장음표시 사용
71쪽
6 a Pars secunda. Cous LIX. est canon iis. grave es frustra eccloastica ministeria venumdare, se iterum culpa es imminenti hujusmodi necessiate res maxime desolatae Ecclesae captivis suis praeponere,
ω in eorum redemtione cessare.
De epistolis ad Fantinum Defensorem .
c.λ. , . Victor Panormitanus Episcopus Iudaeis apprime infensus illorum synagogas oc-οι. Cupaverat, quotcumque sitae erant in Urbe Panormitana una cum ceteris Iudaeo-τ - β. rum hospitiis . Id factum improbat Gregorius in epiliola ad Fantinum Siciliae Defensorem sy. lib. I. indictione a. in vulgari, & s s. lib. 3. in Maurina editione , jubens, ut curet Iudaeis omnia loca restitui, quae nondum Episcopali auctoritate in Christianorum templa consecrata fuissent, Pro iis vero , quae jam consecrata Pro Ponerentur, pretium reddi. Sane Gregorio illud semper antiquissimum fuit , ut quoscumque etiam a Christiana Fide alienos ita benigne exciperet , ut blanditiis potius in rectam semitam traheret, quam assii gendo a Christiano nomine magis in dies, ac magis averteret . Id quoque alias luculentius expressit, praesertim ici
can. 3. diit. 43. Ex memorata epistola depromtus est Canon a. Cau. I 4. qu. 6.,
cujus verba a Gratiano in epitomen propemodum redacta, ita potius erunt describenda: Ante aliquantum tempus Victori fratri, ω Coepiscopo mstro scrip us , ut quoniam quidam Judaeorum data nobis petitione questi fuerunt, onagogas in Ciuitate Panormitana pstas cum hospitiis suis fuisse ab eo irrationabiliter occupatas , quousque caussa, utrum juste factum esset, potuisset agnosci , ab eorum suspenderet se congregatione ; ne serue in eorum sola voluntate versari praejudicium videretur. Et quidem nos prae dictum Fratrem nostrum incongrue aliquid egisse Sacerdotii ejus respectus facile credere non permist. Sed quia Salerio Notario nostro , qui illis prinsem postea inventus es ,
renunciante comperimus, nullam extitisse caustam , pro qua potuissent rationabiliter occupari , atque eas esse inconsulae, ac temere consecrata/ idcirco experientiae tuae praeeipimus, ut quia , συο ι semel consecratum es, Iudais ultra non valet restitui , quantum a filiis glorioso Venantis Patricio, ω Urbico Abbate onagogae ipse cum his hospitiis , quae sub ius sunt, vel earum parietibus cohinrent, atque bonis ibi conjunctis aestimatae suerint, sudii tui si, ut praefatus frater , ω Coepiscopus noster dare pretium
debeat, quatenus hoc, quod occupari fecit,in ius Ecclesin ipsus valeat permanere, ut siti opprimi, aut aliquam pati injustitiam nullo modo videantur . Aurea sane sementia, quae & cum recta ratione consonat, & cum civili Romanorum jure, quod res semel reIigiosas, aut sacras, aut publicas rursus in prophanas, aut privatas abire non siest, servato tamen antiqui Domini jure , ut saltem pretium consequatur. Et quidem supradictam caussam Fantino Defensori Gregorius mandaverat, cujus Can.98. solertiam jam expertus fuerat in procuranda Iudaeorum ad Christianam Fidem con-ὸ ''i versione . Nimirum Fantinus jam delegatus pridem a Gregorio suerat, ut Iudaeos 'μ' ' quosdam in Agrigentino territorio consilientes, & se baptizari postulantes benigne exciperet , imo & baptizari curaret : quemadmodum liquet ex epist. 23. lib. 8.in Μaurina, dc 24. lib. 7. in vulgari editione, ex qua depromtus est canon 98. de cons. diit. 4. , ubi Μaurini Μonachi adnotant legendum esse hamitet , no vero baptiees, ut nimirum reseratur ad Episcopum loci illius , non ad eunde Fautinum, erat enim tum Episcopis reservatum solemne baptisma conferre , neci
72쪽
. De Gregorio Magην. 63 eidem Fantino , utpote Defensori , congruere poterat, cum ut plurimum Defensores ecclesiastici nonnisi Subdiaconi constituerentur.
De epistola ad Felicem Messanensem Episcopum.
