장음표시 사용
121쪽
- l02 labes Oppidum incolehant . cum cognovissent, serendam non Putarunt. Itaque unius noctis itinere facto, ad Bethsan silentio per eniunt. Sauli filiorumque eius cadavera clam de muro ablata in urhem suam reserunt. COrP ribus crematis, quae ab igni relicta sunt, honorifice sepelierunt i). Dum haec ita aguntur, David Amalecitas eos, qui Sicelegam incenderant, persecutus atque ultus est. Tertio autem die, cum esset ex ea expeditione r Versus, ad se venire videt adolescentem quemdam Amalecitam. Is, scissis vestimentis, Pulvere conspersus Saulum regem Sese occidisse ex eiusque castris aufugisse simulans, ad hunc illius diadema armillamque detulit. David incredibili moerore amictus . cum Sauli Ionathaeque mortem usque ad vesperam ieiunus deplorasset.
Primum quidem videndum est . quomodo singulare illud sacri scriptoris dictum explicemus: Et consecuti sunt eum Saulum in iaculatores. piri sagittarii; et pulneratus est Mehementer. Quod mirum in eo videtur, id est, quod iaculatores, verbis adiunctis: viri sagittarii. accuratius definiuntur δὶ . Quorsum illa quidem repetitio Auctor ille qui gravissimas res tam inreviter . tam Stricti m explicare solet, quid est, quod non aut iaculatores aut viros sagittarios posuit 2 quid, quod alterutrum satisfacere sententiae suae non putavit Θ Αn illud sibi proposuit. ut altero armorum genus cohortemque militum, altero stirpem gentem nationem indicaret 2 Hoc, credo, ita se habere confitendum est, aut tota res omnino P linquenda. Et profecto alterum illud: homines sagittarii.
122쪽
- 103 ad significandam certam quamdam gentem mihi quidem videtur esse aptissimum. Erat enim quaedam gens, Amalecitas dico. in sagittariorum arte Persectissima, Oh eamque causam et notissima omnibus Asiae populis et maxime terribilis. Hanc igitur sanctus ille scriptor, qui ex peccato poenaque Sauli Vivissimum dolorem percepit, salvo veritatis officio, significare potius. quam nomine appellare maluit, ut acerbitatem rei. quantum Posset, nominis lenitate mitigaret. Praeterea quod barbari illi Sauli filiorumque cadavera in urbem Bethsan detulisse traduntur, certissimo argumento est, eos suisse AmaIecitas. Erat enim ea in horum finibus urbs nobilissima.
Postremo si re8 gestae quomodo enarratae sint paulo accuratius considerantur. Perspicuum est, adolescentem, qui . se et advenae filium esse et sugisse ex Israelit rum castris simulavit, unum fuisse ea eis, qui, quo die pugnatum est. Saulum regem Persecuti sunt. P stridie autem spoliaverunt mortuum. Hic cum Davidemcontra Saulum proficiscentem vidisset. in eam spem adductus est. Sese magna praemia accepturum ij, si mortis nuntius cum regalibus insignibus primus ad eum gratulatum venisset. Hic igitur . qui Saulum primus omn-diSse videtur, quoniam, ut scriptum videmus, Amalecita fuit; reliquos sagittarios, qui una cum eo victis spolia detraxerunt, Amalecitas fuisse necesse PSt. Postquam, qui Saulum regem ad mortem ursisse traduntur, Amalecitas fuisse demonstratum est: in utramque Partem animum convertere considerareque et Praeterita et sutura decet. Si quae illius tristissimae morti antecesserunt, respicere voluerimus: non poterimus, quin iustissimam dei voluntatem neque ullis humanis
123쪽
coniecturis assequendam vel admiremur vel adoremus. Quibus enim Saulus, contra atque imperatum erat, Parcendum putaverat, eis ipse a deo interficiendus traditus est. Sin quae post scelestum illud ac notarium Sauli regis Ionathaeque suspendium acta sunt, animo Pio et a praeiudicatis libero contemplati suerimus: et divinam iustitiam, quae peccatores de iustis saepius triumphare non patitur, laudibus debebimus esserre, et Estherae naturam moresque a quorumdam vituperationibus liberare. Quum enim regina illa tradatur ab Assuero petivisse, nulla addita huius rei ratione, ut decem Amanis filios priore vindicationis die Occisos, altero Suspendere liceret i): suerunt, qui crudelitatis inhumanitalisque n
tam illi inurere, quam causas rerum antecessionesque
requirere mallent. Sed ut verum de hac re iudicium esse Possit, sciendum est. Estheram ex cis ). Amanem ex Amalecilis esse progenitum; neque ignorandum, quanta ah. istis illius filius contumelia, quanta ignominia sit assectus. Quis haec secum cogitans tam caeca animi tamque esseminata mollitia esset, ut, poena Amanis filiis imp sita. notam ignominiamque illam de Sauli genere sublatam esse nollet 7 Quid vero 7 Esthera mulier illa admirabilis, quae nihil antiquius habuit . quam ut maculam istam. quae Saulo uncto regi adspersa redundare in deum ipsum visa est, Omnino deleret, quis est, cui non propter eximiam magnanimitatem laudanda potius quam Propter severitatem vituperanda videatur pHis expositis. de reliqua Amalecitarum historia disseremus ex libris sacris haurientes.
