De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

- 162 AmaIeciticas propter adipis abundantiam vaccis similes fuisse significat, easque et ipsas vino deditas et coniuges suos ad bibendum admonuisse docet. Quoniam autem numquam nimii sunt in reprehendendo prophetae.

numquam iniqui: immoderatam in his mulieribus ad p tandum libidinem adipisque vim immensam fastidiosamque fuisse dicendum est. Iesaias autem loquens de Id maeis Armeniis: Et eris, inquit, in die illa. a tenuabitur gloria Iacob. et pinguedo carnis eius sDomasci Esapi)marcescet. Haec ille quidem Praeclare ut omnia. Israel. quum ei dominus, Isaaco Vate et deprecatore, solem iustitiae lumenque sempiternum promisisset, statim iam splendorem summum gloriamque acceperat; Edom contra ex patris promisso adipe Pinguedineque donatus est. Sed die illo, ait propheta, huius gloria, ut Sol. O

stante Iuna, deficiet: illius vero adeps omnino mare scet. Neque enim tu. E m. Damasce, melior es siliis Israel i)l Idem alio loco haec vaticinatus est: Ecce super Idumaeam gladius meus descendet et super Populum inrerfectionis meae ad iudicium. Gladius domini r

metus est sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullalorum arietum: pictima enim domini in Bosrael interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus; inebriabitur

rum uxores Vaccas pingues Vocavit Amos, eos ipsos I saias appellat arietes medullatos, unicornes atque tauros.

eorreetoribus, qui etiam urbem Basan vocari ignorarunt, hoe verbum ex Istris Hebraicis deletum esse. Amaleelueas autem mulieres desiis gnatas rasa, vix attinet dicere. Ies. 17, 3. m. οὐ γοὶe συ βελτιων ει των υἱων Ἱσροηλ καὶ νῆσ

182쪽

- 163 Significant autem, mea quidem sententia, agni hirci ari tes cives in universum, unicornes autem reges ac Principes, tauri vero sacerdotes atque eunuchos. Τanta autem in his omnibus iamque immensa sanguinis adipisque vis est, ut eam in viscera sua terra vix nec sine ebrietatis timore recipere possit. Id igitur ex libris sacris constat, Idumaeis Amalecitisque ex omnibus gentibus plurimum fuisse adipis. Huius rei causam fuisse puto ebriositatem vitaeque per plures menses tranquillitatem atque ignaviam. Eorum autem iuventutem corporis viribus membrorumque lacullate fuisse insignem, ex eorum rebus gestis satis elucet. In Scythis vero eamdem suisse corporis virtutem dexteritatem velocitatem, ex eorum historia exploratum habemus i). De reliqua autem corporis assectione doctum audiamus hominem et qui harum rerum rite se Peritum esse profitetur Hippocratem. Is primum quidem de Sauromatis loquitur, deinde de eis qui proprie vereque

Scythae appellantur. Hos quidem posIeriores omnes inter se esse similes ait, a reliquis autem hominibus maxime dipersos, quod iddem cadat in Aegyptios. Nec mirum, quoniam Idumaei omnes uno patre nati gentem Suam puram integramque conservaverant. Quae res quantum Valeat. etiam nostra aetate ex Iudaeis conspici potest. Qua quidem in gente neque locorum coelique Varietas, neque temporum longitudo communem Omnibus comporis sormam facietque lineamenta delere potuit. Quod autem ex Hippocratis verbis discimus, iddem ex antiquae artis operibus Oculis Possumus percipere. Νam maZ num Simulacra, quae nobis sunt Servata. Omnia inter se tam similia sunt quam OVO OVum. Scythas Gulemi Iustin. hist. 2, 3: Gens et laboribus et hellis aspera; vires

eorporum immensae.

183쪽

esse ait ut Aegyptios . corpore compressos: hos quiadem magna pi frigoris, illos pero caloris. Hippocrates maximam animadvertit esse inter Scythas et Aegyptios similitudinem, quam ipse quidem frigori, nos autem et cognationi cum Aegyptiis et pristinarum sedum vicini-

lati tribuendam censemus. Nam Amorraei, ex quibuRAmalecitae et matrem et primas uxores habebant, A gyptiis consanguinitate coniuncti erant. Rei verae salsam supposuit causam. Quod iddem ei accidit, quum dicit, colore eos esse Malde fulpo propter frigus ingens. quum solis ardor ad eos non accedat, frigoris autempi epanescere colorem album ac sapescere. Νeque enim dubito. quin coloris fulvi, qui in Scythis erat, eaedem causae fuerint quas diximus, coelum calidum, sub quo primum habitaverant, eorumque cum Chananaeis coniunctio. Haec sero Hippocrates de Scythis in universum. de eis autem qui Nomades voeantur hoc modo loquitur : Eorum corpora esse crassa ac earnosa. IIumidos ac Pingues quum universos rase Mentriculas tum pero

maxime inferiores alpos. adipe ac pinguedine sici.

