Philippi Caolini regiae neapolitanae scientiarum academiae socii vita auctore Theodoro Monticellio academiae eidem a secretis

발행: 1812년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

positum est; quin etiam umbilicus paullo se a Ventre inferius haeret, qui recens natis is longior sit , crescentibus paullatim brevioris reddatur; demumque se totum intra fetum is recondat, ut dictum de avibus est. Memo brana quoque eadem Ovum, & fetum con- , , tinet, cui membrana altera fetum per sese continens subiacet. Humor autem interis membranas positus est . Adhaec cibus in is alvo suggeritur eodem modo pisciculis a linis bus, quo avium pullis luteus si 1ὶ.Tum: si ova, quae liquor ille vitalis con- tigerit, candidiora extemplo cernuntur , se maioraque reddi eodem die propemodum se dixerim. Paullo ante post oculi setus exiis fiunt conspicui, qui in quovis pisciuin ge- is nere perinde, ut in ceteris animalibus, sta- is tim patescunt , praegrandesque apparent . Quae ex ovis non attigerit liquor masculiis ille vitalis, haec sterilescunt, & supervacua se sunt, ut in marino etiam genere incidit .is Foecundis jam ovis pisciculo increscente deis trahitur Velut putamen , quod inpmbranais est ovum ambiens, & pisciculum si6).

22쪽

23 Nec minorem vir doctus adhibuit diligentiam in observandis organis masculinis Piscium ovi parorum is quae quidem enucleans non invitus ab Aristotele, de Plinio discrepans, in id genus piscibus Veros exstare te

stes, non Venas tantum, seu meatus, cana

Ie sve , ut illi docent, demonstravit. Hi sunt,

quos vulgo lactes dicimus: eos autem numeris omnibus ad verum semen elaborandum absolutos esse, ab iisque veris tempore abdominis uiri musculorum Ope semen exprimi , eoque irrorari ova a feminis ejecta absque Coitu, asseruit, de tanta claritate demonstra-Vit, ut post eum apud omnes pro certo habeatur in viviparis ovorum foecundationem in medio mari extra corpus matris fieri . Ea vero animi contentione his omnibus incumbuit, ita per omnia Vel minima versutus est, nihil ut illius meditationibus, effugisse videaturi Id certe in Percae observationibus exploratum reliquit. Nam in Percae Ovariis corpusculum quoddam umbilicum ver sus , iisque, utrinque inclusum , albumque ,

quod instar testium labori julidis referebat,

23쪽

24 prior de praehendit, illudque veris tempore una cum Ovariis turgere, et adhibita expressione humorem quemdam guttulis sperna tis ceterorum piscium simillimum emitteremicroscopicorum ope Vitrorum adnotaVit .

Quum autem ex percarum genere dechanna similia docet ) mares nullos invenisse

set, illas androgynea natura praeditas esse conjecit ; qua enim ex caussa ova in fae- mellis ex ovariis, sperma in maribus , qui coire nequeunt, ex testibus expellunt uti, e dem , mutua nempe musculorum abdominalium contractione dc relaxatione in per

carum genere utrisque praedito, Zc ova simul, & sperma egredi, soecundarique argu-

' mentatus est.

Verum ea modestia semper usus est, ut suam ipse opinionem calumniari numquam praetermitteret; nec androgyneam percae naturam declarare, dc publici juris facere ante persuaderi potuit, quam egregium Virum Bonnetum consuluisset , hujusque litteris acceptis in eadem sententia confirmaretur si p). Equidem fateor rem satis exploratam adhuc

24쪽

huc non esse, immo recentiores Ichiologi ,

quos inter unum clarissimum Lacepediu in honoris caussa meminisse liceat, vel silentio praetereunt , vel aperte negant pisces androgynea natura praeditos reperiris & in ipsis percis , licet rariores, inveniri tamen mares nonnulli testantur. Ad tantam autem litem definiendam nec vires mihi, nec observationes praesto sunt. Μihi sane experimenta, observationes Caolini repetenti in percae Ovariis, quae Caolinus viderat albida corpuscula, Veris tempore oculis statim oblata sunt ad similitudinem testium labbri julidis efformata ; mares

etiam e percarum genere nullos deprehen de re datum est. Dissectis tamen coram Dominico Cotunnio, Bruno Amantea , Xaverio Macrὶ pluribus percis quemdam certe humo rem ex illorum pressione extrahi posse vidimus , sed de humoris illius natura, Viribus. que quid sentiendum reapse sit, satis non constat. Quamvis enim peculiari sacco corpuscula illa involuta non sint . nullamque cum caeteris piscis visceribus communicatio

25쪽

26nem praeter eam quam cum Ovariis, in quae desinunt, quibusque intimius adhaerent,

habeant; nemo tamen ea veros esse testes dicere sine erroris periculo audebit. Ergo quousque luculentissima demat experimenta , quae mares in percarum genere revera non

dari, easque sine marium ossicio solas fibi ad generationem sussicere demonstrent, rem omnem Ictiologis satius disquirendam relinquumus, & quid fibi velint Perearum o variis in clusa corpuscula a Caolino detecta diuturnio ribus observationibus declarandum fatemur . Cave tamen , ne ploriae Ca olini hac ex re aliquid demas. Praeter enim Aristotilem, qui Channam & Rubellum, quum omnes praegnantes capiantur, Hermaphroditos esse dubitaverat, ipse magnus Halterus Anath miae peritissimus salmonem , melanurum , carpionem , asellum , astachumque canCrum utroque sexu donari dilucide docuit, & deceptus est . Dissicultatem enim maximam praeseserunt huiuscemodi subtiliores investigationes, adeoque si quid minus Certum , adcuratumque a doctissimis viris prodierit,

26쪽

27 indulgendum. In laudem Caolini, si caetera hac de re deessent, hoc unum Observan dum duco, circulationem sanguinis in pisciabus tanta diligentia ac veritate exposuisse , ut nil accuratius habeatur apud recentiores IetiologOS.

