Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

274쪽

a Lib. I. Hist. Lib. I 6. cap. 39.

275쪽

quemque tempore naumachiae tanta aqua replabant, ut mare quoddam videretur, sicuti Venustissime Martialis demon aditi. de se stravit , ubi naumachiam a Domitiano Imperatore editam ι ' η'ς hoc carmine descripsit.

Si quu ades longis serus blectatur ab oris

Cui luxprima Dcri muneris ipsa fuit:

Ne te decipiat ratibus naυalis Enyo, Et par imia fretis hic modo terra fuit. Non credis spestis, dum laxent aequora Martem , Parva mora est dices, hic modo pontus erat. Sed ne frustra in superioribus dixisse videar, gymnasticam medicinam , atque bellicam praecipue navigationis exercitium habuisse, illud unum sciri volo, in ludis quoque, quos

athleticae partem esse ostendimus, aliquando similem exercitationem locum habuisse , at propter ingentem apparatum necessarium raro fieri consuesse quod enim ρ Virgilius de Enea . . t in Anchisae funere, una cum ceteris ludis naumachiam celebrante finxit, aut verum extitisse, aut non sine veri imitatione credendum est, quandoquidem alios ludos , qui ibi facti a poeta pinguntur, si veri non fuerunt, saltem verorum imitationes fuisse, nemo negabit. Inter navigationis species piscatio non sine navigiis facta similiter ab auctoribus adnumeratur, atque apud Plautum eXercitationis gymnasticae vicem a s ς δ

subiisse videtur , cum in Rudentis fabula piscatores ita loquantur,

Ex urbe ad mare huc prodimuspabulatum, pro exerciti gymnastico palaestrico hoc habemus, quae tamen piscatio cum a Platone improbata sit, quod nequeant a In Sopbista. mus, neque corpus in ipsa exerceatur, jure merito eam tanquam n ulli utilem omnes fere gymnastici rejecerunt, nisi quod Galenus ipsam inter exercitationeS, quae simul Opera sunt, . i. it , reposuisse videtur, sicut avicenna ingredientem piscatorias naves debiliter exerceri censuit quorum sententias duabus de caussis infirmas reputare debemus, tum quia neuter eorum explicate, quid boni afferat piscatio, declaraVit, quasi exer- g citatio-

276쪽

23 HIERONYΜI MERCURIALI scitationem hujuscemodi non admodum probarent, sed communem potius quandam sermonis consuetudinem sequerena taeeomp tun tum quia ipsemet Galenus piscatorum habitus duros at- . ,- ' que aridos esse dixit cujus ariditatis ratione si Aristoteles pisca- ,sibi ' Ore marinos pilis rufi praeditos esse antea scripserat unde medici, qui bonum habitum corpori exercitationibus acquirere student, quomodo durum Maridum cssicere piscatione velint, non video praeterquam quod cunctae prope piscationes sub sole, & in locis saepe malo aere plenis peraguntur, una excepta maritimaci ut his omnibus credere cogamur, piscationis laborem medicos parvi aestimasse. Neque tamen defuerunt imperatores, qui exercitationis cujusdam gratia interdum piscarentur, ceu de Caesare Augusto scriptum est a Suetonio, de Alexandro Severo a Lampridio, de quo ita scribit: Usinu,

mendi eidem hic fuit primum ut, si facultas esset, ides si cum

uxore non cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo divosprincipes, sed optimos electos, ct animas sanctiores, in queisor Apollimum , , quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham , Orpheum, se sincemodi deos habebat, ac majorum effigies sacra faciebat es id non poteratpro

loci qualitate, vel vectabatur , vel piscabatur, vel deambulabat, mel enabatur. Haec Lampridius. Quid autem fuerint piscatori ludi, qui quotannis mense Iunio trans Tyberim a praetore urbano pro piscatoribus Tyberinis, auctore Festo,

agebantur, nondum ita certus sum, ut tuto amrmare queam,

De Natatione.