ut formae inter se omnes sint similes, masculorum masculis, feminarum feminis. Ouum aulem adipe iuncturae humecιae sint et invalidae , plerosque exurere manus brachia humeros pectora coxas atque liambos. ut eis membris humorem adipemque detrahant. Neque enim arcus eos posse intendere, negias tela torquere. propterea quoi humeri sint adipis abundantia impotentes. Membris autem exustis δειractoque humore, compora epadere palidiora magisque ad articulorum usum

potentia. Mulierum autem formae siguraeque, mirandum esse; quam sinι pingues atque suxae. His quidem ab Hippocrate dictis non habeo, quae addam; quoniam Scytharum adeps copiosius accuratius distinctius describi non potuit nisi vel rebus eis expositis, quae ex eius

184쪽

- 165 -

abundantia nascerentur, vel remediis. quibus ista lolleretur. Erant igitur etiam hac in re Idumaei et Scythae

inter Se quam maxime pares atque aequales; neque immerito eorum seminae vaccae pingues, mares autem Vel arietes saginati vel tauri appellati. sunt.

6. 28.

De Scytharum ingenio animique cultu.

Postquam de Scytharum corporibus dictum est, s quitur, ut de altera hominis parte de animo quaeramus. Quod ita faciemus, ut de Idumaeis Scythisque di

Seramus et utrosque inter se comparemus.

Vt recte exponatur, quid ingenii Idumaeis, quaeque humanitas fuerit, ad eorum parentes Chaldaeos redeundum est. chaldaeorum doctrina ac sapientia ab omni antiquitate celebrata est. Primi enim omnium gentium Chaldaei stellarum cursus observarunt, spatium anni accurate definiverunt, solis Iunaeque desectiones notarunt ac praedixerunt. Omne denique coeli dimetiendi studium ad doctrinae rationem redegerunt. Qui autem tantos in astrologia progressus secerunt, in eis mirum esset, nisi etiam magna Omnium humanarum naturaliumque rerum scientia, nisi aequalis etiam cultus, humanitas atque urbanitas fuisset. Idumaei autem, qui eruditionem humanam a maioribus suis. aliquam autem institutionem divinam a parentibus Abrahamo eiusque filio acceperant, ceteris certe Chaldaeis non erant inseriores. Quare facile effecerunt, ut sapientiae laudem etiam apud Iudaeos con- Sequerentur. A MOFse nobis tradita sunt Balaamis vaticinia, quem Idumaeum regisque fratrem diximus. Ea, quamquam divinitus edita sunt, tamen et Vatem ipsum et eius populum haud mediocri ingenio eximiaque doctrina fuisse teAtantur. Prophetae autem, qui multo post su

185쪽

- 166 runt, Idumaeorum sapien1iam, quum nullam fore dicunt, esse certe aliquam indicant. Abdias enim ita: Numquid in die illa dicis dominus perdam sapientes de Idumaea et prudentiam de monte Esau i)2 Ieremias autem ad Idumaeam conversus, Haec. inquit, dicit dominus exemcituum: Numquid non ultra est sapientia in Thaeman Periis consilium a siliis, inutilis facta est sapientia eorum ζ'. Quum autem Iudaei Omnes tum vero Vates eierant, qui rite possent de humano civilique cultu a

stimare.

Vetus opinio est, a quibusdam rerum scriptoribus primum ficta, deinde ab historiae magistris tradita ac divulgata, Scythas suisse sic immanitate esseratos, ut apud eos nulla suspicio humanitatis ac litterarum esset. Sed haec opinio, quae inde videtur orta, quod Scythae cum Getis aliisque harbaris commutati sunt, quodque

ribus improbata ac resulata est. Equidem certe non negaverim, in hac gente detestabilem fuisse et in hostes crudelitatem et in exteros saevitiam et Omnium morum seritatem. Νeque tamen ex moribus aequum iudicium

do ingenio esse posse credo. Quid enim p David. sortis gentis sortissimus, qui in conficiendis dei imperiis tam

constans tamque strenuus suit. ut eius lacta, quae nobis videntur esse divina, mollioribus quibusdam hominibus non nimis visa sint humana, nonne animo erat tenemrimo ingenioque elegantissimo 2 Fortis certe animus. etiamsi paullum ad atrocitatem inclinat, vi ingenium poeticum in eodem homine esse Potest. Ac mea qui

186쪽

set animo, magis etiam in poetarum arte exeelluisset.

Ignavia enim ad turpitudinem propensa est, fortitudo haud sacile ab honestate deficit. Est autem mira qua dam honesti et pulchri quod dicunt coniunctio, qua

fit, ut alterum qui deserit, ne alterum quidem assequi possit. Scythas igitur, ut redeat oratio unde deflexit. etiamsi saevi crudeles immanes fuerint, tamen eos haud continuo litterarum rudes ab omnique humanitate alienos dixerim. 0uin etiam liberalibus artihus eidem adeo videntur fuisse instructi. ut antiquis temporibus etiam cum Graecis contenderent. Haec res, nisi salior, indicata est certamine Graeci Apollinis cum Marsya . quem ille a Peratum ex Scytharum more cute spoliavit. Sed quid fabulas sequimur. quum certissimis argumentis abund mus p Νam Anacharsis. Scytha . exteram sapientiam Pr fessus neque discendi causa sed docendi peregrinatus. nonne tantam totius Graeciae laudem est assecutus. Ut inter septem sapientes haberetur p Graeci autem aut ab hoc sapientiam aut a ceteris Scythis tam multas cer

monias religionesque recepissent, nisi aliquam illi praese speciem humanitatis tulissent 7 Sin autem illiterati

omnino ac rudes fuerunt, qui Graecorum tantum intersuit de Scythicis rebus certi quid scire, ut Herod ius de eis diligentissime scriberet 2 Sed hunc quidem

ipsum iam audiamus. Primum Cyaxarem ait tradidisse S this Medorum pueros. ut ab eis et linguam et sagittariorum artem discerent ij. Ex quo .coniici potest, illos scripta omniaque ea habuisse quae ad vitae honestatem pertinent eosque Medis educalione ac discis

plina praestitisse. Deinde vero de Ponticis populis dicens,

187쪽

- 168 Pontus Euxinus, inquit, in quem expeditionem fecit

Dareus, regionum omnium fert. excestia Scythica, gentes ineruditissimas. Neque enim gentem Ponticam ullam POSSumus proferre svientiae ergo. neque hominem doctum scimus fuisse praeter Scythicam gentem et In Marsidem. A Scythico autem genere humanarum rerum una maxima, quod nos quidem scimus, Omnium sapientissime inpenta est; neque enim cetera admia ror i). Herodotus certo non sacerdotes Scγthicos aut Principes sed mercatores tantummodo conveniendi sa-

cultatem habuit. Attamen illi huius animum tantopere arripuerunt, ut ex eis de universa gente iudicaret, Scythicis rebus magnam libri quarti partem tribueret. ex eisque quaereret de ceteris nationibus. Satis aulem ex eius verbis apparet, Scythas non modo tam indoctos. quam quidam Volunt, tamque rudes, sed ne alienos quidem fuisse a philosophia. Quod autem se Herodotus dicit celera non mirari, ad Graecos Graecum scribere. sciamus. Quid enim apud barbaros inveniri potuit, quod Graecis liceret admirari, qui sapientiam sibi solis vindicarent, quique liberales artes doctrinasque omnes se ad. persectionem perduxisse scirentp Quod igitur Her dolus Scythas sapientes litteratos eruditosque fuisse dicit, ex eo haud mediocrem eorum suisse sapientiam iudicandum est. Quoniam autem apud eos sacerdotes Vel eunuchi litteris vacabant, haud sane mirum est, quod a sacris scriptoribus suisse in Idumaeis sapientes traduntur , quodque philosophi e Scγthia in Graeciam venisse dicuntur. Νeque igitur in hac quidem re est, quod disserat inter Scythas et Idumaeos.

188쪽

6. 29. De vitae genere moribusque Scytharum.

Idumaei, ut supra dictum est, generis SuΓ auctorem secuti, hortos vineta oliveta agrosque colebant. Quidam autem, quorum in numero erant Amalecitae, victum quaerebant ex gregibus atque armentis. In re militari multum studium operamque collocabant, eratque in eis. qui cum gregibus Vagabantur, praedandi maxima Cupido. Mutatis autem sedibus, vita quoque mutanda erat novisque locis accommodanda . Veluti quum Arobiam incolebant, ad eas quas in Iudaeam secerunt incursiones camelis utebantur. 0uum autem in Armeniam Syriamque migrassent, pro camelis habere equos coeperunt. Quamquam enim illis ibi non omnino carebant i). tamen hos ad bellum gerendum viderunt esse praes rendos. Ceterum eamdem in Armenia vel nomadum vel agricolarum vitam relinere poterant. Ad septentrionem

autem recedere quum cogerentur, non modo camelos

dum perferre cognoverunt. Itaque pro camelis pro domibus tabernaculisque uti Plaustris coeperunt, quibus a mulieribus liberisque ventos pluvias frigora prohiberent. Amalecitae igitur eamdem pastorum Vitam secuti. Semper Vagi; qua nox coegit, sedes habebant δ). Praeterea quum in expeditionibus, ut ConSueVerant, greges Secum - agere non possent, illud invenerunt, ut equas mulge-

