De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

videatur. Ex hoc vitio et corporis adeps et effusa nata est in omni intemperantia libido. Idumaei enim et plures unusquisque uxores et praeterea earum pellices habere consueverunt. Ad hoc omnia impuritatis genera terrae deae et lunae virgini sacra erant. De Scythis autem omnino iddem traditum est. Nam ancillae, teste

Hippocrate, apud eos pellices erant herorum ij. Quod etiam ex eo concludi potest, quod Sciturus, Scytharum

Sed horum mores eo maxime infamati sunt, quod quidam scriptores aliorum harbarorum instituta factaque salso ad eos transtuIerunt. Νam quum Scytharum nomen tam late pateret, ut MaMagetae Septentrionalesque P puli omnes ita appellarentur: quae illis propria erat immanitas his promiscue tributa est. Magnae certe crudelitatis est, serVos excaecare. hostiles homines Peregrinosque summo supplicio mactare , sepeliendis regibus quinquagenos iugulare ministros. Haec quidem Omnia adscri-huntur Scytharum moribus ab Herodoto, sed crimina crudeliora ab aliis scriptoribus. Eiusmodi sunt, quod incredibili diritale parentes interficere, quod carne humana paternaque Vesci traduntur. Origenes enim contra Celsum disputans, Dicas pelim, inquit, rectene se habeant Scytharum leges de interimendis patribus δ).Τertullianus aulem in Apolog. : Aiunt apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi. Iddom illud Lucianus testatur ε). Sed hanc gentem, quae

l Hippocr. de aere, aquis et locis l. e.

192쪽

- 1 3 tam dira facinora perpetrabat, Herodotus a Scythis omnino separatam esse Voluit. Dicit enim Androphagorum gentem erae Propriam nequaquam Scythicam i). Cum eo autem consentiunt Strabo, Aelianus, Hieronymus, Τheodoretus, alii. 0ui quidem Omnes non Seγthas, sed Massagetas ac Derbices tanta dicunt suisse immanitate, ut vel iugularent Patres senes, Vel eorum Car-

ret, Scythas ob seros incultosque mores infames fuisse, quod eis aliorum crudelitas diritasque altribueretur. Quare iam antiquis temporibus scriptores duos nacti sunt qui eorum patrocinium susciperent, Ephorum et Stra neni. Superior ille quidem diversas eorum gentes inter

se separandas esse dicit. Neque enim aliarum. Scytharum neque Sauromatarum unum esse pisae institutum; quosdam adeo barbaros esse, ut humanis etiam carnibus vescerentur; alios contra a ceteris etiam an malibus abstinere. Fuisse autem, ait, qui exponerent ea, quae ad eorum feritatem pertinerent, scientes, stupenda esse immania et admirabilia. Oportere autem contraria hi dicere et exempla proferre. Sese igitur de eis perba facturum, qui iustissimis uterentur moribus. Esse enim quosdam et Nomadibus Scythis, qui equarum lacte alerentur, iustitia prae omnibus distinctos. Bentionem autem eorum fecisse poetas. Homerum quia, dem dicentem, Iopem terram respexisse Μυσῶν τ' αγχεμαχων κω αγαυοὐν tetra μολγῶν , Γλακτοφαγων ἀβίων τε δαρυοτατων ἀνθρωπων,

Resiodum autem in terrae quem dicunt circuitu, Phianeum ab Harmis abductum esse

193쪽

- 1 γε - Γλακτοφάγων εις γαῖαν ἀπηνως obω ο ντων. Deinde huius eorum iustitiae causis ex sitis , etiam Choerilum laudat dicentem in transitu Pontis quem iunxit Dareus: M-ονόμοι τε Σακαι, γενειῆ Σκυθα αυταρ ἔναιον Ἀσίδα πυροφόρον νομαδων γε μεν ἔσαν αποικοι 'Aνθρωπων νομιμων '). Strabo autem probare conatur, illos Homeri versus aclScythas vere recteque Pertinere. Nam qui ab Homero

equimulgi, lacte vescentes pictuque carentes dicerentur. eos etiam tunc in curribus habitare. Nomades pocari. e pecore, e lacte. Caseo, maxime equino victitare, n que reponendi proventus neque cauponandi artem nosse praeter mercium quamdam permutationem. Hos autem

equimulgos ab antiquis esse avellatos, Hesiodum i stem esse in persibus ab Eratosthene adscriptis: Αἰθίοπας τε Λιγυς τε ιδε Σκυθας ιπ2 μολγους. Pristinae autem illius iustitiae causam apud Scythas simplicem fuisse agrestemque pilae rationem. Aperte autem ad poetae sententiam accedere Aeschylum, d

centem de Scythis: 'Aλλ' ,πακης βρωτηρες ευνομοι Praeterea Anacharsidem Abarim et quosdam eiusmodi alios apud Graecos in magna existimatione fuisse.

