장음표시 사용
261쪽
in e 1ς vel diras mutatum esse: hoc nomen aut Mitθυηe aut Mezδαθυης scribendum censebimus. Vtrum sit verum, haud sane dubium esse potest. Est enim Madatas nomen in Asia usitatum i). Praeterea Herodoteus ille madathues haud fere alius esse potest quam Amanis Pater, cuius nomen est Nnn ri Amadatha vel abiecto articulo Madatha. Hic igitur Amadathas ingentem illum exercitum in Asiam adduxit sed haud ita multo post aut senectute consectus aut Vulneratus in proelio decessit. Quo mortuo, Aman filius regnum suscepit: quae res in libro Estherae hreviter nullaque addita causa ita exponiture Post haec rem assuerus exaltapit Aman filium
Amadathi qui erat de stirpe Agag, et posuit solium
Iam autem reges illi Aman et Amadatha, quum alter, ut videtur, in expeditione, alter in patibulo periisset, Postea a suis in deorum numerum relati sunt. Nam ne in hac quidem re Scythae a Graecis Romanisque abhorrebant. Sed quoniam non modo reges sed maxima Scytharum pars ad numerum septuaginta quinque milium occisi in Armeniaque sepulti sunt: posteri quum
sepultorum Omnium tum vero maxime regum illorum memoriam ludis celebrare coeperunt. Aman autem et
Amadathas cum dea patria ita coniuncti sunt, ut Per-pelui illius et stabiles socii esse viderentur. Sed ut Omnis ex Scythia superstitio . sic etiam duorum regum cultus sopultorumque ludi ad Graecos Romanosque manarunt. Reges enim illos Graeci Καβειρους h. e. a verbo rap sepultos, ludos Romani Taurios appellabant. Cabirorum
ij Xenoph. Cyrop. 6, 3, 4 l. 2 Esth. 3, 1. Amadathae pater ab Herodoto voeatur Protothues. Is Assyriorum socius ludaeorum regem Manassem Babylonem duxit.
262쪽
memoria quamvis sit variis sabulis obruta, tamen haec Vera continet, fratres eos vel Potius consanguineos fuisse atque in longinqua quadam expeditione periisse deorum ira percussos. ΝOmina vero apud Strabonem eo ipso loco exStant, quo ab eo de Sacarum clade dictum est. Vbi enim probabiliorem illam sententiam exponit, duces Persarum scribit post Sacas interfectos construxisse Anaiatidis fanum et sociorum deorum Amanis et Aman fae Persicorum daemonum i). Haec nomina quoniam et inter se et cum Sacarum interitu connexa sunt, dubitari
nequit. quin Scytharum reges Amadatham Amanemque indicent. Quamobrem pro 'Aμανδατου scri hendum 'Aμα ατου puta erim. Hos autem, qui Anallidis socii,
συμβο βμω i. e. eadem ara cum ea coniuncti appellantur, Cabiros esse satis constat. Neque vero illud omittendum. Vocatos eos a Strabone esse primum quidem θεους, POSt Vero accuratius δαιμονες. Etenim δαίμων
P Prium nomen est eorum, qui ex hominibus inter deos translati sunt. Vt huius rei exempla asseram, Iphigenia et Zamoixis, quorum uterque homines suisse postea deorum Vim naturamque consecuti putabantur, ab Herodoto nominantur δαίμονες '). Exstat igitur Amadathae nomen apud Herodotum. Λmanis et Amadathae apud Strabonem. Hic in magna illa expeditione Scytharum rex suisse traditur. Illorum
cum Sacarum caedo colligata memoria est Quibus rebus quantopere non loco cuipiam sed cunctae nostrae de
Idumaeis, de Scythis, de libro Estherae disputationi fides augeatur. sacile poterit quisque iudicare.
