Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE ARTE GYMNAsTICA Lib. II. 11 cer, qui cum in II de tuend. Val. corycum sollem traduxisset, in sexto postmodum libro magnam pilam iterum follem transtulit, quasi corycus illa magna non differret apud Gale alti: V inum, qui expresse illam parvam, magnam, corycum distinxit Alii maluerunt corycum Graecorum, sollem Latinorum fuisse atque hanc opinionem major pars recentiorum scriptorum habuit, inter quos fuere quidam, qui apud Oribasium caput Coryci de folle pugillatorio inscribendum judicarunt. sed hi omnes magnopere hallucinantur: oc primo, qui credis derunt sollem inagnam pilam idem fuisse, duabus rationbhus redarguuntur, quarum altera est, quod ludentes magna pila semper summas manus capite altiores tenebant, quandoque etiam summis pedibus ambulabant, ut manus altiores tenerent altera est, quod Oribasius ludum pila magnae non modo aegrotis, sed etiam convalescentibus, atque bene a ilentibus inutilem judicavit , quorum neutrum habuisse sollem, facile est ex superioribus judicare. Qui vero sollem corycum fuisse existimarunt, multis rationibus, ipsi errasse deprehenduntur. Primo, quoniam corycus e culmine gymnassiorum suspendebatur, follis libere emittebatur. Secundo, corycus ficulneo grano, aut farina, aut arena implebatur, fossis solo vento Tertio sollis in pulvere exercebatur, corycuS vero non Fuerunt item qui sollem pilam inanem superius a

nobis ex Antyllo descriptam fuisse crediderunt quibus ego libenter assentirem , nisi Martialis dixisset, follem mitiori aetati convenire, Antyllus pilae inanis exercitationem non admodum facilem, neque aptam , ideo omittendam effecensuimet. Colligo igitur ex his Omnibus, quod cum follis,

neque inanis pila Graecorum, neque magna eorundem, neque corycus fuerit, eum illos ignorasse nemo enim est qui parvam pilam follem reputaVerit. Porro trigonalis pila, qua ludebatur, parVa erat, ita nuncupata vel a loco, ut voluerunt nonnulli, ubi ea exercebantur, qui locus triangularis

erat vel potius a ludentium quod magis crcdibile est)numero, figura,&situ hanc esse aliquando pilam simplici nomine appellatam invenio, ut apud Martialem lib. I 1 ad

Atticum.

152쪽

Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ritus hebes Vara nec injecto ceromate brachia tendis, Non harpasta vagin pulverulenta rapis. Si enim sola quatuor pilae genera facimus, necessario cum ceterae nominciatur, trigonalis sub pila simplici complectetur: de hac similiter locutum credo Celsum, quando dixit, abano citata exatis pilam ct reliqua superiores partes exercentia convenire, quoniam in hujuscemodi ludo partes inferioressere semper firmae manebant, superiores perpetuo agitabantur. Quomodo vero perageretur exercitatio ista, facile conjicere possumus ex Martialis verbis , in quibus demonstrat, lusores ita triangulari situs figura colludere solitos, ut manibus utrisque modo sinistra, modo dextra pilam vicissim expellere, excipere Valerent, ne unquam caderet in quo summam ludentium laudem fuisse verisimile fit, sicut in lib. II. ubi Polybum quendam laudat ob agilitatem sinistrae manus injacienda excipiendaque pila. Sic palmam tibi de trigone nudo

Unctae: de θυο arbiter coronae,

Nec laudet Polybi magis sinistras:

lib. XII.

Captabit tepidum dextra, levaque trigonem,

lib. XIV,

Si me mobilibus scis expulsare siris,

Sum tua, si nescis, rustice, redde pilam. Ex his mehercle patet consuevisse trigone ludentes a se invicem modo mittere, modo excipere pilam, modo sinistris, modo dexteris, eo prope modo, quo nostrates pila parva supra funiculum ludunt, quo etiam An tyllus tertium parva pilae lusum descripsit. Cur vero Martialis tepidum trigona dixerit tum loco supra citato, tum lib. II epigr. XI X. Seu lentum ceroma teris, tepidumve trigona:

haud

153쪽

DU ARTE GYMNASTICA Lib. II. 13 1 haud satis mihi constat attamen, si ii id divinare conceditur, dicerem propterea trigona tepidum dixisse, vel quod homines ludendo, ob vehementem utriusque manus laborem, assiduo motus pilae tenore magis incalescerent vel quod locus, ubi liidebatur, tepidario in gymnasiis vicinus soret, propterea ludentes tam loci, quam pilae teporem quendam perciperent ita vero fuisse, verisimile videri potest cum supra tum ex Galeni, tum ex Martialis sententia demonstraverimus, post pilae ludum statim consuevisse balnea calida ingredi. Nisi malimus dicere, poetam trigona tepidum dixisse , quia ex continuo motu pilae in manibus ipsa tepida evadebat, eo modo, quo Propertius lib. I. inelegia anuae conquerentis, dixit tepidum limen, quod ex continuo supra ipsum statu tepesceret. Ianua et domina penitin crudelior ipsa,

id mihi tam duris clausa taces foribm 'Cur nunquam reserata meos admittis amores

Nescia furtivas reddere mota preces 'Nullane finis erit nostro concessis dolori 'Turpis is in tepido limine somnus erit ZExemplum trigonalis pilae mihi videtur illud, quod in nummis

M. Aurelii Antonini apud Byzantios excussis in modum quo hic exprimi curavimus, apparet. Quem item ludum in sacrificiis Apollinis Pythii Actiaci adhiberi solitum, memoriae proditum est de hac pila quae dicit Seneca II de Benes cap. XXXII. eme intelligenda putant aliqui Eundem prope aut similem paganicae pilae lusum describi existimo a Petronio bii , ' Arbitro in satyricis, ubi hunc in modum scribit. Videmus senem calvum tunica situm russea, inter pueros capitatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam erat operaepretium, ad θ

ctaculum duxerant, quam pye paterfamilias, qui soleatuspilas ar-siva exercebatur, nec eam amplim repetebat, quae terram contigerat, sed follim plenum habebat erum , upciebatque ludentibus. Notavimus etiam res noυas. Nam duo Padones in diversa parte circulsabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas, quae inter manus lusu X-

154쪽

t, HIERONYMI MERCURIALI s

155쪽

DA ARTE GYMNASTICA Lib. II. 33Succedit paganica plia, sic appellata, quod esset vulgaris admodum, in villis, pagis vocatis Vel in pagis urbis utplurimum in usu haberetur. Nam Dionysius Antiquitatum libro II. IV. refert, Romam in quatuor tribus olim partitam fuisse, quae pagi sicut earum habitatores pagoi nominabantur. sive igitur ab istis pagis, silve a villis paganica pila denominata sit, parum referre credo, sat est, pilam fuisse ex corio pluma repleto, trigonali latiorem, non ita tamen ut est follis, laxam, sed duriorem; siquidem fossis, qui vento replebatur, etsi quanto durior erat, tanto facilius co ludebatur, quanto laxior, tanto difficilius, ut etiam tempestate nostra quotidiana experientia comprobat, tamen paganica pila quo etiam durior esset, 'lum replebatur,4 non ita replebatur, ut laxa usquam foret, sed undequaque durissima, propterca dissiculter ea ludebatur quemadmodum venustistime Martialis hoc disticho ostendit libro x1 v. o pigro

Haec quae difficilis urget paganica pluma, Folla minin laxa est, seminin arcta pila. Sub nomine enim simplici pilae intelligi aliquando sollem , aliquando trigonalem, paullo ante significavimus. Iterum illud ignorari hoc in loco nolo, etiam in gymnasiiis paganicae pilae exercitationem in usu extitisse, ut idem si Martialis lib. Q. Ad Am- testatum reliquit. Non pila, non fossis, non tepaganica thermis parat, aut nudi stipitis ictus hebes. Nam cum saepius a nobis indicatum sit, consuevisse fere omnes, qui sese in gymnasiis pila exercebant, prius pila ludere, deinceps statim balnea ingredi Martialis illis versibus demonstrat, inter ceteros pilae ludos in gymnasiis se exercentium ad balnea praeparatorios paganicam quoque adnumeratam esse Vltimum 'uartum Latinorum pilae genus harpasum fecimus quod ob nominis similitudinem idem prorsus videtur quod ἀρ- Graecorum erat enim pila, quam ludentes alter alteri eripiebat cujus vero magnitudinis, ex qua materia foret, haudquaquam ab ullo auctore explicatum habemus, nisi quod Athenaeus his verbis manifestum facit, harpastum rG-

