장음표시 사용
31쪽
3 2 autem ab hac institutione Historiae Naturae, Halleuticae, Geologiae , & ipsi nauticae arti accedere possint Commoda, & emolumenta norunt , qui vel primis labiis has artes, aut scientias degu starunt. Post tot tantosque labores, partamque gloriam desidiosus ab inceptis numquam destitit Vir doctus scientiarum persectionis magis, quam gloriae studiosissimus. Anno enim MDCCXCII. quatuor annorum spatio collectas , repetitasque observationes de Zostera ,
& Phucagrostide Theophrasti duplici Opu
s colo latino exarato sermone compleXus publici juris fecit. Zosterae flores, fructusque a Turnesortio . spreta Theophrasti auctoritate , denegatos, revindicaVit; eamque a senario staminum Pystillo haud adherentium numero, in Classe Hexandria Μonogynia contra Linnaeum i 8) locandam esse statuit. Phucagrostidum vero genus a The phrasto adsertum, a Weisio impugnatum firmavit, iconibus exhibens maiorem, minoremque ei uiadem Auctoris plantam. Tum, & in Zostera, & in Phucageostide foecundationem , ut in
32쪽
33 in Pistibus ovi paris in profundo mari fieri; pollinis in pystilli meatus ingressu, ostendit,
probavitque exemplo aliarum plantarum , praesertim Potamogetonii lucentis , P. depressi, P. densi, P. crispi, nec non Callitricis vernae, & Zannicheliae palustris. His autem operibus parvae quidem molis, sed veritate , & novitate insignibus , adeo Caolini fama per orbem increbuit, ut quotquot in Europa florerent majoris notae historiae naturalis cultores cum eo per epistolas commercium inierint; & plerique etiam Neapolim advenientes eum honorifice convenerint . Praeter huc usque recensitos enum
randi sunt Roemerius , Cubleveg , Abild-ga ardus , Zimmermannus, Allionius, Bru- gnatellius, Vit manus, Aloysius Castillionius Petrus Maria Rosinus, Schocpius, Balbisius, Dana , Soavius, Scopolius, aliique , quorum
litteras autographas heic adjunctas exhibeo. Immo plures ex iis extollendae Caolini gloriae ambas addidere ulnas. Zimmermannus enim librum de Piscium, & Cancrorum generatione in linguam Germanicam conver
33쪽
gonauta Linnaei in Caolini nomen imposuit, ejusdemque de hoc Conchilio dissertationem
typis, et impensis Danicae historiae naturalis Aeademiae sub titulo Golinia natans vulgavit et Academiae Vero Londinensis Linnaeana, Taurinensis, & Mantuana Scientiarum, Florentina Georgofilorum, aliaeque Caolinum in Soeiorum album inscribendum flagitarunt. Omnes tandem consensere Bolanici in hon rem tanti viri Plantarum Genus ejus nomini
dieandum cro). Illud etiam ejus gloriam adauget, quod suis
operibus non solum nova, & admiranda naturae arcana repandat, sed eo modo id praester, ut sermone utatur ad indolem italicae, vel Iatinae linguae eleganter accommodato , ordia ne idearum, claritate, ae simplicitate apprime ornato. Tum quod summum in viro docto jure existimes) tam facilem animi candorem illius prae se scripta serunt, nullo ut negotio primis lectorum oculis emicet, quod a clarissimo viro F. Fontana adnotatum 2I . Silentio tandem praeterire nequeo praeter
34쪽
ea. quae recensuimus opera, aliis insudasse virum doctum, & laboris patientissimum. Quum enim auctoritate , & cura Francisci Ri ciardi, & Comitis Iosephi Zurti, Optimique Regis nomine sar) praemio etiam Caulini haeredibus proposito , ejus Scripta Regiae Scientiarum Academiae concessa fuerint, plura prae inanibus habemus, quae historiae naturalis augumento, aut illustrationi esse possunt. Licet enim inordinata plerumque sint; & saepe tabulis descriptiones, vel illis icones deficiant,
attamen anatome sacertarum , molluscorum , actiniarum , abscidiarum , concharum, ali rumque Vermium nostri maris novis accedentibus observationibus ab Academia deCretis& regali munificentia confirmatis sa 3 elici ab iis poterit. Inter Μolluscos, Conchasque novum genus invenisse opinabatur ; illos Rhomborum nomine designaverat; has Vero ex verme Clioni apprime simili Clionem nuncupaverat , & Angelo Phasanio dicare meditabatur . Plures insuper de Torpedine ,
de Ranis, de Squalo Squatina, & Squalo
Canicula, eorumque generatione collegerat
35쪽
observationes, ac in utriusque memorati squali abdomine vermem interius haerentem , in Squalo vero Squatina Vermem alium in podice situm deprehendit, & iconibus repraeis sentavit. Multa pariter procul dubio non spe nenda de nonnullis muscorum speciebus, de
Ceratonia Siliqua, aliisque plantis , & de
Insulis harum nostrarum Regionum notaVerat . Fungorum ortum non ex putri, ut conjectando vulgaverat, repetit, sed in eam descendere opinionem Videtur, quae polypis fungos assimilat 33 ut enim illi ex sectis partibus absque generatione integri reviviscunt, ita etiam fungis evenire testatur . Tandem Geologiae Μontium crateris Neapolitani incumbebat ; hujus autem operis, nescio quo fato , praeter epistolam Iosepho Zurio inscriptam, qua Operis rationem exponit, & qu tuor tabulas pisces in lapidem conversos, lapidesque nonnullos referentes, nil reliquum hucusque invenire potuimus . Ex his autem omnibus colligendum est tanto scientiarum amore Caolinum flagrasse, tantamque operam iis promovendis impe
36쪽
disse, quantam vix alius unquam praestiterit. Nam nec sociis, aut discipulis, nec aere publico, aut alieno adjutus, sed ipsemet plurima& admiranda naturae arcana diuturno, improboque labore, magno observationum , ac experimentorum apparatu , non modico impendio solus noscere potuit dc reVelare.