263쪽
Quanta saepenumero civitatibus commoda. quanta detrimenta attulerint mulieres, non magis ex libris de historia scriptis quam ex vita quotidiana cognosci potest. Quum enim a gerendis rebus natura sua institutisque nostris arceantur; deliberationem sibi et ea quae perlinent ad consilia capienda assumere solent. Quo fit, ut ad ea quae ipsis visa sint, viros vel laudando incitent vel vituperando retineant. Quoniam autem plerique
auctores magis exponere reS quam ea aS rerum Pate-
sacere student, in nostris libris non quid mulieres consiliis aut adhortationihus valuerint, sed homines quid egerint. Perscriptum videmus. Hanc ob causam nihil dissicilius est, quam investigare Prima et Vera rerum gestarum principia. Vbi autem non satis liquet cur viri in administranda republica sibi minus constiterint: haud
sane erraveris, si inconstantiae Causam in uxoris consiliis precibusque poSilam PutaVeriS. Sed ex interioribus aedibus, in quibus apud Graecos
mulieres absconditae erant, dicta earum quaedam, facta sere nulla ad nos pervenerunt. De matronis Romanis. quibus ob probalam castitatem libertatis plus concessum est. Plura etiam memoriae tradita sunt. Mulierum autem praeclara dicta egregia facta haud scio an a nullis iam diligenter tamque officiose conscripta sint quam ab H hraeis. Cuius rei quae causa fuerit, in Promptu est. Hebraicae enim mulieres. quam is maritOS tamquam Patresfamilias dominosque venerarentur, tamen consiliorum erant Participes eademque utebantur, qua illi, et libertate et dignitate. Quare lactum est, ut eidem illi erga quas non magi S ObServantes quam verecundi in
264쪽
- 2 5 vita erant, eas in rebus scribendis minime negligerent. Apud Scythas contra seminae non modesta illa libertate sed estrenata erant licentia. Quainobrem Plura apud Graecos sunt de Amagonibus sed eiusmodi, quae non sine fastidio legere possis. Sed quamvis res iniucunditatis quid habeat, tamen nostra disputatio postulare videtur, ut de Zara vel Zarina Amanis uxore dicamus,
quam ex Amaetonibus ortam natura moresque produnt.
Quae nonnullae in Asia mulieres gesserunt, homines magis imprudentia quam consilio ducti audiendo narrando soliti sunt augere ac commutare. QuaPropter reSita dubiae incertaeque sunt, ut quae mariti Persecerint, coniugibus saepe sint adscripta. Veluti Amyilis Nabuch donosoris uxor, sabuloso Semiramis nomine eademque qua ille sortuna usa, easdem etiam expeditiones secisse dicitur. Νeque vero magis Assyria illa Semiramis, quam Scytharum regina Zara fama sabulisque celebrata est. Quamobrem videndum est, ne eis Omnibus quae a Graecis de Amagone illa dicta sunt, iidem temere adhibeamus. Quod praeceptum etiam eam ob causam difficile est negligere, quod de ea Ctesias aliique scripserunt. quibus minus tribuere auctoritatis consuevimus. Incerta enim illum pro certis, salsa et supposilicia pro xeris
habuisse eumque de rebus Medorum non eSSe audiendum, Veterum recentiorumque consensu constat. Etenim
Strabonis iudicium, quamvis de Herodoto aliisque est iniquum, tamen de Clesia verum iustum aequum esse confitendum est. Sed primum de Zara quae sunt certa
Quantum ex libro Estherae perspici potest, Zara Amanis uxor magno mulier ingenio, consilii plena, contra inimicos dura et crudelis suit. Haec enim ab Amane ad deliberationem amicorumque concilium adhibetur. haec ab eodem quid sibi agendum, consulitur. Quae
265쪽
- 246 quum natura saeva osserataque esset, atrox illud et immane dedit consilium, ut crux alia et excelsa Pararetur Mardochaeo. Postea autem quam Amanem a rege repulsam tulisse accepit, rebus omnibus penitus Perspectis, et illum e regno deturbatum iri, et gentem suam in Summo fore periculo praenovit i). Crudelitate igitur viro suo ceterisque mulieribus, an prudentia et calliditate praestiterit, haud sacile dixerim. Eadem autem cura et sagacitato id videtur consecuta. ut ex acerbissimae mortis periculo sese eriperet. Quamvis enim Iudaeis imperatum sit, ut nove insantibus Scytharum neve mulieribus parcerent, tamen Zaram arbitror ex illorum manibus p
tuisse effugere. Haec quidem ex libro Estherae. Ctesias, qui in universum de rebus Medorum ab Herodoto pariter atque a veritate discedit, tamen in eis rebus. quae aliis auctoribus probatae sunt, fide haud indignus ost. Hic igitur Medorum regem eum, qui Astyagi proximus suit, vocat Istibaram. Is quum et Penultimus sit, totidemque quot Cyaxares annos regnaVerit, haud lare alius quam Cyaxares ille esse potest. Neque enim est, quod, mutata littera una, disserat inter no
promicuo adhiberi solent. Quae igitur Astibara regnante lacta esse traduntur, ea haud temere ad Cyaxaris aetatem reserre mihi videor. Ctesias autem huic regi diutinum holium fuisse dicit cum Sacis, cuius auctores fuerint Parthi. Εos enim a Medis descivisse ad Sacas. Hinc longum et cruentum bellum, quod Sacae tam sortiter gesserint, ut Vel caput Mediae obtinerent. Pace tandem foedereque facto, Parthos Medorum sub potestate re-
266쪽
. est . quod Cyaxari cum Scythis suit. Νoque tamen certi quid de hac re affirmaverim. priusquam quae Parthis fuerit Israelitisque coniunctio, constiterit. Bello illo Ctesias exposito, quo tempore Astibaras Medis, eodem Sacis bellicosam, ait, imperasse mulierem. quae reliquas illorum feminas factis audaciaque longe
antecederet. nomine Zarinam. Omnino enim huic genti b&Stas esse mulieres, periculorum belli cum maribus promiscue socias. Sed hanc penustate etiam praestitisse Omnibus, fuisseque consiliis conatibusque admirabilem.
