Joannis Carmignani ... Juris criminalis elementa

발행: 1833년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

VI. De legitima Probatione Por teFtes . I. 535. Legitima per testes probatio si moralem legis certitudinem inspicias ue. 5o9. non ex unius testimonio eruitur, cui numquam plene fidendum quantacumque demum testis dignitate praeditus sit i , sed ut res, de qua agitur, judici plene sit explor

is , duorum saltem testium omni exceptione majorum , ac sibi invicem ut aiunt contestium depositio requiritur 2 . Contestes dicuntur cum perfecte testi scando conveniunt I. de tempore, ΙΙ. loco, III. persona , IV. ac circumstantiis omnibus, quae crimeaeonstituunt 3 . s. 536. Probationis per testes sundamentum humana auctoritaS est; experientia namque docuit. nullum impudens esse mendacium, quod teSte careat, Contra vero metui saltem prudenti locum nou es-fie, cum duorum dignorum fide testimonia inter se consentiunt ). VII. An per testes inidoneos res Pime Pro eur.

f. 537. Testes vel ita inhabilitate laborant ut ad testificandum nultimode admittantur, quales ii sunt, qui rerum dignoscendarum facultate penitus ca

rent 5 , vel ideo inidonei censentur quia illorum fi-

min. Iis. 5. yag. 4oa. Thomas. Dissere. de M.juridis. S. M. 5 Cremani lib. I. cap. 24. S. s.

222쪽

- 187 des haud satis est explorata. Hi autem ad testi scandum admittuntur quidem, at pro re nata tantum illorum credibilitas est aestimanda. Si contestes sint, at non Omni exceptione majores, hujusmodi aestimatio ex circumstantiis deducitur, eX quibus, utrum integrae sidet reapse sint, argui possit. Si omni exceptione majores, at non Contestes, quaenam illorum singularitas sit, est sedulo inspiciendum. f. 538. Testis unicus dicitur, cum is solus de controverso facto testi sicatur: singularis cum, etsi alii de eodem secto deponant, in ejus circumstantiis, vel qualitatibus enarrandis cum ceteris non convenit I . f. 539. Testes singulares sunt, ut pragmatici docent, vel Sangularitate Obstati a , vel diuersificati-Ma , vel adnum culatινα, quam et cumulativam vocant et . Singulares singularitate obstativa testes di Cuntur, cum testimonium unius testimonio alterius ita adversatur, ut alterutrum salsum sit oporteat 3 rex singularitate diversificativa, cum circa Solas accessorias lacti circumstantias inter se discrepant, in sactum autem principale consentiunt demum ex singularitate adminiculativa, cum de circumstantiis equidem diversis singulariter deponunt, sed ea ratione, ut nec sibi invicem pugnent, et circumstantias

ita conjungere liceat, ut ad sactum principale, de quo agitur, Commode reserantur s .

. tr Heine pragmatici, testem unicum in persona descere.

Eingularem an dicto, contendunt. Conf. Farina cc. De testib. qurat. 63. u. a. M. quoest. 64. quamvis is nullum inter testem unicum et singularem discrimen adinveniri fateatur . Hoc vero discrimen haud reaicit Strykius Dissere. de sem l . Probat.

223쪽

9 5 o. Testium in idoneitas sive ex his pendeat .

quae vitium intellectus, aut voluntatis in teste evincunt f. 523. , si ex illorum singularitate dimanet, cum legis determinationem haud recipiat S. 5ο9. ), plenae ac legitimae probationi impedimentum est i . Testium namque sidus in hypothesi ex judicis arbitrio, et pro re nata tantum valet aestimari S. si I. .

. . VIII. De testium fde, ac auctoritate

. . . ., Gratimanda.

s. 54 i. Fides, quae testium dicto adhibetur, sive de iis agatur i, qui plenam probationem suppeditando pares sunt, sive de iis, quorum auctoritas pro re nata tantum, ac judicis arbitrio aestimari potest, critices, a civilis libertatis regulis innitur tota. Generales de. testium fide aestimanda regulas ob oculos iudicum imges quantum . sieri potest exhibere conabuntur et . I. Nulla testium fides, qui physica, vel morali rerum diguoscendarum impossibilitate laborant 3 . II. Si de sectis agatur, quae oculis subjiciuntur fidestibus, itestes de vi u, non de auditu adhibendi ), et si adhibeantur semiplenam ut plurimum probationem suppeditant 5 . III. Testes inidonei eo facilius admittuntur quo idoneorum adhibitio dissicilior. Oh hoo tamen illis major non adhibetur fides s6 . Testes in idonei eo credibiliores Sunt, quo magis, illorum moribus inspectis. vitae ratioue cognita, ceterisque secti

