Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

102쪽

so HIERONYMI MERCURIALI sunum est, haud potuisse aliter Christum fuisse collocatum, si quod Lucas capite septimo scripssit, verum esse debet, alterum est, utrum Hierosolymis tunc in usu esset more Romano

discumbentes epulari, an potius sedentes. Quod spectat ad prinaum propositum tria Euangelista dicit maxime ad rem nostram facientiaci quorum primum est, Mariam audivisse Christum discubuisse apud Pharisaeum, atque statim ingressam ad eum fuisse secundum est, illam stantem sese penes illius pedes posuisse retro tertium est ita stantem lachrymis ejus pedes lavisie, capillis tersis , atque unguento, quod secum

attulerat, unxisse. Iam vero circa ha omnia declaranda caecutisse omnes hactenus loci interpretes facile unusquisque comprehendere poterit, qui illorum commentaria perlegere Volet excipio tamen duos gravissimos juxtaque docti famos Iesu itarum familia viros, Franciscum Toledum Cardinalem, necnon Ioannem Mald Onatum , qui cum rei dissicultatem gustassent, veritati proximius accedere nova quadam industria contenderunt, haudquaquam veriti adversus imbibitam ten citer pictorum falsitatem palam decertare, qui, cum contra

Euangelistae ipsius verba Christima sedentem, Mariamque ipsam non retro, sed ante, neque stantem, sed genibus humi procumbentem usque ad haec tempora depinxerunt, Teipsos, alios sit ita loqui licet deceperunt, praeterquam enim quod vix imaginari potest hujusmodi omnia perficia muliere potuis se certum est etiam, neque a ministrantibus illud permissum iri debuisse, simulque indecorum valde futurum fuisse , si mulier subtus mensiam genibus sese humi pro abluendis exiccandis Christi pedibus stravisset quae omnia incommoda cum evitentur triclinio accubitu nostro, haud intelligere positam, cur debeant a quoquam ingenio inustu praedito repudiari, eo maxime quod nulla turpitudinis species in iis

spectatur, quae debeat ab ea re credenda quempiam pium deterrere, quinimo si accurate ingressis mulieris expendatur, ministros laccumbentes latere potuit haud secus, atque

ubi sese in exteriore triclinii parte juxta pedes Christi locavit: quod si aliquid in illo accumbendi modo non ita laudabile forte apparebat, quisque sibi illud persuadere de cetiam quae

103쪽

DE An TE GYMNAsTICA Lib. I si indecora sunt ob populi consuetudinem saepe omnem foeditatem amittere, nam mulierum aliquibus non citra notam sponte convivii publici locum adire, ibique audere viro adhaerere, eumque contrectare ringere procul dubio turpe dc indignunt castitate Christi potuisset videri , nisi mos prope omnium Orientaliuna eam invitasset. Certe Maldonatus intelligere non potuit, quomodo dicatur stetisse mulier erecta, quasi non essent lecti super quos discumbebant ita alti, ut ipsi licuerit sic stare,o pedes ejus lachrymis lavare, interpretans stare pro consistere. Sed hujusmodi oscitantiam commisit ob veri triclinii ignorantiam, quod pedes altos habuisse non est dubitandum, ut facile ex ipsi pictura elucet, Virgilius de AEnea loquens accumbente dixit initio secundi libri: Inde toro pater e neas sc orsus ab alto. Atqui Toledus Cardinalis ob longam quam Romae traxit,

moram, videndi, audiendi rerum vetustarum peritos uberem occasionem habuit, forsanque nostram sententiam picturam compertam habuit, quod eam jam pridem inim docti simis Iesiuitis, quorum consuetudine delector magnopere, communicassem , priusquam publicarem unde facile consentit toros tricliniorum ita altos extitisse, ut mulier nullo labore posset stans retro pedes epulantis contrectare, lachrymisque abluere :&certe licet vir docti simus non explicate docuerit discumbendi modum, attamen ex ejus verbis veritatem sibi maXime omnium innotuisse patet. Itaque hoc jam constitutum sit triclinium dictum esse , quod tres lecti sternerentur , in quibus ita jacerent, ut versus mensam cubitis sinistris innixi dextera manu Uteremur, pedesque in exteriorem partem protenderent, ubi ministri erant,& ubi stetit erecta Maria,quemadmoduna diserte satis, copiose alibi ex variis scriptoribus declaravimus, sicut ex imagine anteposita clarissimi elucet. Supra quid vero sternerentur iccti, non est ita proditum, attamen licet conjicere saepius supra tabulata altiuscula esse extens S, quae nonnumquam etiam apud Hebraeos ex argento aurove constata fuisse

colligitur ex primo capite Hester,in illius magnifici convivii descriptione, quod pariter a Romanis factum testatur prae ceteris