Adeo autem hujuscemodi studiis intentus vivebat, ut ab iis, nisi virtutum exercitio, numquam distraheretur. Quum enim speciosa a Patre accepisset bona, frugique ex morum simplicitate esset, sibi suisque voluptatibus , quae in rimandis naturae penetralibus totae erant , aere proprio , non dissiculter satisfaciebat nec deerat quin aliis etiam auxilio esse posset. Orphanos quosdam secreto alendos, educandosque curasse viri fide
digni testantur. Quos semel in praediis suis
admiserat agricolas , nec majore locationis pretio VexaVit unquam , nec eidem deficientes expulit. Dei cultor ex animo ad
semperandum etiam Philosophi nomen grave inter ignavos praesertim in otiosa, & molli civitate , Divi Ivonis Collegio , quo doctio-
37쪽
res , piique apud nos caussarum Patroni in Pauperum , Orphanorum , Viduarumque sub-sdium patrio more congregantur, nomen dedit; & plura hujus generis negotia cum Ia de consecit. Mirae fuit modestiae; etsi enim fama sui interius frueretur, nemini unquam gravis extitit, & gloria magis apud exteros,
quam apud Cives contentus honores, & ossicia nec poposcit unquam , nec exoptavit. Gn rus temporum inertiam civilem pro sapientia habens anno MDCCxCIX. oblata a Vincen
tio de Philippis interioribus Reipublicae ne
gotiis praeposito decora munia recusavit. Solitariam paene vitam inter Studiorum oblectamenta beatam vixit usque ad annum MDCCCUI., quo maxima calamitate adfectus est. Domum scilicet , qua tot ei patuere naturae miracula , quaque pretiosam instrumentorum, librorum , piscium , Vermium , plantarum
nostri praesertim maris habebat suppellectilem, a militibus occupatam , direptamque Vidit, ingemuitque . Deinde imminuta ob Regni vicissitudines re familiari, desidia magis, quam maerore conficiebatur. Post haec, instituta
38쪽
Regia Scientiarum Academia a Iosepho tune utriusque Siciliae Rege , Socium , Historiae vero naturalis in Regia Studiorum Universitate Prose rem a Ioachimo Rege nostro
optimorum Patrono anno MDCCCVIII. nuncupari passus est. Haesit tamen lateri lethalis arundo, vulnusque animo jampridem conceptum corpus ejus enervaVerat. Tum vere primo accedente, quum ad consuetas peregrinationes maritimas animum revocasset, naviculam de more conscendit ad lustrandas cryptas, quae
apud Pausillipum, Nesimque aoophitis, aliisque vermibus scatentes, plures inveniuntur . Et ecce armatus miles cymbam satis ferox aggreditur; minitari, ni recipiatur; tandem illam manu prehendit, deserrique in Golinam domum commilitibus jam occupatam, imperat. Renuentibus nautis, navimque e littore removentibus, insilit ille truculentus, inte que moras pondere suo illam submergit 'omnesque in undas praecipites acti sunt . Nautarum humanitate, & auxilio Caolinus,
milesque sortuna erepti sunt; at ille illaesus Q 4 abii
39쪽
4o abiit, hic terrore & metu perculsus vix domum delatus animo, & corpore laborare inde typhoide correptus decem post dies anno
aetatis suae LIV., aerae vero Vulgaris MDCCCL.
Idibus Martiis ultjmo fato defunctus est. Corpore parvus, Vultu decorus , Oculis constrictis micantibusque, sermone facilis, cultu modicus fuit. Bonum virum eo inspecto facile crederes , magnum quaereres et paueis enim doctrinam, virtutemque ejus interpetrari licebat. Am
40쪽
i Philippus Caolinus Patrem habuit Nicolaum huius
nominis, & matrem Angelam Auriemmam: ille Neapolitanus Civis doctusque caussarum patronus; haec autem Sur rentina Matrona erat pietate, & Religione spectatissima. a) Vide praefationem ad Physicam Ioannis de Turre vernaculo Sermone typis editam . Vix enim pubertatis annos egressus Academiam domi instituerat, quam pauci at preclarissimi viri frequentare non detrectabant, inter quos Dominicus Cotunnius, Nicolaus Pacificus, Angelusque Falanius. Hi omnes collatis viri-hus se invicem circa plantas erudiebant.
Vide Catalogum operum Cyrilli in libro, cui titulus Intro Σione alia Doria deua Medicina antica , e m dema di Rosario nuderi M.
s Idem ibidem. 6 Dolet , aeternumque viros doctos dolebit operum
Cyrilli post humorum jacturae ; multa enim summae utilita tis, multaque utilia, & iucundissima amisimus. Diuturnis equidem observationibus, acutissimisque vitris microscopicis Plantas crypto gamas , muscos imprimis contemptaverat, &manu sua delineaverat, publici juris eas facturus. Orchideas plantas plerasque pariter lustraverat , iconibus appositis . Tandem Io. iam paraverat tabulas, novas ut Plurimum, aut nusquam descriptas plantas continentes. Insectorum praeterea alias tabulas iis, quas iam in lucem dederat, adiungendas imo romptu habebat. Haec ad historiae naturalis ausumentum
Quoad medicinam vero annorum a s. observationes in No comio Neapolitano diligentissime peractas in plura vo lumina distributas collegerat. Iis morbos rite notaVerat, Deia