Joannis Carmignani ... Juris criminalis elementa

발행: 1833년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

- 136 sici nequeat, pecunia, quae rerum omnium aestimationem continet, adhibetur: hujusmodi reparatio ρ ciniaria nuncupatur I . f. 4o4. Cum autem reparatio Pecuniaria aestimationem requirat , quae Pro criminum varieta- te vel maxime variare potest , operae pretium est generales heic quasdam regulas subnectere, quibus innixus Iudex huic aestimationi quantum Par est

Consulat .

I. 4o5. Damni aestimatio in commune iudicium,

haud singulorum assectionem, et utilitatem innititur a . Investigandum est quanti res, cujus ademptio damnum constituit, eo die valebat, quo damnum illatum fuit 3 . Non solum damnum emergens, Sed et cessans lucrum, cui sorte crimen caussam dedit, aestimatur . Omnes criminis circumstantiae, quae ad rem laesi similiarem referri possunt, Sedulo Sunt Pensitandae, ut quae damni natura, et extensio Sit,

deprehendatur 5 . In dubio damnificato potior habenda est ratio, quam delinquenti Q.

IV. De his, quin damni cisellis reparationem tutiorem efficiunt.

s. 4o6. Ut damni reparatio laeso tutius praestetur, satisfactio inventa est, quam sisStitutiMam, nee non quam subsidiariam vocant: utraque locum habet cum is, qui damnum crimine dedit, solvendo non estr illa cum ad damni reparationem is obstringitur. qui crimen aliquo modo prohibere potuerat, nec Pro-

6 Idem ibidem.

172쪽

- I37 hibuit 1 r haec cum ex pecuniis, quae in fiscum coguntur, aliqua corraditur portio, ut laesus indemnitatem Obtineat et . 4o7. Ad reparationis certitudinem pertinet I. Ut obligatio damni civilis sarciendi nec poenae redditione, nee morte delinquentis perimatur 3 . II. Ut hujusmodi obligatio in delinquentis haeredes transeatrius vero quod illis respondet, damnificati haeredibus, si is decesserit, competat 4 . III. Ut damni civilis sarciendi obligatio instar debiti civilis si dejussores,oXpromissores recipiat. IV. Ut laesi credito potior sit titulus, quam fisci credito ad solutionem consequendam in delinquentis bonis 5 . V. Ut damni privati reparatio laeso indulgeatur, etiamsi illam coram judice expresse haud petierit Q. V. De damno morali , ejusque reParatione.

I. 4o8. Cum limes heic nobis designandus sit, qui

obligationem naturalem a politica obligatione ad damnum delicti sarciendum dividit, non omittendum, aliud damni genus existere, cujus reparatio ad Pinnam non Spectat, sed ab ethices naturalis praeceptis immediate descendit. Hoc damni genus, quod civile dici haud valet, quia nec reparationem in natura, nec pecuniariam reparationem rescipit, morale dicimus; siquidem tum locum habet vel cum veritati

. l l . . .

173쪽

- x38 aliquid in alte ius perniciem detrahitur, vel alieni nominis aestimatio verbis, vel scriptis laeditur. 1 . Tunc, quidquid sit de poena in hujusmodi excessus a lege sancita, ne in Posterum committantur, ac de damno civili, quod sorte illis cohaeret, reparationi, attestatorim, vel honorarim locus fit a . Illa eteritatem fatendo, haec Palinodia , seu injuriae recantatione exhibetur 3 . . .

VI. De satisfactione , quam inndicati m Mocant.

. 4o9. Veram poenalium legum originem is pro

novit, qui eas ob id in societatem invectas esse asse ruit, quod se quisque in statu naturali acrius ex ira parabat ulcisci, quam nunc est aequis concessum le

gibus . Siquidem vividissimus iniuriarum sibi il-

Iutarum sensus homini inest, ac non nisi iniuriantis dolore compescitur; heinc vindicta bonum aliquibus vita jucundius ipsa. Quapropter nonnullis ex juris nostri scriptoribus visum est, animi. aegritudinem, quam laesus ex crimine sibi illato sumit, . aliquam

denti irrogatur, obtineri Sin. Quamvis in poenarum quantitate constituenda nulla juris ratio postulet, ut laesi vindictae leges obsequantur, attamen non reliR-gubimur, perpessi doloris solatium, quod ex poena laedenti irroganda laesus fortasse capit, utilitatem politicam parere, ne hic privatae vindiciae sormidabile jus in laedentem exerceat. Isthoc autem ad Politiae principia, non ad juris naturalis, vel poenalis regulas pertinet. l

174쪽

DE ACTIONIBUS QUOAD DAMNUM PUBLICUM,

- . ET PRIVATUM.

