Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ravennam mittere, ut ibi in salubriori aere commodius exercerentur. Ab animi affectionibus athletas Vehementius, quam parsit, affectos fuisse nemo negabit, qui consideret quam levi cxcaussa certatores omnes excandescant , quantopere victi tristentur, quantum victores exultent, denique quo semper animo vivant illi, qui tum immodice fatur , tum jejuni, quales athletae, excruciantur. lib. I. de ira cap. XLV. Seneca Pyrrhum maximum certamining mnici praeceptorem solitum ait, iis, quo exercebat, praecipere, ne irascerentur, quod ira perturbet artem, id quod etiam apud Cassianum capit. 1 I libr. VI legitur. De excrementorum exinanitionibus quod erat sextum Multimum pauca dicenda forent, quod forsan in his errarent minus, quam in ceteris Dat quoniam venus internecessarias sanitati inanitiones a medicis reponitur, quo modo sese gererent in illa, videamus. Dum enim Hippocrates&Calenus venerem moderatam esse debere praeceperunt, tam eos, qui immodice, quam eo qui nimium parce illa uterentur, coarguisse ab omnibus in re medica, vel mediocriter cruditis judicantur unde magnopere in hac athletae peccasse conspiciuntur, qui perpetuo seipsos coitu interdicebant, cum ceteris forsan ob nimiam alimenti sanguinis copiam magis necessie haberent, de his namque Galenus, 1. de loc ast e. cap. V. loquebatur, quando multos calidaeis humidae naturae μα δεκόσεως, id est ob exercitationem non prae pudore , aut sobrietate, ut interpretes plerique transferunt a veneris usu abstinentes torpidos atque pigros effectos sese vidisti scripsit. Quod porro a venere prorsus athletae abstinuerint, praeter Platonem, qui Astylum, Diopompum Cris nem, ceum, ) in Γb Tarentinum tales extitisse memoriar prodidit si Galenus quo Vti iis si que testatum fecit, post Galenum Basilius Magnus, qui in homilia VII. scripsit, paedotribas considerantes ex veneris voluptatibus corpus imbecillius, ad necessariorum operationes pigrum atque debile reddi, temperantiae legem promulgasse, quae adolescentum corpora a voluptatibus tuta conservaret, decertantibus sis ne aspicere quidem venulasformaspermitteret. Id et lana significavit Martialis, qui de Blatara quodam athleta sermC- latatim.''uem habenS, ita scriptum reliquit: a Cur

132쪽

HIERONYΜ MERCURIALI sCur Lacedaemonio luteum ceromate corpus

Perfundit gelida virgines ne futuat.

Lib. dem Et Horatius:

diui sudet optatam cursu contingere metam, Multa tulit, fecitque puer, sudavit, se sit:

Abstinuis enere, ubi pro puero accipiendum csse adolescentem cum Pausania inon dubito , alioquin pueri ante decimumquartum annum non hoc egent, cum ad venerem nondum stimulentur,4 constet eos postmodum solitos appellari viros; nam ut plerique alii scriptores testantur, di Plutarchus v I Sympo III docet pueros introduci consuevisse ad luctandum , eosdem quoque consuevisse in palaestris exerceri, praesertim Plato v III. de legibus , qui tria genera fecit palaestritarum , pueros, imberbes, miros. Non modo enim se athletae ad inhibendam venerem frigida lavabant, verum etiam laminas plumbeas renum lumborum regionibus ad arcendas nocturnas possutiones, e,p. libidinis impetus frangendos adlaibebant, ut testati sunt Ili- 'Ad iii. i. ius, GalenuS, Johannes Cassianus libro vi. cap. 1 I. vix quam rem etiam intelligere voluissem Paulum arbitror, dum dixit, ut in fladio currunt , ab omnibus abstinent , ct hi qui

dem ut mortalem coronam, nos vero ut immortalem accipiamus. Lib ad m,r Quam sententiam fusim enarran. Tertussianus haec dicebat:

