Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

nimiis laboribus & exercitationibus pueros efferatos reddebant, sicutin illas nationes, quae athletarum habitum laboribus in pueris generare studente eorum corpora de firmabant, augmentu motae impediebant. Nam inter cos, qui Olympia vicerunt, duo vel tres tantum extiterunt, qui idem adola siccntesin viri sint victoriam consecuti, quod per violentas de plurimas pueris adhibitas exercitationes una cum auctione corporis robur atque vis auferebatur multum itaque exerceri poterunt pueri, sed non immoderate. Hyeme multum exercendum,citra tamen sudorem, ne frigus magis obsit,in quoad universum corpus incalescat. Vere plus, isque ad sudorem. Autumno minus, minime omnium aestate, quando, quidquid dixerit Aristoteles neque sudare, neque incalescere, neque defatigari omnibus ab ambiente aere satis, defatigatis, debilitatis expedit. Qui temperatam vitam degunt, etsi paucis

superfluitatibus abundent, cicciro minori exercitatione indigere secundum i Galeni sententiam videantur, nihilominus ipsi moderate exerceri debent, ne octo torpescentia membra, RU Vς calorve sopitus, proprium maturalem habitum remittant,

neve excrementa etiam intemperate viventibus necesiario genita retineantur. In continente autem sicut multa excrementa, multosque humores supervacaneos aggregant, ita multi Sexercitationibus ac laboribus Opus habent, quae humores illos, cxcrementaque absumant, quaeve profundos somnos inducentia felicius concoctionem adjuvent; quidem Galenus fossis ''m res hesi ores, ideo a pravo vivendi genere minimum quid ostendi sentit, quoniam a laboribus in profundos somnos demissi etiam deterrima probe coquunt ad meliorem naturam reducunt ideo isti, modo vel crudorum in corporis ambitu latentium humorum copia, vel virium debilitas, quae hos plerumque comitari solet, vel aliud quid non prohibeat, quanto plus diutius exercebuntur, tanto magis sibi consulent; sive incalescant solum, sive sudent, sive etiam leviter defatigentur. Humida corpora multam exercitationem requirunt, quo a motus multitudine humiditas nimia exiccetur; unde ista tamdiu exerceri poterunt, donec citra virium defectum largus filuxerit, sicca minus exerceri de-O, 3 bent,

332쪽

294 HIERONYΜI MERCURIAL Isbent, neque umquam calorem, sudoremve in exercendo se expectare Frigida quoad tota se calefacta percipiant, exercitari expedit. Calida vero parce Xercenda sunt, nec umquam aut sudorem, aut incalescentiam, aut insignem anhelitus mi tationem in ipsis exspectare decet. Calida praeterea sicca exi gua, vel nuda exercitatione gaudent, ne tam caliditas, quam

siccitas simul augeantur Frigidisin siccis ratione frigiditatis,& usque ad manifestam incalescentiam exercitatione opus est; ob siccitatem a sudore valde cavere debent. Calida iu-mida moderata exercitatione uti convenit, quoniam pusilla humiditatem superfluam non diminuit, multa nimis eliquat,

calefacit, indeque morbosas fluxiones parere solet quocirca vehementem anhelitu alterationem, vehementemque calefactionem ea effugere necessum est. Frigida porro lumida eatenus exercenda sunt, quatenu anhelent, incalescant, atque etiam paulli spe sudent. Summatim hujuscemodi corpora omnium maxime exercenda erunt, ita namque excremem

titiae humiditates, quibus oppleta sunt, inaniuntur, calor naturalis excitatur, perbelle concoctiones omnes perficiuntur. Demum valetudinarios, qui Ox a morbis resurgunt, exigua admodum exercitatione uti debere, nemo ignorat quoniam horum vires infirmae valde existentes, calorque debilis, .membra exiccata, si multa exercitatione agitentur, non possunt non summum detrimentum sentires proinde isti intra anhelitus mutationem, intra caloris adventum, intra denique defatigationem quamlibet exercendi sunt: prout tamen isti reficiuntur, viresque crescunt, meliusculi esse coeperunt, adjicere debent exercitationes. Postremo qui exercitationibus inassueti sunt, cum pravam illam consuetudinem deponi debere, jam ostenderimus, prius expurgari ab humor,busin superfluitatibus ex segnitie ortis secundum Galeni consilium debent, alioqui periculum imminet, ne a fluxionum per niciosis morbis protinus tententur deinceps primo parcis ime exercendi sunt per aliquot dies, postea exercitationis modus paullatim augendus quousque ad terminum illum perventum sit, quem in assuetis sussicere, & citra ullam molestiam calefacere experientia docuerit Deo semper quod supra quoque