156쪽

134 HIERONYM MERCURIALI stundum fuisse. γοῦ καλέ-ον Γλεσφωρος ἀρ- ν, 'εν νδα ἐκοιλῶπ, ἐγω πάντων ἀπτά Id est . Lusus autem pilae a se polum mmcupatum pheni a vocabatur , quem ego maxime omnium diligo. Sicut etiam verisimile fit ex corio sicut ceteras pilas constaste quae Omnia, propterea quod tunc teli poris nulli ignota erant, auctores scribere dimiserunt. Ceterum ejus magnitudinem omnino explicasse Galenus videtur, qui dum

in libro de ludo parvae pilae harpastum appositissime describit, illud parvam pilam, non mediam inter parvamin magnam,

quemadmodum voluerunt nonnulli, fuisse comprobatur unde nudus, qui hodie is crice nuncupatur, etsi in aliquibus assimiletur harpasto in hoc tamen ab harpasto antiquorum differre videtur, quod illud parvum eran pila autem, qua nostrates calce ludunt, major est. Nam lantiquiores in pulverulento solo hac pila ludebant, ut testatus est Martialis libro iv. Sive harpasta manu pumerulenta rapis. lib. VII. Non harpasta vagus pulverulenta rapis.

Haec rapit Antaei velox in pulsere Draucus, Grandia qui vano colia labore facit. Quae omnia argumento esse possunt, hanc exercitationem perarduam fuisse, solisque validioribus hominibus convenisse. quod etenim nequaquam mulieres hoc genere ludere valerent, est.. praeter Ovidii testimonium de ludis virorum ita scribentis, Hos ignava jocos tribuit natura puellis Materia ludunt uberiore viri. Sunt illis celeresqueptia,jaculumque trochique, Armaque, ' in gyros ire coactus equus: ejusdem poeta Versus comprobant, ubi Philaenim quandam tribadem exprobrans, quod omnibus fere virorum muniis fungeretur, quasi rem mulieribus prae aliis maxime insuetam age

Vari al. lib. ct Dost multa b dixit

Harpasi quoque subligata ludit.

Ideo

157쪽

DO ARTE GYMNAsTICA Lib. II. 13sIdeo mirari solco, cur Caelius Aurelianus in curanda pue at G. rorum epilepsita velit nutriccs sphaerae ludo, Vel aliqua saltatio cap. Σ. ne exerceri, nisii sit sphaera apud ipsum follis, quem pueros .senes usurpasse, supra docui. Avicenna cujusdam hi j pilae ligneae mentionem facit, de qua posterius vcrba faciam,

De Orchesica, ιυe tertia saltatoriae: parte. Res saltatoriae partes, cubisticam, sphaeristicam, quae

nomine generis vocatur simpliciter, saltationem, insuperioribus cffecimus quarum duabus jam declaratis tertia modo,quamscrupulosissimam VocaVit Columella,sub 'λ' nectenda venit, de qua haec a nobis declarabuntur, primo i ab quid fuerit , secundo quo species habuerit, tertio cur ea uterentur majores nostri, quarto ultimo in quo loco is quibi exerceretur Aristoteles itaque in principio sua poetices, cum dixisset omnia poeseos genera in hoc convenire, quod imitationes sint, imitationes dividit, quarum alias tradens di versis generibus imitari ut Vel harmonia, vel rythmo vel nudo sermone, alias diversas res, ut vel meliores, vel similes, vel deteriores alias diverso modo, ut Vel agentes, Vel introducentes, vel narrantes, atque aut alienam personam indutos, aut non mutatos de saltatione haec concludit uitabm H ων ρυθμῶν, μιμουνetus, ae f 1αάξεις. Id est Numero

vero ipso sine harmonia, imitantur saltatores e si enim numerosa gelicuiationis varietate, mores, passiones actiones imitantur. Ex qua ratione apparet, ορχησιν, sive saltationem,

nihil aliud fuisse, quam facultatem quandam motibus, ac gestibus corporis, artificio quodam, numero ratione factis, imitandi hominum mores, affectus, aes iones qui enim in v 11. civilium dixerat, nihil esse in rerum natura, quod ma d cap. 4.gis exprima rerum similitudines , quam numer se cantus,