Nempe enim o athletae segregantur adstrictiorem disciplinam, ut

robori aedificando acent, continentur a luxuria, a cibis latior,bus, a potu jucundiore e coguntur, cruciantur, fatigantur D. Chrvsostomus 1 ad Corint. c. 1x atquealianus radem& Clemens Alexandrinus lib. 111. Stromatum in Simplicius in commentario supra Epictetum intellexit, qui sudio coronae athletas a venere ab inere scripsit, caesar vi de bello Gallico scribit Sue et iis ante lesmum annum fui seprohibitum ven

ris usum, ut corpora velociora es proceriora evaderent. quamvis lib. 18 .s alibi Plinius athletas interdum coitu uti solitos entire videatur, ubi eos torpentes restitui, venereisque vocem, cum e candida declinat fuscam , revocari dicit, id tamen intelligendum est,

133쪽

est, ut Eustathius, nimirutri tot certaminum tempore congressium venereum athletas evitasse, reliquo tempore usos nio-derate fuisse. Hoc itaque fuit athletarum vivendi institutum, quod quantum sanitati detrimentum afferret, ut Hippocratem sileam a s ectum athleticum haud secundi naturam esse dicentem , argumento esse possunt, qua ipsis quotidie evenire solita recenset a Galenus, videlicet repentinae obmutationes , sensus se a In is a se motus amissiones, suffocationes , vasorum ruptiones ut non sine ' la iamaxima rationem si Hieronymus athletas nequaquam diu vi I a vere potuisse scripserit , Hippocratis maleni auctoritate usus. Igitur non satis mirari possum, qua ratione ductus Cornelius celsus medicus alioqui eruditissimUS, eloquen- 'ahἡ tissimus in laterum inveterato dolore victu athletico utendum consulatri nisi pro valido firmandis viribus accommodato ciborum genere, ut Budaeus, interpretemur. Sed de athletarum priae stione, quoniam ad institutum nostrum plura diacere non pertinet, haec suffcient, si unum addidero, quod

Clemens Alexandrinus quasi ludens memoriae mandavit, 4 , t' athletas hane unam honestatis imaginem habuisse, ut nunquam in publicum ad certandum inesubligaculis prodirent, quem morem ab Hercule primum invectum , sicut a Palaestra Mercurii filia

pudendos locos obtegendi consuetudinem inter mulieres, quae cursu Maliis exercebantur, introductam esse memoriae mandatum est. Qiaamquam Dionysius Halicarnassaeus scri sibilis 'μ'

bat ex Homero colligi, apud priscos illis turpe habitum esse nudos certare: primum autem omnium Olympiade qumtadecima anthum Lacedaemonium Olympiaco stadio decurrentem totum

Ius denudasse, pudendis tantum subligaribus campesribus

134쪽

MERCURIALIS

LIBER SECUNDUS.

non verae, non vera differentiam satis explicavimus, consequens est, ut, ceteris non prorsus omissis, illam praecipue oratione nostra prosequamur, quae ad medicinam facit, tae qua tractationem habere pollicitii mus. Quoniam cro, dum gymnastica definitionem in medio proponeremus, eam esse artem quandam facultates omnium exercitationum noscentem earumque varietates opere ipso gratia sanitatis edocentem indicavimus recta doctrinae ratio postulare Videtur, ut, quid sit Xercitatio, prius cognoscatur, deinde in proprias species dividatur, atque illarum unaquaeque singula . . Eihla tim eXplanetur hoc etenim facto, cum ars dicebat Aristoteles, si rectas operandi oratio, videbimus, quae sit in obeundis exercitationibus haec recta ratio, quomodo illarum unaquae que vel ad parandum bonum habitum, vel sanitatem defendendam conferat. Exercitationem itaque definivit Galenus , secundo de tuen val. ipsum secutus Aetius esse motum vehementem, anhelitum alterantem ubi μνασιον κδησιν, ἡνον, sive eXercitationem, motum, atque laborem inter se differre demonstrat propterea quod motus est res quaedam magis communis,

135쪽

DE ARTE GYMNASTICA Lib. II. 13munis, atque pluribus conVenienS, quam exercitatio, cum saepe multi moveantur, neque exerceri dicantur, exercitatio vero non siit, nisi vehemens motus similiter labor licet sit vehemens motus, tamen non omnis labor proprie vocatur exercitatio, siquidem fodientes, atque metentes laborare, sed non proprie exerceri dicuntur tametsi etiam aliquando communi quadam appellatione labor, exercitatio Vocatur quemadmo .. . sdum a Galenus ab si Hippocrate vocatum esse censet, quando is vulg. com q. dixit, labores cibum praecedant se ubi te laborandum non est, ζ'Aph. c. ibi enim vocem hanc mν , quaein dolorem laborem, sive damnum, ut Irotiano placuit, exercitationem significare i Inononiasti solet, pro exercitatione duntaxat accipi debere iudicat ergo exercitatio nihil aliud erit ex sententia i Galeni, dc tii nisi , motus vehemenS anhelitum alacra nS, γυπιοι no a Graecis appel- lyb 3, λ latum , quod plerumque nudi, aut saltem cum paucioribus vestibus exercerentur; quemadmodum ctiam locum , ubi fiebat γυανασιον appellatum superiore libro abunde monstravimus.

