Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

daeorum gentes a nervorum csu abstinuisse, auctorist Josephus in fine primi libri Antiquitatum Judaeorum. Ad late thoraci valde aliena est, cui vel vasis alicujus rupturae, vel spiritus interceptionis ex constrictionibus magnum impendet periculum. unde non temeres Galenus, ne sustocentur, periclitari lucta dori Itores dixit, qui similiter renibus, Humbis male astectis talem exercitationem fugiendam esse voluit, quanquam 4 Rufus de Ephesiius , qui cum Critone sub Trajano Romae in medicina humi floruit, convalescentibus a renum morbo palaestram mininae interdixit. In ulceribus internis vitandum voluit Celsus, ne

vel luctando, vel currendo, vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur. Praeterea cum inter luctandum crura saepenumero insigniter flectantur, debilitate crurum affectis adversari credendum est. Sed haec omnia inteli igi debent de erecta palaestra vehementer fasta. Quae vero remissius, placide peragitur, viceversa secundum Antyllum carnem multam generat. X quo fit, ut iis, qui a morbis sese reficere incipiunt, sit superiore accomodatior, ac minimo periculo robur fortitudinem pariat: capitiin thoraci prodest, nervoS corroborat. de hac locutum esse , Plutarchum existimo, ubi scripsit Ly- . In eius, ita: curgum corpora Virginum cursibus, luctationibus, actibusque discorum jaculorum Xercuisse, ut, quemadmodum germinum radix validum in acribus terris principium sumens melius germinat, ita' hae partes robuste tolerantes , honeste simul ac facile adversius dolores pugnarent. Quae porro supra pavimentum esticitur luctatio , si credimus d Oribasio loco ita οἰpraecordia atque intestina vitiata adjuvat, lumbos imbecillos, tenua infirma sortiora reddit, sed capiti est meptior volutatio in palaestra , cum a Galeno inter celeres Xercitationes recenseatur , ad extenuanda corpora accommodata erit , sicut pro miri uenda polysarchia a Caelio commendata est, Mab tio si in pulvere fiat, ad hydropi sim curandam : eam namque humores exhauriendo refrigerare auctor est in V. de diaeta Hippocrates : at secundum et Galeni scia vitii 2. tentiam iis magno sudio fugi cnda erit, quos eX levi caussa vertigines , comitiales morbi, gravis ophthalmia, et aurium dolores

male habent stimili modo se illis , quibin tonstri, g,na in-

r cidunt ,

352쪽

314 HIERONYMI MERCURIALI scidunt, quibusqueprompte in columellam, gingivaου, dentes, niquepartem aliquam ex his, quae circa collum, aut totum caput habentur fluxionesprocumbunt. Hactenus de lucta, circa quam oriri posset multis diabitatio, cur Galenus, qui gymnasticam artem omnibus aliis melius calluit, non modo luctam fere nullibi ad quidquam commendavit, sed potius tanquam parum utilem , aut omnino noxiam damnavit : cum alias dixerit luctatoribus vasa pectoris rumpi, alias crura distorqueri, alias suffocari, alias luctam a bene instituta republica odio haberi. At hujuscemodi dubitationes ita di luere licet, quod is a Thiis ex sententia ipsius Galeni Vere palaestra, sive lucta, per ς' εἶ quam exigua gymnasticae medicinae par extat , omnibus que exercitationibus homini minus utilis siquidem secundum ipsum jaculari, currere, equitare, altare, enari, a Vigare, fodere, quam lucta exerceri melius est sicuti athleticae gymnasticae luctatio magis accedit, atque inser-Vit, ita quoque a medica longius recedit unde non est mirum, si Galenus ejus exercitationis facultates explicare no luit, quam in medicina minimam commoditatem obtinere credidit. Nos autem ea, quae ab aliis auctoribus traditati venimus, explicanda esse duximus, non ut Galeni auctoritatem ceteris, vel ipso superioribus, quos male de exercitationibus sensisse scripsit, vel posterioribus postponam εἰ sed ut demonstrarem, si qua a lucta exspectari commoda debent; haec ab auctoribus indicata, Sc nulla alia fore. me ista namque D sa sitiis apud k Hippocratem scriptum inVenio, quod qui talion diaris, bi utuntur, hyeme currere ac luctari debent , aestate vero luctari

