Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE ARTE GYΜNAsae 1 CL Lib. I. 1Nunc itaque ad id quod supra proposueram rediens dico,

cum&lavandi, Maccumbendi mores simul introduci, augerique coeperint, Verisimile fieri, alterum corum ab altero ortum duxisse : non autem est dicendum ab accubitu balnea, utpote valde antiquiora, ortum duxisse igitur remanet, ut accubitus a balneis principium habuerit. Secunda ratio est, quod veteres usque ab Homeri temporibus statim post balnea ccnitabant, quin immo ex locis Homeri a nobis supra citatis clare clicitur, mensas prope locum ubi lavabantur, parari solitas fuisse. ex quo si commoditatis, voluptatis, ac valetudinis rationes consideremus, valde rationi consentaneum crat, illos praesiertim, quibus privata erant domi balnea, jam lotosin detersos, ne noxam ullam incurrerent, sed lassitudinem effugerent, lectulos ingredi, a quibus non discederent, sed mox prope mens as& cenam parari curarent, sicque comederent, perinde ac tempestate nostra major pars eorum medicorum faciendum jubet, qui aut valetudinarios , aut etiam sano lavari mandat , nam κλισμι illi, in quibus procos lotos Homerus sedere facit, dum cenant, haud multum lectulis accubitoriis disiuailes erant, ut hinc quoque conjicere valeamus , tunc accumbendi morem

principium quoddam obscurum habuisse quod posterioribus

deinde seculis paullatim crescens in eam formam terminatum sit. Nam& Plinius hoc innuere voluisse mihi Videtur, quando nonnullos vino nimium deditos improbat, quod post balnea lectos ingredi prius, tunicamque induere non paterentur scd nudi protinus ad bibendum accurrerent. Accedit tertia ratio, quod cum neque Ob Oluptatem , commoditatemve ullam aliam, aut honestatem ita accumbere inchoarint, quando si sedentes atque accumbentes in cenando invicem comparemus, illi valde majori commoditate, faciliate, dignitate, ac honestate utuntur, quam accumbentes conjiciendum videtur

aliqua alia justa ratione consuetudinem illam invectam fuisse, quae opinione mea, nulla alia fuit, nisi quia quotidie lavabantur a lotione ne offenderentur, lassitudinemve incurrerent,

humectatione balnei magis fruerentur, lectos ingrediebantur, atque ibi vel lacerna, alias veste nuptiali vocata, induti, Vel nudi, ut in marmoribus aliquibus ostenduntur, men a sibi ipsis apparari

92쪽

1 HIERONYMI ME RcVRIALI sapparari jubebant. Ex quo paullatim hujuscemodi consuetudine crescente factum fuit, ut non modo semper mensae necti simul pararentur, verum etiam magnum dedecus foret, si quisa Act scen cenans non accubuis let,ut ex hisce Plauti in Sticho verbis col-

igitur: -- potius in subselgio

Cynice accipiemur, quam in lectis. -- Lib s ut martialis significavit, ubi Syriscum damnat, quod in popinis sellulariis non accumbens Gnaret. Excipio tamen in bello versantes ubi non est verisimile ullos accumbere potuisse , cum etiam Augustum inter alios cenantem sedere solitum se vidisse in exercitu narret Paterculus lib. 11. Quod sit quis sententia nostrae id refragari velit,quod verisimile nequaquam videtur in epulis publicis, in nuptiis, in cenis privatis, semper balnea

ante cenam adhibita, ut eorum gratia in lectis accumberent; quod magna pars hominum in publicis balneis gym 'asiorum lavabantur in privatis vero domibus cenabant; unde necessecrat exeuntes ab ipsis indui, praeterea minime credendum esse, artifices,in omnes denique qui accumbendo cenabant, semper antea lavisse, quando praesertim, ex Plauto, Terentio,&ex lapidibus Romanis scitur accubituris soccos toleas detrahi solitum quod argumentum est, eos non semper a bal eis tunc discessisse, quando similiter constat triclinia a ballaeis separata fuis , atque lectos accubitorios iubicularios, in quibus dormiebant, diversos extitisse. Huic primo respondeo, minime mihi plene constare, quod omnes indiscriminatim semper accumberent, uti certum est de nobilioribus, atque ditio- ribus, privatas domi balneas habebant, quando moratius privatam sui ipsius vivendi rationem exponens, accubitus nul-ἀIab. s. o lam mentionem fecit,4 quando Martialis eos,qui in sellulariis, vocatis tabernis comedebant minime accubuisse significat,