sapienter etiam scripsit, Atatores in imitandis actionibus nu

mero

158쪽

136 HIERONYMI MERCURIALI smero uti. Quomodo Iaec per numerosos motus cssiceretur imitatio, unus omnium clarissime post Aristotelem expressit probi is a Plutarchus, qui in I x. Convivialium saltationem tres partes habuisse scripsit, lationem, figuram, indicationem et, coquIa tota ipsa ex motibus, labitudinibus, quietibus constaret, perinde ac harmonia ex tonis, atque intervallis Mati

ne dicit ipse nil aliud fuisse, quam motionem affectus alicujiis, vel actionis, vel potentiae repraesentativam figuram vero fuisse habitudinem, dispossitionemque, inquam motio sive latio terminabatur, nempe quando saltatores quiescentes secundum Apollinis, vel Panis, vel alicujus Bacchae ut aer est apud si Platonem figuram dispositi in corporis imilibus formis graphice aliquantulum persistebant indicationem autem fuisse non proprie imitationem, sed alicujus rei, nempe terrae, caeli, Vicinorum numerosis, atque ordinatis motibus factam declarationem quemadmodum namque poetae, dum imitantur, alias nominibus fictis, alias translatis utuntur,

dum vero indicant, propria nomina usurpantri similiter saltatores imitantes, figuris,in habitudinibus4 declarantes autem, res ipsas praedictis indicationibus utuntur: adeo ut secundum Platonem, Aristotelem, atque etiam Plutarchum, tota haec saltatoria facultas in imitatione, solo motu facta, consisteret. ipsique saltatores nil aliud actitarent, nisi quod sese moventes numero, Ordine gesticulantes, aut lationibus & figuris mores affectus imitabantur, aut indicationibus declarabant, aut omnibus simul mores, perturbationes, atque actiones

hominum repraesentabant unde non absque summa ratione

Simonides poeta saltationem poesim tacentem, sicut poesim saltationem loquentem vocare solebat quamquam refert. Lbe. elii, Plutarchus, tempestate sua eram saltationem a musica, cuias ciabatur,depravatam fuisses atque a caelesti illa decidentem in tumultuosis ac indoctis theatris instar tyranni cujusdam imperium tenuisse, idque postmodum usque ad tempora nostra permanasse, in quibus omnis saltatio corrupta est,omnes cordati viri cognoscunt. Quis autem primus hujuscemodi saltationem hominibus demonstraverit, satis compertum non habetur, nisi quod Theophrastus apud Athenaeum refert, Androna

159쪽

DE ARTE GYMNAsT1CA Lib. II. 13

Cataneum tibicinem, dum sonaret, motiones atque numeros corpore effecisse, ob id apud Veteres saltare vocatum fuisse θική λs , id est o cellulare, post quem Cleophantus. Thebanus, 2Eschylus multas saltatoriae figuras inVenerunt, qua βαβ ισμψς Sicula voce appellatas Epicharmi auctoritate insinuat Athenaeus unde hodie apud multas Italiae nationes balli nomen adhuc perdurat. Fuit porro haec saltatio tantae existimationis, atque honoris apud antiquiores, ut Apollinem Vocarent, quemadmodum Pindarus:

Saltator rex flendoris, pharetrateque Apolli. atque illa quandoque ad tibiarum, vel lyrae, vel alterius instrumenti sonitum, vel ad cantum, vel absque alia re perage-hatur. Species autem illius innumeras fere recensuerunt Homerus, Plato Xenophon, Aristoteles , Strabo, Plutarchus, Galenus, Pollux, Lucianus : quae illarum praestantiores cillustriores habebatitur, vel a regionibus, in quibus in usu erant, aut repertae cillustratae fuerant, nomen susceperunt vel ab inventore, isodo, quo essiciebantur : a regionibus appellatae sunt Laconicae , noexraucae, Epirephyriae, Cretenses, Ionicae, Mantiniacae, Gaditanae, de quibus sic uvenalis. rai Forsitan exspectes ut Gaditana canoro Incipiat prurire choro, plausuque probatae Adserram tremulo descendant clunepuella,

Irritamentum Veneris languentis, ct acres Disitis urtica

hujuscemodi aliae. Ab inventore autem modo vocatae fuerunt aliae Pyrrhichiae a Pyrrhicho quodam Lacone, seu, ut alii malunt, a Pyrrho Achillis filio inventae, in quibus armati saltabant cum cantu, sine cantu ut videre licet ex icone ab antiquis lapidibus excepto, quem hic ponendum

SEARCH

MENU NAVIGATION