Quae Gregorii epistola 32. in lib. sa. vulgaris, & r7. lib. I 4. Μaurinae editionis ad Felicem Μessanensem Episcopum scripta fertur, Paucis velut germanum. Gregorii monumentum habetur. Data illa finSitur anno fio 4., ut rascriberet Gregorius Felici de tribus ecclesialticae disciplinae capitibus interroganti. Prima inte Togatio ad eos spectabat, qui quarta progenie, seu gradu conjuncti sunt, num si- matrimonium inierint, sint separindi, quemadmodum idem Gregorius separandos scripserat ad Augustinum Anglorum Episcopum . Altera erat de accusationibus Episcoporum . Postrema de Ecclesiis, de quarum consecratione dubitaretur. Quicumque hanc epistolam a Gregorio abjudicant, pluribus ad id demonstrandum, Bequidem perspicuis argumentis utuntur. Et Primo conferendo Vulgatam interrogatoriam Felicis ad Gregorium epistolam cum rescripto ipso Gregorii, multa statim emergunt ab historica veritate aliena. Dicitur ibi, Augustinum Anglorum Episcopum ordinatum fuisse a Gregorio Papa, & in Angliam ab eo missum, quum tamen testetur Beda in lib. r. historiae Anglorum cap. 27. a Virgilio Arelatensi Episcopo fuisse ordinatum. In eadem etiam cpistola Mentio fit Benedicti Syracusanae Ecclesiae Episcopi; at hic Benedictus Putum figmentum est deceptoris: etenim initio Pontificatus Gregorii Syracusanam Ecclesiam regebat Μaximianus Episcopus, & post ipsum Iohannes, quem adhuc viventem anno εο 3. memorat Greis Eorius in lib. . epist. 34. in vulgari editione. Praeterea Felix in Μemnensi Ee- Iesia Episcopus vixit quidem anno syr. , sive anno primo Gregoriani Pontificatus, quemadmodum demonstrat epistola 38. lib. r. a Gregorio ad illum directa at idem jam vita functus fuerat anno sy f., antequam Augustinus in Angliam proficisceretur, quemadmodum perspicue liquet ex epistolis Gregorii ad Donum Episcopum Μessanensem, qui Felici successisse dicitur anno sy s. ex epist. 39. lib. s. Sunt sane haec invicta propemodum argumenta , quibus vulgo istud monumentum tamquam apocryphum Eruditorum fere omnium suffragio reiicitur. Ego di nonnulla adjiciam ad hanc rem magis, magisque firmandam. Video in epistola ipsa eam inscriptionem, quae Gregorio fuit insueta, ibi : Reveremtissimo Fratri Felici Episcopo Gregorius semus servorum Dei. Neque enim Gregorius ad Episcopos scribens, eos Reverendissimos vocare solebat; neque alias se servum servorum Dei inscripsit; & quamquam non desint, qui hanc formulam a Gregorio primum invectam voluerint, a recentioribus deinde Pontificibus Maximis Perpetuo usu receptam, tamen in aliis Gregorii epistolis desideratur, dummodo illas excipias, quae suspectae fidei habentur , uti est privilegium S. Μedardi Μonalterii Suessonensis . Stilus
etiam epistolae Gregorianus non est, prolixa praefatio , variae res inordinate congestae, & proposito non congruentes quaestiones , de quibus interrogatus Gregorius dicitur, intermixtae , ipsamet epistola valde prolixa , quum tamen auctor ab initio profiteatur se paucis singula Velle complecti, a more Gregorii sunt aliena ;etenim Sanctus Pontifex in suis epistolis brevissima Praefatione uti consuevit, nunquam non ad rem , paucis Plurima expediens, quemadmodum liquet ex collatione
73쪽
aliarum cpistolarum . Quod vero clarius idipsum demonstrat, est apertissimus character Isidori Μercatoris , cujus sententiis haec eadem epistola undequaque referta est, praesertim quod attinet ad accusationum Episcopalium disciplinam. At vero de hac accusationum Episcopalium materie nulla subesse poterat Messanensi Episto-PO ratio, cur Gregorium interrogaret; etenim dubitatio emergere forte de eδ re Potuimet in ea Provincia, in qua esset Μetropolitanus Episcopus, ad quem causis Episcoporum olim deferri solebant; sed in Sicilia Romano Antistiti, ut diximus , etiam tamquam Metropolitae sub ecla, ea interrogatio supervacanea videbatur, nisi dicere velimus, Gregorium de iis fuisse interrogatum , quae ad Gregorii ejusdem officia pertinebant. Quid demum est, quod Gregorius dicatur improbare Episcoporum accusationes t quando ipse eos alias laudavit, qui jure suos Episcopos accusaverant; e converso damnavit illos, qui ab accusatione Episcoporum jure suscepta Praevaricando destiterunt. Luculentissimum hujus rei argumentum deducitur ex can 6. & 7. cau. a. qu. 3. , ubi Gregorius ad Johannem Corinthium scribens improbat acta Paulli Diaconi, item Euphemii, & Thomae, quod ab accusatione jam pridem initituta Episcopi sui recesserant.