A Piscibus seeunda ejusdem operis parte

ad cancros eorumque generationem stabiliendam eadem methodo transiit. Cancrorum

nempe Phalangit Linnaei s Granchio fuit ne apud nos) , Capitis mortui Linnaei s Granchio Sorano), Paguri Aristotelis sGranchiodi Pertuso), & Depressi Fabricii s Granchio

Spirito ) , quibus mare nostrum scatet, ex te riores , quibus coalescunt partes primo describit, earumque ossicia exponit. Crustam scilicet, qua molle tegitur corpus, subiectamque mollem membranam: frontem et mobiles oculos ad tubi sermam e crustacea materia concameratos, δc in Corneam membranam , quae a nigra coroide exilissimis nervis in retinae speciem diffusis intercepta colorem nigrum , ut plurimum mutuatur exterius de sinentes: Os dehinc caruncula quadam, quaeli

27쪽

28 linguae vices gerit, praeditum .' maxillas , dentes, & labrorum munia substinentes palpos: Auditus organum , quod duplici musculo , duplicique ossiculo, membrana ad Tympani figuram contecto emergit e duplicem in feminis vulvam, duplicemque ma ribus penem sub papillae forma: brachia , eorumque articulationes, & caudam , eique subiectam hine inde duplicem barbulam , ac cetera , quae ad Cancrorum partes exterio res pertinent, in medium profert ; nec non differentias statuit, si quae sint, inter eorum diversas species; tandem ea duo ovalia soramina sub maxillis posita indieat , quae valvula membranacea ad aquae egressum, ingressumque moderandum destinata videntur. Deinde ad partes accedens interiores de eaVeis, quae exterius crusta , interius molli

membrana, antice vero a costis efformantur,& de septem Corporibus Pyramidalibus caveis recensitis subnixis, disserit. Canales branchiales qua exteriores, qua interiores , &branchias ipsas, earumque ossicia describit . Tum cerebrum, quod fere in circuli sermam

28쪽

29 consatum varios in Iobos distinquitur, dis ex nervorum paria creat. Horum unum ad

Oculos, ad aures alterum , ad visionem, Mauditum perficiendum tenderer cetera per Cancri corpus dispergi docet . Ulterins progrediens abdominis cavitates, hepar; Ventriculum , ejusque exilissima corpora filisormia ante pilorum posita, exta, uterum, OVaria, ova, testes, sperma , aliaque omnia tam feliciter , ac diligentissime lustravit , ut alterum natarae prodigium patefecerit , Veram nempe dari insitionem Animalem, Plantarum insitioni apprime similem. Duplox siquidem Insectorum genus, unum ex Cyclopum familia, quod exterius Cancrorum Paguri , Depressi, Puberisque, alterum , quod interius, Cancri Depressi tantum extis , per cellularis membranae mutuam commixtionem , dc

continuationem, inhaeret. Unicum hinc cum cancris eorpus efformant, simul Vivunt, e rum substantia vescuntur , & crescunt is "ies generationi incumbunt, non hybri

dum aliquod, sed sibi apprime similia unum

quodque eorum producit animalcula.

29쪽

Praeter haee novam in Cancro Depresso animadvertit Teniae Speciem, quae in cor-

poribus illis exili mis ventriculi modo adnotatis latitat . Demum foecundationem ovorum funiculis inter se , ut in Rana , colligatorum , extra Corpus feminae , & quam proxime ad eius vulvas in Cancris fieri suis pra adperso maris semine ostendit, probatqueo

In immensum excresceret oratio , si singula persequi vellem , quibus doctrinam de Piscium, dc Cancrorum generatione confirmare satagit a Sepia , dc Syngnatis quibusdam deductoa ; necnon quae ad demonstrandam fetuum . praeexistentiam magna in luce a Spallanetanio jam positam, argumenta undique colligit. Arduum vero , dissicillimumque esset ea reserre, quae de spermate Piscium observavit, docuitque . Sat erit animadvertere Caci linum suspicatum . esse Animalium sperna a , Plantarumque pollen subtiliori aura , quam vitalem Veteres appellarunt, donari: hac , ut arenea granuli magneti expositi, agitari glo-

30쪽

3Iglobulos sperina constituentes & huic magis, quam globulis ipsis contra Spallanetantum

foecundationem ovorum tribuendam esse cenis

suit. Fateor tamen subtilissimas huiusmodi investigationes evidentia carere ; & quum eXperimentis nequeant stabiliri , sortasse in incerto semper erunt, donec per fata liceat

mortalibus cunctas rerum cognoscere causas .

Quae hucusque retulimus Caolini inventa, dum ipsum ad sidera evehunt, maximum animo mihi creant desiderium , quod sapientiae Vestrae probandum, augendumque con mitto ; nempe eximiis precibus Ioachimum Regem Augnstum scientiarum vindicem exorandi , ut aere perennius tanti viri manibus Ponere jubeat monumentum, instituta sub

Caolini nomine in Regia Studiorum Universitate Cathedra & Musaeo, quibus non solum doceantur, omniumque oculis subjiciantur . quae ipse vidit, sed novis in dies accedentihus observationibus Caolino dignis, historia maris nostri pedetentim perficiatur , natura ipsa hoc provocante , quae uti terra , sic &Pelago foecundissimo nos donavit . Quanta

SEARCH

MENU NAVIGATION