quidem parum, currere autem minime, sed multum deambulare,

secundum ventum ac frigus ciuicumque ex cursibin fatigati fuerint, eos lutitari oportet; qui vero ex lucya fatigantur, eos currere expedit sic enim laborans fatigata corporisparte vel max, Me calefieri, componique ac recreari queat.

353쪽

ctantes pugilatus minimam sibi partem vindicare videatur, potiusque athletarum, quam ingenuorum hominum professionis specimen praeseserat : nihilominus si partes corporis, quae simili motu agitantur, accurate contemplemur , neque illum suae aliquo fructu perfici statim judicabimus nam tum brachia, tum manus nonnullis usque adeo hujus exercitationis Ope firmantur, atque consolidescunt, ut etiam lapides, atque ligna plignis ferire, is agna spectantium admiratione confringere non dubitent : quos certe illis partibus optime valere, firmaque valetudine frui nemo negaret. ideo quicunque brachiis, manibus, atque digitis firmari, illisque robuste uti exoptant, quam aptiorem exercitationem illa requirere debeant, non video : eo magis, quod licet antiquitus ab erectj semper pugilatus exerceretur, potest tamen interdum necessitate urgente non minus a jacentibus ledentibus, quam ab erectis stantibus, seque moventibus peragi: sed differt non parum ab erectisne, an secus peragatur quo niam in erectis, sese moventibus primo quidem superiores partes exercitationis beneficium sentiunt, at inferiores quoque partes eo penitus non frustrantur, quod non contingit in acentibus, vel sedentibus, quorum inferiora penitus ociantur. Ο-cet pugilatus capiti, neque satis mirari possum, cur Aretaeus in Vertiginosis eum probari tri nocet auribus icctori nit iam, quae dum admodum debilia sunt, a plagis illis, iugnorum percussaonibus magnopere ostenduntur : a quibus similiter

Omnes illi cavere debent,quibus dentes infirmi dabantes sunt. De manuum exercitatione memoria traditum est ab HAristo a xprob. s. tele, quod cxercentibus manus sudor magis emanat, si ceterae corporis partes similem habitum serventri quoniam in ea exercitatione spiritus continetur,in partes sub alis cordi propinquae fricantur: ex qua frictione cum calor increscat, tum ejuS, tum frictionis poros recludentis ope humor faciliter a corpore extra

354쪽

316 HIERONYMI MERCURIALI sevocatur.De his etenim exercitationibus omnibus locutum Phialagrium medicum apud Flium puto 'uando nocturnum seminis profluvium exercitationibus per supernas partes factis curandum mandavit. Quae freqtientisΙime omnium ab athletis cxercebantur, erant lilcta, pugilatus, lancratium luctae atque pugilatus minimus quidem fuit in gymnastica medica usus: sed pancratio multos, quibus aliquae corporis partes male assi, de tuend. cerentur, se curasse gloriatur a GalenuS. ex quo, sicuti pancra v-ὶς - -F μ' exercentes toto corpore, ut Pausania auctor est,certabant,