Plinius

104쪽

s , HIERONYMI MERCURIALIs

Plinius libro XXXIII. cap. undecimo, fuisse vero facta lectisternia primum lignea conjicere licet ab eo quod narrat ex Seneca Agellius libro duodecimo, capite secundo, nempe S terichum lignarium fabrum extitisse, qui lectos tricliniares ligneos faciebat, ob idque data est occasio adagii, ut cum vellent rem exigui pretii, nec multi artificii significare Sol irichi lectis assimilarent. Nunc vero secundum propositum aggredior, scilicet an apud Hebraeos, quo tempore Christus affuit cenae Pharisaei mos fuerit discumbendi in tricliniis, quemadmodum Romae, qua de re cum consuluerim Vitalem Medicae tam Florentiae . artem medicam sancte ac seliciter exercentem, rerumque Hebraicarum longe peritissismum, is mihi adeo doctein diserte respondit , ut in hujusmodi gravi disceptatione vix quicquam doctius, elimatius

desiderari queat : quia tamen ab sententia nostra nonnihil discessisse visus est , pro mea confirmanda necesse puto albquid in medium afferre. Etenim dubitare minime oportet,

quin apud vetustissimos Hebraeos Varius convivia agendi mos fuerit, siquidem libro Geneseos in celebri illo convivio, quod Iosephus fratribus, aliisque magnifice dedit, omnes sedisse memorantur, similis quoque moris libro Iudith, libro primo Regum atque alibi saepius mentio claris ima habetur: atque si Tobiae, qui vixit ante captivitatem Babyloniae liber legatur, ibi accubitus non obscuram mentionem fieri cognoscetur, quamquam fortasse dicere liceret tunc illum apud Assyrios vixisse, apud quos in usu erat cenantes accumbere. Iam vero de Trojanis atque Tyriis similiter existimare debemus, cum apud Virgilium primo secundo libro discumbendi consuetudinis commemoratio fiat, sicuti libro septimo non dubia memoria reperitur sedendi ad mensas usus sub illis verbis: sacru sedes epulis hic ariete caeso Perpetuis soliti patres consedere menses. Vbi quamquam in aliquibus contextibus legatur loco con

dere acclinaberes, attamen Servius eum locum interpretans

dixit, majores epulari consuevisse sedentes , atque illum habuis

105쪽

Dv ARTE GYMNAsTICA Lib. I. 3pe morem a Lacombus se Cretensebus, ut Varro docuit in libris de gente populi Romani, in quibus dixit quid is quaque traxerint

gente per imitationem. Haec autem sedendi ad mensas con-1uetudo Romanis certe illis vetustissimis diu, in aliquibus occasionibus usurpata fuit, sicut etiam monumentis relatum invenitur Alexandrum Magnum aliquando sexcentos, ut ait Athenaeus, vel sex mille, ut est apud Eustathium, duces convivio excepisse, eosque omnes sedilibus argenteis sedere fecisse. Atqui posterioribus temporibus, tam florentis Reipublicae, quam Imperatorum , non est dubium nobiliores saltem accumbere consuevisse , idque praeter innumero Latinae linguae auctores marmora quoque testantur, ut locupletissime alias demonstravi, atque alii quoque docuerunt. Graecos pariter constat eundem accumbendi morem esse sectatos, inuo turpius est, narrat Athenaeus matulas pro excipiendo a esca Meunte vino gestare consuevisse in triclinia,

quas saepe, ubi vino incaluerant ad capita frangeb- , introducto hoc more a Sybariticis populis sordibus omnigenis olim deditissimis. Verum de Hebraeis dubitatur an similiter

illi ad Romanorum imitationem accumbere potius, quam sedere soliti fuerint, ut hac ratione liceat existimare Christum ita fuisse locatum, ac propterea Magdalenam potuisse stantem retro pedes illius lavare, exiccare, ingere. Iam ero complura sunt, quae ex scriptoribus constat eos a Romanis fuisse mutuatos, o Iosephus in libro antiquit narrat Hebraeos semper esse secutos ritus Romanorum , postquam sub

eorum ditionem devenerunt, modo non contrariarentur patriis legibus, it dicebam antea, manifestum est ex sacris libris ante captivitatem Babyloniae eam gentem in conviviis tam publicis quam privatis semper sedisse Verum postquam in Babyloniam ducti fuerunt captivi utroque modo edere consueverunt, senes scilicet sedentes, juVenes Ver accumbentes, ut mos erat Babyloniae, veluti Rabbini tradiderunt, apud quos etiam legitur accubitum fieri solitum, vel stragulis supra terram extensis, vel tapetibus preciosis, lulvinaribus, ita ut cubitis innixi firmum corpus universum servarenti facta autem fuit deinde lex, ut tempore Paschatis in durae sub L a Pha-

106쪽

s HIERONYMI MERCURIALIs Pharaone servitutis, liberationisque commemorationem quisque accumbendo epularetur, ceteris vero diebus liceret unicuique prout liberet sedendo, vel accumbendo cenare ex

quo patet apud Iudaeos pariter accubitum gloriosum quandoque fuisse habitum. Porro modus, quo Hierosolymis in secunda domo, scilicet post liberationem ab A gypto, atque

potissimum tempore Christi convivia fierent, non ita compertus est illud vero constat, in Urbe semper quinque linguarum cxtitisse usum Hebraeae, Chaldaeae, Syriacae Graecae , Latinae, quarum Syriaca in frequentiori usu erat Hebraea Vero non nisi a doctis is in disciplinis comparandis usurpata, sicut olim Romae Graeca, nunc pastim Latina . uuautem in Iudaeam Syriaca lingua introducta, quando decem tribubus a SalmaZaro Assyriorum rege captis, in earum locum missae sunt in Samariam, partesque ei circumvicinas Assyriorum coloniae, ut legitur xv II cap. quarti libri Reg. qui ob b ad Hebraeis deinde semper sunt Samaritani Vocati, atque ideo aversati, quod Idololatrae essent, Mosaicosque ritus minime, ut par erat, Observarent, etiamsi a sacerdote illuc in id misi instructi fuissent. Hunc ergo in modum Syriaca lingua apud Hebraeos inducta, propagata,' conservata est, quemas modum Chaldaeam Syriacae valde similem ipsi mei Iudaei ex Babylonia, ubi illa usurpabatur, sponte transtulerunt. Post hoc Vero Graecis rerum potitis, Rabbini doctiores ipsorum linguam ita apprehenderunt ejusque copia, suavitate sunt delectati, ut Hebraicae ipsam aequarent. Unde pariter successit, ut plerique eruditiores non solum Graece loquerentur, sed etiam satis eleganter scriberent, quales aerunt Paullus Iosephus,

Philo, atque alii plurimi Romani postremo cum Iudaeam subjugassent, necesse fuit ut ille populus ipsorum linguam Latinam addisceret, eaque pro negociis agendis uteretur 3 quae ctiam sui ratio, quamobrem titulus crucis Christi Hebraice, Graece, atque Latine scriptus fuerit : illud tamen de hisce linguis, potissimum de Syriaca vere constat ipsam fuisse omnium Hierosolymis usurpatissimam, atque multis Graecorum vocibus permixtam , sive id fueriti Graecae delectationem, qua Iudaei assiciebantur, sive alia de causa: solent enim

107쪽

DE Au TE GYΜNAsTICA Lib. I. squi peregrinis linguis gaudent, saepe illarum vocabula propriis

commiscere. Ergo hisce constitutis, cum Judaei lingua Romanorum, Graecorum Assyriorum, apud quos in usu erat accubitus, uterentur, Verisimile est quoque cosdem accumbendi morem ab iis accepisse, quod forsan a pervicacibus negari potuisset, nisi complures Euangeli loci, ubi discubitus&accubitus fit mentio, aperte testarentur. Vtrum autem accumbendi modus Hierosolymis esset, qualis apud Romanos in triclinio, scilicet lectis tribus altioribus circa mensam stratis, Vel ligneis, vel argenteis, aut aureis, quales habuisse aliquos narrant Plinius, Athenaeus, cilii, haud ita clarum cst. Sed titomittam Iudaeos veteres, apud quos forsan vox triclinii usitata in sacris libris cubiculum dumtaxat, in quo cenabatur, significare potest, de quo Vitruvius lib. Architecturae quarto tractavit, certe cum in Evangelio nominetur Architriclinus, negari nequit Iudaeos imitatos esse Romanos Graecos, in quorum conviviis erant siαρχω, id est, conis ii principes. Ceterum doctissimi viri, qui accubitum quidem in conviviis Pharisaeorum concessserunt, sed more Hebraeorum stratis supra terram lectis, non autem alte locatis, more Romano, in eam devenerunt sententiam potissimum, quod contextus sacrorum librorum Syriacus ubi de architriclinio&triclinio legitur, simpliciter accubitum, non autem modum significet, quod Pharisaei juxta praeceptum Levitici cap. XVIII. conarentur in cunctis sese a ritibus quibusvis peregrinorum alienare maxime Romanorum quos quotidie intuebantur idolis servire, usque adeo a lege damnatis. Quantum vero ad Magdalenae actum, animadvertentes quam dissicile sit eam secundum Lucae litteram accommodare , si lecti supra terram dumtaxat statuantur , ad evitandum eum scopulum imaginati sunt, primum ingressam Magdalenam rectam alrquo tempore illachrymantem stetisse, demum sese inclinasse genuflexam, sicque lavisse Christi pedes, tersis e atque unxisse Verum pace horum, cogor ab hujusmodi placito longe disssentire, simulque ostendere figuram triclinii accubitus Christi non aliam potuisse esse, quam a nobi descriptam, atque tunc temporis passim a Romanis usitatam. Quis enim ignorat eam

108쪽

s6 HIERONYM MERCURIALIS semper viguisse consuetudinem, ut populi principum mores quantum fieri potest, imitentur' maxime viri nobiles, in cxistimatione habiti, quales erant Pharisaei; quos si non ob aliud , saltem ut Herodi Pilato, tunc pro Imperatore Tiberio gubernantibus, unuique Romanorum mores, ut ait Iosephus, introducere satagentibus, rem gratam faceret, Vero-

simile est conatos in accubitu, qui nil lege repugnabat, sicut& in multis aliis, forsan minoris momenti, Romanos imitari, quod Christi tempore Omnes Orientis nationes faciebant. Quod porro Hebraei in aliis plerisque Romanorum sequerenturritus, absque multo labore indicabo tum id quod imaginantur de Maria haud quaquam consistere posse monstrabo. Itaque non est negandum post redactam a Pompeio in Romanorum potestatem Judaeam, is post Archelaum jussu Augusti in exilium expulsum eam nationem per procuratores fuisse guber natam, qua occasione Hierosolymis, atque in omni Iudaea innumeri militek, cives, atque equites Romani omni tempore habitabant, quos aequum est existimare secundum Vrbis ritus vixisse, atque ipsis Iudaeis, ut contingere ubique solet, eos communicasse, neque id Hebraeos potuisse aspernari, ne multo magis odium principis sibi adsciscerent. Et si recte expenda

tur quae de Romanorum moribus in conviviis scripserunt arro, Icero, Seneca, Plinius, Plutarchus, Suetonius Galenus, Athenaeus Malii, proculdubio intelligere concedetur fere Omne eos tempore Salvatoris nostri uis te a Iudaeis observatos, Veluti ex variis Euangelii locis colligere licet. Nam ut antea dictum est, triclinii conclavis, cenaculi nomina clara habentur in Evangelioci haud secus atque a prophanis

rerum Romanarum scriptoribus memorata reperiuntur. Habebant Romani, sicuti recitant Plinius Martialis, in more patinas grandes adeo usurpare interdum, ut possent ex unis eis convivae accipere, quod similiter focis Christum in cena discipulorum memoriae mandatum cst quod etiam dixi in primo de gymnastica Romanos fere semper lavari, soccosque reponere solitos, prius quam mensae accumberent, idem factitasse Salvatorem nemo inficias ire valet. Jam de ungendi usu post baliacum Mant e cenam copiosissime scripsit praeter Clemen