ubi de Syrisco in hunc modum loquitur Infusem sibi nuper a patrono

Plenum, Maxime, centies Syriscus

In sellariolis vagus popinis

Circa

93쪽

O quanta es guia centies comesses

uanto major adhuc nec accubares Sed esto quod accumberent, quin etiam omnes lavarentur, minime negari potest, cum vel rarissime, vel nunquam de accubitu apud auctores mentio habeatur, quin lotionem quoque aliquo pacto nominari appareat. De publicis epulis atque

nuptialibus conviviis, fateor quidem omnes in stratis tunc accubuisses haudquaquam tamen jure quis inficiabitur, quod etiam quilibet ante separatim, aut simul in privatis, aut publicis balneis non lavaretur immo verisimile fit, accessiiros ad publica,vel privata amicorum convivia prius se lav1ste, ne sordibus in die necessitate quadam contractis infecti, ceteros mundiores perturbarent, propterea ipsis nunquam non stratos fuisse lectos, jam, ro soleas & soccos accubituris detrahendi mos certum argumentum est prius sese lavare consuevisse,ac ne inter eundum a balneis ad lectos pedes conspurcarentur iis tegere consuevisse, dumque accumberent semper detraxisse, ac forte

Apostolos lotos, dum ad cubitum cum Christo irent neque soleas, neque soccos,quibus minime utebantur, habuisse propterea audivisse a Christo sese quidem lotos fuisse, sed ut pedes lavarentur indiguisse Addo huic nequaquam me sciat ire posterioribus seculis omnes propterea accubuisse cenantes, quia statim e balneis exirent, sed existimo accubitus originem inde emanasse, quoniam antiquiores balneis egredientes ad amcontractam, aut futuram lassitudinem vitandam post modicum temporis intervallum lectos intrarent, atque ibi modo nudi, modo lacernis, aliisve in id paratis vestibus induti cenarent, atque inde mox aucta balneorum consuetudine usque adeo accumbendi morem crevisse, ut nobiliores in deliciis maximis eum habentes, lectos nunc marmoreos, nunc argenteos quod

de Heliogabalo serunt in id separatim extrui curarint, neque in iis, in quibus tamen quam plures, ut de Lucio Vero Imperatore tradit Capitolinus, praesertim pauperes dormire consuevisse puto sed in cubiculariis vocatis dormire voluerint quem morem accumbendi postea viliores: pauperes ad ditiorum imi

94쪽

4 HIERONT MI MERCURIALI stationem, tam a balneis, quam illoti, ita frequentissimum effecerunt, ut Columella praecipere coactus sit, ne illicium aeris diebus accumbens cenaret in quare non secus contigit, ac evenisse conspicitur in balneis, atque plurimis aliis rebus, quae in honestum usum, inuasi necessitate quadam primum repertae, deinceps ad luxum, lasciviam, voluptatem, aliosque usus traductae fuerunt. Quis est,qui nesciat veteres in conviviis Omnes

prope excogitasse voluptates, nihilque reliquisse, quod ad deliniendos animos faceret sic enim sermones convivales ad animi intelligentias assiciendas magno studio invenerunt, ad auditum oblectandum musicae varia genera adhibuerunt, unguenta printiosii sima odoratui dicarunt, scuto coronas ex foliis floribus- que contextas, quas modo manibus, modo collo, modo capiter bb. ut lapides Romani, a Plutarchus. Galenus, cClemens Alein ..ὸ andrinuStestantur, tenebant; quo fragrantiavi colore naribus .ό, dg 'S que oculis arriderent, somnum conciliarent, ebrietatem Vitarent quantum porro cibis iotibus delicatissimis conquirendis studium adhibuerint,non modo fidem faciunt sexdecim illa Lib. . capi eduliorum genera, ut ex Varrcme refert Gellius a longinquis

regionibus Romam advecta, atque alia quam plurima a Iulio

Polluce nominata, verum etiam multa, prope innumera auctorum de re coquinaria commentaria ab Athenaeo citata.