Ex his luculentissimis rationum momentis nemo non videt, eam epistolam Perperam Gregorio adscribi, ac propterea a Gregorio abjudicandos eos canones, qui ex eadem epistola laudantur ... Ex his in primis est canon 4. Cau. 13. qu. 2. Per tinet is ad primam inquisitionem de non jungendis matrimoniis intra septima generationem. Ait auctor aepistolae, se in hac re contra canonum disciplinam ali- qaid indutiisse Anglorum gentibus recens ad Fidem conversiis, concludit tamen, haec generalia non esse , nec statuta veterum Patrum facili negotio estis immuta cla . Ceterum etiamsi apocryphus habendus sit memoratus canon Φ., illius tamen sententia recte consonat cum aliis germanis Gregorii monumentis , praesertim vero cum Canone Io. Cau. 2 s. qu. a. ex epistola ad Natalem. In eadem epistolae parte leBitur canon Io. cau. 3 s. qu. 2. , qui tum demum cum integris epistolae codicibus consonabit, cum pro illis verbis fae cunctis hominibus legetur , ta cunctis bonis homi-η:bus . Refertur praeterea ex eadem epistola canon 2. cau. 3 s. qu. 8., cujus tamen
verba in epistola ipsa non leguntur, sed ibidem similia quaedam his verbis : Progeniem vero suam unumquemque de his , qui si deliter edocti sunt, G jam trina radice plantati sunt ineanuus , usque ad septimam observare decernimus generationem st quamdiu I .
a Vinitate agnoscunt propinquos , ad hujus copuia' non accedere societatem praesumant. Nec eam, quam aliquis tae. Heic subsequuntur verba canonis Io. cau. 3 s. qu. 2. , quae que similiter propemodum recitantur in can. 16. cau. 3 s. qu. a. Plane qui S ex
locis hae, similesque sententiae depromtae fuerint, jamdudum animadverterunt R mani Correctores, observantes, fragmentum illud esse consarcinavim ex variis Comciliorum, Legumque capitibus in unum congestis, quae unicuique ex Interpretibus hucusque talem peperere confusionem, ut in graduum cognationis Computatione matrimonii caussa ignorare se profiteantur, quod singulis peculiariter aetatibus tria buendum fit. Ajunt enim vetuitillimis temporibus intra secundum , vel tertia gradum contracta cognationis jura matrimonii ineundi caussa: deinde media aetate protracta usque ad septimum gradum, tandem vero disciplinam ejusmodi severiorem ad gradum quintum attemperatam . Quo vero tempore haec disciplinae varietas inducta fuerit , non praefigunt, nec Leges indicant aut civiles , aut ecclesiasticas, ex quibus eadem repetatur, nisi forte quae pertiaeat ad receptam postrem Disiligod by Cooste
74쪽
De Gregorio Magno. 6 spostremam disciplinam. Dabo ego in praesentia operam, ut haec res, quoad stat
Polsit, illuitretur. Cognatorum nuptias, qui nobis propinquiores sunt, vel ipsam naturam ablio Tere omnibus fere gentibus visum est. V erum quoto in gradu sint detestabiles , aut. improbandae natura definitum non est, sed sapientiae, prudentiaeque Legumlatorum I mandatum . Quid in universo Urbe varii Legumlatores edixerint, parum sollicitis esse debemus, contenti observare Romanas 1.eges, quas Μ ores noliri etiam ah et initio nascentis Ecclesiae coluerunt, vel quod jura Romanorum facile ceteris antet cellerent dignitate, atque praestantia, vel quod summa esset Romani populi auctos ritas, Roma olim innumeris propemodum Provinciis dominante . Itaque Romana et Lex inter fratres quidem , ac sorores conjugia vetuit, item inter patruum , &ά neptem amitam, ac nepotem; ubi vero deveniretur ad fratrum filios, inter ipsos conjugia licuit celebrari. Haec disciplina juris Romani perduravit usque ad Theo- , dolium Imperatorem, qui primus itatuit, ne inter consobrinos, & patrueles matrimonia fierent. Id refert S. An brosius in epiit. 66. ibi : Nam Jheodosus Imperator etiam patrueles fratres , li consobrinos vetuit inter se coniugii convenire nomine ,
est severi imam poenam statuit, siquis temerare ausus fuerit fratrum pia pignora. Hujus Conititutionis fit mentio in l. un. Cod. Theodos. Si nuptiae ex rescripto petantur , & apud Augustinum in lib. x s. de Civitate Dei cap. 16. Non tamen diutius: Constitit haec disciplina, quam paullo post abrogavit Arcadius Imperator Theodosii filius, antiquam revocans consuetudinem, qua matrimonia consobrinorum, & patruelium legitima habebantur l. i . Cod. de nuptiis , eamque jurisprudentiam Iustiniani adhuc temporibus viguisse liquido constat ex S. 4. Institui. de nuptiis . Imo cum Imperatorum jurisdictio fuerit in Occidente imminuta Regibus Longobardo. Tum Italiam occupantibus, eandem disciplinam viguisse scimus etiam tempore Regis Rotharis circa annum 6so.; etenim ejus legem habemus in lib. a. Legum Longobardarum tit. 8. num. 4. ita conceptam: De his, qui de illicito matrimonio nati sunt, τel nascuntur, ides de matrina , aut Iliastra , vel cognata, quae fuit uxor fragris , aut soror uxoris , quia canones sic habent, de duabus sororitus, scut de duobus fratribus , cst qui de tali matrimonio natus