Sed quoniam posset aliquis etiam in gymnasiis ab altero per

vim vehementer moVeri, qui tamen nullo pacto exerceri diceretur, iccirco haec Galenica exercitationis pace ejus dicam idesinitio haudquaquam integra est. proinde Avicenna, ebe. i. '' Arabum omnium doctissimus,cum animadvertisset haud plene exercitationem a Galeno definitam fuisse, aliam definitionem in medium attulit, videlicet quod exercitatio est motus volu-tarius , propter quem anhelitus magnus o frequens es necessarius. Quo in loco eos quoque merito damnat, qui levem quamlibet ambulationem exercitii nomine compellant : non enim Npposuit vehemens quod, ubi magnusin frequens sit anhelitus, semper necessario sequitur motum illum vehementem existere sed neque haec definitio Avicennae mihi plene satisfacit, quoniam, etsi conveniat omnibus triplicis gymnasticae exercitationibus , eas tamen proprie non complectitur de quibus ad medicum tractare spectat, nos etiam loqui instituimus quidem omnia quatuor caustarum genera haudquaquam complectitur , cum nenue materiali explicetur, neque caussa cujus gratia. Accedit item illud, quod multi voluntarie vehementera cum anhelitu aucto OVentur, qui

136쪽

1i HIERONYMI MERCURIALIS

qui nullo pacto dicentur proprie exerceri, sicuti servi cum celeritate dominorum mandata exequentes,in sicuti illi, qui vel inimicorum impetum, vel quid aliud triste effugientes,

Vehementer moventur, frequenter ac magnopere anhelant: - Q l. ς quo in vicennae definitio haud perfecte totam exercitationis naturam complectitur; sicut neque illa Averrois, qua dixit in libro collectaneorum, exercitationem es membrorum motum,aliqua voluntate factum ideo nos aliter definientes dicamus, quod exercitatio, de qua medici interest tractares proprie est motus corporis humani vehemens, oluntarius, cum anhelitu alterato et itatis tuendae, te habitus boni comparandipatia factas ita namque definitio omnes caussa comprehendit, atque soli definito convenit versura enimvero posset aliquiS me rito a me sciscitari, numquid motus equitando, vel naVigando peractus exercitationis nomen mereatur, eo quod non ibbere a voluntate hominis, sed ab alio dependere videatur 3 cui respondeo, non minus equitantesin navigantes aliis Xerceri dici debere, si non proprie, saltem communiter, dummodo

gratia sanitatis, vel etiam militaris studii illud emciant quandoquidem proprie exerceri dicuntur,qui exercitationem nuper a nobis definitam suscipiunt quibus vero aliqua ex conditionibus necessariis ecst, illi potius communiter, quam proprie exerceri dice tu , sive a seipsis, sive ab aliis moveantur, quem admodum equitans , qui voluntarie ideo moVetur, quo niam motus equi, ratione cujus ipse movetur, ab equitantis appetitu, dirigitur, peragitur id quod de aliis quoque similibus a nobis semper erit intelligendum atque hanc fuisse Galeni ipsus sententiam, ejus verba in secundo de tuend. Val. cap. I I scripta indicant ubi ait eos, qui fodiunt, ct qui equitant,

non laborare modo sed etiam exercitari, communi saltem exercitationi appellatione, quemadmodum claris adhuc adstruit

quinto de tuend. Val. cap. II. ubi omnem motum communiter exercitationem Vocat, proprie vero motum Vehementem, ut

etiam videtur appellasse Paullus fgineta lib. I. cap. XVII. Ubi exercitationem a gestationibus, ambulationibus, iociferationibus distinguit Praeterea , quoniam dixi exercitationem Graecis: imata ον vocatam fuisse, haud secus ac locum, in quo