De antiquorum in die semel tantum sese cibis implendi consuetudine ejus etiam opinionis sum, ut cum ad emundanda corpora quotidie ante cibos, ut superiori capite diximus, vetereS lavari cogerentur, Ma lotione lectos ingrederentur, vix semel comedendi in die otium ipsis suppeteret quoniam si privata cujusque negotia spectemus, si exercitationum, balneorum, accubitisque apparatum consideremus, magna temporis pars ipsis insumitur, ut si bis in die saturari voluisssent,

aut negocia omittere, aut balnea interdum ventre pleno adire, aliosque multos errores,in in valetudine,&in alia vitae ratione committere fuissent coacti. Comedendi vero horamin modum balneorum tempore atque commoditate metiri institutum

fuisse possumus a Galeno intelligere, qui si interdum ob aegrotantium inspcctiones tardius sic lavandum dubitabat, panem mane sanaebat, quo cente tempori suffcere valeret, quando

alii

95쪽

DE ARTE GYMNAsTICA Lib. I. ue alii simili de caussa, panem,uinum, olivas, aut quid aliud capie-hant, uti non modo Galenus fassus est, sed etiam Horatius, T. 'rub, de se scribit: Pro se non avide, quantum interpellit in i

Ventre diem durare.

Quod porro vespertinam horam cenae dedicarint, in caussa fuisse praecipue vitae commoditatem existimo: siquid cindissi cile fuisset post exercitationes, balnea, cibum, agendis rebus operam navare praeterea cum accumbentes cenarent,alii statim somno capiebantur, alii modico teniporis spatio vigilantes dormitum ibant: ex quo ad haec omnia nulla Opportunior hora quam vespertina inveniebatur, quamquam etiam nonnullos,&praesertim medicos in hoc valetudinis quoque rationem spectasse opinor, quando in nocte melius,quam interdiu, cibi conficiuntur, tuncque perspicuum est plus edendum, quando plus coquitur. Haec sunt quae de accubitus & cenae antiquorum origine mihi qmρέργως dicenda volui.

Ad caput antecedens ubi iterum de accubiti, triclinio, de ΜΑRI E MAGDALEN historia tractatur. IN antecedente capite dum accubitus veterum rationem afferre multis seculis ante ignotam tentassem, ex ejusque notitia significassem intelligi posse Mariae Magdalenae factum illud a Luca Euangelista fideliter narratum, quando illa discumbentem Christum apud Phariseum reperit, Vimque pedes lachvmis lavit, capisiis test, ct unguento preciso unxit complures meis rationibus incitati eam mulieres actionem repraesentare, sitne coloribus, cum coloribus sunt conati, tio factum est, ut ejusmodi figuratam solis typis, quam etiam coloribus expressa in varios orbis locos sit divulgata; quamvis plerisque ejusmodi repraesentatio tamquam verbis Euangelii mirum in modiam consona,maxime vero pictoribus, qui hactenus es fefellisse agnoverint apprime arriserit, attamen non defuerunt , quibus illud nunquam probari potuerit, tum

a quia

96쪽

6 HIERONT MI MERCURIALIS quia ejusmodi accubitus sibi valde indecorus, atque a Christi vita moribus alienus, simulque edendo bibendo non parum incommodus videretur, tum quia ait inciis praesertim antiquioribus Euangelii interpretibus sit penitus ignoratus, aut laltem omissus, minimeque consideratus, tum quia a pictoribus

97쪽

nunquanta cc Omnio quidem aut cogitatus, aut ullo modo eXpressus invenitur quasi vero haud sit verisimile potuisse tanto tempore, totque peritos artifices , atque doctissimos interpretes latere rem non ita exigui ad percipiendam uangelii veritatem momenti Petruscia onius, di Fulvius Vrsiimus rerum an - IQI -

98쪽

tiquarum peritissimi, quique multis annis post meam gymnastiscam de triclinio scripserunt, procul dubio ad veritatem accubistus accesserunt, atque si aequus lector nostras cogitationes illorum scriptis comparare velit, certe statina animadvertet, fere quicquid hac de re boni dixerunt e nostro libro accepisse, praeterita tamen memoria, secus quam fecit eruditissimus Galliae Ocellus Petrus Faber, qui non modo summa ingenuitate in

libris suis agonisticis incredibili doctrina refertis, non erubuit profiteri sese magnopere ex libris de re gymnastica nostris profecisse, verum etiam segetem, quam ego primus illius pene