224쪽

- 189 circumstantiis rite perpensis, illos minime mentitos suisse apparebit: quominus id, de quo testantur, sibi invicem comunicare potuerint I , quominus, si desectu in dicto laborant, in persona desiciunt, et vi-

f. 542. IV. Testes singulares eX singularitate obstativa vel ex singularitate diversificativa circa facti substantialia minime probant 2 : circa secti accessoria quo facilius conciliari possunt eo credibiliores sunt 3 . Ex singularitate adminiculativa eo sertius prohant, quo minus desectum in persona, vel in dicto patiuntur 4 , quantoque majus sectum , de quo testantur relationem cum eo de quo quaeritur habet 5 .

f. 5 3. V. Quo directius publica iudicia publicam

securitatem respiciunt, quominus publici mores, ac politica civium conditio accusationem voluntariam admittunt, eo procliviores sint leges oportet in testibus in- idoneis admittendis, dummodo reo Sartum, tectumque sit contra illos excipere 6).f. 544. VI. Ρoenam nemo sibi consciscere, ac jus dicere potest. Testes igitur reapse in idonei, reo consentiente, idonei evadere nequeunt, nec , Si Sint exce

pti, in jus vocari 7 .f. 545. VII. Plus si dei testi adhibetur, qui adfirmat, quam qui negat 8 . Testis desectus in persona ab eo, qui illum produxerit sive accusator sit, sive reus, objici amplius non potest 9 .

Servin Do Ia legislat. crimin. Iiμ. 3. Pag. 4oέ. in sin. 2 Caravita Inst. crimin. lib. 2. S. I. c. v. n. 3. 5ὶ Cremani lib. I. cv. usi. S. 9. ad med. 4ὶ Crus. De judic. Part. l. c. 71. 5ὶ Disc . Prax. ut infra. S. 545. 6) Heine in praxi obtinet, ut testes omnes quicumque R demum sint, dummodo de excestiis, vel natura inidoneis haudugatur, salvis, ut inquiunt, exceptioni hus , admittuntur Semper . Cons. Cl. Cremani lib. 3. ov. 24. S. 9. 8 Farina cc. De testib. quoest. 65. n. 253. 9 Regula haec, cui altera ad veraari videtur, quam Posui Jur. Crim. T. I. IS

. d. I

. Diuisa hyso is

225쪽

S. 546. VIII. Homines a lege innocentes Praesumuntur I. 515. : haec juris praesumptio id necessario essicit, ut testes, qui de crimine in aliquem deponunt generatim in idonei praesumendi sint; doceant igitur oportet de propria idone ita te, Praesertim cum eorum vitae ratio minime perspecta sit ci .

s. 5 7. Quia testes scientiae caussam adducere deis

hent semper I. 53 i. , cum de iactis probandis

agatur, quorum recta cognitio ex scientiae alicujus, vel artis peritia pendeat, testes non undequaque, ac indiscriminatim, arcessendi sunt, sed ii tantum adhibendi, qui scientiam, vel artem, de qua agitur, callent ca . Hi vero testes Periti dicuntur: quibus omnes applicantur regulae, quas circa testium fidem aestimandam tradidimus, hoc uno tamen adhibito discςimine, quod cum de his deponat, quae sub sensus cadunt, ac de eo tantum , quod sactum est, non a quolacium sit 3 , eo credibiliores sunt, quo ars Seu

mus in praeced. S. plures limitationes patitur. Illa namque nec

ad testes exceptos, nec natura inidoneos porrigitur. Insuper quamvis a producente testis desectus in persona numquam nequeat allegari, desectus tamen in dicto utiliter allegatur semper. Ceteras sublimitationes c f. penes Farinace. De testib. quoest. 54. n. 2Ο4. et Seqq. Utrum autem regula qua statuitur, ut testis contra producentem plene probet, quaeque in civilibus negociis passi in admittitur, perinde in criminalibus, quoad reum salistem admitti valeat, a ubdubito, cons. Farina c. loc. cit. u. 78. et Sesiq. 1ὶ Dig. lib. 22. tit. 5. l. v. Zusiius De legitim. Woc. lib. I. quoest. 3. νι. a. id quandoque in praxi servatum fuisse testatur. Disc. co m. schcd. ut penes Carrer. Prace. crim. in I. Obs. n. I 65.