333쪽

demonstravimus animadverso, omni biis immodicam exercitationem nocere, nempe qua pueris incrementum adimit, membra colliquat, viris inaequales intemperies gignit, atque febrem interdum, sicuti de illo immodice exerceri coacto narrat a Galenus in libro de caussis prae inchoantibus senibus im Gale . de medicabiles lassitudines atque siccitates parit; omnibusque tandem aliquid semper boni emuere facit. Quamquam Aristoteles 11. Ethic ad Eudemum libro, ubi virtutem medium esse probat, excessum in exercendo defectu magis laudat, sicut in

tionis haec signa sunto, dum articuli calidiores effecti sentiuntur dum universum corpus aridum cinaequale apparet dum in motu sensus doloris cujusdam ulcerosi suboritur dum a bor coacte, ion sponte dimittituri dum post sudorem pallor succedit, sicut in athletis immodice exercitatis evenire conasuevisse auctor ex Aristoteles dum insolita denique ac vat vibride molesta lassitudo percipitur. Tota itaque quantitatis exercitationum ratio his omnibus nobis praescripta sit. Rupessimulta particularia a quoquam reperientur, quae a nobis aut ignorata, aut praetermissa videantur, illud sciat, nihil quod ad universiam artem necessario pertineat, esse, quin Vel explicite, vel implicite a nobis comprehensum habeatur, quamquam etiam multae exercitationes sunt, quarum quantitatis terminum non expresimus, quod a termino illo communi praescripto eorum mensuram accipi VolumUS. T XIII.

De modo exercendi.

P Raeter locum, tempus, quantitatem, quae in obeundis exercitationibus summa cura observari debere demonstravimus, adest&modus, qui ut in illis ipsis, scin plerisque aliis rebus recte peragendis tantum potest, ut, nisi is

adhibeatur, cetera omnia supervacanea reddantur, infinitisque

prope erroribus jam via latissime pateat. Qua de re maximead hujus

334쪽

296 HIERONYMI MERCURIALI shujus tractationis absolutionem pertinet, ut modum, quem an liqui in exercendis corporibus tenuerunt, quoque temporibuS nostris unusquisque sanitatis studiosus uti non sine fructu potest, debet, apertum brevi sermone faciamus. Modus igitur, quo vetere ad sanitatem usos legimus, fuit is, quem 6 collact. Oribasius Pergamenus Iuliani imperatoris medicus, istius Lici seim Amidentas,in Arabum doctissimus V Avicenna in medium at- Vs is tulerunt. Viri namquein juvenes exercendi ubi otio perfectas pra concoctio apparebat, faecibusque alvum exoneraVerant, major pars sese exuebant, mox fricabantur mediocriter, Sque quo storidus color in lumina cute residens, Lartuum flexibilitas, atque ad omnem motum agilitas persuadebant perfricati oleo dulci inungebantur , quo ut magis artus quoslibet penetraret, manibus undequaque prementibus, explanantibus apponebatur ab unctione qui luctatione exerceri volebant, aut pancratio pulvere conspergebantur, alii protinus in exercitationem, prout cuique altera alteri utilior, atque gratior apparebat, descendebant, peracta exercitatione paullum quiescebant , deinde strigilibus , vel asperius culis pannis strigmenta a corpore eradebant quo facto aliquando rursum fricabantur , - λυπLmκη dicta frictione , sit ili- b. ς p terque ungebantur alias in sole, alias ad ignem, ut ii Cornelius Celsus restatum facit : sicque fere semper balneum ingredi bantur conclavi quam maxime alto , lucido, spatiosi rarius seipsos induentes ad capiendum cibum accedebant. Atque laic totus erat modus, quo vel in gymnasiis publicis, vel in privatis locis major pars librorum hominum,& eorum qui valetudini curandae, bono habitui comparando solemniter incumbebant, frequenter utebatur. Nec quisquam miretur, quomodo liberi homines singulis diebus tot corporis curis occuparentur, quando omnes homines, nedum clariores quotidie defricari solitos, multi auctores, iraesertim Columella memoria mandarunt de quo defricandi morein modo, si Dco placuerit, aliquando tractationem huic adjiciemus. Ceterum verisimile fit

quam plurimos alios extitisse, qui vel negotiis publicis, privatisque impediti vel 1accessariis variarum artium operibus detenti vel aliqua valetudinis ratione coacti hoc pacto minime

335쪽

exercerentur, sed frictionibus inctionibus dimissis, quascumque poterant cxercitationes amplecterenturi sicut iri multi reperiebantur, qui praedictarum caussarum aliqua nullo modo exercitationibus vacandi otium habebant ue quibus omnibus exactiore victu, fanis medicamentis opus esse tradit Gale

nus. Verum enimvero cum aetate nostra gymnalia illa Ob exer mari u

cendi commoditates ab antiquis fabricata in usu desierint esse, neque gymnastas laedotribas, neque aliptas leunctores habeamus, a quibus fricandi, ungendi, tandemque quomodo- vis exercendi modos, atque commoditates quaeramus, sat erit illis, qui aliqua necessaria occasione impediti libere sese exercendi Ocium nequaquam habent, ut potius quomodocumque

possunt, Xerceantur, quam semper in consummata quiete degant modo tamen hoc unum observent, ne statim a cibo exercitationes eas, quas gratia sanitatis facere volunt, solicite nimis adeant, sed saltem aliquot horas interponant, quoquam minimum fieri potest nocumentum inde sequatur. Porro qui suae pontis sunt, dc majori Ocio propriorum corporum curae libere vacare queunt , haec omnia diligenter observare debent, primo, ut corpus tum a faecibus irinis, tum a mucis: sputis accurate emundare, caput pectere, manus faciem abluere studeant, ne excrementa in variis corporum cavitatibus, atque in ipso ambitu latentia, a motu excitata Vaporationibus offendant strictisque meatibus nonnunquam in farcta, aut exercitationis calore eliquata obstructiones, fluxionesque diversas pariant. Secundo, ut corpus iis indumentis Obtegant, quae laborem ipsi superaddere nequeant, quaeve interim a Ventis,si qui erunt, vel a frigore tucantur aut etiam si aestus urgeat, fervorem nullo pacto augere,sive fovere queant; nam indumenta nisi exercitandis prudenter accommodentur, praeter impedimentum, quod laboraturis in motu praestare solent insigne, faciunt quoque, it sine motus debita mensura sudent, alia incommoda sustineant; siquidem sudor ita indutorum nemo si a. 'utie. tumulto eVeniens, veluti si Aristoteles disiputat, deterior est eo, r. '' qui a labore emanat. hujus argumentum est, quod ita sudantes decoloratiores evadunt, cum humor per summa corporis pastiis, atque incalescens ab externo aere refrigerari non pos-

Pp sit,

336쪽

HIERONYMI MERCURIALI ssit, cinde pallorem facile contrahat, simulque corporis perspiratio, a qua gratus calor emanare consuevit a vestimentis inhibeatur. Tertio observandum erit, ut remisse ac leniter unusquisque exerceri incipiat, deinceps ejus intentionem augeat pauliatim usquequo ad terminum , qui sibi conveniens videbitur , perveniat, atque Vehementiam rursum pedetentim remittere catenus conetur, quatenus sibi jam satis sese exercuisse doctus experientia sentiet: nam subito ab intensis exercitationibus incipere, non solum imbecillibus, sed etiam robu- ',4 ,. stis corporibus summe perniciosum judicavit Galenus. Quarto iis, qui inter exercendum sudant, curandum erit, ut peracta exercitatione vestes sudore madefactas exuant, siccas res mant, idque si fieri poterit in loco tepido, aut temperato, aut saltem neque frigido , neque ventis perstato si etenim humecta illa indumenta retineantur, facile est carnibus a calore relaxatis iterum sudores imbibi, sicque denuo corporis meatus obstruituri praeterquam quod panni madidi mox frigefacti horrores, foetores,ac alias molestias inducunt, atque indefc-bres interdum oriri solent. Quinto observandum erit, ne sicut etiam supra admonuimus post exercitationem quam primum quieti sese dedat, aut cibum sumat, sed blando, talde remis potius aliquo motu utatur, tantumque a capiendis

cibis abstineat, quoad perturbatio illa, quasique corporis

fluctitatio aestuatiove, ab exercitatione genita prorsus cessaverit, eique tranquillitas quaedam devatio succes erit Totus itaque erit exercitandi modus, ct ordo, primo corpus a superfluitatibus quibusvis emundare, caput pectere , manus es faciem

abluere, se accommodate induere tardos, ct remissos motus incia pere, ad celeriores , mehementiores procedere, iterumque paul&-tim remittere madefac asudore indumenta exuere, blande postr mo moveri, se sedata exercitationis perturbatione cibum capere. Atque haec de universali exercitationum speculatione Methodo disputata sufficiant. Restat modo particularis singularum

ercitationum naturas, atque effectu enarrare quod in soquentibus libris, quantum fieri poterit, plene praestare conabimur.

337쪽

MERCURIALIS

ARI E GYMNASTICA

De ordine agendorum, A de nonnu scitu dignis. Sycuti nullus ab exercitationum particularium cognitione fructus expectandus esset, nisi recta atqe universalis methodus, quam superiori libro abunde satis ni fallor tradidimus, optime possideretur Ita prosecto illa infructuosa, ac propemodum vana evaderet, nisi haec particularium fere omnium exercitationum tractatio, quam aggres.suri sumus, illi connecteretur siquidem incerta, ac fallax ea cognitio videri potest, qua exercitatio universali quodam pacto accepta juvare intelligitur sed si qualis exercitatio, quod nocumentum, quamve commoditatem praestare idonea sit, cognoscatur, proculdubio nihil amplius relinqui constat, quod exercitationum quarumvis scientiam optantis animum explere jure debeat. Et iccirco ne inchoata a nobis gymnasticae tractatio imperfecta relinquatur, in sequentibus singulos exercitationum jam enarratarum effectus prosequemur atque hos cum ex antiquorum auctorum comprobatis experientia testimoniis, tum ex rei ipsius natura inspecta, quam esse veram conditiones rerum inveniendi rationem scripsit Galenus, dicere conabi qmur. Et ne citra ordinem totus futurus sermo vagetur, ita materiam hujuscemodi declarare instituimus, ut primo com-ri a moda

338쪽

ico HIERONYMI MERCURIALI smoda in corpora humana ex unaquaque exercitationis specie emanantia,deinde incommoda sigillatim explicentur: nam illud, quod quam plurimis medicamentis evenire usu comprobatur, ut si alicui corporis parti, affectui prosunt, aliis noceant, in exercitationibus item contingere, nemo ignorat. In explicandis praeterea utilitatibus atque damnis a membris superioribus principium sumentes, utplurimum in ultima atque infima seriatim terminabimus, prius tamen illis enarratis, quae nullum corporis particulare membrum respicere videbuntur. His aulcm sic pertractatis, duo me saltem peracturum esse spero Alterum

quod majori facilitate, firmioreque cognitione quicumque haec legent, animis eorum insidebunt Alterum quod habito a valetudinis studiosiis exercitationum assiduo delectu, vel nulli errores, vel quam paucissimi committentur, sicque demum multicorum perniciosorum morborum evitabuntur, quos desiidia, laborum abstinentia ac exercitationi ignoratio non contemnendOS, quosque intempestivus exercendi usus continuo parere solet illud namque a natura comparatum esse norunt omneS,Ut

illa quae corporibus nostris admota insigniter conducere animadvortuntur, eadem plerumque magnum detrimentum inferant, si vel nullo pacto, vel pravo ordine, atque Omnino impost tune adhibeantur quod etiam in exercitationibus ipsis fere con-ὰ ό ,sbis ingere judicaVit Galenus, ubi scriptum reliquit, eos qui ante fvς cibos, atque opportune sese exercent, haud exquisita victus ratione opus habere, quin interdum naturae in valetudine commitas defectus corrigere, quemadmodum ex adverso illos, ct accuratiore victu, lassiduis medicamentis indigere, insuperque nativam sanitatem corrumpere, qui neque ante cibos aliquo pacto, neque Ordine, ac tempore servati exercitationes adeunt. Cum itaque tali ordine, quae ad universiam gymnasticam perficiendam supersunt, praedictis adjungere proposit-

tum mihi sit, id ante cetera praefari operaepretium eme duco, nos in superioribus gynanasticam facultatem non in curativa, sed in conservativa medicinae parte collocasse. Et tamen Omnes veterum medicorum sectas, ac praesertim methodicos,

quorum principes Asclepiades , Themison ,, Soranus extiterunt, in cunctis fere diuturnis morbis curandis exercitatio-

339쪽

DC A TE GYMNAsTICA Lib. V. orbes aliquas magnopere commendasse, ut ex libris Cornelii Celsi, qui Asclepiadem in multis secutus fuit, nec non Caelii

Aureliani mei laodici, atque Arctaei clarissime intelligere licet. quod similiter Galenus, qui Galenum in dogmaticoruni secta sunt imitati, magna ex parte confirmarunt. Sed ne vel me vel illos omneS errasse quis putet, ita sententias nostras

accipi debere volo, quod scilicet gymnastica principaliter

circa sanitatis conservationem Versatur, consequenter circa curativam nullam etenim exercitationem, qualiscumque

sit, usquam reperies, quin in fanis corporibus absque noxa

administrari queat, at paucis quibusdam exceptis, nimirum ambulatione, gestatione, Vectione, ac similibus, vix una, aut altera invenitur, qua aegrotantibus impune concedi queat immo illa, quae adhibentur, potius ut remedia, quam ut exercitatione commendatur, cum in sanis omnes exercitationes solum fiant, quo bonam valetudinem tueantur, Optimumque corporis habitum inducant : in aegrotis vero iccirco eaedem administrentur, ut morbo expellendo aliorum medicamentorum instar cooperentur. Quando igitur antiquorum in variis morbis exercitationibus aliquibus utendi consuetudinem in medium adducemus, non erit, quod ullus admiratione capiatur, nosque reprehendat, tanqUam gymnasticam soli conservatoriae inservire statuerimus, qu*niam, mos rei ipsius naturam prae oculis habentes, ita determinandum censuimuS, quemadmodum veteres alias experientiis assiduis, alias morborum conditionibus permoti paullo diversius sentire quidem visi sunt, sed revera a sententia nostra non recesserunt. Aliud insuper hoc in loco summa consideratione dignum existimo, quod licet in multis exercitationibus diversus extiterit antiquorum mos ab eo, qui hodie in usu est fere apud omnes, veluti pilae exercitatio , lucta, discus, pugnae, atque similia nilailominu cum parum nostra consuetudo ab antiqua recedat, solisque accidentibus quibusdam, non in rei natura differat, fere eosdem effectus, quos illi suis

attribuunt, nos nostris dare poterimus, modo unum , aut alterum ObserVcmus,antiquos unctiones, ac pulveres in multis eXer

340쪽

3o HIERONYMI MERCURIALI spaucissimi faciunt atque hoc multi momenti esse ad varia das utrorumque qualitates, quando de his ψ Hippocrates verba faciens scripsit, exercitationes in pulvere atque oleo magna disserentias suscipere, cumpunt igidus sit, oleum vero calidum, atque inde oriatur, quod Hem oleum corpus magis auge iusprohibens ne quid a corpore demate e pate vero caliditatis excessum faciens.

carnem liquat, cum se a tempore, ct oleo, ac labore corpus cala-

stat quemadmodum ex adverso pulvis in aestate magis au et fervorem aeris, corporis remittens, in hyeme autem riguinalgorem inducit praeterea major pars hominum semel duntaxat in vespore saturabatur, nostrates bis cibos sumunt, quod item non parum refert ad variandas exercitationum condiciones. Vnde qui de nostri temporis exercitationibus aequum judicium ferre optaverit debebit, quid unctiones,&quid una diei saturatio importent, exacte pensitare totumque illud nostris adimentes, in reliquis eosdem, vel parum diversos effectus existimare. II.

De singularum exercitationis disserentiarum esse Iibus. TRes praecipuas exercitationum differentias ab antiquis

medicis excogitatas fuisse satis constat, quarum prima exercitium m αίαςυν, sive praeparatorium, altera θε γπs τών, tertia simpliciter exercitatio nuncupata. Exercitationem praeparatoriam, facultatem cogendi, meatus corporis den fandi, eorumque laxitatem corrigendi obtinere, scripsis Galenus qua de caussa athletae, qui densitate corporum sudores impedire, consequenter robur conservare studebant, ante ceteras eXercitationes praeparatoria utebantur quam item usurpabant quam plures homines post coitum, ut laxitatem corpo ri in motu venereo genitam emendarent de meridiano coitu loquor, cum ex nocturno oborta laxitas satis a somno curare tur cujus rei gratia magnopere Sociarum laudare soleo, qui apud Tlutarchum noctu coitum ob hoc exerceri debere adversus Epicurum medicum gravissime disputat scuti quoque Paulli sententiam, Galeni, atque I AEti opinionibus prae ferre consuevi, dum is contra ipsorum placita tempus concum

bendi

SEARCH

MENU NAVIGATION