I. Des actionibus criminalibus generatim.

I. 4io. Cum tam Reipublicae quam privatis jus

competat ad damni reparationem ConSequendam , quod crimine alterutri illatum est, media legitima Oxistant oport0t hujusmodi jus in judicis Porsequendi , actiones scilicet, quae si ad poenam in delinquentes deposcendam dirigantur criminatos dicuntur: si ad damni civilis reparationem ciMiles cae crimine. Nos de actionibus criminalibus tantum litic

9. 4II. Actio criminalis accusatione in judicio proponitur, de quo susius alibi. Attamen latius ac-Ceptum actionis verbum accusationem Sub Se com- prohondit i . Nos inter actionem criminalem et accusationem ita distinguimus, ut altera medium alte

ra modus sit, quo crimina iii judicio persequimur. f. 4iu. Actio criminalis, moribus hodiernis, si damnum respiciat, quod vel omnino vel principaliter Reipublicae est f. 392. Publica dicitur: si damnum quod principaliter privatos assicit S ι ubtaca, si dii uiuum mere privatum PriWata. S. 413. Actio publica a publicis accusatoribus: scui ipublica, ac privata a privatis instituitur.

175쪽

II. Quando ciMilis actio criminali ρ vjudicet,

. et de utriusque actioniS concurata .

S. 414. Cum de re familiari et civilis, et crimi-lis competit actio, dubitari potest utrum actione civili instituta I. criminaliter agi possit, II. aut saltem quaestio civilis terminari debeat antequam criminalis instituatur i . Ad primam quaestionem quod attinet, nullo inter delictum publicum, et privatum adhibito discrimine, actio civilis, et criminalis cumulatur: si civiliter suerit actum criminaliter quoque agi potest, eL similitere contrario ca . Ad alterum quod spectat, antiqui iuris apud Romanos regula fuit de majori re, ac proinde de crimine priusquam de causa criminalieognoscendum 3 : quae juris regula ab Iustiniano adoptata nostris etiam temporibus usu sori recepta est, ideoque in criminibus publicis actio civilis quamvis instituta ob tescit usquedum criminalis absoluta

III. De quoestionibus Priae judicialibus.

f. 4 i5. Accidit aliquando ut actio, quae tamquam

crimi uosa a laeso asseritur, talis reapse apparere ne a) Cons. Teoria delle loegi delia sicurerga sociale lib. a.

recipit limitationes cons. Clar. lib. 5. S. sin. qumst. 2. BOSS.υol. I. lib. s. tit. 35. Bonis. υοI. 5. lib. 5. lit. iv. Fachin. lib. 9.cv. u. Quoad praxim distinguendum inter delicia vel PriMala vel semistublica, et Publica: si de Wiμatis , et semimblicis agatur acito ciMilis in privato iudicio ae mel proposita judicio publico praeiudicium parit. 33 Cod. lio. . tit. I9. Ieg. uti. dig. lib. s. tu. 5. Ieg. 7. Meil. 7. IV. 5. I. et Od. lib. 9. tu. 22. IV. ΩΟ. 4ὶ Gotholae d. Coment. tu C . Theodos. υOl. 5. P. II . υ l. 14

176쪽

queat nisi in judicio civili objectiones diluantur, quihus actionis auctor sibi illam admittendi jus suisso contendit. Tunc quaestio civilis exoritur, quae actioni criminali prejudicat, quaeque antequam hujusmodi instituatur actio absolvi debet ca .