Bajard. ad Clar. quoestia 66. n. 46. Uberiora de probatione per testes principia, ac regulas invenies in opere noria delleleg gi talia sicuretra sociale lib. 4. cv. 9. 2 mementa de la yroced. crimiu. ch. 4. 5ὶ Cremani lib. 5. c. II. S. u.

226쪽

scientia, cujus principiis ad physicas facti caussas detegendas utuntur, securioribus sundamentis inni

DE CONFESSIS .

I. Confessio quid, et quotuPlex. I. 548. Confessionem dicimus qualemcumque

quod alti ιn utatur, commisisse testatur I : idque fit vel cum simpliciter, et absolute quis crimeta satetur, vel cum iis sub circumstantiis fatetur, quae imputationem civilem criminis vel penitus destruere, vel saltem minuere videantur. Illam Sin licem, hanc qualiscatam consessionem vocant 3 . Ρraeterea consessio alia legitima est, alia illegitima 4 . II. Confessionis legitimae requisita enumerantur.

f. 549. Consessio, ut legitima sit, Ι. in iudicio seri debet, quae judicialis, non eXtra iudicium, quae extralludicιalts dicitur 5 , II. in judicio criminali, non civili 6), III. coram judice competente 7 , IV. ad judicis interrogationem 8 , V. principaliter

6ὶ Alphan Iur. erim. lib. 3. tit. I7. S. 27. Guid. Pap. quoest. 342. 8ὶ Heinc in uno iudicio emissa eidem reo in alio haud praejudicat. Math. De oriminib. lib. 48. tit. 16. c. i. n. s. et n. 8.

227쪽

non incidenter I , VI. omnia, quae intelligendi sa

cultatem, vel libertatem minuunt, consessionem il-

legitimam efficiunt u), VII. ultronea esse debet, non Spe veniae 3 , aut suggestionibus elicita ), VIII. Destita , non Nuda , quam nullae videlicet facti circumstantiae comitentur 5 : hisce secti circumstantiis aliunde probatis, exacte respondens 6 , IX. quam delicti materialis f. 5i 40 legitima praecesserit probatio 7 , X. quae circa possibilia, ac verisimilia versetur s8 , XI. uniWoca, non per nutus, et gestus csi : serio non per jocum emissa Iob, XII. constans, non revocata II : sive id satin continentι, etiamsi de errore haud constiterit Iu): sive ex interMallo ante latam sententiam, si de illius errore constiterit, XIII. O reSSa, non tacita, quae scilicet a pacto, Vel transactione super crimine desumi

tur 13 , XIV. mera, non scia, quae ex rei contumacia, vel ex illius silentio legitimis interrogationi

u . .

228쪽

. 1H. De Probata One Per reorum cO ESSiones. f. 55o. In pecuniariis causis, cum quisque de re Sua pro lubitu possit statuere, nulla iuris ratio vetat quominus confossus Pro judicato habeatur i . In

Crimm dibus Vero, Cum nemini liceat sibi poenam consciscere, reorum consessiones super criminibus,

quae poenam pecuniaria severiorem ingerant, tanti aestimandae sunt, quantum id historicae certitudinis, ac libertatis civilis regulae sinapi junctae Suadent. I. 551. Ail hpud pragmaticos non solum, Sed et ulli Oies Iuris Romani interpretos essato illo frequenti US, reorum consessionem scilicet roginam Probationum esse, Probata Onemque Probatam a , quaa

Sententia quantum vera sit, est operae pretium inquirere . f. Quaecumque consessio contra Se pronunciatio est f. 548. : nemo contra se dicit nisi ad id aliqua utilitate cogente. Consessio igitur nihil aliud

est, quam Sui contra Se ipsum attestatio propriae Utilitatis causa facta. Nemo contra sibi sanguine eo Π-junctos testis auditur f. 532. : testis vero, qui aliquid utilitatis ex sua attestatione sumit in idoneus est f. M 9. ). Haec duo igitur juris nostri axiomata sallunt, Cum de reorum consessionibus agitur 3 .f. 553. Legitimae probationis per testes sundamentum illud est, quod duo saltem testes omni exceptione majores factum de quo agitur asserant I. 535. .

Beorum consessio unius in idonei testis assertionem dumtaxat exhibet.