fuerit, hae res legitimus patri suo non Ist. Exi quibus sane verbis deducitur, cognationem medio septimo taculo nondum fuisse ultra fratres, de sorores in conjugiis consideratam . Atque hinc manilisto etiam liquet , quam falso Gregorio Magno tributa fuerint illa fragmenta a Collecthribus canonum, in quibus ad septimam usque generationem ea aetate interdicta videntur matrimonia, cum & quinquaginta annis ante Gregorium, sive temporibus Iustiniani, & quinquaginta annis post Gregorium , sive temporibus Rotharis eandei non interruptam disciplinam extitisse probaverim de licitis nuptiis patruelium fratrum , vel consobrinorum. Coepit paullatim ab ea disciplina recedi non sane lege Ecclesiastica , sed Regia , ejusdem nimirum Rotharis, qui paullo post in tit. 8.Legum Longobardorum S. 4. constituit e Ut nullus praesumeret relictam de consobrino fra uxorem amodo ducere, subdens: Hoc autem ideo Qximus, quia , Deo teste, Papa Nurbis Romae, qui in omni mundo toto Caput Ecclesartim Dei, bacerdotum est, per suam epistolam nos adhortatus es, ut tale conjugium seri nullatenus permitteremus . Post haec nulla alia juris immutatio adparet, nisi temporibus Caroli Μagni, qui primus post firmatum in Occidente imperium novam quandam tum ei-Vilibus . tum ecclesiasticis caussi. sormam indi studuit, videbatur enim novum inb
75쪽
perium, praesertim postquam vetus deformatum a barbaris turpiter fuerat, nova leges, ac disciplinas exigere. Hinc antiquatis, contemtisque Imperatorum veterum' constitutionibus novum jus emersit, quod Carolinum vulgo appellatur. Itaque Carolus Imperator pientissimius, ac religiosissimus Princeps cum Episcopis pluribus, novas, quas in animo habebat, leges condendas contulit, quae Capitularia vocantur, collatasque executioni demandandas decrevit. His primum statutum est, ut matrimonia consanguineorum usque ad septimum gradum prohiberentur, quemadmodum liquet ex lib. 7. Capitularium cap. 432. , quam disciplinam & imperiali,& ecclesiastica auctoritate definitam sequens aetas moribus confirmavit , repetitiseque canonibus Viri presertim ecclesiastici cultodiendam mandarunt. Cur vero printracta esset usque ad septimum gradum matrimonii prohibitio, id censeo ex veterum Iureconsultorum penu decerptum , qui cognatorum nomen usque ad septimum gradum protrahebant, ubi de hereditaria successione ageretur . Ait enim Paullus in S. uls. tit. D. lib. 4. sententiarum et Successimis idcirco gradus septem constituti
sunt, quia ulterius per rerum naturam nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest; quibus consonat Μodestinus in l. 4. princ. is de gradibus, & adfini. bus. Sane huc respexisse Capitularium auctores probant Patres Concilii Meldensis,
si Concilii Μeldensis est canon x. cau. 3 s. v. a. Nolo curiosius inquirere , num haec ratio ab hereditatibus ad matrimonia rite extensa laeest. Tantum dixero, hanc consanguinitatis extensionem visam postea fuisse minus utilem , ut proinde necessa fuerit, eadem consanguinitatis jura intra quartum gradum contrahere in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. celebrato , cujus constitutionis fragmentum refertur in cap. 8. de consanguinit. & adfinit. , quamque confirmavit tandem Conci. . tium Tridentinum.
De epistolis ad Hadrianum Notatium.
Μultos Gregorii tempore fuisse maleficos, quos vulgo adpellant sorti legos , adique incantatores, patet ex Conciliis illius aetatis, Veneto, Agathensi, Aurelianensio,. p. I. , & aliis , ac praesertim ex epistola Gregorii ad Hadrianum Panormitanum N
eau. 16. tarium in Μaurina editione s3. lib. it., 9 47. lib. s. in vulgari, cujus integra s*- I verba hic referam , ut ex illis suppleatur canon 8. cau. 26. qu. s. Ait Gregorius:
Pervenit ad nos, quod quosdam incantatores, atque sortilegos fueris insecuiss. fit omnino nobis sollicitudinem , delumque tuum gratum fuisse cognoscas , sed moleste tuIimus , quod te dubitare, ne ab eis nobis contra experientiam tuam surripi potuisset, didicimus , cum certus esse, ac scire debueras, hoc tibi apud nos ad commendationem magis prof-eere , non ad culpam adbcribi. Et ideo studii tui si sollicite quaerere , θ' quoscumque hujusmodi inimicos Chrsi inveneris, ita. districta ultione corrigere, ut ta nos de experientia tua melius debeamus habere judicium , ω Deo nostro re, quod maxime studendum est, valeas commendare.
1η.xt. Ad eundem Hadrianum scripta est epistola 44. lib. p. in vulgari, & so. lib. Q.
V. 37. in Μaurina editione, quam integram retulit Gratianus in Can. a I. cau. 2 T. qu. z., ubi tamen pro illis verbis in Monasterio remanere . . . nec quondam foraseationis er men . . . licet dimittere uxorem . . . illi etiams jam tonsuratus . . . . conversationisgνωia e c., legunt Μaurini Monachir in Monasterio permanere . . . nec quoddam sornicationis crimen . . . licet relinquere uxorem . . . . illi vel f jam tonsuratus ...
