장음표시 사용
151쪽
- 132 Sed paullo post. Εaecia regnante, a quingentis viris de tribu Symeon sortissimis victi occisique sunt ij. Idumaei
lamen rempublicam regnumque retinuerunt, donec a Nabuchodonosore Chaldaeorum rege superati sunt atque
S. 22. Amaleeitas Idumaeosque Assyriorum in Iudaieis bellis fuisse mei .
Postquam Armenii Idumaei sub Assyriorum testalem redacti sunt, eis, ut ceteris nationibus victis, sine dubio imperatum est, ut victoribus certum militum numerum subsidio mitterent communesque cum eis EXP ditiones sacerent. Et in hac quidem re ei certe illis non inviti obsecuti sunt. Erant enim ila et natura lacti Et consuetudine assecli, ut, nisi in praedationibus proelii quε versarentur. beate seIiciterque vivere non posse viderentur. Eo autem libentius Assyriorum regibus Paruerunt, quod, quum in eorum exercitu disciplina militaris remima ac soluta esset, et praedandi semper licentiam copiamque haberent, et proeliis seliciter lactis gIoriae manubiarumque essent Participes. Assyrii contra in exercitum eos receperunt; et nocessitate coacti, quod Sese eos nisi belli socios sacerent, in sua potestate retine non posse intelligebant: et utilitate adducti, quod eorum arcessilis equitibus sagittariis, plurimum sese ex omnibus Asiae populis valere videbant. Ita quidem haec res et voluntati uirorumque et utilitati aeque satisfacere videbatur. Sed haec quidem ex rerum natura collegimuS; videamus, quid nobis sit traditum.
152쪽
- 133 Vtrum Salmanassar Amalecitas Idumaeosque ad expeditiones adhibuerit, an non .. diiudicare difficile factu est. Si sequi veritatem volumus, in libris sacris huius rei nullum est indicium ; sin probabilitatem, coniecturis aliquid effici cogique potest. Νam Salmanassar quod Israelitis hellum intulit in eosque acerbissime anima vertit, Idumaeos contra in ipsorum patria regnoque reliquit : horum alterum magna ex Parte Armeniorum consilio. alterum adductus eorum precibus secisse videtur. Iam vero in eo exercitu, cui Sannacheribus Assyri rum rex praefuit, Idumaeos haud mediocrem locum obtinuisse, id quidem in libris sacris indicatum esse video. Νam Babsacen, quem rex ad Iudaeos legatum misit. fuisse Amalecitam, hoc, non dicam , pro certo e gnosci, tamen magna cum probabilitate coniici potest. Huius rei tria videntur esse indicia. quorum Primum positum est in nomine, quo ille appellatur; alterum in lingua, in qua natus educalusque est; tertium in Oratione, quam ad Iudaeos habuisse traditur. Iam igitur, ut de primo indicio dicamus, a Sannacheribo, quum Lachis urbem obsidebat, ad Iudaeorum regem missi sunt legati tres: Tharthan. Rabsarim, Ra Sace. Primus quidem erat princeps Hevaeorum, qui a SaImanassare aut a superioribus regibus sub Assyriorum potestatem redacti sunt ij. Νam quum Hevaeorum deus
Tharthis iudex, is illorum fuerit princeps neceme est. Alter erat Bah-sarim h. e. princeps eunuchus, qui in Asia secundum a rege locum tenere solebat. Tertius d nique nominabatur Rah-Sace h. e. princeps Sacarum.
Sacas CDa in autem Idumaeos fuisse supra demonstra-
153쪽
tum est. Diversa nominis scri plura petr ex diversa orta est Chaldaeorum pronuntiatione. Ac do nomine quidem diximuS. Iam, ut propositum est. disseramus de lingua, in qua natus est Sacarum Princeps. Νeuler, neque Hevaeorum neque spadonum Princeps. Iudaico vel Hebraice potuisse videtur. Αl vero Sacarum dux huius linguae erat peritus ij. Nec mirum. Idumaei enim et origine cum Iudaeis erant coniuncti, et quum in Damascenorum urbe regnarent, propter loci propinquitatem perpetua illorum consuetudine utebantur. Λ matre tamen acceperat linguam Armenicam. Eliacim enim. qui EZeciae regis nomine cum Rabsace agebat, eum hortatur. ut Armenim
loqui vellet, ne populus quid conserrent intelligeret.
tur Babsace a matre didicerat sermonem Armenicum. natione erat Armenius h. e. vel Amalecita vel Idumaeus.
Denique de Rabsaces Oratione breviter dicendum est. In ea populos enumerans, qui Assyriis potentia somtitudineque inferiores suerant. Vbi est . inquit, deus Emath et Arphad, ubi est deus Sepharpaim, Ana et Ioa 7 Numquid liberaperunt Samariam de manu mea δὶ pHaec quidem prudenter ille et caule. Quid est enim, quod Armenios, quod reliquas gentes Idumaicas silentio Omnino praeteriit 2 Νonne illi Iudaeis erant multo fortiores Θ Α poluerant illi quidem Assyriorum virtuti resistere 2 Sed quid multa Θ Rabsace, quum Amalecita esset. Si Amu-lecitarum, si Idumaeorum calamitatem deditionemque commemorasset, quid aliud secisset, quam ut suam Suorumque proferret ignominiam p Sannacheribus contra iri
154쪽
oa epistola, quam Chaldaice ad Iudaeorum regem scripsit. primo loco Medos . altero Idumaeos posuit, tertio denique eos populos, quos Amalecitae illi placuerat enumerare. Ita enim scripsit: Numquid liberas erunt dei gentium singulos, quos pastaperunt Patres mei. Gozan pidelicet et Aran et Reseph et silios Eden qui erant in Thelassar ' Ubi est rex Emath et rex IrρHId et rexcipitatis Sepharoaim, Ana et Aoa i)3 Haec epistola quoniam Chaldaice, ut scripta erat, ab auctoribus Sacris est relata : non admodum facilis ost ad explicandum. Sed quod de singulis nominibus investigare potuimus, proferre non dubitabimus. Primum quidem Gozan urbs nobilissima est in ea Mediae parte, quae ad septentrionem spectans a Romanis Atropatene appellata est. Aran Tn in ah Assyriis eam regionem vocatam esse censeo, quam Iudaei Aram. nos Armeniam
dicimus. Pro Reseph 'Mὶ legerunt interpretes Graeci in Regum libris apud Iesaiam Beseph vel Rapheis Raphanee) erat urbs Syriae, quae nomen videtur cepisse ab ea Amalecitarum gente, quae Raphaea appellata est. Pro Eden PP) exhibet Graeca interpretatio in Regum libro 'Eδωμ, et pro Thelassar apud Ie-
sic in Aran et Eden pro C posita est. Thaeman autem lava erat Idumaeorum tribus δ). sed utraque scripturaet Τhelassar et Τhaeman nata videtur ex Τhamnasar, quae urbs a losue restaurata, postea ab Idumaeis Occupata est 3J. Enumerantur igitur a Sannacheribo primum quidem Amalecitae, qui Armeniam incolebant
155쪽
genili erant; de quibus a Rabsace mentio omnino facta
est nulla. Haec autem res videtur confirmare, quod ex nomine linguaque a matre accepta conclusimuS, Ra sacen suisse Amalecitam. Praeterea in Rabsaces verbis duo sunt. quae notatu
digna videntur; unum, quod Omnis oratio Amaleciticam prae se sert impietatem, alterum, quod ille imperat
ris iniussu sese Aegγptum adortum esse dicit i). Ex hac quidem re intelligi potest, quanta fuerit Sacarum in hoc exercitu potentia, qui id sibi assumere potuerunt, ut regis iniussu Aegyptiis bellum inferrent. Sed ex eadem re aliud quiddam perspicuum est. Aegyptii Sacas Sannacheribi milites, a quihus hello lacessiti sunt. Communes habuerunt cum Iudaeis hostes. Quare laclum est, quum de Sannacheribi calamitate certiores fierent. ut eam non illorum deo, sed . ut ex Herodoto Cognovimus λ). Sethoni sacerdoti suo adscriberent. Quod autem ab eodem Herodoto Sannacheribus Arabum Assyri rumque rex dicitur, sub Arabum nomine videntur subesse Saeae, qui principio quidem cum ceteris Idumaeis in Arahia Petraea habitaverant. Vocantur enim Idumaei Arahes et a Stephano et a Strabone. quorum alter in libr. XVI. eos origine Arabes sive Nahataeos esse scribit , alter Vranio in quarto Arabicorum libro assentiens eos verbis ε Θνος 'Αράβιον definit δ). Quem exitum Samnachorihi expeditio habuerit . quemadmodum ah an-
156쪽
- 137 gelo domini centum Octoginta quinquo milia militum
occisi sint, satis notum est. In eo autem numero Rah-sacen Sacasque suisse. ex libris sacris perspicitur i). uultis annis post, Manasse regnante, expeditionem contra Iudaeam fecerunt exercitus Assyriorum princi s.
Hi quidem, Iudaeis victis, expugnatisque Hierosolγmis.
qui tum Assyriorum copiis praefuerint. litteris sacris mandatum non est. Verum ex aliis scriptoribus colligi Potest . illius exercitus principem suisse Amalecitarum Idumaeorumque regem, qui idem in ea expeditione A gyptum invasit. ac Psammelichum, qui erat aequalis illorum temporum, Per vim coegit. ut, nisi regnum suum direptum vastatumque esse vellet, magnum Pretium solveret. Sed de hac quidem re postea. Νunc Amalecitarum historiam hreviter ad finem perducamus. In Νahuchodonosoris exercito, quum apud Circesium
Pugnatum est, Idumaeos fuisse, probabiliter dici potest. Tribus annis post, quum ille a bello requiesceret, hi quidem spoliatores Armenii) cum Chaldaeis aliisque sua
sponte in Iudaeam incursiones facere praedasque inde agere coeperunt δ). Iam vero eius expeditionis. quam decimo tertio Nabuchodonosoris anno contra Iudaeos secit Holofernes, socios participesque suisse Idumaeos. Pluribus de causis verisimile est. Erant enim ad reliquum exercitum adiuncti equites sagittarii ad numerum duodecim milium ε). qui haud sere ex alia natione, quam ex Amalecitis Idumaeisque assumi potuerunt. Sagittariorum enim equilain Chaldaei, Medi, Persae alii
157쪽
- 138 nihil. illi soli longe plurimum valebant. Deinde vero
Holofernes cum nullis hostibus tam acerbe tamque inhumane egit, quam cum Damascenis. Eorum agros igni vastat, succidit Oliveta vinetaque, greges atque armpnta delet, urbes diripit. iuventutem omnem interficit i). Idumaei autem sine dubio insestissimi hostes erant Damascenis . quod ei Theglathphalassari adiutores fuerant. quodque. ipsis expulsis, urbem receperant. Quare Η losernes Idumaicis suis militibus concessisse videtur, ut ad veteres iniurias ulciscendas Damascenorum fines vastarent ac popularentur. Apud Idumaeos contra. qui inveteribus sedibus. Gabaa et Bethsan, remanserant, tamquam apud amicos triginta dies quietem agit, exercitum
quidem res mihi videntur significare. equites illos sagittarios, qui cum Holoferne erant. natione suisse Idumaeos. Iam vero Νabuchodonosori, quum Postremam contra Hierosolyma expeditionem secit, socios adiutoresquosuisse Amalecitas, id argumento est, quod urbe ex Pugnata , in Porta cum reliquis Assyriorum principibus consedit Rah-Sacim h. e. princeps Sacarum δ). Quare illud non absurdum est, quod Idumaei templum incendisse perhibentur. Id enim exstat apud Esdram Graec. 4. 45. Και συ ηυξω οἰκοδομησαι τον ναὸν non λαον
τῶν Xαλδα . Praeterea quum Chaldaei urbem cepi sent , Idumaei praedae participes suisse dicuntur. Nam de horum criminibus disserens propthel a Abdias, In die
inquit, cum stares adpersus eum s Iacob). quando Capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur
158쪽
Portas eius et super Ierusalem mittebant sortem. Iuquoque eras quasi unus ex eis Φ). Denique Idumaei vel Sacae fuisse traduntur. qui Chaldaeos ad urbem radicitus delendam concitarent: quod sanctorum Patrum Sententia ex his verbis elucet: Memor esto, domine sili rum Edom in die Ierusalem qui dicunt: Exinanite
coniunctos suisse Chaldaeorum et Armeniorum l. e. Idumaeorum exercitus . clarissimum apud Ieremiam testimonium exstat. Rechahitae enim illustrissimi illi hominesita: Cum autem ascendisseι Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: penite et ingrediamur Ierusalem a facie exercisus C aldaeorum et a facie exercitus Syriae i. e. Armeniae; et mansimus in Ierusalem δ). Idumaeorum Amalecitarumque historiam iam ad a talem Estherae perduximus. Quinto enim anno post Hie-rOSOlyma capta ea evenerunt, quae illius libro perscripta sunt. Quare hoc loco paullum insistere decet. ut ad totam rerum seriem respicientes Omnia uno quasi oculorum obtutu contemplemur. Quod si fecerimus, dim-cile videbitur . quae animo sentimus. aptiorihus 'erbis eXPrimere, quam qui hus de Idumaeis usus est Isaacus: Vives in gladio. Et fatri tuo serpies te usque Ueniet, quum excutias et soloas iugum eius de cerpiciabus tuis. Vt enim Edom iam ante, quam nutus eSSet, Israeli obfuit: sic ossicere ei per totum vitae cursum Perseveravit. Huius autem vitae ratio omnis et via quasi sore Portendit, ut posteri paterno et capitali in Israe-
159쪽
- l40 litas odio stimulati eadem via progrederentur, inimici tias easdem sequerentur . eadem Perpetrarent lacinora. Νam Semiticis populis eam natura ingeneravit consta liam . ut apud Omnem posteritatem in bonis rebus atque in malis patris aeque valeat exemplum. Edom victum partim elaboravit aratro partim arcu et sagittis quaesivit: Idumaei partim agriculturae se dederunt, partim venationi et bello. Familiam quidem in his posteriori-hus duxerunt Amalecitae, qui ea in re adeo si hi constiterunt, ut, quo plures clades acciperent. m alacri res ad bellum renovandum esse viderentur. Ac haud scio an nul Ius popuIus aut plura pertinacioraque bella Merit. aut graviores calamitates perpeti potuerit. Hoc pro certo Possum animare, minoribus opibus maiora nullum umquam conatum esse. Itaque venit quem utriusque gentis Parens providerat dies, quum Idumaei iugum a se excussum Iudaeis imponere conarentur. Et Pr secto hoc iugo illi oppressi sorent, nisi deum alteri habuissent adversarium, alteri socium atque adiutorem. Sed in Idumaicis rebus enarrandis illa mihi videor assecutus, ut et Amanem Amalecitam fuisse demonstrarem et ut aIiqua indagarem, quae nobis in posterum Profutura Sperare possem. Praeterea hanc disputationem
quibusdam libri Estherae locis et eis difficillimis lucem
attulisse crediderim. Ad hoc iam nunc suspicari senti-reque Potueris, libro Estherae non modo esse aliquam in historia auctoritatem concedendam. quam concedere quidam Voluerunt nullam, verum etiam illum ei in libris sacris Iocum vindicandum, quem Iudaei semper secundum a Moysis scriptis tribuerunt. Sed haec quidem hactenus. Quamquam ab Estherae historia, ut diximus, non abSumus quinque annis amplius, tamen quam oculis iam cernere, Statim assequi atque arripere non POSSUmUS.
160쪽
- 141 Iddem enim nobis accidit disputantibus, quod usu venire iter facientibus solet, quum e planitie in montem egressi ad numen sese pervenisse animadvertunt, ut alteram ripam conspicere quidem possint, attingere non item. Postquam enim Hebraicos scriptores quos hah mus sacros Percurrimus: ad finem quemdam pervenimus, ultra quem si Progredi Volumus, ad Graecos Latinosque transire necesse ret. Transilum autem ad eos tutum ac securum . non intelligo quomodo Parare P simus, nisi novum disputandi initium faciamus, Eumque qui de Scythis iam futurus est locum tamquam POn-lem interponamus.
DUUAEOR A GRAECIS VOCATOS ESSE SCYT IAS. 6. 23.
Assuerus et Mardochaeus quo tempore et qui fuerint. quomodo Idumaeorum hostes a ceteris nationibus potuerint dignosci, unde Orta Sit gens Gagam, quaenam Idumaeos inter et Iudaeos ratio coniunctioque intercesserit; ex libris sacris satis, ut arbitror, ex Silum est. Reliqui autem loci. qui de Amane sunt. de Amadatha.de Zara. de sortium sesto die propositi. nisi ex aliorum scriptorum libris explicari recte non Possunt. Est enim admirabile quoddam dei consilium in eo, quod rerum Scriptores, quum apud Hebraeos deficerent. st lim apud Graecos exstiterunt. Nam Persis in Asia regnanti hus. quum illi non modo alia sed ne sua quidem