similiter credere debemus, illud moderate peractum universo corpori ad robur acquirendum prodesse : vehementer si fiat, s.epid. eon solum athletarum munus existere. Ad haec cum a Galeno in 'Ph ter magnas exercitationes recenseatur, caliditatem augere, consequenter frigidis habitibus apprime congruere, rationi Lib. 1.14Ti consentaneum est id quod intellexi me Theodorum Priscia- η' num, quem alii Octavium Horatianum Vindiciani, Archia-trorum Valentiniani comitis discipulat faciunt, arbitror, quando scripsi h dropicos labore nimio se continim exercita - Prope uionum quassationibu forsitan curariposse et , Hippocrate edo' ' ctus, qui haec in v. pidem scripta reliquit δρωασιωδεα δεον ταλαιπωρεειν , his quod item innuere voluisse Caelium Aurelianum post bile est, ubi stomacho sollicitatos variis palaestrarum exercitiis adhibito praeceptore exercendo consuluit, ut inflationes ac frigiditates illius removerentur quae omnia etiam de volutatorio pancratio fere intelligi possunt Pancratii species, quam diximus 1 libro sub σωειοι μαχῶν notas Galenum, quod ac crassiores homines emciendos mirifice conferret, indicavit ibi Galenus ex gymnastarum judicio quo in loco perperam Latinus interpres athletas transtulit. Caestuum exercitationes, de quibus apud medicos nullam prope mentionem factam invenio, quin aliquod brachiis praesidium afferre Valeant, negare minime possum cum tamen exercitatio caestibus facta pugilatus species quaedam foret, atque Virgiliomat s. n. Omine quodam infami sub hoc versa notetur :Seu crudo fidit pugnam committere caestu, in hanc sententiam venio, caestus apud medicos, sive in tuenda

355쪽

DE ARTE GYMNASTICA Lib. V. 31 sanitate, sive in curandis morbis, sive in acquirendo bono

habitu nullum locum hiabere, atque ideo simileni exercitationem penitus mitti debere. Ceterum illud ignorari hoc in loco nolo, pugilatum aestus exercitium absque antagonista quandoque usurpatum , tuncque schismachiae , de qua infra loquemur, silpra quoque locuti stimuS, speciem Lib.3. c. quandam cxtitisse , dum cilicet pugnis di caestibus acrem dumtaxat percutiebant, quae profecto cxercitatio veluti manus atque brachia citra molestiam exercere valet, pariter alteri cum adversari factae praeserenda semper erit : nempe cum plagis illis, atque percussionibus careat, quae plerumque in hujuscemodi pugnis utrumque certatorem magna molestia afficere solent quocirca si aliqui hoc genere exercitationis delectati, assii clivo nam 4 Galenus ipse in exercendi ho h . de ii haeminibus magnopere advertebat, qua quis exercitatione dele ' ctaretur , cuive assuetus foret brachia, humeros, de manus corroborare, agilioresve reddere percupient, poterunt citra ullius noxae periculum sese dumtaxat adversus aerem in illo exercere, atque eo pacto sine plagis iravibus percussionibus, delectationem , ac utilitatem optatam simul assequi: modo in reliquis ea omnia serventur, quae in cuncti exercitationibus obeundis studiose observanda esis in libro quarto docuimuS.

De Cus natura.

SIcuti pugilatum privatam manuum exercitationei fi pati

cos uius apud medicos habuisse ostendimus, ita cursum, quo pedes fere soli exercentur, maxime utilitatis extitissise , proinde a medicis, atque gymnasti saepius commendatum fuisse demonstrabitur. Cum etenim a Galeno inter il- dς Ἐφης'.

las exercitationes reponatur, quae Veloces sunt citra robur atque violentiam, negare haud pomum us,quin corpora attenuet, carne atque succos minuat id quod claris imis verbis antiquissiimus auctor Hippocrates, nec non Galenus ex gymna p starum medicorum sententia asseruerunt. Est tamen in