76쪽
conversonis gratia Ula. Ex hac Gregorii epistola sane constat , olim licuisse ex juris civilis disciplina alterutri ex conjugibus ab alio discedere prosellionis monasti. cae caussa, quemadmodum probant illa verba: Es mundana lex praecipit conversonis caussa utrolibet insito poste Iolvi conjugium; ut enim divortia passim admittebantur vel, ut Miabant, bona gratia, vel ex caussa, ita admitti facile potuerunt caussa religiosae vitae ineundae. Quod quidem Sanctis Ecclesiae Patribus non satis placuit, quemadmodum idem Gregorius indicat in hoc ipso canone , necnon in epiliola ad
Theotii tam, cujus fragmentum est in can. I9. cau. 27. qu. a. Hinc Sanctus Α -
Mitinus in epiit. aar. ait: 'una sola cauda esse possci, qua te id, quod vovisti, non
suum non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, s sorte tua conjux hoc tecum susscipere animi, seu carnis infirmitate recusaret; nam edi vovenda talia non sunt aco uatιs , nis ex consensu , eae voluntate communi, dae s praepropere factum fuit, magis es csrrigenda temeritas, quam persolvenda promusio. Referuntur haec in can. 6. cau. 33. qu. s. Lex autem humana, quam Gregorius memorat hujusmodi matrimoniadusolventem, est Novella Iuttiniani vel xx7. caP. ιa. , vel 123. cap. 4 .
De epistolis ad Johannem Panormitanum Episcopum .
Ea olim in sacris ordinibus conferendis disciplina vigebat, ut quotiescumque de
maritis initiandis ageretur, necessarius esset consensus uxoris, imo id praeterea requireretur , ut eadem uxor voto se continentiae Obltringeret, quo fiebat, ut ipsa
ne poli viri quidem mordem alteri jungi conjugio posset. Hinc in Antissiodorensi
Concilio anni s 8. non Ionge a temporibus Gregorii Magni celebrato can. aa. ita constitutum legimus: Non licet relictae Presbsteri, nec resinae Diaconi, vel Abdiaconi pos ejus mortem maritum accipere . His praehabitis facilis est interpretatio canonis Io. dist. 28. , in quo integra fere legitur epistola Gregorii ad Iohannem Panormitanum Episcopum s. lib. 14. in Μaurina, de 6 a. lib. xx. in vulgari editione . Emendandus tamen erit Gratianus in illis verbis: Quo conductor fuit . . . . dicens nec eam virginem ad eum senisse, denique nec religiosam mu asse volem, postquam ... vis in conjugio Diaconi mulierem, de qua agitur, suille constiterit tac., pro quibus legendum est:quo conductor fuerat . . . dicens, nec virginem tuam ad eum venisse, denique ut neo religiosam mutare vestem prasumeret, postquam . . . Ps ita in conjugio Diaconi muιων suisseeonstiterit 6ie. Praeterea jam adnotaverunt Correctores Romani in integris epistolae exemplaribus desiderari vocem illam salsa, licet habeatur penes Ιvonem. Conductoris autem nomine, quod ibidem memoratur, eum intelligi arbitror, qui generaliter omnia mulieris bona administrabat, imo & personae ipsius mulieris veluti tutor, ac deseα- sor publica constituebatur auctoritate , quem Longobardorum leges Μ dualdum appellabant, quemadmodum liquet ex lib. a. tit. 2. Lesum Longobardarum. Porro conductoris nomine signifieatum fuisse generalem honorum omnium administratorem
liquet ex eisdem Legibus Longobardicis lib. 3. Iit. I. S. Io. Alia eth ad Iohannem Panormitanum epistola sa. lib. xx. in vulgari, & 4q. lib. Can. r. a 3. in Μaurina editione, quae tamen in aliquibus mS. Codicibus inscribitur ad Μa. U. . rinianum Ravennatensem Episcopum, quemadmodum animadverterunt Maurini Μonachi. In ea totus est Gregorius, ut moneat Episcopum, qua ratione sese cum Clericis e . ii . suis gerere debeat. Inter cetera saluberrimum monitum est, quod ex hac ipsa epistola qu. p. retulit Gratianus Q can. 13. dist. 86., necnon in cau. a. cau. 1 f. qu. 7. eisdem verbis.
77쪽
De epistolis ad Johannem Episcopum Syracusanum.