Ab eadem, qui fortitudine freti ex barbaris Sacarum
gentem subegissent, Mictos esse atque superatos . civilem cultum institulum, haud paucas urbes conditas. Misam omnem etiam aliorum populorum feliciorem effectam. Tantorum cloes beneficiorum memores post mortem ei gratias retulisse. smulcrumque aedisicasse, quod inter Omnia emineret. Illos enim pyramidem triquetram Exstruxisse, fecisseque unumquodque latus longum stadia tria atium unum. cacumine contracto in acutum. Ei autem imposuisse statuam permagnam ex auro factam. Ad hoc honorem ei heminae adhibitum, sum-PruSque maiores ei. quam superioribus, concessos i).
Haec stesias. Hanc quidem mulierem Amanis uxorem suisse, aetas nomen moresque indicant. Fuit enim ut haec, sic Amanis uxor regi illi aetate aequalis, qui Astyagem apud Medos regno proxime anteivit. Νomini autem Zar ut apud
267쪽
- 248 denique, natura, indoles utrobique congruunt; eadem enim sortitudo, par audacia, prudentia aequalis et astutia, nisi quod virtutes a Ctesia aliquantum auctae et O natae sunt. Νon sine singulari dei beneficio lactum est, ut litterarum Graecarum monumentis non modo caedis illius memoria sed etiam Zarae, Amanis, Amadathae n mina conservarentur. Quod autem Zarae nomen in sabulas abiit, non sane est mirandum, propterea quod eodem nomine dea patria appellabatur. Quamobrem deae lacinora paulum diminuta a muliere illa non admodum discreparunt, mulieris vicissim incepta non nimis aucta Zarae deae convenire visa sunt. Rehus ita exa quatis, Zara Amanis uxor, ut Semiramis, cum nomineoliam honorem divinum consecuta est. Sed statuam auream et monumentum hoc loco mittamus; fortasse postea ad ea oratio redibit. Praeterea aliud nobis est fragmentum, quo Gra cus quidam Zarisaeam, dicit, post mortem mariti fratrisque Ciaraei Sacarum regis, nupsisse Hermero qui tum Parthis praeesset. Eam autem, quum Persarum rem bellum inferret, proelio in emuisse, dein pu nere accePto fugisse. Fugientem persecutum esse An-gaeum, sed supplici pepercisse. Illum, ut idem ait, haud multo post vermerus superapis atque interimere constituit. Illius igitur pilam salutemque Zarinaea amarito precata, quum non impetrasset, noctu Cutipis quibusdam solutis, Mermerum coniugem interfecit, Pem sis terram tradidit, amicitiaque cum eis coniuncla
est, ut ait Ctesias i). Qui haec reliquit aut Ctesiae scriptis non usus est aut quae tradiderat ille, mutata red-
268쪽
- 249 didit. In sabulis autem explicandis non placet sane aut nostrum aut lectorum otium consumere. Alteram autem sabulae partem reliquit Nicolaus Damascenus. Mortuo enim vermem, Stryagaeum =ὶ Γρο- maris generum amore commotum esse, ut, quum bellandi sinem fecisset, Zarinam Scytharum reginam in regni arce piseret, eique cupiditatem suam aperiret. Sed quod ab ea repulsam tulisset, mortem sibi ipsum
argumentationem nostram, Propterea quod Zarinam Cyaxari Medorum regi aequalem fuisse demonstrant. Duo praeterea de eadem muliere fragmenta nobis exstant, alterum apud Demetrium Phalereum, apud Τratrem ait rum η. Quum de eadem Zarina disputaret Boivinius ε), rem haud indignam iudicavit, quae tractaretur a Poetis, quo quidem iudicio dubium est, animi sui mollitiam potius an imbecillitatem prodiderit. Quoniam igitur Amadatham, Amanem, Zaram, qu rum nomina ex libro Estherae cognita sunt, non modo Sacas sed etiam Cyaxari aequales suisse. Graecorum t stimoniis prohatum est: illud certe a nobis est persectum, ut et librum illum de Scytharum caede scriptum et Gagaeos atque Scythas eosdem fuisse appareat. His expositis, reliquum est: ut dicatur de sortium festo die. quem Mardochaeus instituit omnisque Asia celebravit.