QUIBUS ΜODIS OBLIGATIONES ET ACTI ES A DELICTO

NATAE TOLLANTUR.

S. 416 Quoniam nulla alia in delinquente coiicipi potest obligatio quam quae ad damni civilis repara' tionem illum adstringit I. 399. b, consequitur ut

dum de obligationibus loquimur talem dumtaxat obligationem indicemus: cum vero actiones dicimus, de criminalibus tantum, iis nempe, quibus Poena reposcitur, agimUS. I. 4i . Obligatio omnibus iis tollitur modis, quibus obligationes semel constitutae tolluntur, quosque juris Iustinianaei scriptores lato calamo exornant h .f. 4i 8. Actio ad criminis poenam repOScendam tollitur, ideoque crimen exstinguitur modis I. vel naturalibus, II. vubpoliticis a lege praestitutis, qui

recensendi.

S. 4is. Praemonendum tamen est, hoc inter caus-S3S poenae remittendi extrinsecas I. 373. , ac politicos criminis extinguendi modos discrimen intercedere, ut illae numquam admittantur quin plena criminis cognitio praecesserit: hi vero ita poenae obeundae resistunt, ut nec criminis quidem cognitio, iis existentibus, a judice possit institui.

i) Hujusmodi quaestionum praeiudicialium exempla oecurrunt in op. Elements de la Proced. crimin. υ. I. P. 158. iv Not. a Iustit. lib. 5. tit. 3o.

Jur. Criva. P. I. Iu

177쪽

IL Modi naturales, quibus crimen extinguitur.

r. f. 42o. Ρoenae necessitas evanescit ubi quae illius irrogationi subjectum praebent, deficiunt S. 3o8. ).

Mors rei, cum civilis imputationis subjectum auso- rate Poenin redditio, cum, ea intercedente, hujusces imputationis objectum lex plene Sit assequuta, Caus-gae sunt, quae, Poenae natura intrinseca inspecta, ius

illam irrogandi obmutescere imperant ci . Qui plura hac de re subnecteret, is profecto non hominos civilitate jam instructos, ac justitiae socialis principiis imbutos, sed agrestes potius, serisque moribus prae

ditos alloqui videretur 2 . III. Modi Politici.

S. 42 i. Non solum natura ipsa sed et legis ministerio ob politicum finem crimen extinguitur. Viden dum igitur qua demum ratione fiat, ut principium politicum, quod poenarum invexit necessitatem, idem et criminis invexerit eXtinctionem. 3. 422. Crimen tum extin tum videtur, cum ratio politica, quae criminali imputationi caussam dedit, in actione aliqua quamvis legi contraria evanescit. Proprie enim crimina, si tamquam facta considerentur, extingui non possunt. Ast quoniam hujusmodi facta, quidquid de illorum naturali pravitate sit, eatenus imputantur quatenus id societati civili expedit s. 5o. tamquam insecta considerentur oportet, si illa haud amplius suis auctoribus objici publica sa

i Ant. Μath. ad dig. lib. 48.eie. 29. v. I. caP. S. et Quis nescit quaeso, olim eam sanetionum feritatem suisse, ut non modo in delinquentis cadaver, frigidosque saevirent cineres, sed et in illius aeros usque nepotes Propriam porrigerent immani talem l Cons. prae ceter. Od. lib. s. tu. 8. I. quisquis.

178쪽

N.' I. Te oris Proeἷσψtio . I. 423. Ρcena ut politicum obstaculum crimini sit, promptius, quo fieri potest, est irroganda 3 18. . Temporis diuturnitas, quod sorte inter commissum crimen, et illius actualem imputationem delabitur, ratio est, quae crimen perimat. Efficacia, quam leges temporis lapsui, ut crimina extinguat, impertiuntur, Proesor tio dicitur' i . Ex quo sit, ut lex ipsa lapsum temporis ad hunc essectum praefiniat, ac conditiones indicet, quibus dumtaxat concurrentibus, praescriptio admittatur α . 3. 424. Temporis lapsus, qui vel uti materiale praescriptionis subjectum est, brevior, vel longior iuxta criminum qualitates, quibus praescriptio indulgetur, a lege statuitur. Proescr lio longissima iure Leo- pol dino ex decennio constat: ex quinquennio bre- Missima 3 . Id et in jure Romano constitutum o

f. 425. Praescriptio, ut criminis extinctionem operetur, continuata, non interri ta oportet sit. Ia- terrupta dicitur praescriptio , cum intra temporis Spatium, ex quo illa constat, reo judicis sententia cri

men objicitur 5 .