Ris 3 cursu

356쪽

31 HIERONYMI MERCURIALI scursu agendo multiplex discrimen, quod alius velocius, atque Sehementius: alius remissirin, Tplaciosius peragi potest hac ratione illius effectus variari necesse est, quemadmodum etiam currendi modi, dum variantur, alii in rectum, alii in obliquum, alii ante, alii retro, alii circuiariter, alii nudis corporibus, abiteritis, biperplana, abister inaequales, vel montuosas vias aguntur. Cursum quemcumque febrientibus detrimentum afferre, prudenter traditum est ab a Hippocrate,& a Galeno, quem a nemine aegrotos cursibus curari scribentem de solo vehementiore sermonem habuisse sentio, quando etiam in libro de parvae pilae ludo, illum veluti non salubrem in plus aequo universum corporis habitum extenuantem , nihilque virilis exercitationis habentem jure improbavit. De hoc item currendi genere locutus fuit Antyllus, ubi cursum vehementem exercitationem nuncupavit alioqui Galeno repugnantem sententiam tulisset. Est igitur cursus vehemens fere ad sanitatem defende dam noxius potius, quam utilis, sique ullum juvamentum affert, proculdubio carni, atque immodicae pinguedini tollendae confert, veluti comprobavito Caelius Aurelianus confert quoque ec Hippocratis sententia valde humidis corporibus, quo ipsa humore exinaniantur, humor amplius, atque citius sistatur ob quod in splenis aegritudinibus quibusdam strenue adeo juvare reperitur, ut AE tius Amidentis se aliquos novisse referat, qui solis cursibus&deambulationibus ab omni affectione sint liberati. Legitur apud Plutarchum in Demosthene Orchomenium Laomedontem ad repellendum splenis vitium ex medicorum praeceptis longis cursibus usum, atque ita corpore laboribus subacto certaminibus sese dedisse sacris, inter optimos evasisse dolichodromos. Peculiariter

vero iis valde nocet, qui capite aliquo pacto male assiciuntur,

ex quo e Aristoteles quaerens, cur, qui detrahere ad ima ge-nUSOmne eXcrementorum putatur, cursus si clo fiat, tam in hominum genere quam in ceterorum animalium facit, ut capita a morbo tententur, dicit id eo evenire, quoniam motuS velox, cum vires intendit, spiritum retinet, caput conca, faciat, ejusque venas mirum in modum inflat, attrahentesque

reddit facultatis externae, ut frigorisin caloris iraeterea quae in

357쪽

in pectore sunt, sursum attrahi cogit, ex quibus omnibus locum superiorem aegrotare necesse est Wiccirco sapienter lib.,.44ria a Theodorus Priscianus scriptum reliquit, cursum vehementem pilepticis ste penitus inhibendum. Cursus mod cratus, atque placidus ad corpora perbelle calefacienda, ad naturales actiones corroborandas, ad appetitum excitandum plurimum valet privatim autem defluxi OneS, atque catarrho curare, aliorsum vertere idoneus est.& iccirco ab Aretaeo talis pro vertiginosis commendatur, sicut, iro elephanticis ab ipsomet, atque a celso, qui, ubi sicca tussi aliquem exercet spiritu re b Lib. , eap.

tento, sed non in pulvere, cursum commendat, uti etiam in i faucium interiorum exulceratione, necnon eo morbo quem

Graeci κυνιών σν ασμον nominant licet enim primum defluxiones excitare videatur, eas tamen tractu temporis postea cohibet,

ob id ischi adicis prodesse perhibetur, in quibus cursus initio

vix crura moveri posmunt sed ubi in medio sunt, ita properant currenteS, ut morbi propemodum Obliti videantur. Stomachum strenue firmat, ventres is flatibus .frigidis passionibus liberatri ut non sine ratione ipsum in curandis colicis adhibendum consulat Caelius Aurelianus, sicut ας Eliu in . lib. seci

hydropicis splenis tumores deprimit, ob id merito Theo P . ' j j

dorus Priscianus spleniticos cursum appetere debere praedica mQx ς P I

Vit. In renum morbis,di seminis profluvio se cursum adhibuisse, tamquam adservatum quoddam praestidium memoriae prodidit an tyllus, quemadmodum, iis, quorum viscerator Oribas quentur, qui fungos esitarunt, vel a scorpionibus icti sunt, 'eundem promissi observavit. quae tamen sententia in cunctis renum flectionibus minime probanda est quoniam si patiantur ulcus , sive nuper sint passi, a cursi non parum detrimenti capere credidit 1 Rufus Ephessius. Quod praeter haec talis exercita tio pedes, atque crura, quorum propria actio existit, non parum adjuvet, compertum habetur apud omnes. Cum igitur tot commoda secum vehat cursitatio, non sine quoque aliquibus incommodis quae est communis remediorum omnium natura haberi potest. Ea namquc in prim1 laboriosam es ,

magnus philosophus i Aristoteles probavit, ubi currentem am Iby bulanti comparans, illum magis laborare persuadere conatur, 'quoniam

358쪽

32 HIERONYMI MERCURIALI squoniam elatus, atque pendens corpus supra se totum sustinet, ambulans vero parte in siistente vicissim sustentatur, quasique parieti admotus requiescit qua ratione item contingere

dixit, ut currentes potiti quam ambulantes cadamus. Curtius . . part , Praeterea eodem auctore carnem refrigerat, nec alimenti reddit capaciorem nimirum cujus par in aum conUertitur, par a naturali calore penitus extenuata transit in spiristum; neque vero hujuscemodi exercitatio suapte natura ullum effatu dignum nocumentum generat si tamen vel caput, vel thoracem non admodum firmum, vel urinam ardore solicitantem inveniat, profecto morbos varios generat id quod

. Apho iis de capite b auctor quarti de acutorum victu libri significare VO iit, dum nonnusios ob cursum capite dolere scripsit. Quod item clarius confirmat Cassius atrosophista, qui magna ce-ς Lib. ' ebritate, incredibili lucro, ut Slinius testatur Romae medicinam aetate Cornelii Celsi, a quo ingenios stimus vocatur, exercuit. Hic enim in problematibus suis medicis causi amiciscitans, pua illis , qui leniter moventur , si prius capitis gravit te laborent, post motum sese levatos sentiunt; qui vero currunt, etsi nusiam antea gravitatem perciperent, post cursium capitegram vantur cide evenire dicit, quoniam in sese placide moventibus materiae: ad inferiora descendentes ibi firmantur in currentibus autem, licet humores ad infima labantur, istico tamen adseuperiora resiliunt, eluti contingere in pilasupertavimentum acta cernitur, quae si blande jactatur, inibi quiescit; sin iolenter statim 'pi4 supra resilit. De thorace autem legitur apud hi Galenum, curren', Metho. tium diritum anhelum, atque asthmaticum reddi, nec non inte dum aliquod ipsis vas inpulmone, aut pecZore rumpi quod non tantum intelligi debet de illis, qui ad eum affectum prius dispo siti erant, verum de aliis vehementer currentibus Achanthio In Merca enim ille e Plautinus cum ad Charinum velocissime cucurrisset, dicit ex cum rupisse ramicem jamdudum sangui' nemiputare sub ramicis nomine ut fusus diximus primo Variarum lectionum capit. XX. pcctoris venas latioreSinstaria I s. Prob. 16 ricis significans. Alioqui scriptum cst ab Aristotele, os, qui non concitate admodum curru;nt, numerosespirare, quod ipsbrum motus proportionatus emcitur, modumque respirandi sensibilem

359쪽

lem praestans explicare numerum Valet Isis, qui vel in buboni- , vel alibi rupturas patiuntur , cursum cavendum praecipit Paullus. Ad haec ardorem urinae cx cursu augeri, homi Lib a cisa. ne testari possunt, cervi, qui inter currendum usque adeo hujuscemodi ardore stimulantur, ut, nisi mingant, facile capiantur quam rem animadvertente sagace VenatoreS, OS

prosequuntur, nec mingendi ipsis potestatem faciunt. Cursum item hepate laborantibus, necnon renibus male affectis inimicum esse, traditum est a si Cornelio Celso, ab Ephesio Ru b Lib. c. r D. Atque haec omnia de cursu recta in anteriora facto a me cxplicata sciantur pro quo id silentio non esse praetereundum duco, quod Aristoteles scriptum nobis reliquit videlicet eos, qui cursum concitate agunt, conυulpionibm maxime corripi, ubi quis inter currendum eis obsit erit : quandoquidem ea potissimum OnVelluntur , quae in partem contrariam vehementer trahimus, atque movemus unde si homini currenti, ehementerque membra ultra propellenti quis obviam factus obstiterit, accidit ut in partem contrariam ea retorqueantur, quae adhuc ante pertendunt , atque proripiunt itaque convulsio tanto vehementior incidit, quanto cursuS contente magis agitur. Curitis insuper recta ad anteriora factus, atque longus ab Hippocrate nuncupatus, secundum ejus sententiam si .ita his sensim fiat, calefacit, & carnem diffundit, Verum corpora tar diora, atque crastiora reddit, multaque comedentibus utilitatem praestat. At recursus in posteriora secundum Gntyllum Oribasius non celeriter initus, capiti, oculis, tendinibus stomacho, lumbis accommodatus atque utilis est iccirco non replet caput Circularis vero cursus secundum Hippocratem carnem ς j x Mminime difffundit, attenuat autem, distendit carnem, ien trem maxime proptereaque acutissimo spiritu utentes humiditatem in se ipsos celerrime trahunt. Qua ratione ab Lipso in I n ib le11 commendatur, qui nigra sera in somniis vident nempe

quibus morbus forinsecus immineat. Caput valde ostendit, Vertiginesque, ut Theophrastus scribit, abunde suggerit thoracem crura vitiat ideoque repudiari omnino debet. Sunt cursus per acclivia magis laborios, magisque thoraci, cruribus inimici similitervi per montes per declivia Vero caput Sa vehe-

360쪽

3ar HIERONYMI MERCURIALI svehementius assiciunt, viscera omnia quassant, coxas debiles perturbant per plana cursus illa omnia praestant, quae jam declaravimus. Ceterum qui tecto corpore obeuntur, sudo- . rem ΟVendo massi humectant, carnem calefaciunt. ite ideoque caelius Aurelianus capiti dolore laborantes, ut vestitos currere faciamus, magnopere curandum praecepit quem

ρό T admodum si Theodorus Priscianus scriptis mandavit, cursum cum vestibus laneis peractum asthmaticis prodesse inunc tamen decoloratiora corpora efficere quoniamsincerus stiritus a m

i purgat, sed in eodem stiritu mercentur auctor est

&lib. de ina e HippocrateS, qui tamen eundem in illis probavit, qui selias hvmμ defientes in insomniis ident quod secretionem in corpore hum, damacpituitosamfactam ct in externam circumferentiam in-psam esse significetur. Qui porro nudis corporibus emciuntur, sicuti magnam sudorum copiam eliciunt, ita generose per Occultos halitus evocant humores, corporaque magis deurunt quo- . ., b. 8 circa Aristoteles sudorem, qui corpore nudo currenti prodierit, etiamsi minor sit, magis laudat, quam qui sub veste se prompserit, argumento illorum, qui nudi cursum aestivo tem pore actitant, quique coloratiores redduntur induti currentibus non ob aliud certe, nisi quod , ut omnes qui loca libera

adspiratiora incolunt, melius colorantur iis, qui impedita, silentia tenent, sic etiam se ipso quisque coloratior est, cum veluti spiritui amanti placide patet, quam cum perstrictus, Obductusque a calore nimio angitur quod certe iis accidit magis, qui vestiti percurrunt, qui nimis dormiunt, quippe qui Veluti adstricti, propemodum strangulati, minus reliquis sese

modico somno recreantibus colore florent. Cursum universim

acceptum magis hyeme , quam aestate ex usu esse credidit Hippocrates, sive Polybus in secundo de diaeta libro ex adverso Oribasius tum hyeme, tum testate media convenire sensit cujus forsan sententia verior judicabitur, si sudorem quis aestate magis, hyeme minus procurandum cum Aristotele arbitratus fuerit sed de hoc jam supra abunde disputavimus, nec quidquam amplius remanet, quod ad finiendum hanc cursus tractationem pertineat.

SEARCH

MENU NAVIGATION