i) Στρυαγαιος, apud Demetr. Στρυαγλιος, Bpud TZeu. Στρυαλιος. Baehr, Ctesias p. 449. ser. -υάγλιος. Mihi seribendum videtur
269쪽
3. 38. De die sortium deque ludis Saeaeis.
Celeberrimi apud Medos, apud Persas Babyloniosque erant ludi Sacaei. De eorum institutione magna apud Veteres consensio est. Dubia autem significatio nominis recentiorum animos in varias etiam de vi naturaque ludorum suspiciones opinionesque distraxit. Quum enim apud eos ipsorum coniecturae Plus quam Veterum testimonia valerent, accidit, dum nomen illud interpretari student, ut et nominis et rei vis vera eos fugeret. Casau- honus enim. quum Babyloniorum hos ludos fuisse legeret. verbum Σακαια a Sesac, quod apud Ieremiam Babylonem significaret, ducendum putavit ij. Sacaei igitur Iudi ex eius sententia eidem sunt qui Babylonici. Huius opinione resutata, Bernhardius Sacaeos, quum Baccha-
Bochartius vocabulum illud a Persico Mak i. e. rex
Vossio autem ludi a Sacis nomen accepisse ac Roman rum Saturnalibus haud dissimiles visi sunt M). Aliorum opinionibus omissis. quid de hac re voversius senserit. non tam Propter Sententiae Veritatem quam Propter viri auctoritatem exponere liceat. Ille igitur quum hos ludos ab Hesychio Scythicum festum nominatum videret. Σακαιαι iddem quod Plur. Chald. , Σκυθ non aliud quam n QP eSse statuit. Ludos autem ipsos his verhis explicavit et Irtadri an h. e. ἐορτη ut a laetis ta-
270쪽
- 25l hernaculorum diebus omnino non disserrent i). Varias has et discrepantes sententias redarguere necesse non Puto; res ipsa relatabit. Hesychius igitur ludos Sacaeos et verissime scripsit a Sacarum gente nominatos, et probe definivit ita. ut
nuerunt , non quod essent a Sacis instituti sed quia deSacis fieri coepti sunt. Hos enim si cum sortium festis .diebus contulerimus, Prorsus cum illis congruere intelligemus. Primum enim ab eisdem eamdemque ob causam indicti atque instituti sunt. Straho, ubi quae de Sacis indagaverat priori loco exposuit, his sere verbis dicere Pergit: Persarum autem duces postquam Sacas fundiatus deleperunt, annuos ludos sacros indixerunt Sacaeos, quos usque ad hoc tempus celebrant qui Zela urbem habent δ). Haec ipsa per se satis perspicua sunt. Νam provinciarum illi duces qui fuerint, supra explicatum est. Iam vero Mardochaeus, ut scriptum est in libro Estherae, victoriae illius memoriae diem mst caedem proximum festum dedicavit, eumque in cunctis provinciis ah omnibus Iudaeis sanctum haberi iussit. Per duces igitur scribasque Provinciarum quum Mardochaei liit rae Iudaeis redderentur ε), etiam sestum diem pronuntiatum esse, quis non Videly Reliquae autem gentes, quoniam a Scytharum populationibus liberatae sunt. quid mirum, si communem cum Iudaeis sestum diem