f. 426. Criminis praescriptione civiles actiones, quae ex delictis a legibus dantur, non perimuntur: unde juris regula, Omnes actiones Poenales ex de-

O Aliud praescriptionis tandamentum e iunxere ServIn De Ia

legisl, crimis. Iiμ. I. ch. I. art. 5. S. 3. , et Brissot de Warville Theorie des lotae crimin. chv. 2. Se t. a. art. graces. Quapropter praescriptionem in criminalibus haud esse admittenda existimarunt .

179쪽

ix Cum Princeps poenae gratiam reo indulget; crimen extinctum censetur 2 . Summus nain que rei publicae moderator is est, cui dignoscendi saeuitas dumtaxat competit, utrum criminis extinctio,

et vivi se irrogatio utilitati publicae expediat 3 .

428. Sententia, quae, cauma Cognita, reum absolvat . etiamsi crimen reapsΗ commissum sit, illud extinguit, dummodo tamen ea non concurrant, quae sententiae absolutoxiae vim destruunt, quaeque, alibi fusius enumerabuntur. , Imputatio quippe criminalis, eum poenae necessitatem, non Crimen in se. consideratum reSpiciat, consequitur, ut ubi lex illi locum 'non eSSe P nunciaverit, naturalis civium libertas

amplius in discrimen deduci haud patiatur 4 . i

g. 429. Quod alicubi statutum reperimus, paria delicta. mutua compensatione tolli, id in modicis

1 in Cons. Cl. Cremani lib. e. Part. 5. cap. 4. S. 8. ac auctores in notis . citatos. Teoria delle lemi delia sicut erga sociale ιδ. 3. art. u. cv. . S. 4.sa Ant. Math. ad dig. lib. 48. tit. I9. ov. 5. Ibique Nani in .auia Animadversionibus . . 5 Lampredi Iur. Publ. theor. Part. 2. cv. S. S. 8. Principis autem indulgentia eo numqua in porrigitur, ut a damni civilis reP ratione reum eximat. Bonlin. ad Bannim. Gen. dist. Eccl.

180쪽

- I45 dumtaxat admissis, et ut plurimum in levibus iniuriis non in criminibus procedit i . S. 43o. Alii alia de transactionis essectu inter actorem et reum ad jus Romanum quod attinet interpretes sensere u . Nos nulla adhibita inter transactionem, remiSSiori Cm, excul ationem, vel Pactum distinctione, ac cuncta generaliter perpendentes, quae ex facto actoris post admissum crimen opitulantur reo, hodiernis inspectis moribus, inter actiones distinguimUS.

f. 431. Aut enim de crimine agitur, eX quo Publica exoritur actio I. 4 II.), et factum hujusmodi actioni praejudicare nequit sive ea nondum intentata vel jam intentata fuerit 3 . Aut de dolietisngitur, ob quae Sem ublica competit actio, et sa-Ctum laesi delinquenti prodest antequam huiusmodi actio intentata fuerit, minimo vero si jam in judicio proposita . Aut denique de levioribus admissis quaestio est, quibus vindicandis actio Privata a logo decernitur, et factum laesi semper reo opitulatur 5 .

1ὶ Math. ad lib. 48. dig. tu. 39. CV. I. n. 14 α Pereelebris subtilisque iuris nostri haec quaestio est, Juam interpretes movent ex Ieg. transigere ood. lib. u. tit. 4. Adus Rom. quod attinet Mathaeus adeundus lib. 48. tit. I9. c. 7. quoad praxim vide Raynald. obserMat. crimin. ov. 25. sv . u. n. I . et seqq. Urceol. De transact. qumst. 56.

SEARCH

MENU NAVIGATION