Quum plures in Sicilia apud Iohannem Episcopum Syracusanum obmurmurasi sent de Gregorio, quod ipse Constantinopolitanam Ecclesiam deprimere meditaretur , alias vero Graecorum disciplinam adamaret, ac sequeretur, Sanctus idem Pon-Cari. 4. ij sex id accipiens ad Iohannem epistolam scripsit 64. lib. 7. in vulgari , ω iae. dis. . lib. s. in Maurina editione, in qua duo potissimum tradidit: primum se non Ecclesiam Constantinopolitanam comprimere, sed potius decere eam esse Romanae subjectam, quod nihil dignitatis illius derogare videtur: Alterum , se non sequi omnino graecam disciplinam, imo quae ab ipso instituta nuper fuerant, a Graecorum ritibus plurimum distare. Huc pertinet canon Φ. dist. 22. usque ad vers. Nam quod Primas. Ante Romanam correctionem desiderabantur apud Gratianum illa verba r&uod ta Dominus piis imus Imperator , ly Frater noster Eusebius ejusdem Cloitatis Episcopus assidue profitentur. Μendum vero in eisdem verbis inesse nemo non videt , cum certum sit, tempore Gregorii nullum Eusebium, sed Cyriacum Constantinopolitanae Ecclesiae praefuisse. In vulgatis codicibus epistolarum Gregorii hoc ipsum mendum habetur: verum legendum esse, 6i Frater noster ejusdem Civitatis uise pus Uc., omisso nomine Eusebii, vetusti ΜSS. Codices indicant: sic Eusebii nomen deesse in libris antiquis Gregorii, quos prae manibus ipse habuerat, Thomas Iamesius ait in vindiciis Gregorianis: deesse testatur in antiquissimo codice Regiae Bibliothecae Balugius in notis ad Gratianum I idem demum nomen Eusebii omiserunt Amalarius in lib. 4. cap. 26. de officiis ecclesiasticis, & Anselmus Lucensis lib. a. cap. 68. Quae sequuntur apud Gratianum in vers. Nam quod Primas ad aliam epistolam Gregorii pertinent, ad eundem quidem scriptam, sed in alia caussa , eitque' numero 6 s. in vulgari editione lib. ., & sy. lib. s. in Maurina . Apud veteres persuasum fuit, ibidem agi de Episcopo Constantinopolitano , quum tamen agatur de Episcopo Primate Bizacenae Provinciae in Africa, quemadmodum & integer epistolae contextus, & optimi codices demonstrant. Alendo illi occasionem dare potuit nominis similitudo inter Iliacium Africanam Provinciam, S inter sedantium nomen vetustum Urbis Constantinopolitanae . Et quidem hoc erratum adeo potuit apud Scriptores, ut exinde argumentum sumerent, quo ostenderent Constantinopolitanam Ecclesiam fuisse Romanae subjectam , quemadmodum sumsit Gratianus inmemorato canone , & Hincmarus Rhemensis in epistola 4 . ad Iohannem VIII., necnon alii recentiores. Hinc in vetustis aliquibus Gregorianarum epistolarum editis codicibus hoc lemma praefixum est eidem epistolae: De Episcopo Constantinopolitano de crimine accusato; quamobrem jure in recentioribus editionibus haec verba substituta fuerunt: De Episcopo mearem provinciae Africae de crimine accusato. Illius epistolae argumentum, prout ex Gregorii verbis deducitur, pauciq trado. Accusa - tus fuerat Primas Byzacenae Provinciae in Africa apud Episcopos suos de certis eriminibus , quorum judicium Africani Episcopi in ipsam et Provincia terminari volebant, juxta veterum Africanorum traditionem, ac disciplinam. Accusatus Episcopus Romxm potius ad Pontificem Μaximum caussam deferri, & ab eodem dirimi postulabat. Et quidem Imperialis auctoritas ejus postulationi accesserat , qua
jubebatur, accusatum Episcopum Romae defendendum fore, totamque caussam a
78쪽
De Gregorio Magno. 6'Pontificis Romani sententia pendere. Obstiterunt Africani Episcopi. & apud Theodorum Μagistrum militum in Africa curarunt, ne Imperatoris voluntas executioni demandaretur. Interea Syracusas venerat Μartinus quidam , quem Virum eloquentissimum Gregorius adpellat, atque de ea re cum Iohanne Syracusano Episcopo verba fecerat. Iohannes pro ea, qua erga Apostolicam Sedem ferebatur, adrectione suadebat Μartino , nihil est e convenientius, quam ut ea cauli a ad Pontifice minximum deferretur, eodemque tempore ad Gregorium scripsit, sive quid ipse de ea re ab Africano viro intellexerit, sive quid ipse de eadem re Africano Viro reseponderit, Gregorius autem inter cetera ita rescripsit loquens de Primate Byzacenae Provinciae a Coepiscopis suis accusato, & Apoitolicae Sedis judicium postulante rNam quod se dieit Sedi Apsolicae subjici, squa culpa in Episcopis invenitur, nescio quis
ei Episcopus subjessus non it. Cum vero euIpa non exigit, omnes secundum rationem h militatis aequales sumus. Integra haec epistola summam Gregorii prudentiam exhibet, ut ille minus dixisse, plus dicere voluisse intelligatur. Etenim, ut ipse latetur, ignorabat quo animo Primas ille Byzacenus ad Sedem Apostolicam esset accessurus,& quis larte laturus esset exitus, si verbis vividioribus sentemiam suam apud Iohannem expressisset; interea vero nihil omissit, quin commendaret caussam illam Iohanni, profitens se de illius benevolentia certum esse. Ad eundem Iohannem Syracusanum aliam scripsit epistolam Gregorius 36. lib. at . in vulgari, & 28. lib. I 3. in Μaurina editione in caussa Cosmae cujusdam Nonachi primum , deinde Subdiaconi, ac tandem Presbyteri. Integra illa refertur 'in can. 6. dist. 74. , ubi leviuscula quaedam emendanda iunt: etenim pro illis Gratiani verbis: Quae Juliana dicitur, Preabter es ordinatus, . . . . fugam quaerat avexilium . . . in EccIoram , ubi Ge. , legitur in aliis epiliolae exemplaribus: Quae