109쪽

tem Alexandrinum Athenaeus quintodecimo libro Deipnosophist apud quem proprium, idoratum unguentum singulis corporis partibus dicatum legitur, ut Ob id Maria quoque Romano iraeco more utens, voluerit caput' pedes Christi, tam viventis quam mortui ungere, qui quasi increpans Pharisaeum quod similiter non secisset, certum indicium attulit, sibἱ placuisse Romanorum Graecorum ungendi consuetudinem observari. Et quod dixit Christus de illo, qui accedens ad convivium nuptiale, lacerna adhuc indutus vestem nuptialem non induisset, dubio procul ex ritibus Romanis totum fuit captum De loci nobilitate tum in pontificali, tum in civili, tum in consulari convivio habebant Romani, ut narrat Ρlutarchus in Symposiacis, atque MacrobiuS, non exiguum discrimen, ut interdum medius medii lecti, interdum imus ejusdem, atque primi nobiliores reputarentur, cujus rei illustre exemplum est id, quod dixit Christus adversus illos, qui primos accubitus ambiebant, in quo accubitu ita locabantur, ut posset facile quisque reclinare sese, recumbere iii sinu proximioris, quemadmodum fecisse Ioannem ipsemet in suo Euangelio testatur, qui cum carus esset magistro, non est mirum si penes ipsum accubuit, veluti Romanis usitatum erat in privatis jublicis conviviis uxores, filios, aliasque personas chariores juxta sese collocare. Cum igitur ex his, ac pluribus aliis certo conjiciatur Iudaeos fuisse Romanorum mores in conviviis maxime sectatos, cur non etiam in tricliniis construendis, atque alitoribus faciendis eosdem non sint im tali caussam nullam video. Neque moVeor ab hac sententia, quod Syriacus Euangelii contextus ambiguus videatur, potius que vetustum Hebraeorum super terram accubitum, quam in altis toris insinuare videatur , quandoquidem in miraculo

quinque panum, Quorum piscium ita facile est accipere , pro quo faciendo usiuit, ut turbae super foenum discumberent ; at in convivio nobili coram ipsis Romanis idem facere dedecus plane non exiguum attulisset Praeterea si Iudaei interdum Christum murmurarunt, quasi discipuli ejus non lavarent

manuS, antequam mensae accumberent, multo magis fuisset

immurmurandum, si accubuissent lectis cervicalibus super

110쪽

s HIERONYMI MERCURIALIS terram constratis, non autem alte possitis. Qui vero Syriace Euangelium scripssit, vel transumpsit, cum forsan nomen sibi haud suppeteret proprium, quo explicare posset verum Romanorum triclinium, maluit quod habebat usurpare, quam rem penitus indeclaratam relinquere. At nihil hoc est, prae ipsa Magdalena ingrediente, inant retro secus pedes ejus, quae omnia uti accommodari nullo pacto queunt, si supra terram sint immediate possiti lecti, sic triclinio nostro judicandum Unicuique permitto, quam apte congrllant. cque enim cIedibile est, si sesie mulier genibus in terrar inclinasset, fuisse id Euangelistam taciturum , postquam millime silendum puta vit, quod staret retro secus pedes, lachrymisque eOS rigaret: nam qui tanta diligentia retulit, quaecumque ibi contigerunt, non debebat etiam genuflexionem omittcre S multominus postquam jam dixerat ipsam stetisse. Qua 'e jam satis

monstratum arbitror Christo accumbente cum ita alte fuisse locatum, ut Maria , quae nec parva staturae erat, potuerit

stans recta rigare ipsius pedes lachrymis, nec non manibus contrectare, capillis siccare, demumque ungere. Quot totum hiculentissime exprimi in antepossit a triclinii nostri figura, neminem negaturum confido. Cum hucusque oratione

pervenissem, jamque ea ad prelum missionem acceleraret, oblata est occasio Alphonsi Salmeronis olim Iesulta doctissimi protegomena in Sacrosanctam Euangelicam historiam singulari eruditione referta legere atque inter legendum cum mihi canon quadragesimus sextus protegomem undecimi Occurrisset, ubi disertissime de universa accubitus ratione , deque Magdalenae in lavandis atque ungendis Christi pedibus situ nec non de Ioannis in ejusdem Christi simum recubita disputat, incredibilem quandam laetitiam simul admirationem peperit, etenim laetatus sum, quod meas cogitationes, quas semper novas, forsan a nemine alio propositas existimavi, a viro sapientisamo, &rara doctrina praedito, ita clare confirmatas, quasque inconcussas redditas invenerim. Admirationem Uero coepi non exiguam quomodo fieri potuerit, ut in re usque adeo obscurari vetusta simul nos convenire, ac in nulla re discrepare licuerit Etsi enim quo tempore gymnastica mea insicem exivit,

SEARCH

MENU NAVIGATION