obliteratae artis renovavi, ita singulari studio & ubertate propagavit, exornaVitque ut ab omnibus pro tanto beneficio sibi gratias immortales agi mereatur. Itaque ut omnem ex animis dubitantium eximam scrupulum δε aliquid majoris lucis tantae rei obscuritati asseram, compluribus quoque rogatuS, nonnulla hoc in loco tam de ipso accumbendi ritu, quam de ipsius Magdalenae situ, operandi modo adjicere deliberavi, ratus me hoc labore id effecturum , ut gentes tandem et ipsa melius considerata, paullatim incipiant Vetustum errorem exuere,

atque simplicibus animis pictura veram ejus facti historiam piis& veritatis amantibus repraesentare. Quod itaque veteres tam Graeci, quam Latini, atque Hebraei epulante accumberent, nomen ipsum apud hasce cunctas gentes receptissimum facile persuadere potest, quemadmodum a paucis dubitatum invenio quin triclinio pro commode, faciliter edendo atque bibendo, a sim aliquot seculis usi sint. Quid autem proprie

antiquis es et triclinium non ita ab omnibus confessum habeatur Etenim qui nuper ad Atlaenaeum eruditissimas animadversiones haud sine magna laude in lucem misit Casaubonus, monstrasse sibi persuasit, triclinium interdum fuisse acceptum pro ipso habitaculo, ubi lecti sternebantur, propteraque στεν-

τακλινον , δεκα πίγιλινον, δωδεκαπι κλινον inveniri nominata, prout

pauciores pluresve lectos capiebat, nequc ipsc id abnuo apud aliquos fuisse sic appellatum, sed quia in illo Athenaei convivio unusquisque in medium id proponere conabatur, quod infrequentius erat, atque aliquam scitu dignam raritatem habebat iccirco existimandum est illud perquam rarum extitisse,

99쪽

DE ARTE GYMNASTICA Lib. I.

& sicuti quae gentes Romanis serviebant , ceteros ipsorum mores imitabantur, ita credere Oportet, Win nominando, in utendo triclinio eundem esse sensum secutos, quem regina urbium Roma sequebatur. Atque de hoc ipso cum loqueretur antiquus & gravis scriptor Servius in Comment ad

primum Virgilianae AEneidos, dixit veteres stibadia non habuisse sed stratis tribus lectis epulasse unde triclinium sterni

dictum atque eos errare, qui vocant triclinium ipsam basilicam, Vel cenationem, Neque minus falluntur, qui putarunt tripodas illos, de quibus mentio est apud Athenaeum ex Eubolo comico, in quibus duo vel tres edentes repaesentantur in marmoribus vetustis fuisse triclinia, quandoquidem nulla ibi trium Iectorum imago, neque accubitus conspicitur, sed sunt dumtaxat sepulchralium cenarum et figies, de quibus tractant, qui sepulchrales veterum ritus describere sunt aggressi a Vulpianus, qui apud Athenaeum 3us vocis insolentia offensus est, tamquam indignum mensae nomine reputavit. Neque vero alia forma tricliniorum accubitus est quaerenda ab ea, quam ex antiquissimo Ramnusiano marmore nos primi in gymnastica dedimus, in qua praeter lectos tres, vestigia fatis manifesta conspiciuntur ejus mensae, quae quod quattuor pedes haberet, usus obtinuit apud Graecos, ut Vocaretur πώεζα Hujusmodi autem triclinii & mensae, tametsi non adeo frequentes figurae inveniantur in marmoribus, arbitrandum est id evenisse, quod de plerisque majorum nostrorum rebus, quae quod populares& vulgatis1mae essent, eas ad posteros conssignare monumentis neglexerunt, sicut locupletis 1 me in libello de rebus deperditis docuit nuper Guidus Panci rotus. Neque vero simile praedicto marmore quicquam aliud fictum, vel falsum repraesentari, quam ipsummet triclinium, atque accumbendi seu discumbendi morem tunc usitatissimum, ut plenius in primo de gymnastica ostendimus. Verum etsi haec satis comprobata videantur, illud tamen a plerisque in controversia ponitur circa Mariae factum, scilicet utrum Christus ita jaceret, sicuti pictura declarat, an potius sederet, sicut hactenus pictores Omnes finxerunt. Pro qua lite dirimenda, quae aliquid facit pro intelligentia textus sancti Euangelistae duo sunt constituenda

unum

SEARCH

MENU NAVIGATION