137쪽

DE ARTE GYMNAsΤ1 CL Lib. I. 11ue quo fiebat ambigeret fortasse aliquis num exercitationes, quae extra gymnasia peragebantur, proprie tales essent, an non 3 cui responsum esse volo, definitione exercitationis cum non sit appositus peculiaris locus , indicari eum thaudquaquam exercitationi necessarium fore, propterea Otum Voluntarium vehementem cum anhelitu alterato, gratia sanitatis tuendae, vel optimi habitus comparandi factum, ubicumque locorum ageretur, nihilo secius exercitationem vocari debuisse, atque debere, quam in gymnasiis actum nam ambulationes per vias, pilae lusus , aculatione , similia , quis sanae mentis non vocet exercitationes 3 etiamsi ruri & in vicis emciantur, dummodo ceteris conditionibus minime careant' qua re ita sese habente, etiam ad gymnasticam facultatem de exercitationibus omnibus sive in gymnasiiis fiant, sive extra, tractationem spectare dicendum erit, o magis, quod Galenus, alioqui verborum proprietatis observantissimus, etiam in

aquis Wαpκας - Aura a pueri tempore suo exerceri solitas

De Gymnasticae medicinae divisone. TRactaturi medicinae gymnasticam, quid it exercitatio

declarare coacti fuimus ordini autem nunc nobis proposito valde consentaneum est, gymnasticam ipsam partiri ex qua divisione sese clarum osteret iter, quo ad inveniendas exercitationum omnium singulas antiquis usitatas species incedamus. Quod enim hujusce gymnasticae verum atque praecipuum principium a natura acceptum sit, animantia bruta ό, fidem facere merito scripserunt o Plato Galenus: qui bis de tu dem illa statim ac in mundanam hanc lucem veniunt, sese ' μ ' movere, agitare, ac saltare conspiciuntur: veluti quoque pueri factitant, qui tametsi in hoc brutis imbecilliores ad fruendum hac vita exeant, nihilominus cipsit, quantum conceditur, sese movere nituntur; atque ex motibus non parum Voluptatis accipiunt qui motus postmodum crcscentibus annis, tua conditiones supra descriptas recipiunt, nil aliud a pilane

138쪽

ii HIERONYMI MERCURIALI splane sunt, nisi ipsissima facultatis gymnastica opera ut omnino dicere cogamur ipsam, si non a natura factam , saltem secundum naturae propensionem esse. Hujusce facultatis cum Plato duas primarias atque universale partes effecerit4 pr inde allatam ab ipso gymnastica divisionem in medium proponemus, non quod sub ipsa omnium exercitationum species apposite contineantur, sed quod a nullo alio artem hanc melius divisam hucusque videre contigerit neque nos quiSquam re prehendere debet, quod in pluribus Platonis, quem mediciana nemo sanus reputat, auctoritatem in tractanda re medica tanti faciamus quando Galenus ille, cui non minus medici,quam Pythagorae ejus discipuli credere tenentur, scriptum reliquit, Platonem Hippocratu imitatorem fuisse, nec usquam ab illius placitis recessiste iam Galenum hoc in loco sequi non possumus, quoniam, ubi similem divisionem aggressus est, exercitationum potius, quam ipsius artis partitionem instituisse videtur. Plato igitur libro de legibus via cum demonstrasset sinistras manus a natura nihilo dexteris imbecilliores emci, atque earum apparentem debilitatem potius consuetudini, exercitationique, quam naturali defectui adscribendam fore, tradit ad eos pertinere, qui pueris alendis ac educandis praeficiuntur, ut eos sinistris tiam exercendis assuefaciant postea docens quae sint illae disciplinae, ductu quarum pueri excoli debeant, alte ram musicam ex iis esse, alteram gymnasticam scribit gymnasticae rursus duo membra facit, unam οὐ-λLV, alteram τὼ ορχη M appellat atque ρχή Mως alteram esse dicit eorum, qui res turpes motibus imitantur, alteram eorum, qui bonae

corporis habitudini, agilitati, membrorumque pulchritudini operam navant. Quo in loco tametsi Plato de gymnastica bellica duntaxat sermonem habere videatur, nihilominus ea dem fercist ac medicinae gymnastica , fine solum differens, nec prorsus fine, eo quod Plato quoque bonum corporis habitum parare, Valetudinemque conservare intendit, sicut medicus, sed alium finem addit, nempe ut ejus exercitationis ope ad bella gerenda aptiores homines evadant. Nos itaque dicamus secundum Platonem gymnasticam dividi in saltatoriam, atque palafricam, sub nona in palaestricae intelligentes universam illam