quod facilitatis simplicitatis iustitiaeque gentilitiam

prae se speciem ferrent. Postremo ad sententiam suam

Ac non incultos, ut Vulgo Putant, neque rudes aut omnium crudelissimos fuisse Scythas satis apparet. Quae quum ita sint, rationis vivendi, iracundiae et intem -

εὶ Ephorus histor. 4. apud Strabonem Geogr. 7, 3, s. 23 Strabo I. e. 7, 1. es. Iustin. hist. I, 2: Iustitia gentis ingentiaeulta non legibus.

194쪽

- 175rantiae, dexteritatis ac sortitudinis inter Scythas Idumaeosque summam Videmus esse consensionem; neque ceterorum morum ullam discrepantiam.

Commentatio, quam de Chananaeorum Scytharumque deis ad finem voluminis reposuimus, ad hunc locum pertinet. Eam lectores velim hoc tempore peri gant . quoniam quae futurae sunt disputationes ad eam saepius redibunt.

I. 30.

De ludis Martialibus apud Seythas de aliisque eeremoniis ae religionibus.

Ab ea pietate, quae in Abrahamo atque Isaaco fuit, quomodo Scythae et quantum discesserint, ex superioribus locis evidens esse puto. Sed plurium deorum impietas, quamquam Sanctitatem morum Vitaeque integritatem eorrupit multaque instituta a patribus tradita abrogavit. tamen neque leges ceremoniasque omnes tollere neque religionem aut e vita aut ex animis radicitus eruere potuit. De eiusmodi autem rebus quas a maioribus acceptas ad recentiorem memoriam retinuerunt, hoc IO .

ut Propositum est, tractabimus. Ac primum quidem de Martialibus ludis, post de aliis institutis. De Martialibus igitur Herodotus diligenter a Scythis sciscitatus, Secundum leges, inquit, in singulis magia stratu- propinciis Martis μnum tale quoddam ab

eis exstruisur. Sarmentorum fasces coςuntur ad longitudinem latitudinemque trium stadiorum . minorem autem altitudinem. Supra quadrata planities eoicitur. cuius latera tria praerupta sunt. quartum acclive, Per quod ascendi potest. Ouotannis autem speteri strui) -- ponunt sarmentorum Plaustra centum quinquaginta. desidet enim semper propter pluptas. In hac strue

195쪽

ferreus acinaces . quem suum quique antiquum habent . constituitur, et id quidem est Martis simulacrum. Huic autem acinaci annuas hostias immolant opes et equos, atque his quidem plus etiam sacrificant quam ceteris deis. Ex hostibus pera quos pisos cepe

runt, centesimum quemque mactant non eodem quo

opes modo sed diserso. Vbi enim pinum libarunt super capita, trucidant homines ad pas quoddam, ac dein in summam virgultorum struem apportantes Perfundunt sanguine acinacem; supra quidem sanguinem illum afferunt, ad imum fanum autem haec faciunt.

Interemptorum hominum dexteros humeros Omnes Pra cidunt eosque cum manibus in aerem iaciunt, et deinde, reliquis etiam sacris factis. decedunt. Manus autem, ubicumque cecidit . iacet ac seorsum cadaver. Haec quidem Herodotus i). Eiusmodi ludos Israelitae per quadraginta annos, quum in deserto essent, Marti videntur peregisse. Νωque vero in libris Moysis, huius rei mentio est sed apud Amos prophelam eum, qui Populi peccata omnia Profert vehementissimeque reprehendit. Rei autem novitas. ut arbitror, interpretibus tenebras Offudit; idque eo magis , quod apud Graecos interpretes verbum, quod magni Ponderis est, corruptum legitur. Sed primum quidem locum eum ex Hebraicis litteris conabimur interpretari deinde illustrare. Amos igitur iudicium dei indicens, Numquid hostias et sacrificium, inquit, obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israel 3 Scilicet ex

struxistis tabernaculum Melchom et acinacem Salmae

Scythae ex frondibus virgultorumque fasciculis con-

196쪽

- 177 struere solebant, id Herodotus ex Scytharum sententia vel ἱρὸν fanum vel νηον remplum appellat. Erat igitur strues illa ex frondibus' lacla templum quoddam Martis ac quasi tabernaculum. Eiusmodi autem tabernaculum propheta intelligi vult, quum dicit: exstruxistis labem naculum P . LXX. την Ἀνηνὶ . Deum autem, cui eius generis tabernaculum fiebat. Vocat . quem nos Ephraem Syrum i) secuti Melchom interpretati su-