189쪽

- 170 rent, earumque lacte caseoque, quem I et reικην Graeci V Rrunt. Vescerentur i). His rebus contenti incredibili

sed etiam pugnarum interdum labores sustinuerunt. Eam ob causam ad expeditiones potissimum equas et eas etiam gravidas adhibere solebant, quae equites et se rent et nutrirent δὶ. Equos autem, ut obedientiores h herent, caStrabant, quam consuetudinem Scythis Saur

ad has gentes respectum habuisse Moyses, quum Iudaeis legem serret ne domino animal Osferrent, quod vel contritis pel tonsis esset pel sectis ablatisque testiculis, nepe hoc Omnino in terra sua facerent β). Sed etiam aliis in rebus omnibus Scythae et Idutnaei inter se pares sunt atque aequales. Est enim eadem in eis vitae

ratio, quum alii rei pecuariae alii agriculurae stud rent, eadem praedas agendi cupido φ). telorum genusiddem, eadem in arte sagittandi lacultas Τ), eadem eteorporis sortitudo δ) et animi iracundia ac constantia ').

Herodi. 4, 2. Hippocr. de morb. 4, 25. Di eor. de easeo I, M. Plin. h. n. 25, 44.

2 Radice dulei et hippaeo vescentes usque ad undecimum diem lamem sitimque tolerabant. Theophrast. his , planti. 9, 3, 2.3 Plin. l. o. 8, 56. Aristot. hist. animm. 6, 22, 7.4 Strab. Geogr. 7, 4, 8.5) Levit. 22, 24. 63 De Seythis Tauriis Diod. Sie. hibl. 20. 25.

7 Tanta erat eorum dexteritas, ut non modo sinistra agereqt a eum, et dextera sagittam depromerent, sed ut utraque ad utrumque uterentur. Plat. Legg. 7, 795. A. Eosdem arcuum usu inter omnes excellere testatur Xenoph. Comm. 3, 9, 2. cf. Lucian. IIerm. 33. TOX. 8.8) Plat. Lach. ist, A. pugnare eos dicit quum persequentes tum vero etiam fugientes. Recedere eos pugnantes Plutareh. viti. parr. edi. c. III. p. 58.s De eorum iracundia Plat. de rep. 4, 435. E. Propter ealarem fortitudinemque eos vini eupidos dicit Aristot. Probll. 1, 7.

190쪽

- 171 eadem denique aetatem in armis helloque agendi Per- Severantia i). Sed de moribus Scytharum res Postulare videtur. ut paullo accuratius dicatur. Primum quidem ad ebri sitatem, ad intemperantiam incontinentiamque Idumaei Scythaeque, mares ac seminae aeque erant Propensi. Amalecitas epulantes, potantes Voluptateque gestientes David improviso oppressit. Postea eorum rex Benadad principes ad vinum excitavit ebriusque ex Israeli larum manibus aufugit. Amaleciticae autem mulieres in vinum tam erant Pronae, ut etiam maritos ad mlandum adhO tarentur. Ac suspicor, etiam Mardochaei aetate hanc gentem in epulis magnam partem capiam iugulatamque esse. Hinc factum est, ut in primis Liberum patrem divinis honoribus prosequerentur. Cadere autem hociddem intemperantiae vitium in Scythas, lactis testim

niisque probari potest. Plato in Legum libro primo

eos ita moratos esse ait, ut mares feminaeque si vino intemperanter uterentur atque in vestes defunderent. honestum sese quiddam beatumque sacere arbitrarer

solerent, inquirendum putavit δ). Plutarchus eos scribit solitos, quum ebrii essent, arcuum tangere nemos , quaSi dissolutum voluptate animum revocare vellent f. Dio Cassius autem eos omnes dicit esse ad ebriositatem prinpensos eosque a Crasso in Asia vino Oneratos ac Su ralos δ). Sed quid testes 7 quum Graecorum Verbum ιυΘomειν hanc rem magis diserte quam testes indicare

De invicta eorum potentia testantur Thucidides i. e. et Iso-erates orat. 4, 67. de perpetuis eorum bellis Lucian. Tox. 35.

SEARCH

MENU NAVIGATION