139쪽

DE ARTE GYMNAsT1 C. Lib. II ra illam exercitationum seriem , quae vel in palaestra gymnasiorum , vel in loco palaestrae vicem gerente peragebantur. Cum enim gymnastica facultas quaedam existat, ut saepius diximus, quae id naturam qualitatesque exercitationum noscit, iis utendi modos, ac regulas anitatis, aut boni habitus gratia

praescribit cuncta fere exercitationes cum arte factae, quae nil aliud sunt, quam motus quidam humanorum corporum, aut

a saltatoria, aut a palaestrica describuntur, praefiniunturque id quod forsan Galenus innuere voluit, quando in secundo libro de musculorum motu scriptum reliquit: ορχη δεκου εἰ -λπι- ό κου flos facile crurafled fere neque enim sum nescius ut paullo ante dixi minime hanc gymnasticae divisionem perscctamcxistere, neque ab illa singulas exercitationum species comprehendi posse, quoniam ambulatio, equitatio, similia gymnasticae exercitationes sunt, nihilominus saltatoriae aut palaestricae nequaquam subsunt. Attamen hanc etiam veluti antiquam, d gravissimo auctore traditam aliqua ex parte sequemur quod si nos etiam eam magis illustrantes dixerimus gymnasticam duplicem esse, alteram, quae motus hominum a seipsis factos solum , alteram, quae motus ab aliis factos contemplatur, atque primam tum in palaestricam, tum in saltatoriam dividi, non modo cum Platone sentiemuS, Verum-

etiam ipsius rei veritatem fortasse assequemur siquidem nullam exercitationem poterit quis cogitare, quam sub aliqua praedictarum specie contineri non ostendamus. Nec quidquam sententiae nostrae obstabit, quod Galenus in libro qui ἰααος, si is est Galeni genuinus, aut potius, quod alii credunt, Herodoti medici sub alio artis genere palaestricam orchesticam, sub alio medicinam, cujus partem gymnasticam effecerunt veteres, collocario; quia ibi loquitur de saltatoria, quae erat histrionicae species, ut inferius declarabimus, Sion de qua nos loquimur, similiter de palaestrica vitiosa,

quam athleticam nos vocamus, Momnino a medicina alienam cum Galeno statuimus non autem de palaestrica , neque

de saltatoria a Platone, Ma nobis intellectis.

140쪽

CVm itaque gymnastica tota in eam dividatur, quae motus

hominum a seipsis, quae ab aliis factos speculatur, atque prima adhuc in s latoria in pa tricam partiatur,

ne confusa evadat tractatio nostra, primo altatoriam, deinde palaestricam omnes in palaestra, vel loco simili actas exercitationes complectentem explicabimus, postremo eam, quae circa motus ab aliis factos versatur, gymnasticam adnectemus, quibus tractatis universa gymnastica nota fiet. Sestatoriae igitur, sive ορ πως tres 'ecies Homerum novisse, qui ejus libros lectitarunt, intelligere facile possunt. Prima est ca, quam Xenophon atque Suidas scribunt fuisse artem quandam, qua homines variis modis pedes ac manus contorquentes in caput haltabant, quomodo etiam tempestate nostra circulatores nonnulli fac1unt, qui lucri gratia homines decipientes, varias urbes comoediis recitandis pererrant hanc, i ci ριοι vocavit Lucianus, in glossario habetur cernulat, quam Vocem etiam usurpavit Seneca Epist. v III etsi cernuat plures codices habeant. Sechmda species est, aerissisa, sive pila ludus. nam quod ludentes pila saltarent, praeter Homeri testimonium, qui sexto Odysseae de Nausicaa haec tradit:

Id est:

Ludebant pila, vittis vellisque remotis, Atque his Nausicaa ob niυeas lectabilis ulnas Principium ludo dabat. restatur quoque Athenaeus ex auctoritate Demoxeni sicuti inferius indicabimus. Tertia species cst ρχη ς impliciter dicta, nos simpliciter saltationem dicere possumus. Tota haec orchestica quamvis majores nostri utplurimum ad voluptates ac lasciviam potius, quam ad aliud uterentur, qui mos etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION