 37 pullulet, operam dare minime eessamus. Ex his duabus epistolis sive Leonis, si,

Nicolai depromtus est Gratianeus canon 3. dist. ra. , quemadmodum jam animadverterunt Romani Correctores , qui olim in vetustis editionibus tribuebatur

Nicolao Pontifici ad Michaelem Imperatorem scribenti Ex iis autem, quae hucusque perspicue tradita sunt , facile unusquisque poterit eundem canonem inter-Pretari .

De dictis contra epistolam Nicetae Abbatis.

Quae sub nomine Leonis α. scribentis adversus epistolam Nicetae Abbatig apud Gratianum exhibentur, hodie jam manifesto constat falso fuisse adscripta Leoni, sed fuisse potius Humberto Sylvae Candidae Archiepiscopo , ejusdemque Leonis

apud Graecos Constantinopolitanos Legato adscribenda. Fervebat tunc , uti superius praenotatum est , aestuans Graecorum ambitio adversus Romanam Ecclesiam. Duce Michaele Coerulario, quo tempore Nicetas quidam Pectoratus Monachus, Presbyter Constantinopolitanae Ecclesiae , scripto proposuit, quidquid contra Romanos Graeci omnes opponerent, potissimum vero asseruit, perperam Romanos in azymo consecrare, perperam etiam jejunare Sabbato, perperam demum Sacerdotum conjugia improbare; laudans viceversa Graecos, quod fermentato uterentur in Eucharistia conficienda, a Sabbati jejunio averterent, ac venerabiles in ipsis etiam Sacerdotibus nuptias agnoscerent ; curavit autem in his omnibus demonstrare consentaneam Graecorum disciplinam vetustis Patrum Sanctissimorum sinctionibus , quemadmodum ab his dissonam consuetudinem Latinorum . Operaepretium fuit adversus Nicetae libros Pontificios Legatos Constantinopolim missos insurgere , ac emendicatis Graecorum argumentis respondere. Hanc provinciam amplexus est Legatus

Humbertus Sylvae Candidae Episcopus, & brevi quidem, sed acri libello Nicetam compescuit, eo usque , ut Nicetas idem si fides est habenda actis illis , quae

describuntur apud Labbeum intom. Q. Venetae editionis pag. r 36o. quod scripserat riurasset , suique erroris consortes anathemate conficere non dubitasset . Ad eum itaque Humberti librum pertinet in primis canon 3. dist. 16. , cujus inte- Con. 3.gram sententiam juvabit excutere , ne sorte cuiquam videatur Humbertus qua. diu. as.liscumque tandem disputantis habenda sit auctoritas ex canonibus illis, qui vulgo Apostolici appellantur, saltem quinquaginta recepisse , suoque suffragio compro-

. basse. Integra Humberti verba haec sunt : Hinc videamus, s non esis Sabbatiani, quos commemorant Patres sanctae quintae SFnodi . Reprehendens enim nos , car jejune-mtis Sabbatis, dicis: quarta ta sexta serio jusiter jejunandum , una propter traditionem , estera propter passionem Domini, Sabbato autem nunquam nis uno. Et hoc asserere conaris ex apocophis libris, ta canonibus pari sententia sanctorum Patrum repudiatis . Nam Clementis liber, ides itinerarium Petri Apsoli, ta Canones Apsolorum numeramur inter apocrypha , exceptis capitulis quinquaginta , quae decreversne regulis ortodoxis adjungenda ; unde nos quoque omne vocIphon abicientes de sun msν audire eorum fabulosas traditiones , quia non sunt, ut lex Domini . Hinc sane liquet Nicenam Pectoratum Romanos accusavisse, quod Sabbato jejunarent, atque ut demonstraret id adversus sacros vetustissimos canones fieri, in medium proi

liae canoaem 6 s. ex vulgo Apostolicis ita conceptum : Si quis dominicum diem,

387쪽

3 8 Pars seeunfla. caput LXXXI.

aut s abbatum, tino solo demto , jejunare deprehendatur, deponitor, In Laicus , remm nione ejicitor . Quid aliud in contrarium reponendum erat ab Humberto, quam monumentum illud, quod tamquam Graecorum Achillem objiciebat Nicetas, apocryphum esse , uti ceteri apocryphi dicebantur canones, qui quinquaginta Apostolicis adjecti fuerant 7 Neque dicas, Humbertum priores canones quinquaginta Prinhasse, dum eos voluit excipiendos , quando Posteriores improbavit; etenim non ideo priores quinquaginta excepit Humbertus , quod dissimilem esse crederet caussam, & originem illorum, sed quod in Proposito parum intererat veritatem quinquaginta priorum canonum investigare . Non ignorabat vir prudens, apud Graecos passim quinquaginta priores Apostolicos canones passim receptos fuisse, praesertim in Synodo Trullana , posteriorum autem auctoritatem firmam non fuisse apud illos . Non erat ergo opportunum de omnibus canonibus rejiciendis disputare , quando satis erat Humberto aliquos rejici apud Graecos , atque illos rejici, qui negotium adversus Romanos facessere videbantur. Quinquaginta caninnes excipiendos dixit, quasi de illis nulla proponenda quaestio foret; eos qui ex- Cedebant numerum quinquaginta , inter quos erat canon de interdicto jejunio

Sabbati, voluit rejiciendos ; idipsum sane & de praecedentibus quinquaginta dictu-Tus, si ex istorum auctoritate quaestio dirimenda emersisset. Revera in fine ejusdem libelli, ubi Humbertus idem contra Nieetam opponentem canones s. & 39. ex Apostolicis, probat vetitum esse Sacerdotibus conjugii usum, generaliter adstruit non esse apocryphis monumentis pugnandum , sed germanis veterum Pa trum doctrinis, quod idem erat ac dicere , canonem s. & 39. ex vulgo ΑPOsto licis , falso Apostolis fuisse tributos . Ad eundem Humberti sermonem pertinent canon ri. dist. 3t. , & canon I . Can. . dist. 32. , quorum verba consonant cum integris libelli exemplaribus . Ibidem, uti liquet, totus est Humbertus, ut probandam suadeat disciplinam Romanorum,

,.. 2I. qui Conjugiorum usu Sacerdotibus interdicunt , quin tamen id adversetur Sancti 11. Paulli doctrinae, aut quidquam honori conjugii detrahatur.

De Can. s s. de cons dist. I.

Sub nomine Leonis IX. resertur apud Gratianum canon. s s. de cons dist. 1., qui tamen in monumentis illius nomine editis non reperitur. Quid ergo 7 Inter incerta ejusdem Pontificis acta recensendus erit , donec res ipsa in nitidiore tu mine Collocetur . Non omittam tamen indicare, similia nonnulla legi in Concilio Toletano 6. anni 633. cap. O. his verbis r Item cognovimus , quosdam Hispaniae Sacerdotes, qui in Quadragesinae distus alleluja decantant , praeter in ultima hebdomada Paschae, qued deinceps interdicimus feri , statuentes , tit in omnibus praedistis 2uadrages, diebus, quia tempus est no gaudii , sed maeroris , aIIeIWa non decan retur z ruoc enim opus est fletibus , ac jejuniis se flere , corpus cilicio, θ' cinere in svere , animum maeroribus dejicere , gaudium in tristitiam vertere . quo qse veniat tempus Resurrectionis Christi, quando opore t asses a in laetitia canere , ω mamorem in gaudium commutare ; hoc enim Ecelsae universalis consenso in cunctis terrarum partibus roboravit; quod θ' a nobis omnibus , ut conse vetur per Hispanias, GaIlioseque Provinciat oportebit. In temporibus quoque reliquis , i s i Kalendis Januariis ,

388쪽

Me propter errorem gratilitatis aguntuν , omnino aliel a non dee-tetuν . In quibus etiam praeter piscem , M oIus , scuti in aliis quadraginta diebus a ceteris eaνnibus abstinetur, ei a quibusdam nec vinum bibitur. Siquis igitur Episcopus, aue Pre1byter, aut Diaconus, aut quilibet ex ordine Clericorum suerit repenus , qui arbitrium suum huic consitutioni aesimet praeferendum, ordinis sui oscio carere cogatur , a communione ejusdem Pasidie privetis . His addi potest recentior constitutiq anni 8i .edita in Capitulari Aquisgranensi sub Ludovico Pio Imperatore cap. 3 o. ibi: ῬιaIDI a in Septuagesina dimittatur.

Omisso Victore II., nec non Stephano IX., utpote quorum nulla apud Gratianum extant Decreta , 'progredior ad illorum Successorem Nicolaum II., quem in sequentium canonum inscriptionibus laudavit Gratianus . Omnes ex actis qConcilii Romani. l

Simul jungendi, ly ad varios C

l dices , ac monumenta exigendi.

NON diu vixit in Romano Pontificatu Nicolaus II., qui electus prope snem

anni Ios8. , obiit anno Io 6 r. , brevi tamen eo tempore p urima Ecclesiae

utilia edidit, praesertim in Lateranensi Concilio anni rosy., licet Italorum Eccle-fiae sere omnes Romana ipsa prae ceteris , turbarentur. Initio Pontificatus sui aemulum quendam dignitatis intueri debuit Sedis Apostolicae invasorem Benedictum, quem tamen deinde dejecit. In finitimis Ecclesiis , seu Dioecesibus ac Provinciis renovatas agnovit veteres Simoniacorum, & Nicolaitarum haereses , praecipue in Ecclesia Μediolanensi , quemadmodum jam superius observandum fuit ad can nem i. dist. 22. , quem falso dixi fuime Nicolao I. adscriptum; illinc enim constat maxime fuisse laborandum Nicolao II. , ut Μediolanenses germanam caninnum disciplinam , q ram jamdiu abiecerant , reciperent , & Romanae Ecclesiae doctrinam sequerentur , curante inter ceteros Petro Damiani ejusdem Nicolai II. Legato. Sed iterum fructum ingentem da suis laboribus retulit in hac etiam parte Nicolaus : nam & Simoniacorum , & Nicolaitarum veteres damnavit traditiones, obicemque perpetuum posuit, canonibus latis editisque , ne

389쪽

38o Pars secunda. Copue LXXXII.

bent monumenta nonnulla , quae pertinent ad Concilium Lateranense , sive Ho. manum memoratum anni io 19., cujus acta integra interierunt quidem, nonnulla tamen ad illud spectantia remanserunt . Numerus Episcoporum & convenientium quantus fuerit, incertum admodum est propter Codicum varietatem , cum in aliquibus legamus centum , se tresdecim convenisse Episcopos, alicubi tantummodo tres supra sexaginta. Videatur in hanc rem Μansius in tom. i. Supplementi Labbeant, ubi duplicem subscribentium Episcoporum catalogum texuit, una cum ejusdem animadversionibus . Ceterum liquet eam Synodum celeberrimam fuisse,

sive quod in illa de rebus gravissimis agendum erat , potissimum de stabilienda electionis Romani Pontificis disciplina , in qua sane electione plurima identidem schismata improborum quorundam hominum lactionibus suboriebantur, sive quod

agendum erat de damnandis haeresibus Nicolaitarum , & Simoniacorum, quae tunc universam Italiam miserandum in modum occupaverant. Eam ob rem nullo opportuniore remedio indigebant res Ecclesiasticae , quam eo. quod universorum, aut plurimorum saltem Italiae Episcoporum auctoritate, ac sollicitudine pararetur. In Lahbeana pol trema collectione, in quam sane vetustiorum laciniae relatae sunt,

haec habentur velut Synodum ipsam spectantia. In primis epistola Nicolai II. sub hac inscriptione e Nicolaus Episcopus servus servorum Dei omnibus Episcopis Catholicis, cuniloque Clero, ta Populo salutem carissimam, P Apostolicam benei ictionem. Distri. huitur ista in capita t3. , quibus adjungitur decretum quoddam , quod adversus Simoniacos in eadem Synodo editum dicitur. Subsequitur deinde jusjurandum Berengarii Andegavensis Diaconi, quo primum haeresim suam dicitur Hurasse . Adjectae fuerunt tres epistolae apud Μanenium olim editae, quarum prima dicitur Hugonis Episcopi Trecensis ad Bartholomeum Episcopum Turonensem, secunda Hugonis Nivernensis Episcopi ad eundem : tertia inalterii Episcopi Μeldensis ad eundem. Demum ex Severino Binio tenor constitutionis adversus Simoniacos in Concilio editae, qua etiam consuleretur electioni rite celebrandae Pontificis Μaximi, describitur; atque ad haec omnia acta reserenda quoque videtur epistola Nicolai II. apud La eum VIII. ex Sirmondi Apographo edita, scriptaque ad Episcopos Galliae, Aquitaniae , & Vasconiae, in qua Episcopos illos certiores reddit Nicolaus de iis , quae ad firmitatem disciplinae Ecclesiasticae fuerant recens in Romana Synodo constituta. Canones Romani Concilii ejusdem edidit praeterea Mansius in tom. r. Supplemepti Labbeant pag. I 333. , quasi eos , quos Nicolaus II. misit custodiendos ad Clericos Amalphitanae Diceceseos , plurimum sane cons nantes cum iis, qui describuntur in memorata epistola Labbeana; & vix eo i tercedente discrimine , quod Labbeana epistola seripta videtur ad omnes Episcopos , quemadmodum ex nuper edita inscriptione demonstratur , at Epistola Mansit eruta, ut ipse ait, ex vetere Codice Pistoriensi , hanc habet inscriptionem . Nicolaus Episcopar seruus servorum Dei omnibus Episcopis Ama hitanae Ecclesiae sus ganeis , cunctoque Clem , ω Populo salutem eari simam , ω Apostolicam benedictisκem .