Iuliana vocatur, Presbter dicitur ordinatus . . . fuga quaerat auxilium . . . . in Ecclesia , ubi haec. Alia iterum epistola est Gregorii ad Iohannem Syracusanum in vulgari editione Can.xi. 28. lib. 7. , in Μaurina Vero a T. lib. 8., quae omissa brevi Gregorii praefatione , dis. 93. integra in ceteris refertur apud Gratianum in can. 2 a. dist. 93., ει quidem eisdem verbis post Romanam Correctionem. Monachi tamen Μaurini pro voce Catinesis rectius legendum volunt Catanensis, animadvertentes in aliquot vetustissimis codicibus ΜSS. desiderari illas duas voces verum se . Compagus, de. quo ibi sit mentio, eommuni eruditorum consensione calceamenti sacri species erat, quamquam in ejus figura explitanda non omnes conveniant; alii enim putant fuisse maxime cavum , atque profundum ad medias usque tibias ascendentem; alii fuisse genus calceamenti incisi, quo pes partim tegeretur, Partim nuduS extaret.
De epistola ad Iustinum Praetorem . .
Iamdudum Romani Correctores recte emendaverunt inscriptionem Canonis 6. c., εcau. a. qu. f., de promti ex epistola Gregorii a 3. libro 2, in vulgari aeditione, eou. x. quae ad Iustinum , non imperatorem, quemadmodum Exhihebant Gratiani codices, D. s. nec Presbyterum , quemadmodum vulgares epistolarum Gregorianarum codices tradunt, sed Praetorent, quemadmodum vetustissimi de optimi MSS. codicest habent. Porro Iustiuum Praetorem in Sicilia osse demonitrat epistola α. Gregorii
79쪽
in lib. r. ad eundem directa; eam autem epistolam, quae resertur in memorato Canone 6., ad Praetorem Siciliae scriptam esse constat, quia ibidem agitur de Leone Catanensi Episcopo, quem post cautis discussionem , innoxium agnitum, & juxta morem . illius aetatis ad corpus Sancti Petri praestito jurejurando purgatum Iustino commendat . Integra epistola relata est in dicto can. 6., in quo tamen pro illis
verbis, dejicere non valat . . . rumor adspersi . . . o nidum, quod nuiro . . . districta eorum . . . nequa in cordibus remaneat s c., Maurini Monachi ex optimis codicibus legendum potius voluerunt: Decipere non valet . . . . rumor ad perserat . . . omissum, aut nostra . . . distriara eum . . . . nec qzaedam cordibus remaneat e c. De Leone Catanensi inferius agendum erit ad canonem a. dist. 3 a. , can.. 63. cau. 16.
De epistola ad Libertinum Praefectum.
Plurimum prodest ad rectam interpretationum canonis 13. dist. - 4. integram hoc loco describere Gregorii epistolam 37. lib. a. indict. 11. in vulgari, & 38. lib. 3. in Μaurina editione, scriptam ad Libertinum Siciliae Praesectum. Ait Gregorius: Ab ipso administrationis exordio Peus vos in ea fae suae voluit vindicta procedere, tahanc vobis mercedem propitium cum laude servamit . Fertur si quidem , quod Nasas qui dam sceleratissimus Judeorum, sub nomine B. Hesiae altare punienda temeritate construxerit, multo que illic Christianorum ad adorandum sacrilega seductione deceperit. Sed P Christiana, ut dicituν, mancipia comparavit, Es suis ea obsequiis, ac utilitatibus
deputarit. Dum igitur severissime in eum pro tantis facinoribu1 debuisset ulcisci, gloriosus Justinus is est Iustinus Praetor, de quo superius actum est medicamento avaritiae, ut nobis scriptum est, delinitus, Dei disulit injuriam vindicare. Gloria autem vestra haec omnia districta examinatione perquirat, edi s hujusmodi manifestum esse repererit, ita districti me, ac corporaliter in eundem sceleratum festinet vindieare P darum , quatenus hae ex eausta ta gratiam sibi Dei nostri conciliet, est bis se poseris pro
sua mercede imitandum monstret exemplis. Mascipia autem Christiana, quaecumque eum comparasse patuerit, ad libertatem juxta Iegum praecepta sne omni ambiguitate pe ducite , ne, quod abst, Christiana religio Judaeis subdita polluatur. Ita ergo omnia d frictissime sub omni festinatione eorrigite, ut non solum pro hac vobis disciplina gratias referamus , se testimonium de bonitate vestro, ubi necesse fuerit, praebeamus . Gravissima sane erat caussa, qua rogabat Gregorius Libertinum, ut in impium Nasatem animadverteret, Christianosque impietatis caussa in servitutem suam reis dactos ad libertatem vocaret; cum praesertim id Romanae leges exigerent. Iampridem unim id constituerat Imperator Constantinus, quemadmodum testatur Eus hius in lib. 4. de vita Constantini cap. et . , idque etiam confirmaverant subsequentes Imperatores in l. a. & a. cod. ne Christianum mancipium.
De epistolis ad Leonem Episcopum Catanensem.
Quaedam jam de Leone Catanensi Episcopo attigi in epistola Gregorii ad Iust, num Praetorem Siciliae, ex qua depromtus est canon 6. cain a. qu. s. Ad eundem. duae Diuiligod by Cooste
80쪽
De Gregorio Magrio. TIduae epistolae Gregorii sunt, quas memorat GUtianus. Prior est in Μaurina edi. tione 36. lib. 4. , & in vulgari 34. lib. 3. , ubi totus est Gregorius, ut praecipiat,
continentiam a Subdiaconis esse servandam. Ex ea legimus canonem a. dist. 34., cum quo jungendus canon αo. cm. 27. M. a. ἰ eadem enim ferme omnia utrohi.
que leguntur. Quoniam vero nonnulla sunt ibidem ex integris exemplaribus emen. danda , integram Gregorii epistolam hic describam. Ait Gregorius: Multorum relatione comperimus , hanc apud tos olim consuetudinem tenuisse , ut Abdiaconi suis IAcite miscerentur conjugibus. 2uod ne denuo qui tuam praesumeret, a Servo-dei Sedis strae Diacone ex auctoritate nostri Decessoris est isto modo prohibitum ; ut eodem tempore hi, qui jam uxoribus fuerant copulati, unum ex duobus eligerent, ides aut a suis uxoribus se abstinerent, aut certe nulla ratione minisrare praesumerent. Et quantum dicitur, Spei sinus tunc Abdiaconus pro hac re M administrationis se suspendit oincio, ta usu in obitus fui tempus Norarii qui/em gessi scium, ed a ministerio, quod Diaconum πον- euerat Ghibere, cessavit. Post cujus obitum, quia relissa ejus Honorato marito est sociata, a tua eam Fraternitate in Monasterio cognovimus esse deputatam . Ideoque si, ut fertur, ejus se maritus ab administratione suspendis, antedictae mulieri non debet ofeere, quod ad seeundam conjugii copulationem migravit; praesertims non tali mente Subdiacono juncta est, ut a carnis voluptatibus abstineret. Si Ogo ita se veritatem, quemadmodum edocti sumus, habere agnoscis, praedictam te mulierem de Monasterio per omnia convenit remis re , ut ad suum maritum sine aliqua post formidine remeare. De cetero vero Fraternitas tua si omnino sollicita, ut quos ad hoc jam oscium contigerit promoveri, hoe quammaxime diauenter inspiciat; ne s uxores habent, miscendi se cum eis Iicentia potiantis , sed ad smilitudinem Sedis Apostolicae eos cuncta obsiervare sua nihilominus disri. Eione costisat. Haec sententia etiam clarius intelligetur, quoties cum eadem conis feramur, quae superius tradidi ad canonem xo. dist. 28. , nimirum eam fuisse disciplinam Gregorii temporibus in ordinationibus Clericorum, ut quoties maritus sacris ordinibus initiaretur, relicta conjux perpetuo continentiae vinculo obligaretur. Ex alia epistola ad eundem Leonem 8. lib. I. in vulgari, & 7. lib. 8. in Maurina editione depromtus est canon 63. cau. x6. qu. 1., in quo licet nonnulla epistolae verba omissa fuerint, nihil tamen desideratur, quo explicari possit integra Gregorii sententia. Nihil ibidem aliud Sanctus Pontifex decernit, quam Leonem CD tanensem Episcopum quartam tantummodo portionem bonorum ecclesiasticorum, quocumque titulo accesserint, posse vindicare, ut aliae portiones in Clericos, alias. que caussas distribuerentur juxta vetera Romanae Ecclesia decreta, quae praesertim inter Gelasii decretales reperiuntur.
De epistolis ad Maximianum Episcopum Syracusanum.
Quod de quartarum distributione servanda in reditibus ecclesiasticis tradidit Gregorius in nuper memorato canone 63. Cau. x6. M. idipsum etiam docuit in
epistolis ad Μaximianum Episcopum Syracusanum, ad quem in vulgari editione
directae seruntur quatuor epistolae , nimirum I 1., 32., 33. , & I4. lib. 3. , & lib. 4. in Μaurina, quamquam tamen Μonachi Μaurini asserant, decimamtertiam
ει diei striptam ad Μaximianum eundem, sed potius scriptam fuisse ad Cleomentium Episcopum Primatem Byzacenum, freti auctoritate veterum Codicum MSS.