MAgna, fere incredibilis apud veteres fuit semper natationis existimatio, tantumque perplura secula illius usus viguit, ut non minus pueri natandi artem, quam prinia litterarum clementa edocerentur quo tempore cum

nulla major ignorantiae nota inuri posset, quam dum aliquis nec litteras, nec natarescire dicebatur, factum fuit, ut posterio

a res

277쪽

res illud in proverbium contra bardos' prorsus inertes continuo receperint,adhucque ita loquendi consuetudo permaneat quando natandi peritia, si non eosdem honores obtinet, quibus anteactis seculis assiciebatur, saltem nec penitus neglecta, nec inutilis jacet. Ratio enim, qua impulsi majores nostri natandi scientiam tanti fecerunt, haec una judicio meo extitit, quod primis illis temporibus apud respublicas quascunque viri fortes prae ceteris, ut scribito Aristoteles, honorabantur, quasi 4 Sect. r. ab his solis,in civitatum salus,in imperii propagatio penderet: Si e & ob id quisque vel saltem major nobilium, atque etiam aliorum pars comparandae sortitudini usque a primis incunabulis incumbebat. Quocirca, ut in navalibus quoque pugnis, quae tunc frequentius committebantur, in transeundis vadis ac fluminibus homines, nandi arti confisi, pericula magis evadere possent, minusve formidarent, quando saepenumero milites mare ingredi coacti Ob nandi ignorantiam suffocabantur, quemadmodum exercitui Cyri evenisse memoriae prodidit Xenophon sicque fortiores inter aquarum pericula fierent, natationis peritiam extulerunt qua etiam ratione Romani pedu veteres, ut Negetius siccitates, quos tot beta, continua peri Ub. i. de mcula militarem disciplinam docuerant, campum Martium Tyberi '' vicinum delegerunt, in quorum altero armorum exercitationes inuerent , in altero sudorem pulveremque diluerent, ac simul nat re perdiscerent ut his rationibus, ac Vegetii auctoritate facile sit judicatu, militarem gymnasticam natandi eXercitatione non caruisse. Ceterum posteriori tempore non modo natatio ob dictas rationes usurpata reperitur verum etiam Ob Valetudinis conservationem, nonnullarumque assectionum curationem medicis gymnasticis ipsam probatam fuisse An tyllus testatum reliquit quod item sensisse videtur Galenus in primo ad Glauconem , ubi laborantibus tortiana febre concedit, ut ungantur, balneum ingrediantur, ibique made- fiant,4 si velint, etiam natent. Quod enim natatio exercitationis loco habita fuerit, praeter Oribasii auctoritatem de ea in ζ' , I . 'ter cetera exercitationes tractantis,in a lavatione, de qua libro

postea decimo fusissime scripsit separantis, ipsa quoque ratio Persuadet, nempe quia in hujuscemodi motione insigniter

278쪽

ι, . e locis aliquando eam cursui comparare non ineptum duxerit, si Ga--' lenusque pueros temporis ui in aquis Wαογικα -mιλας facere consuevisse scripserit. tuo pacto vero similis exercitatio perageretur, tanquam res vulgatissima silentio praeterita fuit fere

Oribasius ab omnibus, uno excepto Antyllo, qui nataturos prius mo-

' φ' derate unxisse, frictione corpora praecalfecisse , deinde cvestigio in aquam se projicere debere voluit, quasi omnes sanitatis gratia natantes eas regulas Observarent. Quo autem in loco natationis exercitatio ageretur, ita apud auctores observavi, aliquando in ipsis gymnasiis, sive privatis balneis, aliquando extra esse factam. In gymnasiis adhuc duobus modis natabant, vel in piscina, quam in frigidario fuissse superius demonstravimus tametsi piscinas apud Varronem, alios Latinae lingua auctores proprie loca piscibus alendisin saginandis dicata significare credatur vel in labris illis amplis, quae adhuc Roma visuntur. Quod in piscinis, quae in frigidario thermarum aedificata erant, quasque thassio lapide aliquando circumdatas fuisse tradit Seneca , natarent, omnium clarissime 4 pisti7. ostendit d Caecilius Plinius, qui in epistolarum libro. II. Vil- lam suam exactissime depingens, de balia eis ejus ita scribit.

de balnei cel frigidaria patiosa essus , cujm in contrariis

parietibin duo baptisteria veluti ejecta sinuantur, abunde capacia. Si innare in proximo cogites, alacet uociorium h pocaustum, a-jacetpropnigeum balinei, mox duae en magis elegantes quamsume Episto ptuosae. Sed hoc clarius explicati libro quinto, ubi Tuscos suos describens inter cetera haec habet. Inde apodyterium balinei laxum , hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum,si natare latius, aut tepidius elis. Ex quibus Omnibus fatis apertum est, in gymnasii is sive balneis veteres nare solitos, atque in frigidarii baptisterio, alias piscina vocata, de qua mentionem fecit Tertullianus in libro de baptismo,&de qua existimo locutum Galenum dum in 11. Methodisiccitate ventriculi laborantes curandi rationem edocens, magis laudat lotionem in balneo factam ιταῖς Gλυμύηθρους id est, in piscinis natando institutis, quam ' - μικροῖς πυέλοις inparvis alveis quamquam etiam piscinam interdum in area gy

279쪽

DE ARTE GYMNΑsTICA Lib. III. 2 1mnasiorum aedificatam credo, ut testatur Plinius loco nunc citato, in quo post dicta verba ait In area'scina es ante Plinium a Martialis, qui lib. III. Ligurini cujusdam insulsi im- Ἀνει . . Portunitatem describens dixit, In thermas fugio, sonas ad rem Piscinam peto, non licet natare. ni velimus Martialem potius de publica piscina locutum esse, quam fuisse Romae, ex multis, maxime ex Regionum fragmento sub porticu Capitolina intelligere possumus, ubi Vici publicae piscinae clara mentio habetur, de qua ita Festus Pompeius Piscinae pullicae hodieque nomen manet, ipsa non emtat, quam G natatum, ct exercitatio=in alioqui caussa veni

bat popuI- unde Lucilius ait, Pro obtuso repugil, piscinensis res est. De hujuscemodi piscinis scriptum est a Dione Maecenatem omnium primum in urbe aquarum calidarum natatoria instituisse. Quod vero in labris illis similiter natarent, vel saltem

natantium instar moverentur, conjicio, cum ex magnitudine labrorum, tum ex verbis Galeni in I ad Glauconem, quando in tertianae curatione natationem in aqua commendat quod

de piscinis gymnasiorum nequaquam intelligi debet tum ex Caelii Aureliani verbis, qui in capitis dolore, atque etiam in arthriticis curandis, natationem minime sub dio factam, necnon ferventem, tesue etiam frigidam probans, duode dimonstrat primum in locis clausis, Metiam apertis, qualis erat area piscinae, alterum tam in aqua calida, quam frigida natari solitum, unde clicio natationem ferventem solum in labris factitatam , quod si Plinius in locis paulo ante citatis piscinae calidae mentionem fecit, sub hisce verbis cohaeret piscina calida mirisice, ex qua natantes mare aspiciunt, de calefacta Visolis in maritimo situ potius,quam de fervefacta ab igne, ut intelligit Caelius, verba fecisse videtur. Quae extra gymnasia, sive privata balnea etiaciebatur natatio, modo in fontibus latissimis, modo in lacubus, modo in fluminibus, modo in ipso

mari agebatur de quibus sermonem habens si Aristoteles, parito. dixit, melius in mari quam in fluυio natari, diutimque ibi mo '' rani trahi, quoniam veluti mare aquae suae corpulentia, crassi-

280쪽

a a HIERONYMI MERCURIALI stieque majora, quam dulces aquae sustinet onera, ta facilius corpora hominum levata tenet, consequenter minus illa penetrare potest, cum dulce aquae ob tenuitatem suam citius& levius illabantur. Extra balnea quoque apud aliquas nationes loci peculiares nando construebantur, & ideo Ἀλυμcῆθρα C p 9 vocabantur, sicuti legitur apud Joannem Euangelistam de Ie

natatoriam Silo antiquus interpres transtulit. Itaque natationem arcendis morbis , sanisque corporibus exercendis conservandis usitatam fuisse , jam satis patet quando item Aristoteles scripssit natantes in mari salubriter exinaniri, verumtamen illud animadverti volo , plerumque ob delectationem, ad ardoresin siccitates temperandas homines natare consuevisse, cujus gratia in aestate duntaxat natari solitum

fuit.

iiij.,' ἡ FI Raeclarisima extat si Galeni sententia, ex omni corporum νη- .p. . exercitationibin ea ni proculdubio utilissimam videri, quae nedum corpin fatigare, verum etiam animam oblectare valeat, Miccirco sapientissimos illos haberi debere, qui in venatione eam exercendi corpora formam invenerunt, in qua miris fico quodam modo labores voluptate, quasique laudis cupiditate ita temperantur, ut facile judicari non posti , major ne sit corpori , an animi motus. Accedit huic quod natura ipsa, quae animalia cuncta hominis caussa produxit, venatio--Cy'h nem quasi praecipere, Macceptam habere, ut scripsit Aristoteles , videtur, quum in ipsa proprias possessiones acquirere

conetur, spectaculumque nullo scelere contaminatum exhibeatur, sed simul: corporis robur, animi vigor augeatur. E quo nemo non videt, quam prudenter fecerint medici, qui pro exercendis corporibus iisque validis Tanis conscr- Vandis, venationem tantopere aestimarunt, cujus nimirum, ii A.., studio antiqui illi medicinae parentes Chiron , Machaon, Po- in princip. dalirius, Escnkapnas usque adeo, sicut refert Xenophon , ar

serunt

SEARCH

MENU NAVIGATION