i) Esth. 9, 13. S. 2ὶ Hieron. quaesit. hebrr. in libre. Parall. ad I. Parall. 16. 6: Domum eius Sauli pariter concidisse dicit, non ut non eSset , de quibus fuit Mardochaeus.
124쪽
6. 18. De Idumaeorum rebus gestis Davide in Iudaea, Ramne in Armenia regnantibus .
Ex eis, quae a nobis adhuc explicata sunt, satis apparet, omnium Idumaicarum gentium Amalecitas et sortissimos suisse et potentissimos. Quod iddem et ex Balaamis verbis, de quibus supra diximus, intelligitur. et ex eo quod cum Edomis posteri enumerantur illi primum semper locum obtinent i). Quum igitur ceteris populis virtute viribus Opibus praestarent, lacile essecerunt, ut imperium in Idumaeos Omnes ConSequerentur ac per temporis diuturnitatem Obtinerent. Quae cum ita sint, vix dubitandum est, quin ex Amalecitis fuerint plerique eorum regum, qui in Idumaea a Moysis
Postremus eorum in Genesis Paralipomenonque libris ainpellatur Adad δ). Hic, quum ad Sauli Iudaeorum regis, tempus pervenisse tradatur A), Omnino fuisse alius non Potest, quam quem a Samuele intersectum. Agagem nominatum videmus. Diversa autem nominis scriptura ex eo orta est, quod iddem nomen alii 'AEleiae vel 'Aγαγvel etiam 'Aζαζ pronuntiare solebant. Hic autem non solum Idumaeos sed et Palaestinenses omnes et Sohaeos sub potestatem suam redegisse videtur. Quum enim a Samuele occisus filium admodum puerum reliquiSset. Satrapae Palaestinenses ad eum ulciscendum hullum contra
Gen. 36, 40. s. l. Parall. 3, 5 l. 2 Gen. 36, 3 l. Ss. I. Parall. 1, 43. . 3 In Parall. l. c. Adad nomen verum, in Gen. I. e. Adar cor ruptum. 4 Cf. Gen. I. c. : Reges autem qui regnaverunt in terra Edom ,
antequam haberent regem Ilii Israel fuerunt hi etc.
125쪽
Israelitas susceperunt. Amalecitis igitur Idumaeis Palaestinensibusque coactis, ad montem Gelboe, ut diximus, feliciter pugnarunt , exercitum Iudaeorum in fugam. r gem ad mortem compulerunt. David autem, ubi primum ad regnum pervenit, facile intellexit, pacem sese suis Parere numquam Sse, nisi aut regnum Amalecitarum penitus delevisset aut gentem potius radicitus excidisset. Itaque bellum, quod iam antea cum quibusdam earum gentium strenue fortiterque gesserat, iterum suscipere atque ad finem Perducere constituit. Quum igitur, deo adiuvante, contra eos sortissime pugnasset, Su Perassetque Omnes Agagis regis mortui satrapas i): per menses sex, quidquid ex Idumaeis ortum masculini sexus inveniri potuisset . necari trucidarique iussit Νeque lamen ita, quod sibi Proposuit. assecutus est, ut Amalecitas Omnes omnino tolleret. Quibusdam enim eorum contigit, ut una cum Adade puerulo, cui iddem, quod patri, nomen erat, ex excidio illo sese subtraherent defugerentque in Aegyptum. Ibi Adad per multos annos comm
ratus atque a rege Summis honoribus assectus, post vero. cum et Davidem et Ioabem, ducem militum, mortu esse cognovisset, in patriam reVersus, Veteres contra Iu-
pore reliqui caesi sunt, in latrociniis praedationibusque erant. Davide regnante Per diversas Asiae regiones Vagabantur. Principem autem et patriam hi quidem hoc modo nacti sunt. Erat Sohaeorum rex Adad-eZar. qui Primum quidem . si nominis' significationem sequi licet. ab Adad Idumaeorum rege iudex vel satrapa ConStitutus, post Vero, cum ille esset mortuus. nomen regis
126쪽
- 10T POlestatemque consecutus est. Hic. ut celeri satrapae omnes, a Davide hello lacessitus victus superatusquo est i). Erat huic servus quidam Razon, qui, cum calamitatem illam vel futuram vel faciam esse videret, ab
eo descivit atque ad Amalecitas praedones, qui Davidis
caedem devitaverant, aufugit. Is a suis. erat enim ut
arbitror Amalecita, primo libenter receptus, Post Prin-
praedationibus Versaretur, tamen ad tempus Sese Cum
suis in Armeniam ad eam Amalecitarum Idumaeorumque coloniam recepit, cui iam antiquitus Balaam regis Dater hariolus praesuisse videtur. Ibi cum liberum invictumque in suos principatum obtinuisset, post Davidis mortem Iudaeis Syriam eripuit regnumque Damascum transtulit δ). Ita quidem factum est, ut Iudaei. eum Davide regnante Amalecitis paulum superiores suissent. Postea Pro uno duos hostes acerbissimos nacli ab eis quasi includerentur. Erant enim a duabus partibus Pe Peluis eorum vexationibus expositi, a meridie quidem Adadis, qui in Idumaea, a septentrionibus Vero RaZOritS, qui in Armenia Syriaque regni sedem collocaverat.
Sed iam, ut solemus, historiae cursum interrumPere, et, quae necessaria videntur, de hoc loco animadvertere et notare Placet. Magnum et ad posteriorem Amalecitarum historiam gravissimum lactum est. quod in omni Idumaea a Davido concisi sunt mares omnes. Id legerunt quidem multi: sed ad vitae institutionem quantam habuerit vim. nemo dum perpendit. Ex eo enim Pro funesta illa quae ex peccato originali genus humanum
127쪽
incessit depravatione apud virgines mulieresque mos quidam ortus. Postea consuetudine invaluit, qui tam nesarius. lam immanis et ita prorsus ad pecudum modum suit, ut, quamquam ab omni esset antiquitate traditus. tamen hominibus nostris omnino incredibilis esse vid retur. Istum enim morem, istam consuetudinem dico. ut seminae in pugna sanguineque versantes nullis sese umquam maritis addicerent ad familiam constituendam,
sed ad libidines potius explendas alias diversasque nationes adirent. Sed haec quidem hoc loco. Illa porro consideranda sunt Verba, quibus auctor de Adade eo. qui transfugit in Aegyptum, loquitur. Dicit enim Adadem Idumaeum fuisse de semine regio. quod esset in Idumaea. Ex quo intelligitur, antiquam
fuisse nobilem regiamque Gagaeorum gentem, ex qua usque a vetustissimis temporibus reges sumi coepti essent. Comprobatur igitur . quod supra coniecimus, Agagem. qui quidem Primus eo nomine appellatus totius gentis auctor esset, Ogem fuisse Moysis aequalem. Praeterea hoc eodem loco verba quaedam eXStant. quibus confirmari videntur ea, quae de latronibus deque Adad nomine diximus. Cum enim BaZonem a latronibus principem creatum regnum constituisse Damasci expositum est, adduntur haec: EraIque Razon adpersarius Israeli cunctis diebus Salomonis, et hoc est malum Adad et odium contra Israel. Quibus Verhis, nisi fallor, significantur Vel potius tamquam cognita supponuntur duo: unum. Razonem latronesque suisse Gagaeos, ait rum. eos Perstitisse in Odiis inveteratis gentilibusque contra Israel inimicitiis. Denique quod sollem suam Amalecitae Davidis tempore in Armeniam transtulisse traduntur, id aliquantum ad disceptandam eam quaestionem valebit, quae de e rum apud Graecos Latinosque nomine futura eSt.
128쪽
- 109 Iudaeorum historia omnis, cum eorum civitas a Da- . vidis posteris gubernabatur, quasi continuatio quaedam seriesque est bellorum, quae variis vicissitudinibus gesta sunt cum Amalecitis, cum Idumaeis eorumque Sociis. Apud Palaestinenses, qui Amalecitis quondam Paru rant, Post reditionem Suam. Salomone regnante, Plurimum potuit Adad. Is . ut videtur, coniunctus cum illis veteres contra Iudaeos inimicitias renovasse traditur. Quod quomodo secerit, quae bella ut quo eVentu geSS rit, accurate expositum non est. Sunt tamen quaedam indicia, quibus apparet eum contra Salomonem repugnasse seliciter ij.
S. 19. De Amalecitarum rebus Taberemone et Benadade regibus .
Post Salomonis mortem, cum respublica in duas partes divisa est, Iudaei et Israelitae suos utrique hostes habebant, alteri Amalecitas, qui in Idumaea, alteri eos, qui in Armenia Syriaque regnum constituerant. Qua quidem in re non possum salis dei admirari voluntatem, quod, cum Iacobi filii inter se dissidebant, eodem tempore totidem in partes Esavi posteri disiuncti sunt. Ν que ero non mirum illud est, quod Iudaei, a quibus ad multorum cultum deorum seducebantur, ab eisdem semper castigati ad deum unum verumque redire cogebantur. Sed haec in universum: iam singula PerSe
RaZonem. qui in Damascenis regnum Oecu PaVerat,
detur, ut imperium a Patre acceptum magis confirma-
129쪽
- 1l0 ret. Νeque tamen, quum Israelitarum regem perpetuis cum Iudaeis dissidiis debilitatum fractumque videret. Sese temperare Potuit, quin . quod istis non invitis sacere licuit, ei quasdam urbes eriperet eumque ad Medus vel ad ditionem potius cogeret ij. Hoc mortuo. regnum suscepit Benadad. Qui quum superiores hellandi cupiditate sortitudine audaciaque longe praecederet, finitimis gentibus omnibus subactis. Amalecitarum civitatem ad summam helli potentiaeque gloriam perduxit. Hic, quum a Patre Samariae Patr
cinium accepisset, tamen ab Asa Iudaeorum rege rogatus magnoque auri argentique Pondere commotus eSt. ut
clientes suos non modo proderet sed eis etiam ipse hellum inserret. Quum enim illum aegre ferre videret, quod a Baasa Israelitarum rege Rama urbs muniretur, Principes cum exercitu misit, qui tribum Νephthalis invaderent , agros depopularentur . vicos oppidaque diri- Perent. Quo facto, Baasam ab incepto opere desistere, coegit. Asa autem ab Israelitis eorumque tutoribus ita quidem liberatus, sed ab Hanane propheta vehementerritu ratus est, quod auxilium ab antiquissimo hoste
Potius, quam a deo perivisser. Epasisse enim ex eius manu emercitum regis Benadadis, futurumque esse. ut exin contra eum bella OrirenIur ).
Benadad, cum a rege Asa, quantum in templo Et in domo regia auri argentique erat, accepisset, DamR-scum urbem firmissimis moenibus cinxit δ). Illud enim Satis perspexit, nullum Populum magnam in Asia P
lentiam nec assecutum nec assecuturum esse, nisi hah
ret urbem optime munitam. illo opere Perfecto, equos
130쪽
constituit coemere . exercitum cogere, currus Omniaque
quae ad bellum pertinebant comparare. Quae cum ab eis, quibus imperata erant, Optime administrata essent. finitimarum gentium reges triginta duos deinceps adortus sub suam potestatem redegit, ita lamen. ut regalem in suos quisque Potestatem retinerent, ipsi vero lamquam satrapae Subiecti essent. Deinde, satrapis convocatis. Provinciis omnibus quam maximum potest militum numerum imperat. Israelitis hellum inferre constituit. Illi, ubi ingentem hostium exercitum appropinquare vident, Samariam confugiunt, milites in muris disponunt, urbem defendere Conantur. Achab autem, qui tunc regnum in Israelitis oblinebat, quum cum Suis resistere se posse desperaret, sese Au licere, mulieres filios aurum argentum omnia denique tradere statuit. Sed indicto senatus populique concilio, ubi omnes alacres ad pugnandum videt, fiententiam commutat, atque extrema potius patienda quam uxores li- herosquo tradendos decernit. Quod, ut hostium regi
mane renuntiatum est, suis ut urbem obsiderent imperat, ipse in tabernaculo cum satrapis potandi consuetudini indulgere coepit. Achab interim a Propheta quodam divinitus confirmatus, meridie principes Pr vinciarum cum ducentis triginta duobus militibus ex urbe progredi, reliquorum milia septem sequi iubet. Benadad temulentus suorum multitudine fretus, hostium Paucitatem spernens, suis praecepit, ut illos, siVe Pacem
petituri sive pugnaturi venirent, vivos comprehenderent. At vero Israelitae, cum sortissime pugnantes erum Perent. mBgnum numerum Occidunt, reliquos Omnes in fugam
dant. Benadad ipse, cum incredibile quiddam suis acri- disse audiret, cum equitibus fuga salutem petivit i).