Haec omnia monumenta in variis quidem reperta codicibus invicem consonant, nisi forte verborum, ac f rmularum, quibus exprimuntur, discrimina velis investigare ; quamobrem facile concludere poterimus , eorundem singulorum sententiis pro germanis habendas esse, quamquam in varia illarum descriptione nonnihil dandum sit, atque indulgendum scriptoribus illius aetatis , qui dummodo gesta compilareat sine iraude, parum solliciti fuerunt in descriptione verborum. Nequct

390쪽

Neque vero Inutile est omnia isthaec monumenta recensuisse, cum ad eadem facile Gratianei canones Nicolao II. tributi redigantur . Nam Gratianus canones Nicolai II. modo ita laudavit, quasi erutos ex epistola unica , modo quasi editos ex epistola ad Amalphitanae Ecclesie suffraganeos , modo quasi ex Concilio Lateranens, modo demum sine ulla adjectione epistolae , vel Concilii . Ceterum quaecumque inscriptio fuerit, non aliud designatur apud Gratianum, quam acta Concilii Romani; cum epistola illa unica sit eadem cum illa , quam I.abbeus edidit, ad omnes Episcopos scripta, ut conscii redderentur canonum in Romano Concilio editorum , quae sane eadem esse videtur cum epistola ad Amalphitanos, quam

ex Pistoriensi Codice edidit Μansius.

Ejus Concilii, ut patet, integrum decretum exarare voluit Gratianus in ean. I. Coa. f. . dist. α,., quod etiam retulit Binius, animadvertens ex Baronio ad annum Ios9. GR. 13. fuisse a Schismaticis depravatum. Hinc operae pretium erit, canonem illum conjungere cum canone x. de p. dist. . , qui videntur esse depromti ex memorata δ'

epistola ad Episcopos omnes apud Labbeum, cujus exordium hoc est : Vigilantia universalis regiminis assiduam sollicitudinem omnibus debentes , saluti quoque vestras

providentes, quae in Romana Θnodo nuper celebrata, coram centum tredecim Episcopis, nobis licet immeritis prodentibus, sunt canonice constituta , vobis notiscare curamus 'quia ad salatem vestram executores eorum nos esse optamus , θ' Apselica auctoritate jubendo mandamus . Primo namque , inspectore Deo, es statutum, ut electio Romani

Foui cis in potestate Cardinalium Episcoporum si , ita , ut s quis Apostolicae Sedisne praemissis concordi, ly canonica electione eorum, ac deinde sequentium ordinum religiosorum, Curieorum, ει Laicorum consensu inthronitatur, is non Papa vet Apost sicus, sed Apostaticus habeatuo. Paullo aliter in editione Μansii in epistola superius memorata his verbis: Vigilantia univessalis regiminis assiduam sollicitudinem omnibus debentes , salutis quoque vestrae caussa praerogativae dilectienis carissimi confratris nostri Archiepiscopi vestri specialiteν pravidentes , quae in Romana SModo nuper celabrata coram xi 3. Episcopis, nobis licet immeritis praes lentibus, funt canonice instituta, vobis noti care euramus , quia ad salutem voram executores eorum vos esse optamuι , Apostolica auctoritvie jubendo mandamus . Primo namque i pectore Deo esstatutum , ut squis Apostolicae Seia sne eoneordia , ω canonica electione , ac benedicti ne cardinalium Episcoporum , ae deinde sequentium ordinum NIigiosorum Claricorum latroni tur, non Papa, veι Apostsicus habeatu . Ex his emendandi erunt Gratianei canones, nimirum nihil aliud pro germano Nicolai monumento in memoratis canonibus habendum est , quoniam de depravatione Codicum constat , quam quod eum hujusmodi Nicolai epistolis consonare penitus videatur. Ad idem Concilium Nicolai pertinet can. s. dist. 32. , nam in capite 3. memo rara epistolae apud Lahbeum ita legitur et it nullus Missam audiat Presbyteri, y- quem scit concubinam indubitanter habere, aut subintroductam mulierem. inde etiam ipsa sancta Ssnodus Μansus in Pistoriensi ejusdem epistolae exemplari legite in .em. ισ. ipsa prima Ssnodus hoo Capitulum sub exeommunicatione statuit dicens et uuicumque qu. 3. Sacerdotum , Diatanorum , Abdiaconorum post constitutum B. memoriae praedecessoris nostri Sanctissimi Papae Leonis de eastitate Clericorum concubinam palam duxerit Μansius ex Pistoriensi Codice omissa voce palam legit coneubinam duκeru vel ductam nos reliquerit, ex parte omnipotentis Dei, auctoritate Beaterum Apostolorum Petri, MPaulli praecipimss, ta omnino contradicimur, si Missam non caηtet, nec Evangelium, via

SEARCH

MENU NAVIGATION