H Diar. lib. 42. I. 3. tit. I. 'irogli Istruet. teOricomratiche crim. cv. s. n. 224. I) Huc referri commode possunt translatilia illa - nemo te infit S contra Se ipsum - non auditur perire volens - Η deo quoad eum tantum valere quidam contendunt, qui ultimo damnatus stupplicio adpellare recusat ad text. in l. 6. dig. lib. 49. tit. 5.

229쪽

S. 554. Moralis certitudinis basis analogia est, qua docemur, id quod plerumque accidit, iisdem recurrentibus circumstantiis, accidere debere. Experientia docuit, innocentes saepius propriis sibi poenas conscivisse consessionibus, quam duobus testibus omni exceptione majoribus crimen amerentibus poenas subierint 1 . Unde sit, ut reorum consessionibus Perinde ac probationi per testes minime fidendum

videatur . . . . .

f. 555. Correi in correum attestatio nil nisi probationem semiplena minorem perhibet a . Ceteroquin illius consessio quoad se plenae probationis vim adsequitur: quo casu eadem probatio plene simul ,

et semiplene fidem eidem judici facit: quo nihil

S. 556. Argumentum a causa civili ad criminalem Caussam, quo Saepe interpreteS abusi sunt, negative non adfirmative valere autumant 3 . Regula privatorum judiciorum est, prohibitum contrahere prohibitum confiteri 4 . Prohibitus igitur poenam sibi consciscere prohibitus crimen confiteri oportet sit, ob quod poena irrogatur. f. 557. Reorum consessiones pro lacti Veritate sumendas non esse, juris Romani auctoritas satis exincit. Divus enim Severus rescripsit, conseSSiones IeOrum pro exploratis iacinoribus haberi non oportere, ubi nulla probatio religionem cognoscentis in

33 Maib. De eriminib. lib. 48. tit. I 6. c. I. u. 5. Rot. Motarim. Deσ. Iss. n. 5. P. α 5 Diae. ιιb. 48. tit. I 8. l. i. S. t . quam nee de confectaron tormentia extorta, nec de extra iudiciali confessione , nee de ea, uae ad crimen, quod non apparet, refertur. loquutam esse , hontra Μathaei sententiam demonstrat Cl. Nant in suis απι--μ lib. 48. eit. I6. c. 1. not. a

230쪽

- I95 s. 558. Age vero: undenam tanta reorum Conses issionibus fides y I Ex eo prosecto, quod iudicia non quasi veritatis criterium, sed quasi certamina habita sunt et . Probationes)accusatoribus armar reo Criminis inficiatio. Criminis consessio armorum relictio quoad reum visa est; heinc ovantium scribarum conclamatio , qua , saepius criminalia obstrepunt subsellia --- habemus constentem reum - 3 .

T I T. IV.

DE INSTRUMENTIS

I. Instrumenta quin sint. f. 559. Instrumentorum nomine quantum late patet ca omnia Ueniunt, quibus causa instrui ρο- tost ). Angustiori significatu instrumenta omncttiterarum genus complectuntur, queis aliquid ci-Mile, et ei criminals negocium Peragitur s .

i Regerunt adversarii, reum non ut poenam sibi decernat, Eed ut veritali obsequatur, crimen lateri. Eslor at quis talem CDnsessionis originem suisse pro certo sciet i Non insiciabor. quotquot sumus, ad verilatem dicendam insito quodam animi Pothemate compelli. Ast qui veritatem in sui perniciem sate tur, animam pudori post habet, quod an a celesti hominis ait, alii judicent. Ceterum ea fuit alicubi reorum consessionum fides, ut etiamsi ii convicti suissent, si crimen negassent, ordinaria poena haud assieerentur. Bassan. ad Sc . Prax. crim. lib. 6. c. 3. n. II. a) Cons. Mario Pagano Sani politici 2. c. 3. 5ὶ Plan. de legisl. en mat. erimin. ch. 5. S. I. Non desuero et inter pragmaticos, qui vim plenae probationis reorum consessionibus denegaverint. Elements de Ia Proced. crimin. vol. 2. pag. 455. Contra sentiunt Servin De la legislation erimin. lim. 3. Pag. 587. Cremani lib. 3. c . II. SS. 8. 9. Cons. Paul. Risi Ani madM. ad jur. crim Peritu. de Probat. S. I. Carrard . De la Iuri rud. crimin. Part. I. ch. u. Filangieri lib. 5. P. I. CV. IO. BCPrae ceteris cl. Poggi Elem. juri r.erim. lib. I . ov. 2. S. 59.

SEARCH

MENU NAVIGATION