Quodsi autem quis hoc verbum vel regis vel Molochoestri reddere volet, non Vehementer repugnabo, qu niam sententia non immutabitur. Est enim unus idemque deus, qui vel Moloes vel rem vel rem Chom vel Mars dieitur. Νeque Vero propheta templum solum, sed etiam signum Martis, quod pro simulacro constituebant, hoc loco commemorat. Dicit enim: et constituistis acinacem. Ita enim intelligendum esse dieo verbum ' ra. . 0uod quidem incredibile est quot et quantas ad errandum ansas dederit. Sed in hoc eodem verbo perspici potest, interpretationem Graecam non sine singulari dei voIun-- late esse iactam. Nam quum vox Graeca qua verbum illud explicatur, depravata esset, factum est, quod aiunt, ut aqua haerere inciperet. In verbo autem Hebraico du- . hium non est . quin minime erraverint ei, qui illud ipsum Chevon retinuerunt. Hi enim ab explicatione sese temperare quam errare in erroremque inducere maluerunt. Quod Ephraem Syrum et voversium fecisse video δ). Sed ut varias ac discrepantes opiniones Pra

197쪽

- 178 termittam, iddem est quod 7 ra. Est enim vocis persecta forma ; quam quidem iddem valere ac 7Υ . ex duobus locis II. Begg. 6, 6. et I. Parall.

13. s. qui inter se congruunt, clare perspicitur. His utem Verbis quaenam significatio subsit, duplici ratione assequi possumus. Primum quidem inter Omnes c Venit, vocabulum J significare telum vel iaculum vel ensem. Quoniam autem iddem est vel Iraa. non potest significare aliud, quam telum. Deinde quum haec vox a percutiendi verbo riza ducenda sit, iddem sit necesse est, quod ensis gladius acinaces. Et ita quidem Graeci eam interpretati sunt. Scripserunt enim:

sorma illa rarior esset. librariis accidit, ut in ea I herentur. Itaque alii scripserunt ραφαν, quem Gesenius

Eircherus Iahlo kius deum Aegyptium existimaverunt i) . alii autem ροραφἀ. quod ex scriptura ρομφουραν videtur

esse ortum. Hoc igitur iam effectum sit, Hebraeos in deserto et tabernaculum Martis exstruxisse et constituisse ensem. Erat autem ensis vel acinaces non alius dei sed eiusdem Moloch vel Martis. Ne tamen iddem nomen Pr

pheta iteraret, alterum posuit Quod quidem hoc loco non, quod dicunt, appellatiVum sed proprium est. Valet autem iddem quod Salma. iddem quod

Nebo. Proprie quidem declarat Martem, deinde etiam stellam Martis δὶ. Νe autem lectores Salma omnino im

2 V. varias scripturas apud Lachmannium, Nov. Test. Gr. et Lata Aeti. Aposti. 7, 43. Ioann. Ch Sost. Synops. Seripi. Mur. s. v. Amo1 VI. P. 390.

198쪽

- 1 Is ginem simulacrum idolum significare arbitrarentur,

Amos diligenter et distincte scribens addidit, stellae eius dei. quem fecistis Mobis, h. e. Moloch Martis. Sed haec quidem de loco apud Amos difficillimo dicta sint. Quemadmodum primi Christianae doctrinae magia

stri. qua erant prudentia et circumspectione, interdum Iudos aliaque instituta a superstitione ad Veritatem revocare potius quam religionem omnino in periculum adducere maluerunt: sic etiam Moyses Martialium vim ac naturam immutare, quam eos Penitus tollere pro animorum imbecillitate praestare putavit. Quamobrem Iudos ita instituit, ut et Iudaeorum infirmitati consuleret, et omnem ab eis superstitionem inhumanitatemque prohiberet. Primum igitur quos dies Marti tribuerant, eos deo uni et vivo eodemque vero consecrari iussit: a quint decimo die mensis huius septimi erunt feriae tabem naculorum septem diebus domino. Et item: hae sum feriae domini. Mque Marti amplius. sed iam deo ere tori sacra fieri voluit: Et septem diebus offeretis holocausta domino, et itidem: Osferetis in eis oblationes domino. holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei. Quumque antea effuso se gaudio dedi sent . gaudium ad Iaetitiae modum temperavit: Et la labimini coram domino deo pestro. Quum ita dies sestos sacrificia laetitiamque ad deum optimum reduxisset, Omne superstitionis salsaeque religionis periculum tollendum esse censuit. Quamobcausam illud gaudium, quod exsecandis conserendisque ramis ac frondibus capere sci hant, eis lihenter concessit, sed imperavit, ut non deo sed sibi ipsis tabernacula exstruerent. Sumetis Mobis...

Saturai hoc sidus esse putavit. 'Aστρον Θεοῖ 'Pαιφαν 'Pαφανὶ vos

199쪽

- 180 spatulas palmarum et ramos ligni densarum frondium

et salices de torrente ... et habitabilis in umbraculis smptem diebus. Quod si facerent, recordarentur eorum dierum , quum maiores in deserto tabernaculis pro domibus uterentur. Omnis qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis, ut discant posιeri pestri quod in tabernaculis habitare fecerim silios Israel, quum

educerem eos δε terra Aegypti. Priores autem homines hellicosi haec laeta egerunt Propter Praedam, quam Perannum ex hostibus egerant. Moyses, quum Iudaeorum animos a bello gerendo ad agriculturam traducere ac mitigare studeret, ita instituit, ut propter Ductus. quin rum copiam ex agris, e Vitibus OliVetisque non sine magno labore perceperant, hos dies quieti darent ac gratias deo agerent. Quando congregaperitis Omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias domini. Et alio loco: Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas. Ne tamen huius rei significatio deesset,

Moyses ita praecepit: Sumetis Mobis die primo fructus

arboris pulcherrimae. Praeterea eos vesci fructibus, quos terra genuerat, atque epulari iussit. Et epulaberis infestisseate tua . . . benedicetque tibi dominus deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia. Haec quidem ex libris sacris i). Ex aliis autem Iudaeorum scriptis cognoscimus suum quemque ramprum fasciculum sacere manibusque

gestare eme Solitum, quae eo uetudo sortasse ex eo

originem duxit, quod antiquitus ex fasciculis Martis fanum fabricabantur. Ad hoc eos aquam libasse accepi-

200쪽

esse suhstituta. Rem uberius tractavimus eo consilio, ut hoc exemplo aestimari posset, quam arduum, quamque difficile fuisset, mobiles Iudaeorum animos et ad superstitionem propensos ad pietatem sanctitatisque comstantiam conformare eosque reddere idoneos, qui r Velatam doctrinam veramque religionem usque ad christum integram Semarent.

Iam videamus de reliquis horum Iudorum rationibus. Quod Scythae sanguinem patera excipere atque acinaci infundere solebant, haud ignotum est, Iudaeis a Moyse esse mandatum, ut sanguinem ex hostia hau-' stues et altari circumfunderent et cornibus adspergerent. Quod autem humerum dexterum manumque ii stibus abscidebant, iddem Iudaeos, Iuda regnante, secisse scimus. Ille enim dexterum humerum manumque Nia canoris amputari ac contra templum suspendi iussit i). Neque Vero Praetereundum est, quod Herodotus Marti Scythas sacra plura dicit sacere quam ceteris deis omni-hus. Ex eo enim debet intelligi, solem, quem vel Martem vel Apollinem dicere possumus, eorum deum fuisse Patrium. Denique oves deo suo mactabant, quod et ipsi et Iudaei ita a maioribus acceperant, equos autem sacrificabant, quo magis solem esse deum suum decla

rarent.

Sed quoniam oratio ad sacrificia devenit, omnino de ratione dicamus, qua Scythae hostias immolare solebant. Apud Herodotum ea de re haec sunt: Sacris

Catia eadem constituta est omnibus in omnibus pictimis

eodem modo, quae quidem ita sit: Victima quidem sa alligatis prioribus pedibus sistitur. Sacerdos autem Post Pecus stans extremam restim attrahens illud

SEARCH

MENU NAVIGATION